LI. DE FRATRIBUS QUI NON LONGE SATIS PROFICISCUNTUR
1Frater qui pro quovis responso dirigitur et ea die speratur reverti ad monasterium, non praesumat foris manducare, etiam si omnino rogetur a quovis, 2nisi forte ei ab abbate suo praecipiatur. 3Quod si aliter fecerit, excommunicetur.
LII. DE ORATORIO MONASTERII
1 * Oratorium hoc sit quod dicitur, nec ibi quicquam aliud geratur aut condatur. 2 *Expleto opere Dei, omnes cum summo silentio exeant, et habeatur reverentia Deo, 3ut frater qui forte sibi peculiariter vult orare non impediatur alterius improbitate. 4 *Sed et si aliter vult sibi forte secretius orare, simpliciter intret et oret, non in clamosa voce, sed in lacrimis et intentione cordis. 5Ergo qui simile opus non facit, non permittatur explicito opere Dei remorari in oratorio, sicut dictum est, ne alius impedimentum patiatur.
LIII. DE HOSPITIBUS SUSCIPIENDIS
1 * Omnes supervenientes hospites tamquam Christus suscipiantur, quia ipse dicturus est: Hospes fui et suscepistis me; 2 *et omnibus congruus honor exhibeatur, maxime domesticis fidei et peregrinis.
3 *Ut ergo nuntiatus fuerit hospes, occurratur ei a priore vel a fratribus cum omni officio caritatis, 4 *et primitus orent pariter, et sic sibi socientur in pace. 5Quod pacis osculum non prius offeratur nisi oratione praemissa, propter illusiones diabolicas.
6In ipsa autem salutatione omnis exhibeatur humilitas omnibus venientibus sive discedentibus hospitibus: 7 *inclinato capite vel prostrato omni corpore in terra, Christus in eis adoretur qui et suscipitur. 8Suscepti autem hospites ducantur ad orationem et postea sedeat cum eis prior aut cui iusserit ipse. 9 *Legatur coram hospite lex divina ut aedificetur, et post haec omnis ei exhibeatur humanitas. 10 *Ieiunium a priore frangatur propter hospitem, nisi forte praecipuus sit dies ieiunii qui non possit violari; 11fratres autem consuetudines ieiuniorum prosequantur. 12Aquam in manibus abbas hospitibus det; 13pedes hospitibus omnibus tam abbas quam cuncta congregatio lavet; 14quibus lotis, hunc versum dicant: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.
15 *Pauperum et peregrinorum maxime susceptioni cura sollicite exhibeatur, quia in ipsis magis Christus suscipitur; nam divitum terror ipse sibi exigit honorem.
16Coquina abbatis et hospitum super se sit, ut, incertis horis supervenientes hospites, qui numquam desunt monasterio, non inquietentur fratres. 17In qua coquina ad annum ingrediantur duo fratres qui ipsud officium bene impleant. 18Quibus, ut indigent, solacia administrentur, ut absque murmuratione serviant, et iterum, quando occupationem minorem habent, exeant ubi eis imperatur in opera. 19Et non solum ipsis, sed et in omnibus officiis monasterii ista sit consideratio, 20ut quando indigent solacia accommodentur eis, et iterum quando vacant oboediant imperatis.
21Item et cellam hospitum habeat assignatam frater cuius animam timor Dei possidet; 22ubi sint lecti strati sufficienter. Et domus Dei a sapientibus et sapienter administretur.
23Hospitibus autem cui non praecipitur ullatenus societur neque colloquatur; 24sed si obviaverit aut viderit, salutatis humiliter, ut diximus, et petita benedictione pertranseat, dicens sibi non licere colloqui cum hospite.
LIV. SI DEBEAT MONACHUS LITTERAS VEL ALIQUID SUSCIPERE
1 *Nullatenus liceat monacho neque a parentibus suis neque a quoquam hominum nec sibi invicem litteras, eulogias vel quaelibet munuscula accipere aut dare sine praecepto abbatis. 2Quod si etiam a parentibus suis ei quicquam directum fuerit non praesumat suscipere illud, nisi prius indicatum fuerit abbati. 3Quod si iusserit suscipi, in abbatis sit potestate cui illud iubeat dari, 4 et non contristetur frater cui forte directum fuerat, ut non detur occasio diabolo. 5Qui autem aliter praesumpserit, disciplinae regulari subiaceat.
