4Post quibus lectionibus sequantur ex ordine alii sex psalmi cum antiphonas sicut anteriores, et versu. 5Post quibus iterum legantur aliae quattuor lectiones cum responsoriis suis, ordine quo supra.
6Post quibus dicantur tria cantica de prophetarum, quas instituerit abbas; quae cantica cum alleluia psallantur. 7Dicto etiam versu et benedicente abbate, legantur aliae quattuor lectiones de novo testamento, ordine quo supra. 8Post quartum autem responsorium incipiat abbas hymnum Te Deum laudamus. 9Quo perdicto, legat abbas lectionem de Evangelia, cum honore et timore stantibus omnibus. 10Qua perlecta, respondeant omnes Amen, et subsequatur mox abbas hymnum Te decet laus, et data benedictione incipiant matutinos.
11Qui ordo vigiliarum omni tempore tam aestatis quam hiemis aequaliter in die dominico teneatur. 12 *Nisi forte—quod absit—tardius surgant: aliquid de lectionibus breviandum est, aut responsoriis. 13Quod tamen omnino caveatur ne proveniat. Quod si contigerit, digne inde satisfaciat Deo in oratorio per cuius evenerit neglectum.
XII. QUOMODO MATUTINORUM SOLLEMNITAS AGATUR
1In matutinis dominico die, in primis dicatur sexagesimus sextus psalmus, sine antiphona, in directum. 2Post quem dicatur quinquagesimus cum alleluia. 3Post quem dicatur centesimus septimus decimus et sexagesimus secundus. 4Inde benedictiones et laudes, lectionem de Apocalypsis una ex corde, et responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania, et completum est.
XIII. PRIVATIS DIEBUS QUALITER AGANTUR MATUTINI
1 *Diebus autem privatis, matutinorum sollemnitas ita agatur, 2id est, ut sexagesimus sextus psalmus dicatur sine antiphona, subtrahendo modice, sicut dominica, ut omnes occurrant ad quinquagesimum, qui cum antiphona dicatur. 3Post quem alii duo psalmi dicantur secundum consuetudinem, id est: 4secunda feria, quintum et tricesimum quintum; 5tertia feria, quadragesimum secundum et quinquagesimum sextum; 6quarta feria, sexagesimum tertium et sexagesimum quartum; 7quinta feria, octogesimum septimum et octogesimum nonum; 8sexta feria, septuagesimum quintum et nonagesimum primum; 9sabbatorum autem, centesimum quadragesimum secundum et canticum Deuteronomium qui dividatur in duas glorias. 10Nam ceteris diebus canticum unumquemque die suo ex prophetis sicut psallit ecclesia Romana dicantur. 11Post haec sequantur laudes; deinde lectio una apostoli memoriter recitanda, responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania et completum est.
12 *Plane agenda matutina vel vespertina non transeat aliquando, nisi in ultimo per ordinem oratio dominica, omnibus audientibus, dicatur a priore, propter scandalorum spinas quae oriri solent, 13 *ut conventi per ipsius orationis sponsionem qua dicunt: Dimitte nobis sicut et nos dimittimus, purgent se ab huiusmodi vitio. 14Ceteris vero agendis, ultima pars eius orationis dicatur, ut ab omnibus respondeatur: Sed libera nos a malo.
XIV. IN NATALICIIS SANCTORUM QUALITER AGANTUR VIGILIAE
1In sanctorum vero festivitatibus, vel omnibus sollemnitatibus, sicut diximus dominico die agendum, ita agatur, 2excepto quod psalmi aut antiphonae vel lectiones ad ipsum diem pertinentes dicantur; modus autem suprascriptus teneatur.
XV. ALLELUIA QUIBUS TEMPORIBUS DICATUR
1A sanctum Pascha usque Pentecosten, sine intermissione dicatur alleluia, tam in psalmis quam in responsoriis. 2A Pentecosten autem usque caput quadragesimae, omnibus noctibus, cum sex posterioribus psalmis tantum ad nocturnos dicatur. 3Omni vero dominica extra quadragesima, cantica, matutinos, prima, tertia, sexta nonaque cum alleluia dicatur, vespera vero iam antiphona. 4Responsoria vero numquam dicantur cum alleluia, nisi a Pascha usque Pentecosten.
