Complete Works of Bede

Home > Memoir > Complete Works of Bede > Page 56
Complete Works of Bede Page 56

by Bede


  [11] Anno ab incarnatione Domini CCCCVII, tenente imperium Honorio Augusto, filio Theodosii minoris, loco ab Augusto X.LIIII, ante biennium Romanae inruptionis, quae per Halaricum regem Gothorum facta est, cum gentes Halanorum, Sueuorum, Uandalorum, multaeque cum his aliae, protritis Francis, transito Hreno, totas per Gallias saeuirent, apud Brittanias Gratianus municeps tyrannus creatur, et occiditur. Huius loco Constantinus ex infima militia propter solam spem nominis sine merito uirtutis eligitur; qui continuo, ut inuasit imperium, in Gallias transiit. Ibi saepe a barbaris incertis foederibus inlusus, detrimento magis reipuplicae fuit; unde mox, iubente Honorio, Constantius comes in Galliam cum exercitu profectus, apud Arelatem ciuitatem eum clausit, cepit, occidit;

  Constantemque filium eius, quem ex monacho Caesarem fecerat, Gerontius comes suus apud Uiennam interfecit.

  Fracta est autem Roma a Gothis anno milesimo CLXIIII suae conditionis, ex quo tempore Romani in Brittania regnare cessarunt, post annos ferme CCCCLXX, ex quo Gaius Iulius Caesar eandem insulam adiit. Habitabant autem intra uallum, quod Seuerum trans insulam fecisse commemorauimus, ad plagam meridianam, quod ciuitates, farus, pontes, et stratae ibidem factae usque hodie testantur; ceterum ulteriores Brittaniae partes, uel eas etiam, quae ultra Brittaniam sunt, insulas iure dominandi possidebant.

  [12] Exin Brittania in parte Brettonum, omni armato milite, militaribus copiis uniuersis, tota floridae iuuentutis alacritate spoliata, quae tyrannorum temeritate abducta nusquam ultra domum rediit, praedae tantum patuit, utpote omnis bellici usus prorsus ignara; denique subito duabus gentibus transmarinis uehementer saeuis, Scottorum a circio, Pictorum ab aquilone, multos stupet gemitque per annos. Transmarinas autem dicimus has gentes, non quod extra Brittaniam essent positae; sed quia a parte Brettonum erant remotae, duobus sinibus maris interiacentibus, quorum unus ab orientali mari, alter ab occidentali, Brittaniae terras longe lateque inrumpit, quamuis ad se inuicem pertingere non possint.

  Orientalis habet in medio sui urbem Giudi, occidentalis supra se, hoc est ad dexteram sui, habet urbem Alcluith, quod lingua eorum significat petram Cluith; est enim iuxta fluuium nominis illius.

  Ob harum ergo infestationem gentium Brettones legatos Romam cum epistulis mittentes, lacrimosis precibus auxilia flagitabant, subiectionemque continuam, dummodo hostis inminens longius arceretur, promittebant. Quibus mox legio destinatur armata, quae, ubi insulam aduecta, et congressa est cum hostibus, magnam eorum multitudinem sternens, ceteros sociorum finibus expulit; eosque interim a dirissima depressione liberatos, hortata est instruere inter duo maria trans insulam murum, qui arcendis hostibus posset esse praesidio; sicque domum cum triumpho magno reuersa est. At insulani murum, quem iussi fuerant, non tam lapidibus quam cespitibus construentes, utpote nullum tanti operis artificem habentes, ad nihil utilem statuunt. Fecerunt autem eum inter duo freta uel sinus, de quibus diximus, maris, per milia passuum plurima; ut, ubi aquarum munitio deerat, ibi praesidio ualli fines suos ab hostium inruptione defenderent. Cuius operis ibidem facti, id est ualli latissimi et altissimi, usque hodie certissima uestigia cernere licet. Incipit autem duorum ferme milium spatio a monasterio Aebbercurnig ad occidentem in loco, qui sermone Pictorum Peanfahel, lingua autem Anglorum Penneltun appellatur; et tendens contra occidentem terminatur iuxta urbem Alcluith.