LV. DE VESTIARIO VEL CALCIARIO FRATRUM
1 *Vestimenta fratribus secundum locorum qualitatem ubi habitant vel aërum temperiem dentur, 2 quia in frigidis regionibus amplius indigetur, in calidis vero minus. 3Haec ergo consideratio penes abbatem est. 4Nos tamen mediocribus locis sufficere credimus monachis per singulos cucullam et tunicam—5cucullam in hieme villosam, in aestate puram aut vetustam— 6et scapulare propter opera, indumenta pedum pedules et caligas.
7 *De quarum rerum omnium colore aut grossitudine non causentur monachi, sed quales inveniri possunt in provincia qua degunt aut quod vilius comparari possit. 8Abbas autem de mensura provideat ut non sint curta ipsa vestimenta utentibus ea, sed mensurata.
9 *Accipientes nova, vetera semper reddant in praesenti reponenda in vestiario propter pauperes. 10 *Sufficit enim monacho duas tunicas et duas cucullas habere propter noctes et propter lavare ipsas res; 11 *iam quod supra fuerit superfluum est, amputari debet. 12Et pedules et quodcumque est vetere reddant dum accipiunt novum.
13Femoralia hi qui in via diriguntur de vestiario accipiant, quae revertentes lota ibi restituant. 14Et cucullae et tunicae sint aliquanto a solito quas habent modice meliores; quas exeuntes in via accipiant de vestiario et revertentes restituant.
15Stramenta autem lectorum sufficiant matta, sagum et lena, et capitale.
16 *Quae tamen lecta frequenter ab abbate scrutinanda sunt propter opus peculiare, ne inveniatur; 17 *et si cui inventum fuerit quod ab abbate non accepit, gravissimae disciplinae subiaceat. 18Et ut hoc vitium peculiaris radicitus amputetur, dentur ab abbate omnia quae sunt necessaria, 19id est cuculla, tunica, pedules, caligas, bracile, cultellum, graphium, acum, mappula, tabulas, ut omnis auferatur necessitatis excusatio.
20 *A quo tamen abbate semper consideretur illa sententia Actuum Apostolorum, quia dabatur singulis prout cuique opus erat. 21Ita ergo et abbas consideret infirmitates indigentium, non malum voluntatem invidentium; 22in omnibus tamen iudiciis suis Dei retributionem cogitet.
LVI. DE MENSA ABBATIS
1 *Mensa abbatis cum hospitibus et peregrinis sit semper. 2Quotiens tamen minus sunt hospites, quos vult de fratribus vocare in ipsius sit potestate. 3Seniore tamen uno aut duo semper cum fratribus dimittendum propter disciplinam.
LVII. DE ARTIFICIBUS MONASTERII
1Artifices si sunt in monasterio cum omni humilitate faciant ipsas artes, si permiserit abbas. 2 *Quod si aliquis ex eis extollitur pro scientia artis suae, eo quod videatur aliquid conferre monasterio, 3hic talis erigatur ab ipsa arte et denuo per eam non transeat, nisi forte humiliato ei iterum abbas iubeat.
4 *Si quid vero ex operibus artificum venumdandum est, videant ipsi per quorum manus transigenda sint ne aliquam fraudem praesumant. 5 *Memorentur semper Ananiae et Saphirae, ne forte mortem quam illi in corpore pertulerunt, 6hanc isti vel omnes qui aliquam fraudem de rebus monasterii fecerint in anima patiantur.
7In ipsis autem pretiis non surripiat avaritiae malum, 8sed semper aliquantulum vilius detur quam ab aliis saecularibus dari potest, 9 *ut in omnibus glorificetur Deus.
LVIII. DE DISCIPLINA SUSCIPIENDORUM FRATRUM
1 *Noviter veniens quis ad conversationem, non ei facilis tribuatur ingressus, 2sed sicut ait apostolus: Probate spiritus si ex Deo sunt. 3 *Ergo si veniens perseveraverit pulsans et illatas sibi iniurias et difficultatem ingressus post quattuor aut quinque dies visus fuerit patienter portare et persistere petitioni suae, 4adnuatur ei ingressus et sit in cella hospitum paucis diebus.