XVI. QUALITER DIVINA OPERA PER DIEM AGANTUR
1 *Ut ait propheta, septies in die laudem dixi tibi. 2 *Qui septenarius sacratus numerus a nobis sic implebitur, si matutino, primae, tertiae, sextae, nonae, vesperae completoriique tempore nostrae servitutis officia persolvamus, 3 *quia de his diurnis horis dixit: Septies in die laudem dixi tibi. 4Nam de nocturnis vigiliis idem ipse propheta ait: Media nocte surgebam ad confitendum tibi. 5Ergo his temporibus referamus laudes Creatori nostro super iudicia iustitiae suae, id est matutinis, prima, tertia, sexta, nona, vespera, completorios, et nocte surgamus ad confitendum ei.
XVII. QUOT PSALMI PER EASDEM HORAS CANENDI SUNT
1Iam de nocturnis vel matutinis digessimus ordinem psalmodiae; nunc de sequentibus horis videamus.
2Prima hora dicantur psalmi tres singillatim et non sub una gloria, 3hymnum eiusdem horae post versum Deus in adiutorium antequam psalmi incipiantur. 4Post expletionem vero trium psalmorum recitetur lectio una, versu et Kyrie eleison et missas.
5Tertia vero, sexta et nona, item eo ordine celebretur oratio, id est versu, hymnos earundem horarum, ternos psalmos, lectionem et versu, Kyrie eleison et missas. 6Si maior congregatio fuerit, cum antiphonas, si vero minor, in directum psallantur.
7 *Vespertina autem synaxis quattuor psalmis cum antiphonis terminetur. 8Post quibus psalmis, lectio recitanda est; inde responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania, et oratione dominica fiant missae.
9 *Completorios autem trium psalmorum dictione terminentur. Qui psalmi directanei sine antiphona dicendi sunt. 10Post quos hymnum eiusdem horae, lectionem unam, versu, Kyrie eleison, et benedictione missae fiant.
XVIII. QUO ORDINE IPSI PSALMI DICENDI SUNT
1*In primis dicatur versu Deus in adiutorium meum intende, Domine ad adiuvandum me festina, gloria, inde hymnum uniuscuiusque horae.
2 Deinde, prima hora dominica, dicenda quattuor capitula psalmi centesimi octavi decimi; 3reliquis vero horis, id est tertia, sexta vel nona, terna capitula suprascripti psalmi centesimi octavi decimi dicantur. 4Ad primam autem secundae feriae, dicantur tres psalmi, id est primus, secundus et sextus; 5et ita per singulos dies ad primam usque dominica dicantur per ordinem terni psalmi usque nonum decimum psalmum, ita sane ut nonus psalmus et septimus decimus partiantur in binos. 6Et sic fit ut ad vigilias dominica semper a vicesimo incipiatur.
7Ad tertiam vera, sextam nonamque secundae feriae, novem capitula quae residua sunt de centesimo octavo decimo, ipsa terna per easdem horas dicantur. 8Expenso ergo psalmo centesimo octavo decimo duobus diebus, id est dominico et secunda feria, 9tertia feria iam ad tertiam, sextam vel nonam psallantur terni psalmi a centesimo nono decimo usque centesimo vicesimo septimo, id est psalmi novem. 10Quique psalmi semper usque dominica per easdem horas itidem repetantur, hymnorum nihilominus, lectionum vel versuum dispositionem uniformem cunctis diebus servatam. 11Et ita scilicet semper dominica a centesimo octavo decimo incipietur.
12Vespera autem cotidie quattuor psalmorum modulatione canatur. 13Qui psalmi incipiantur a centesimo nono usque centesimo quadragesimo septimo, 14exceptis his qui in diversis horis ex eis sequestrantur, id est a centesimo septimo decimo usque centesimo vicesimo septimo et centesimo tricesimo tertio et centesimo quadragesimo secundo; 15reliqui omnes in vespera dicendi sunt. 16Et quia minus veniunt tres psalmi, ideo dividendi sunt qui ex numero suprascripto fortiores inveniuntur, id est centesimum tricesimum octavum et centesimum quadragesimum tertium et centesimum quadragesimum quartum; 17centesimus vero sextus decimus, quia parvus est, cum centesimo quinto decimo coniungatur. 18Digesto ergo ordine psalmorum vespertinorum, reliqua, id est lectionem, responsum, hymnum, versum vel canticum, sicut supra taxavimus impleatur.