  Uerum priores inimici, ut Romanum militem abisse conspexerant, mox aduecti nauibus inrumpunt terminos, caeduntque omnia, et quasi maturam segetem obuia quaeque metunt, calcant, transeunt; unde rursum mittuntur Romam legati, flebili uoce auxilium inplorantes, ne penitus misera patria deleretur, ne nomen Romanae prouinciae, quod apud eos tam diu claruerat, exterarum gentium inprobitate obrutum uilesceret. Rursum mittitur legio, quae inopinata tempore autumni adueniens, magnas hostium strages dedit, eosque, qui euadere poterant, omnes trans maria fugauit, qui prius anniuersarias praedas trans maria nullo obsistente cogere solebant.

  Tum Romani denuntiauere Brettonibus non se ultra ob eorum defensionem tam laboriosis expeditionibus posse fatigari; ipsos potius monent arma corripere, et certandi cum hostibus studium subire, qui non aliam ob causam, quam si ipsi inertia soluerentur, eis possent esse fortiores. Quin etiam, quia et hoc sociis, quos derelinquere cogebantur, aliquid commodi adlaturum putabant, murum a mari ad mare recto tramite inter urbes, quae ibidem ob metum hostium factae fuerant, ubi et Seuerus quondam uallum fecerat, firmo de lapide conlocarunt; quem uidelicet murum hactenus famosum atque conspicuum, sumtu puplico priuatoque, adiuncta secum Brittanorum manu, construebant, VIII pedes latum, et XII altum, recta ab oriente in occasum linea, ut usque hodie intuentibus clarum est; quo mox condito dant fortia segni populo monita, praebent instituendorum exemplaria armorum. Sed et in litore oceani ad meridiem, quo naues eorum habebantur, quia et inde barbarorum inruptio timebatur, turres per interualla ad prospectum maris conlocant, et ualedicunt sociis tanquam ultra non reuersuri.

  Quibus ad sua remeantibus, cognita Scotti Pictique reditus denegatione, redeunt confestim ipsi, et solito confidentiores facti, omnem aquilonalem extremamque insulae partem pro indigenis ad murum usque capessunt. Statuitur ad haec in edito arcis acies segnis, ubi trementi corde stupida die noctuque marcebat. At contra non cessant uncinata hostium tela; ignaui propugnatores miserrime de muris tracti solo adlidebantur. Quid plura? relictis ciuitatibus ac muro fugiunt, disperguntur. Insequitur hostis, adcelerantur strages cunctis crudeliores prioribus. Sicut enim agni a feris, ita miseri ciues discerpuntur ab hostibus; unde a mansionibus ac possessiunculis suis eiecti, inminens sibi famis periculum latrocinio ac rapacitate mutua temperabant, augentes externas domesticis motibus clades, donec omnis regio totius cibi sustentaculo, excepto uenandi solacio, uacuaretur.

  [13] Anno dominicae incarnationis CCCCXXIII, Theodosius iunior post Honorium XLV ab Augusto regnum suscipiens, XX et VI annis tenuit;

  cuius anno imperii VIII Palladius ad Scottos in Christum credentes a pontifice Romanae ecclesiae Celestino primus mittitur episcopus.

  Anno autem regni eius XXIII, Aetius uir inlustris, qui et patricius fuit, tertium cum Simmacho gessit consulatum. Ad hunc pauperculae Brettonum reliquiae mittunt epistulam, cuius hoc principium est: ‘Aetio ter consuli gemitus Brittanorum;’ et in processu epistulae ita suas calamitates explicant: ‘Repellunt barbari ad mare, repellit mare ad barbaros; inter haec oriuntur duo genera funerum, aut iugulamur, aut mergimur.’ Neque haec tamen agentes quicquam ab illo auxilii impetrare quiuerunt, utpote qui grauissimis eo tempore bellis cum Blaedla et Attila regibus Hunorum erat occupatus; et quamuis anno ante hunc proximo Blaedla Attilae fratris sui sit interemtus insidiis, Attila tamen ipse adeo intolerabilis reipuplicae remansit hostis, ut totam pene Europam, excisis inuasisque ciuitatibus atque castellis, conroderet. Quin et hisdem temporibus fames Constantinopolim inuasit; nec mora pestis secuta est; sed et plurimi eiusdem urbis muri cum LVII turribus conruerunt;

  multis quoque ciuitatibus conlapsis, fames et aerum pestifer odor plura hominum milia iumentorumque deleuit.