5Postea autem sit in cella noviciorum ubi meditent et manducent et dormiant. 6 *Et senior eis talis deputetur qui aptus sit ad lucrandas animas, qui super eos omnino curiose intendat.
7 *Et sollicitudo sit si revera Deum quaerit, si sollicitus est ad opus Dei, ad oboedientiam, ad opprobria. 8 *Praedicentur ei omnia dura et aspera per quae itur ad Deum. 9 *Si promiserit de stabilitate sua perseverantia, post duorum mensuum circulum legatur ei haec regula per ordinem 10et dicatur ei: Ecce lex sub qua militare vis; si potes observare, ingredere; si vero non potes, liber discede. 11Si adhuc steterit, tunc ducatur in supradictam cellam noviciorum et iterum probetur in omni patientia. 12Et post sex mensuum circuitum legatur ei regula, ut sciat ad quod ingreditur. 13Et si adhuc stat, post quattuor menses iterum relegatur ei eadem regula. 14Et si habita secum deliberatione promiserit se omnia custodire et cuncta sibi imperata servare, tunc suscipiatur in congregation
e, 15sciens et lege regulae constitutum quod ei ex illa die non liceat egredi de monasterio, 16 *nec collum excutere de sub iugo regulae quem sub tam morosam deliberationem licuit aut excusare aut suscipere.
17 *Suscipiendus autem in oratorio coram omnibus promittat de stabilitate sua et conversatione morum suorum et oboedientia, 18 *coram Deo et sanctis eius, ut si aliquando aliter fecerit, ab eo se damnandum sciat quem irridit. 19De qua promissione sua faciat petitionem ad nomen sanctorum quorum reliquiae ibi sunt et abbatis praesentis. 20Quam petitionem manu sua scribat, aut certe, si non scit litteras, alter ab eo rogatus scribat et ille novicius signum faciat et manu sua eam super altare ponat. 21Quam dum imposuerit, incipiat ipse novicius mox hunc versum: Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum et vivam, et ne confundas me ab exspectatione mea. 22Quem versum omnis congregatio tertio respondeat, adiungentes Gloria Patri. 23 *Tunc ille frater novicius prosternatur singulorum pedibus ut orent pro eo, et iam ex illa die in congregatione reputetur.
24 *Res, si quas habet, aut eroget prius pauperibus aut facta sollemniter donatione conferat monasterio, nihil sibi reservans ex omnibus, 25 quippe qui ex illo die nec proprii corporis potestatem se habiturum scit.
26 *Mox ergo in oratorio exuatur rebus propriis quibus vestitus est et induatur rebus monasterii. 27Illa autem vestimenta quibus exutus est reponantur in vestiario conservanda, 28ut si aliquando suadenti diabolo consenserit ut egrediatur de monasterio—quod absit—tunc exutus rebus monasterii proiciatur. 29Illam tamen petitionem eius, quam desuper altare abbas tulit, non recipiat, sed in monasterio reservetur.
LIX. DE FILIIS NOBILIUM AUT PAUPERUM QUI OFFERUNTUR
1Si quis forte de nobilibus offerit filium suum Deo in monasterio, si ipse puer minor aetate est, parentes eius faciant petitionem quam supra diximus 2et cum oblatione ipsam petitionem et manum pueri involvant in palla altaris, et sic eum offerant.
3De rebus autem suis, aut in praesenti petitione promittant sub iureiurando quia numquam per se, numquam per suffectam personam nec quolibet modo ei aliquando aliquid dant aut tribuunt occasionem habendi; 4vel certe si hoc facere noluerint et aliquid offerre volunt in eleemosynam monasterio pro mercede sua, 5faciant ex rebus quas dare volunt monasterio donationem, reservato sibi, si ita voluerint, usufructu. 6 *Atque ita omnia obstruantur ut nulla suspicio remaneat puero per quam deceptus perire possit—quod absit—quod experimento didicimus.
7Similiter autem et pauperiores faciant. 8 *Qui vero ex toto nihil habent, simpliciter petitionem faciant et cum oblatione offerant filium suum coram testibus.