19Ad completorios vero cotidie idem psalmi repetantur, id est quartum, nonagesimum et centesimum tricesimum tertium.
20Disposito ordine psalmodiae diurnae, reliqui omnes psalmi qui supersunt aequaliter dividantur in septem noctium vigilias, 21partiendo scilicet qui inter eos prolixiores sunt psalmi et duodecim per unamquamque constituens noctem.
22Hoc praecipue commonentes ut, si cui forte haec distributio psalmorum displicuerit, ordinet si melius aliter iudicaverit, 23dum omnimodis id attendat ut omni hebdomada psalterium ex integro numero centum quinquaginta psalmorum psallantur, et dominico die semper a caput reprehendatur ad vigilias. 24Quia nimis inertem devotionis suae servitium ostendunt monachi qui minus a psalterio cum canticis consuetudinariis per septimanae circulum psallunt, 25*dum quando legamus sanctos patres nostros uno die hoc strenue implesse, quod
nos tepidi utinam septimana integra persolvamus.
XIX. DE DISCIPLINA PSALLENDI
1Ubique credimus divinam esse praesentiam et oculos Domini in omni loco speculari bonos et malos, 2maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus cum ad opus divinum assistimus.
3Ideo semper memores simus quod ait propheta: Servite Domino in timore, 4et iterum: Psallite sapienter, 5et: In conspectu angelorum psallam tibi. 6Ergo consideremus qualiter oporteat in conspectu divinitatis et angelorum eius esse, 7*et sic stemus ad psallendum ut mens nostra concordet voci nostrae.
XX. DE REVERENTIA ORATIONIS
1Si, cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere, non praesumimus nisi cum humilitate et reverentia, 2quanto magis Domino Deo universorum cum omni humilitate et puritatis devotione supplicandum est. 3*Et non in multiloquio, sed in puritate cordis et compunctione lacrimarum nos exaudiri sciamus. 4*Et ideo brevis debet esse et pura oratio, nisi forte ex affectu inspirationis divinae gratiae protendatur. 5*In conventu tamen omnino brevietur oratio, et facto signo a priore omnes pariter surgant.
XXI. DE DECANIS MONASTERII
1*Si maior fuerit congregatio, eligantur de ipsis fratres boni testimonii et sanctae conversationis, et constituantur decani, 2*qui sollicitudinem gerant super decanias suas in omnibus secundum mandata Dei et praecepta abbatis sui. 3Qui decani tales eligantur in quibus securus abbas partiat onera sua, 4 et non eligantur per ordinem, sed secundum vitae meritum et sapientiae doctrinam.
5*Quique decani, si ex eis aliqua forte quis inflatus superbia repertus fuerit reprehensibilis, correptus semel et iterum atque tertio si emendare noluerit, deiciatur, 6et alter in loco eius qui dignus est surrogetur. 7 Et de praeposito eadem constituimus.
XXII. QUOMODO DORMIANT MONACHI
1Singuli per singula lecta dormiant. 2Lectisternia pro modo conversationis secundum dispensationem abbatis sui accipiant.
3Si potest fieri omnes in uno loco dormiant; sin autem multitudo non sinit, deni aut viceni cum senioribus qui super eos solliciti sint pausent. 4Candela iugiter in eadem cella ardeat usque mane.
5Vestiti dormiant et cincti cingellis aut funibus, ut cultellos suos ad latus suum non habeant dum dormiunt, ne forte per somnum vulnerent dormientem; 6et ut parati sint monachi semper et, facto signo absque mora surgentes, festinent invicem se praevenire ad opus Dei, cum omni tamen gravitate et modestia. 7Adulescentiores fratres iuxta se non habeant lectos, sed permixti cum senioribus. 8Surgentes vero ad opus Dei invicem se moderate cohortentur propter somnulentorum excusationes.