  [14] Interea Brettones fames sua praefata magis magisque adficiens, ac famam suae malitiae posteris diuturnam relinquens, multos eorum coegit uictas infestis praedonibus dare manus, alios uero numquam, quin potius confidentes in diuinum, ubi humanum cessabat auxilium, de ipsis montibus, speluncis, ac saltibus continue rebellabant; et tum primum inimicis, qui per multos annos praedas in terra agebant, strages dare coeperunt. Reuertuntur ergo inpudentes grassatores Hiberni domus, post non longum tempus reuersuri; Picti in extrema parte insulae tunc primum et deinceps quieuerunt, praedas tamen nonnumquam exinde et contritiones de Brettonum gente agere non cessarunt.

  Cessante autem uastatione hostili, tantis frugum copiis insula, quantas nulla retro aetas meminit, affluere coepit; cum quibus et luxuria crescere, et hanc continuo omnium lues scelerum comitari adcelerauit; crudelitas praecipue, et odium ueritatis, amorque mendacii, ita ut, siquis eorum mitior et ueritati aliquatenus propior uideretur, in hunc quasi Brittaniae subuersorem omnium odia telaque sine respectu contorquerentur. Et non solum haec saeculares uiri, sed etiam ipse grex Domini eiusque pastores egerunt;

  e
brietati, animositati, litigio, contentioni, inuidiae, ceterisque huiusmodi facinoribus sua colla, abiecto leui iugo Christi, subdentes. Interea subito corruptae mentis homines acerba pestis corripuit, quae in breui tantam eius multitudinem strauit, ut ne sepeliendis quidem mortuis uiui sufficerent; sed ne morte quidem suorum, nec timore mortis hi, qui supererant, a morte animae, qua peccando sternebantur, reuocari poterant. Unde non multo post acrior gentem peccatricem ultio diri sceleris secuta est. Initum namque est consilium, quid agendum, ubi quaerendum esset praesidium ad euitandas uel repellendas tam feras tamque creberrimas gentium aquilonalium inruptiones; placuitque omnibus cum suo rege Uurtigerno, utSaxonum gentem de transmarinis partibus in auxilium uocarent; quod Domini nutu dispositum esse constat, ut ueniret contra improbos malum, sicut euidentius rerum exitus probauit.

  [15] Anno ab incarnatione Domini CCCCXLVIIII Marcianus cum Ualentiniano XLVI ab Augusto regnum adeptus, VII annis tenuit. Tunc Anglorum siue Saxonum gens, inuitata a rege praefato, Brittaniam tribus longis nauibus aduehitur, et in orientali parte insulae, iubente eodem rege, locum manendi, quasi pro patria pugnatura, re autem uera hanc expugnatura, suscipit. Inito ergo certamine cum hostibus, qui ab aquilone ad aciem uenerant, uictoriam sumsere Saxones. Quod ubi domi nuntiatum est, simul et insulae fertilitas, ac segnitia Brettonum; mittitur confestim illo classis prolixior, armatorum ferens manum fortiorem, quae praemissae adiuncta cohorti inuincibilem fecit exercitum. Susceperunt ergo, qui aduenerant, donantibus Brittanis, locum habitationis inter eos, ea condicione, ut hi pro patriae pace et salute contra aduersarios militarent, illi militantibus debita stipendia conferrent.

