Labuntur fluuij scientiarum:
Si non per species, nequimus ipsi,
Quid ipsi sumus, assequi putando. 10
Non tantum est iter Angelis ad vndas,
Nullo circuitu scienda pungunt,
Illis perpetuae patent fenestrae,
Se per se facili modo scientes,
Atque ipsi sibi sunt mola & farina. 15
XXV. ROMA.
Roma. Anagr.( Oram. Maro
Ramo. Armo.
Mora. Amor.
ROMA, tuum nomen quam non pertransijt ORAM,
Cùm Latium ferrent secula prisca iugum?
Non deerat vel fama tibi, vel carmina famae,
Vnde MARO laudes duxit ad astra tuas.
At nunc exucco similis tua gloria RAMO 5
A veteri trunco & nobilitate cadit.
Laus antiqua & honor perijt: quasi scilicet ARMO
Te deiecissent tempora longa suo.
Quin tibi tam desperatae MORA nulla medetur,
Quâ Fabio quondam sub duce nata salus. 10
Hinc te olim gentes miratae odere vicissim;
Et cum sublatâ laude recedit AMOR.
XXVI. VRBANI VIII PONT. RESPONS.
Cvm Romam nequeas, quod aues, euertere, nomen
Inuertis, mores carpis & obloqueris:
Te Germana tamen pubes, te Graecus & Anglus
Arguit, exceptos quos pia Roma fouet:
Hostibus haec etiam parcens imitatur Iesum. 5
Inuertis nomen. Quid tibi dicit? AMOR.
XXVII. RESPONS. AD VRB. VIII.
Non placet vrbanus noster de nomine lusus
Romano, sed res seria Roma tibi est:
Nempe Caput Romae es, cuius mysteria velles
Esse iocum soli, plebe stupente, tibi:
Attamen VRBANI delecto nomine, constat 5
Quàm satur & suauis sit tibi Roma iocus.
XXVIII. AD VRBANUM VIII PONT.
Pontificem tandem nacta est sibi Roma poetam:
Res redit ad vates, Pieriósque duces:
Quod Bellarminus nequijt, fortasse poetae
Suauiter efficient, absque rigore Scholae.
Cedito Barbaries: Helicon iam litibus instat, 5
Squalorémque togae candida Musa fugat.
XXIX.
Ararúmque Hominúmque ortum si mente pererres,
Cespes viuus, Homo; mortuus, Ara fuit:
Quae diuisa nocent, Christi per foedus, in vnum
Conueniunt; & Homo viua fit Ara Dei.
XXX. IN THOMAM DIDYMUM.
Dvm te vel digitis minister vrget,
Et hoc indicium subis, Redemptor?
Nempe es totus amor, medulla amoris,
Qui spissae fidei breuíque menti
Paras hospitium torúmque dulcem, 5
Quô se condat & implicet volutans
Ceu fidâ statione & arce certâ,
Ne perdat Leo rugiens vagantem.
XXXI. IN SOLARIUM.
Coniugium Caeli Terraéque haec machina praestat;
Debetur Caelo lumen, & vmbra solo:
Sic Hominis moles animâque & corpore constat,
Cuius ab oppositis fluxit origo locis.
Contemplare, miser, quantum terroris haberet 5
Vel sine luce solum, vel sine mente caro.
XXXII. TRIUMPHUS MORTIS.
O mea suspicienda manus, ventérque perennis!
Quem non Emathius torrens, non sanguine pinguis
Daunia, non satiat bis ter millesima caedis
Progenies, mundíque aetas abdomine nostro
Ingluuiésque minor. Quercus habitare feruntur 5
Prisci, crescentésque vnà cum prole cauernas:
Nec tamen excludor: namque vnâ ex arbore vitam
Glans dedit, & truncus tectum, & ramalia mortem.
Confluere intereà passim ad Floralia pubes
Coeperat, agricolis mentémque & aratra solutis: 10
Compita feruescunt pedibus, clamoribus aether.
Hìc vbi discumbunt per gramina, salsior vnus
Omnia suspendit naso, sociósque lacessit:
Non fert Vcalegon, atque amentata retorquet
Dicta ferox: haerent lateri conuitia fixo. 15
Scinditur in partes vulgus ceu compita: telum
Ira facit, mundúsque ipse est apotheca furoris.
Liber alit rixas: potantibus omnia bina
Sunt, praeter vitam: saxis hic sternitur, alter
Ambustis sudibus: pars vitam in pocula fundunt, 20
In patinas alij: furit inconstantia vini
Sanguine, quem dederat, spolians. Primordia Mortis
Haec fuerant: sic Tisiphone virguncula lusit.