XXIII. DE EXCOMMUNICATIONE CULPARUM
1*Si quis frater contumax aut inoboediens aut superbus aut murmurans vel in aliquo contrarius exsistens sanctae regulae et praeceptis seniorum suorum contemptor repertus fuerit, 2hic secundum Domini nostri praeceptum admoneatur semel et secunda secrete a senioribus suis. 3Si non emendaverit, obiurgetur publice coram omnibus. 4Si vero neque sic correxerit, si intellegit qualis poena sit, excommunicationi subiaceat; 5*sin autem improbus est, vindictae corporali subdatur.
XXIV. QUALIS DEBET ESSE MODUS EXCOMMUNICATIONIS
1*Secundum modum culpae, et excommunicationis vel disciplinae mensura debet extendi; 2*qui culparum modus in abbatis pendat iudicio.
3Si quis tamen frater in levioribus culpis invenitur, a mensae participatione privetur. 4*Privati autem a mensae consortio ista erit ratio ut in oratorio psalmum aut antiphonam non imponat, neque lectionem recitet, usque ad satisfactionem. 5Refectionem autem cibi post fratrum refectionem solus accipiat, 6ut, si verbi gratia fratres reficiunt sexta hora, ille frater nona, si fratres nona, ille vespera, 7usque dum satisfactione congrua veniam consequatur.
XXV. DE GRAVIORIBUS CULPIS
1Is autem frater qui gravioris culpae noxa tenetur suspendatur a mensa, simul ab oratorio. 2Nullus ei fratrum in nullo iungatur consortio nec in colloquio. 3Solus sit ad opus sibi iniunctum, persistens in paenitentiae luctu, sciens illam terribilem apostoli sententiam dicentis 4*traditum eiusmodi hominem in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini. 5Cibi autem refectionem solus percipiat, mensura vel hora qua praeviderit abbas ei competere; 6nec a quoquam benedicatur transeunte nec cibum quod ei datur.
XXVI. DE HIS QUI SINE IUSSIONE IUNGUNT SE EXCOMMUNICATIS
1Si quis frater praesumpserit sine iussione abbatis fratri excommunicato quolibet modo se iungere aut loqui cum eo vel mandatum ei dirigere, 2similem sortiatur excommunicationis vindictam.
XXVII. QUALITER DEBEAT ABBAS SOLLICITUS ESSE CIRCA EXCOMMUNICATOS
1Omni sollicitudine curam gerat abbas circa delinquentes fratres, quia non est opus sanis medicus sed male habentibus. 2*Et ideo uti debet omni modo ut sapiens medicus, immittere senpectas, id est seniores sapientes fratres, 3qui quasi secrete consolentur fratrem fluctuantem et provocent ad humilitatis satisfactionem et consolentur eum ne abundantiori tristitia absorbeatur, 4*sed, sicut ait item apostolus, confirmetur in eo caritas et oretur pro eo ab omnibus.
5Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas et omni sagacitate et industria currere, ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat. 6Noverit enim se infirmarum curam suscepisse animarum, non super sanas tyrannidem; 7et metuat prophetae comminationem per quam dicit Deus: Quod crassum videbatis assumebatis et quod debile erat proiciebatis. 8Et pastoris boni pium imitetur exemplum, qui, relictis nonaginta novem ovibus in montibus, abiit unam ovem quae erraverat quaerere; 9cuius infirmitati in tantum compassus est, ut eam in sacris humeris suis dignaretur imponere et sic reportare ad gregem.
XXVIII. DE HIS QUI SAEPIUS CORREPTI EMENDARE NOLUERINT
1*Si quis frater frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam excommunicatus non emendaverit, acrior ei accedat correptio, id est ut verberum vindicta in eum procedant. 2Quod si nec ita correxerit, aut forte—quod absit—in superbia elatus etiam defendere voluerit opera sua, tunc abbas faciat quod sapiens medieus: 3si exhibuit fomenta, si unguenta adhortationum, si medicamina scripturarum divinarum, si ad ultimum ustionem excommunicationis vel plagarum virgae, 4et iam si viderit nihil suam praevalere industriam, adhibeat etiam—quod maius est—suam et omnium fratrum pro eo orationem, 5ut Dominus qui omnia potest operetur salutem circa infirmum fratrem. 6Quod si nec isto modo sanatus fuerit, tunc iam utatur abbas ferro abscisionis, ut ait apostolus: Auferte malum ex vobis, 7et iterum: Infidelis, si discedit, discedat, 8*ne una ovis morbida omnem gregem contagiet.