  Aduenerant autem de tribus Germaniae populis fortioribus, id est Saxonibus, Anglis, Iutis. De Iutarum origine sunt Cantuarii et Uictuarii, hoc est ea gens, quae Uectam tenet insulam, et ea, quae usque hodie in prouincia Occidentalium Saxonum Iutarum natio nominatur, posita contra ipsam insulam Uectam. De Saxonibus, id est ea regione, quae nunc Antiquorum Saxonum cognominatur, uenere Orientales Saxones, Meridiani Saxones, Occidui Saxones. Porro de Anglis, hoc est de illa patria, quae Angulus dicitur, et ab eo tempore usque hodie manere desertus inter prouincias Iutarum et Saxonum perhibetur, Orientales Angli, Mediterranei Angli, Merci, tota Nordanhymbrorum progenies, id est illarum gentium, quae ad Boream Humbri fluminis inhabitant, ceterique Anglorum populi sunt orti. Duces fuisse perhibentur eorum primi duo fratres Hengist et Horsa; e quibus Horsa postea occisus in bello a Brettonibus, hactenus in orientalibus Cantiae partibus monumentum habet suo nomine insigne. Erant autem filii Uictgilsi, cuius pater Uitta, cuius pater Uecta, cuius pater Uoden, de cuius stirpe multarum prouinciarum regium genus originem duxit.

  Non mora ergo, confluentibus certatim in insulam gentium memoratarum cateruis, grandescere populus coepit aduenarum, ita ut ipsis quoque, qui eos aduocauerant, indigenis essent terrori. Tum subito inito ad tempus foedere cum Pictis, quos longius iam bellando pepulerant, in socios arma uertere incipiunt. Et primum quidem annonas sibi eos affluentius ministrare cogunt, quaerentesque occasionem diuortii, protestantur, nisi profusior sibi alimentorum copia daretur, se cuncta insulae loca rupto foedere uastaturos. Neque aliquanto segnius minas effectibus prosequuntur. Siquidem, ut breuiter dicam, accensus manibus paganorum ignis, iustas de sceleribus populi Dei ultiones expetiit, non illius inpar, qui quondam a Chaldaeis succensus, Hierosolymorum moenia, immo aedificia cuncta consumsit.

  Sic enim et hic agente impio uictore, immo disponente iusto Iudice, proximas quasque ciuitates agrosque depopulans, ab orientali mari usque ad occidentale, nullo prohibente, suum continuauit incendium, totamque prope insulae pereuntis superficiem obtexit. Ruebant aedificia puplica simul et priuata, passim sacerdotes inter altaria trucidabantur, praesules cum populis sine ullo respectu honoris, ferro pariter et flammis absumebantur; nec erat, qui crudeliter interemtos sepulturae traderet. Itaque nonnulli de miserandis reliquiis in montibus conprehensi, aceruatim iugulabantur; alii fame confecti procedentes manus hostibus dabant, pro accipiendis alimentorum subsidiis aeternum subituri seruitium, si tamen non continuo trucidarentur; alii transmarinas regiones dolentes petebant; alii perstantes in patria trepidi pauperem uitam in montibus, siluis, uel rupibus arduis suspecta semper mente agebant.

  [16] At ubi hostilis exercitus exterminatis dispersisque insulae indigenis, domum reuersus est, coeperunt et illi paulatim uires animosque resumere, emergentes de latibulis, quibus abditi fuerant, et unanimo consensu auxilium caeleste precantes, nc usque ad internicionem usquequaque delerentur. Utebantur eo tempore duce Ambrosio Aureliano, uiro modesto, qui solus forte Romanae gentis praefatae tempestati superfuerat, occisis in eadem parentibus regium nomen et insigne ferentibus. Hoc ergo duce uires capessunt Brettones, et uictores prouocantes ad proelium, uictoriam ipsi Deo fauente suscipiunt. Et ex eo temporc nunc ciues, nunc hostes uincebant, usque ad annum obsessionis Badonici montis, quando non minimas eisdem hostibus strages dabant, XLmo circiter et IIIIo anno aduentus eorum in Brittaniam. Sed haec postmodum.