Non placuit rudis atque ignara occisio: Morti
Quaeritur ingenium, doctúsque homicida probatur. 25
Hinc tyrocinium, paruóque assueta iuuentus,
Fictáque Bellona & verae ludibria pugnae,
Instructaéque acies, hyemésque in pellibus actae,
Omniáque haec vt transadigant sine crimine costas,
Artificésque necis clueant, & mortis alumni. 30
Nempe & millenos ad palum interficit hostes
Assiduus tyro, si sit spectanda voluntas.
Heu miseri! Quis tantùm ipsis virtutibus instat
Quantùm caedi? adeón’ vnam vos pascere vitam,
Perdere sexcentas? crescit tamen hydra nocendi 35
Tristis, vbi ac ferrum tellure reciditur imâ,
Faecundúsque chalybs sceleris, iam sanguine tinctus,
Expleri nequit, & totum depascitur Orbem.
Quid memorem tormenta, quibus prius horruit aeuum;
Balistásque Onagrósque & quicquid Scorpio saeuus 40
Vel Catapulta potest, Siculíque inuenta magistri,
Anglorúmque arcus gaudentes sanguine Galli,
Fustibalos fundásque, quibus, cum Numine, fretus
Strauit Idumaeum diuinus Tityrus hostem?
Adde etiam currus, & cum temone Britanno 45
Aruiragum, falcésque obstantia quaeque metentes.
Quin Aries ruit, & multâ Demetrius arte:
Sic olim cecidere.
Deerat adhuc vitijs hominum dignissima mundo
Machina, quam nullum satìs execrabitur aeuum; 50
Liquitur ardenti candens fornace metallum,
Fusáque decurrit notis aqua ferrea sulcis:
Exoritur tubus, atque instar Cyclopis Homeri
Luscum prodigium, medióque foramine gaudens.
Inde rotae atque axes subeunt, quasi sella curulis 55
Quâ Mors ipsa sedens hominum de gente triumphat.
Accedit Pyrius puluis, laquearibus Orci
Erutus, infernae pretiosa tragemata mensae,
Sulphureóque lacu, totâque imbuta Mephiti.
Huic Glans adijcitur (non quam ructare vetustas 60
Creditur, ante satas prono cum numine fruges)
Plumbea glans, liuensque suae quasi conscia noxae,
Purpureus lictor Plutonis, epistola Fati
Plumbis obsignata, colósque & stamina vitae
Perrumpens, Atropi vetulae marcentibus vlnis. 65
Haec vbi iuncta, subit viuo cum fune minister,
Fatalémque leuans dextram, quâ stupeus ignis
Mulcetur vento, accendit cum fomite partem
Pulueris inferni; properat datus ignis, & omnem
Materiam vexat: nec iam se continet antro 70
Tisiphone; flammâ & fallaci fulmine cincta
Euolat, horrendúmque ciet bacchata fragorem.
It stridor, caelósque omnes & Tartara findit.
Non iam exaudiri quicquam vel Musica caeli
Vel gemitus Erebi: piceo se turbine voluens 75
Totámque eructans nubem, Glans proruit imo
Praecipitata; cadunt vrbes, formidine muri
Diffugiunt, fragilísque crepant coenacula mundi.
Strata iacent toto millena cadauera campo
Vno ictu: non sic pestis, non stella maligno 80
Afflatu perimunt: e
n, Cymba Cocytia turbis
Ingemit, & defessus opem iam Portitor orat.
Nec Glans sola nocet; mortem quandoque susurrat
Aura volans, vitámque aer, quam pauerat, aufert.
Dicite, vos Furiae, quâ gaudet origine Monstrum. 85
Nox Aetnam, noctémque Chaos genuere priores.
Aetna Cacum igniuomum dedit, hic Ixiona multis
Cantatum; deinde Ixion cum nubibus atris
Congrediens genuit Monachum, qui limen opacae
Triste colens cellae, noctúque & Daemone plenum, 90
Protulit horrendum hoc primus cum puluere monstrum.
Quis Monachos mortem meditari, & puluere tristi
Versatos neget, atque humiles, queîs talia cordi
Tam demissa, ipsámque adeò subeuntia terram?
Nec tamen hìc noster stetit impetus: exilit omni 95
Tormento peior Iesuita, & fulminat Orbem,
Ridens Bombardas miseras, quae corpora perdunt
Non animas, raróque ornantur sanguine regum
Obstreperae stulto sonitu, criménque fatentes.