XXIX. SI DEBEANT FRATRES EXEUNTES DE MONASTERIO ITERUM RECIPI
1 *Frater qui proprio vitio egreditur de monasterio, si reverti voluerit, spondeat prius omnem emendationem pro quo egressus est, 2et sic in ultimo gradu recipiatur, ut ex hoc eius humilitas comprobetur. 3Quod si denuo exierit, usque tertio ita recipiatur, iam postea sciens omnem sibi reversionis aditum denegari.
XXX. DE PUERIS MINORI AETATE, QUALITER CORRIPIANTUR
1Omnis aetas vel intellectus proprias debet habere mensuras. 2Ideoque, quotiens pueri vel adulescentiores aetate, aut qui minus intellegere possunt quanta poena sit excommunicationis, 3hi tales dum delinquunt, aut ieiuniis nimiis affligantur aut acris verberibus coerceantur, ut sanentur.
XXXI. DE CELLARARIO MONASTERII, QUALIS SIT
1 *Cellararius monasterii eligatur de congregatione, sapiens, maturis moribus, sobrius, non multum edax, non elatus, non turbulentus, non iniuriosus, non tardus, non prodigus, 2sed timens Deum; qui omni congregationi sit sicut pater. 3Curam gerat de omnibus; 4 *sine iussione abbatis nihil faciat. 5Quae iubentur custodiat; 6 *fratres non contristet. 7 *Si quis frater ab eo forte aliqua irrationabiliter postulat, non spernendo eum contristet, sed rationabiliter cum humilitate male petenti deneget. 8 *Animam suam custodiat, memor semper illud apostolicum quia qui bene ministraverit gradum bonum sibi acquirit. 9Infirmorum, infantum, hospitum pauperumque cum omni sollicitudine curam gerat, sciens sine dubio quia pro his omnibus in die iudicii rationem redditurus est. 10 *Omnia vasa monasterii cunctamque substantiam ac si altaris vasa sacrata conspiciat. 11Nihil ducat neglegendum. 12Neque avaritiae studeat, neque prodigus sit et stirpator substantiae monasterii, sed omnia mensurate faciat et secundum iussionem ab
batis.
13Humilitatem ante omnia habeat, et cui substantia non est quod tribuatur, sermo responsionis porrigatur bonus, 14ut scriptum est: Sermo bonus super datum optimum. 15Omnia quae ei iniunxerit abbas, ipsa habeat sub cura sua; a quibus eum prohibuerit, non praesumat. 16 *Fratribus constitutam annonam sine aliquo typho vel mora offerat, ut non scandalizentur, memor divini eloquii quid mereatur qui scandalizaverit unum de pusillis.
17 Si congregatio maior fuerit, solacia ei dentur, a quibus adiutus et ipse aequo animo impleat officium sibi commissum. 18 Horis competentibus dentur quae danda sunt et petantur quae petenda sunt, 19ut nemo perturbetur neque contristetur in domo Dei.
XXXII. DE FERRAMENTIS VEL REBUS MONASTERII
1Substantia monasterii in ferramentis vel vestibus seu quibuslibet rebus praevideat abbas fratres de quorum vita et moribus securus sit, 2et eis singula, ut utile iudicaverit, consignet custodienda atque recolligenda. 3 *Ex quibus abbas brevem teneat, ut dum sibi in ipsa assignata fratres vicissim succedunt, sciat quid dat aut quid recipit.
4 *Si quis autem sordide aut neglegenter res monasterii tractaverit, corripiatur; 5si non emendaverit, disciplinae regulari subiaceat.
XXXIII. SI QUID DEBEANT MONACHI PROPRIUM HABERE
RB 1980- The Rule Of St Benedict Page 27