LX. DE SACERDOTIBUS QUI FORTE VOLUERINT IN MONASTERIO HABITARE
1Si quis de ordine sacerdotum in monasterio se suscipi rogaverit, non quidem citius ei assentiatur. 2Tamen, si omnino persteterit in hac supplicatione, sciat se omnem regulae disciplinam servaturum, 3nec aliquid ei relaxabitur, ut sit sicut scriptum est: Amice, ad quod venisti? 4Concedatur ei tamen post abbatem stare et benedicere aut missas tenere, si tamen iusserit ei abbas; 5sin alias, ullatenus aliqua praesumat, sciens se disciplinae regulari subditum, et magis humilitatis exempla omnibus det. 6Et si forte ordinationis aut alicuius rei causa fuerit in monasterio, 7illum locum attendat quando ingressus est in monasterio, non illum qui ei pro reverentia sacerdotii concessus est.
8Clericorum autem si quis eodem desiderio monasterio sociari voluerit, loco mediocri collocentur; 9et ipsi tamen si promittunt de observatione regulae vel propria stabilitate.
LXI. DE MONACHIS PEREGRINIS, QUALITER SUSCIPIANTUR
1Si quis monachus peregrinus de longinquis provinciis super- venerit, si pro hospite voluerit habitare in monasterio 2et contentus est consuetudinem loci quam invenerit, et non forte super-fluitate sua perturbat monasterium, 3sed simpliciter contentus est quod invenerit, suscipiatur quanto tempore cupit. 4Si qua sane rationabiliter et cum humilitate caritatis reprehendit aut ostendit, tractet abbas prudenter ne forte pro hoc ipsud eum Dominus direxerit.
5Si vero postea voluerit stabilitatem suam firmare, non renuatur talis voluntas, et maxime quia tempore hospitalitatis potuit eius vita dinosci. 6 *Quod si superfluus aut vitiosus inventus fuerit tempore hospitalitatis, non solum non debet sociari corpori monasterii, 7verum etiam dicatur ei honeste ut discedat, ne eius miseria etiam alii vitientur. 8Quod si non fuerit talis qui mereatur proici, non solum si petierit suscipiatur congregationi sociandus, 9verum etiam suadeatur ut stet, ut eius exemplo alii erudiantur, 10et quia in omni loco uni Domino servitur, uni regi militatur. 11Quem si etiam talem esse perspexerit abbas, liceat eum in superiori aliquantum constituere loco. 12Non solum autem monachum, sed etiam de suprascriptis gradibus sacerdotum vel clericorum stabilire potest abbas in maiori quam ingrediuntur loco, si eorum talem perspexerit esse vitam.
13 *Caveat autem abbas ne aliquando de alio noto monasterio monachum ad habitandum suscipiat sine consensu abbatis eius aut litteras commendaticias, 14quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris.
LXII. DE SACERDOTIBUS MONASTERII
1Si quis abbas sibi presbyterum vel diaconem ordinari petierit, de suis eligat qui dignus sit sacerdotio fungi. 2Ordinatus autem caveat elationem aut superbiam, 3nec quicquam praesumat nisi quod ei ab abbate praecipitur, sciens se multo magis disciplinae regulari subdendum. 4 *Nec occasione sacerdotii obliviscatur regulae oboedientiam et disciplinam, sed magis ac magis in Deum proficiat. 5Locum vero illum semper attendat quod ingressus est in monasterio, 6praeter officium altaris, et si forte electio congregationis et voluntas abbatis pro vitae merito eum promovere voluerint. 7Qui tamen regulam decanis vel praepositis constitutam sibi servare sciat.
8Quod si aliter praesumpserit, non sacerdos sed rebellio iudicetur. 9Et saepe admonitus si non correxerit, etiam episcopus adhibeatur in testimonio. 10 *Quod si nec sic emendaverit, clarescentibus culpis, proiciatur de monasterio, 11si tamen talis fuerit eius contumacia ut subdi aut oboedire regulae nolit.