Imperij hìc culmen figo: mortalibus actum est 100
Corporéque atque animo. Totus mihi seruiat Orbis.
XXXIII. TRIUMPHUS CHRISTIANI. IN MORTEM.
Ain’ verò? quanta praedicas? hercle aedepol,
Magnificus es screator, homicida inclytus.
Quid ipse faciam? qui nec arboreas sudes
In te, nec arcus, scorpionésue, aut rotas,
Gladiósue, Catapultásue teneam, quin neque 5
Alapas nec Arietes? Quid ergo? Agnum & Crucem.
XXXIV. IN IOHANNEM ‘EPISTETHION’
Ah nunc, helluo, fac, vt ipse sugam:
Num totum tibi pectus imputabis?
Fontem intercipis omnibus patentem?
Quin pro me quoque sanguinem profudit,
Et ius pectoris inde consecutus 5
Lac cum sanguine posco deuolutum;
Vt, si gratia tanta copuletur
Peccati veniae mei, vel ipsos
Occumbens humero Thronos lacessam.
XXXV. AD DOMINUM.
Christe, decus, dulcedo, & centum circiter Hyblae,
Cordis apex, animae pugnáque páxque meae,
Quin, sine, te cernam; quoties iam dixero, cernam;
Immoriárque oculis, o mea vita, tuis.
Si licet, immoriar: vel si tua visio vita est, 5
Cur sine te, votis immoriturus, ago?
Ah, cernam; Tu, qui caecos sanare solebas,
Cùm te non videam, méne videre putas?
Non video, certum est iurare; aut si hoc vetuisti,
Praeuenias vultu non facienda tuo. 10
FINIS
PASSIO DISCERPTA
I. AD DOMINUM MORIENTEM.
Cvm lacrymas oculósque duos tot vulnera vincant,
Impar, & in fletum vel resolutus, ero;
Sepia concurrat, peccatis aptior humor,
Et mea iam lacrymet culpa colore suo.
II. IN SUDOREM SANGUINEUM.
Qvò fugies, sudor? quamuìs pars altera Christi
Nescia sit metae; venula, cella tua est.
Si tibi non illud placeat mirabile corpus,
Caetera displiceat turba, necesse, tibi:
Ni me fortè petas; nam quantò indignior ipse, 5
Tu mihi subueniens dignior esse potes.
III. IN EUNDEM.
Sic tuus effundi gestit pro crimine sanguis,
Vt nequeat paulò se cohibere domi.
IV. IN LATUS PERFOSSUM.
Christe, vbi tam duro patet in te semita ferro,
Spero meo cordi posse patere viam.
V. IN SPUTUM & CONUICIA.
O barbaros! sic os rependitis sanctum,
Visum quod vni praebet, omnibus vitam,
Sputando, praedicando? sic Aquas vitae
Contaminatis alueósque caelestes
Sputando, blasphemando? nempe ne hoc fiat 5
In posterum, maledicta Ficus arescens
Gens tota fiet, atque vtrinque plectetur.
Parate situlas, Ethnici, lagenásque,
Graues lagenas, Vester est Aquae-ductus.
VI. IN CORONAM SPINEAM.
Christe, dolor tibi supplicio, mihi blanda voluptas;
Tu spinâ miserè pungeris, ipse Rosâ.
Spicula mutemus: capias Tu serta Rosarum,
Qui Caput es, spinas & tua Membra tuas.
VII. IN ARUND. SPIN. GENUFLEX. PURPUR.
Qvàm nihil illudis, Gens improba! quàm malè cedunt
Scommata! Pastorem semper Arundo decet.
Quàm nihil illudis! cùm quò magìs angar acuto
Munere, Rex tantò verior inde prober.
Quàm nihil illudis flectens! namque integra posthâc 5
Posteritas flectet córque genúque mihi.
Quàm nihil illudis! si, quae tua purpura fingit,
Purpureo meliùs sanguine Regna probem.
At non lusus erit, si quem tu laeta necasti
Viuat, & in mortem vita sit illa tuam. 10
VIII. IN ALAPAS.
Ah! quàm caederis hinc & inde palmis!
Sic vnguenta solent manu fricari:
Sic toti medicaris ipse mundo.
IX. IN FLAGELLUM.
Christe, flagellati spes & victoria mundi,
Crimina cùm turgent, & mea poena prope est,
Suauiter admoueas notum tibi carne flagellum,
Sufficiat virgae saepiùs vmbra tuae.
Mitis agas: tenerae duplicant sibi verbera mentes, 5
Ipsáque sunt ferulae mollia corda suae.
X. IN VESTES DIUISAS.
Si, Christe, dum suffigeris, tuae vestes
Sunt hostium legata, non amicorum,
Vt postulat mos; quid tuis dabis? Teipsum.
XI. IN PIUM LATRONEM.
O nimium Latro! reliquis furatus abundè,
Nunc etiam Christum callidus aggrederis.
XII. IN CHRISTUM CRUCEM ASCENSURUM.
Zacchaeus, vt Te cernat, arborem scandit:
Nunc ipse scandis, vt labore mutato
Nobis facilitas cedat & tibi sudor.
Sic omnibus videris ad modum visûs.
Fides gigantem sola, vel facit nanum. 5
XIII. CHRISTUS IN CRUCE.
Hic, vbi sanati stillant opobalsama mundi,
Aduoluor madidae laetus hiánsque Cruci:
Pro lapsu stillarum abeunt peccata; nec acres
Sanguinis insultus exanimata ferunt.
Christe, fluas semper; ne, si tua flumina cessent, 5
Culpa redux iugem te neget esse Deum.
XIV. IN CLAUOS.
Qvalis eras, qui, ne melior natura minorem
Eriperet nobis, in Cruce fixus eras;
Iam meus es: nunc Te teneo: Pastórque prehensus
Hoc ligno, his clauis est, quasi Falce suâ.
XV. INCLINATO CAPITE. JOH. 19.
Vvlpibus antra feris, nidíque volucribus adsunt,
Quodque suum nouit strôma, cubile suum.
Qui tamen excipiat, Christus caret hospite: tantùm
In cruce suspendens, vnde reclinet, habet.
XVI. AD SOLEM DEFICIENTEM.
Qvid hoc? & ipse deficis, Caeli gigas,
Almi choragus luminis?
Tu promis Orbem manè, condis vesperi,
Mundi fidelis clauiger:
At nunc fatiscis. Nempe Dominus aedium 5
Prodegit integrum penu,
Quámque ipse lucis tesseram sibi negat,
Negat familiae suae.
Carere discat verna, quo summus caret
Paterfamilias lumine. 10
Tu verò mentem neutiquam despondeas,
Resurget occumbens Herus:
Tunc instruetur lautiùs radijs penu,
Tibi supererunt & mihi.
XVII. MONUMENTA APERTA.
Dvm moreris, Mea Vita, ipsi vixere sepulti,
Próque vno vincto turba soluta fuit.
Tu tamen, haud tibi tam moreris, quàm viuis i
n illis,
Asserit & vitam Mors animata tuam.
Scilicet in tumulis Crucifixum quaerite, viuit: 5
Conuincunt vnam multa sepulcra Crucem.
Sic, pro Maiestate, Deum, non perdere vitam
Quam tribuit, verùm multiplicare decet.
XVIII. TERRAE-MOTUS.
Te fixo vel Terra mouet: nam, cum Cruce, totam
Circumferre potes; Sampson vt antè fores.
Heu stolidi, primùm fugientem figite Terram,
Tunc Dominus clauis aggrediendus erit.
XIX. VELUM SCISSUM.
Frustra, Verpe, tumes, propola cultûs,
Et Templi parasite; namque velum
Diffissum reserat Deum latentem,
Et pomoeria terminósque sanctos
Non vrbem facit vnicam, sed Orbem. 5
Et pro pectoribus recenset aras,
Dum cor omne suum sibi requirat
Structorem, & Solomon vbique regnet.
Nunc Arcana patent, nec inuolutam
Phylacteria complicant latrîam. 10
Excessit tener Orbis ex Ephebis,
Maturúsque suos coquens amores
Praeflorat sibi nuptias futuras.
Vbique est Deus, Agnus, Ara, Flamen.
XX. PETRAE SCISSAE.
Sanus Homo factus, vitiorum purus vterque;
At sibi collisit fictile Daemon opus.
Post vbi Mosaicae repararent fragmina Leges,
Infectas tabulas facta iuuenca scidit.
Haud aliter cùm Christus obit, prae funere tanto 5
Constat inaccessas dissiluisse petras.
Omnia, praeter corda, scelus confregit & error,
Quae contrita tamen caetera damna leuant.
XXI. IN MUNDI SYMPATHIAM CUM CHRISTO.
Non moreris solus: Mundus simul interit in te,
Agnoscítque tuam Machina tota Crucem.
Hunc ponas animam mundi, Plato: vel tua mundum
Ne nimium vexet quaestio, pone meam.
MEMORIAE MATRIS SACRUM
George Herbert- Collected Poetical Works Page 21