LXIII. DE ORDINE CONGREGATIONIS
1Ordines suos in monasterio ita conservent ut conversationis tempus ut vitae meritum discernit utque abbas constituerit. 2 *Qui abbas non conturbet gregem sibi commissum nec, quasi libera utens potestate, iniuste disponat aliquid, 3sed cogitet semper quia de omnibus iudiciis et operibus suis redditurus est Deo rationem. 4 *Ergo secundum ordines quos constituerit vel quos habuerint ipsi fratres sic accedant ad pacem, ad communionem, ad psalmum imponendum, in choro standum; 5et in omnibus omnino locis aetas non discernat ordines nec praeiudicet, 6 *quia Samuel et Daniel pueri presbyteros iudicaverunt. 7 *Ergo excepto hos quos, ut diximus, altiori consilio abbas praetulerit vel degradaverit certis ex causis, reliqui omnes ut convertuntur ita sint, 8ut verbi gratia qui secunda hora diei venerit in monasterio iuniorem se noverit illius esse qui prima hora venit diei, cuiuslibet aetatis aut dignitatis sit, 9pueris per omnia ab omnibus disciplina conservata.
10Iuniores igitur priores suos honorent, priores minores suos diligant. 11In ipsa appellatione nominum nulli liceat alium puro appellare nomine, 12 *sed priores iuniores suos fratrum nomine, iuniores autem priores suos nonnos vocent, quod intellegitur paterna reverentia. 13Abbas autem, quia vices Christi creditur agere, dominus et abbas vocetur, non sua assumptione sed honore et amore Christi; 14ipse autem cogitet et sic se exhibeat ut dignus sit tali honore.
15Ubicumque autem sibi obviant fratres, iunior priorem benedictionem petat. 16*Transeunte maiore minor surgat et det ei locum sedendi, nec praesumat iunior consedere nisi ei praecipiat senior suus, 17ut fiat quod scriptum est: Honore invicem praevenientes.
18Pueri parvi vel adulescentes in oratorio vel ad mensas cum disciplina ordines suos consequantur. 19Foris autem vel ubiubi, et custodiam habeant et disciplinam, usque dum ad intellegibilem aetatem perveniant.
LXIV. DE ORDINANDO ABBATE
1 *In abbatis ordinatione illa semper consideretur ratio ut hic constituatur quem sive omnis concors congregatio secundum timorem Dei, sive etiam pars quamvis parva congregationis saniore consilio elegerit. 2Vitae autem merito et sapientiae doctrina eligatur qui ordinandus est, etiam si ultimus fuerit in ordine congregationis.
3Quod si
etiam omnis congregatio vitiis suis—quod quidem absit—consentientem personam pari consilio elegerit, 4et vitia ipsa aliquatenus in notitia episcopi ad cuius dioecesim pertinet locus ipse vel ad abbates aut christianos vicinos claruerint, 5 prohibeant pravorum praevalere consensum, sed domui Dei dignum constituant dispensatorem, 6scientes pro hoc se recepturos mercedem bonam, si illud caste et zelo Dei faciant, sicut e diverso peccatum si neglegant.
7 *Ordinatus autem abbas cogitet semper quale onus suscepit et cui redditurus est rationem vilicationis suae, 8 *sciatque sibi oportere prodesse magis quam praeesse. 9Oportet ergo eum esse doctum lege divina, ut sciat et sit unde proferat nova et vetera, castum, sobrium, misericordem, 10et semper superexaltet misericordiam iudicio, ut idem ipse consequatur. 11 *Oderit vitia, diligat fratres. 12 *In ipsa autem correptione prudenter agat et ne quid nimis, ne dum nimis eradere cupit aeruginem frangatur vas; 13suamque fragilitatem semper suspectus sit, memineritque calamum quassatum non conterendum. 14In quibus non dicimus ut permittat nutriri vitia, sed prudenter et cum caritate ea amputet, ut viderit cuique expedire sicut iam diximus, 15 *et studeat plus amari quam timeri.
16Non sit turbulentus et anxius, non sit nimius et obstinatus, non sit zelotypus et nimis suspiciosus, quia numquam requiescit; 17in ipsis imperiis suis providus et consideratus, et sive secundum Deum sive secundum saeculum sit opera quam iniungit, discernat et temperet, 18cogitans discretionem sancti Iacob dicentis: Si greges meos plus in ambulando fecero laborare, morientur cuncti una die. 19 *Haec ergo aliaque testimonia discretionis matris virtutum sumens, sic omnia temperet ut sit et fortes quod cupiant et infirmi non refugiant.
RB 1980- The Rule Of St Benedict Page 29