  [17] Ante paucos sane aduentus eorum annos heresis Pelagiana per Agricolam inlata, Seueriani episcopi Pelagiani filium, fidem Brittaniarum feda peste commaculauerat. Uerum Brittanni, cum neque suscipere dogma peruersum gratiam Christi blasphemando ullatenus uellent, neque uersutiam nefariae persuasionis refutare uerbis certando sufficerent, inueniunt salubre consilium, ut a Gallicanis antistitibus auxilium belli spiritalis inquirant. Quam ob causam collecta magna synodo quaerebatur in commune, qui illic ad succurrendum fidei mitti deberent; atque omnium iudicio electi sunt apostolici sacerdotes Germanus Autissidorensis et Lupus Trecasenae ciuitatis episcopi, qui ad confirmandam fidem gratiae caelestis Brittanias uenirent. Qui cum promta deuotione preces et iussa sanctae ecclesiae suscepissent, intrant oceanum et usque ad medium itineris, quo a Gallico sinu Brittanias usque tenditur, secundis flatibus nauis tuta uolabat. Tum subito occurrit pergentibus inimica uis daemonum, qui tantos talesque uiros ad recuperandam tendere populorum salutem inuiderent; concitant procellas, caelum diemque nubium nocte subducunt; uentorum furores uela non sustinent;

  cedebant ministeria uicta nautarum; ferebatur nauigium oratione, non uiribus; et casu dux ipse uel pontifex fractus corpore, lassitudine ac sopore resolutus est. Tum uero, quasi repugnatore cessante, tempestas excitata conualuit, et iam nauigium superfusis fluctibus mergebatur. Tum beatus Lupus omnesque turbati excitant seniorem elementis furentibus obponendum; qui periculi inmanitate constantior, Christum inuocat, et adsumto in nomine sanctae Trinitatis leui aquae spargine fluctus saeuientes obprimit, collegam commonet, hortatur uniuersos, oratio uno ore et clamore profunditur;

  adest diuinitas, fugantur inimici, tranquillitas serena subsequitur, uenti e contrario ad itineris ministeria reuertuntur, decursisque breui spatiis pelagi, optati littoris quiete potiuntur. Ibi conueniens ex diuersis partibus multitudo excepit sacerdotes, quos uenturos etiam uaticinatio aduersa praedixerat. Nuntiabant enim sinistri spiritus, quod timebant, qui imperio sacerdotum dum ab obsessis corporibus detruduntur, et tempestatis ordinem, et pericula, quae intulerant, fatebantur, uictosque se eorum meritis et imperio non negabant.

  Interea Brittaniarum insulam apostolici sacerdotes raptim opinione, praedicatione, uirtutibus impleuerunt; diuinusque per eos sermo cotidie non solum in ecclesiis, uerum etiam per triuia, per rura praedicabatur; ita ut passim et fideles catholici firmarentur, et deprauati uiam correctionis agnoscerent. Erat illis apostolorum instar et gloria et auctoritas per conscientiam, doctrina per litteras, uirtutes ex meritis. Itaque regionis uniuersitas in eorum sententiam promta transierat. Latebant abditi sinistrae persuasionis auctores, et more maligni spiritus, gemebant perire sibi populos euadentes; ad extremum, diuturna meditatione concepta, praesumunt inire conflictum. Procedunt conspicui diuitiis, ueste fulgentes, circumdati adsentatione multorum; discrimenque certaminis subire maluerunt, quam in populo, quem subuerterant, pudorem taciturnitatis incurrere, ne uiderentur se ipsi silentio damnauisse. Illic plane inmensa multitudo etiam cum coniugibus ac liberis excita conuenerat, aderat populus expectator, futurus et iudex, adstabant partes dispari condicione dissimiles; hinc d
iuina fides, inde humana praesumtio; hinc pietas, inde superbia: inde Pelagius auctor, hinc Christus. Primo in loco beatissimi sacerdotes praebuerunt aduersariis copiam disputandi, quae sola nuditate uerborum diu inaniter et aures occupauit, et tempora; deinde antistites uenerandi torrentes eloquii sui cum apostolicis et euangelicis imbribus profuderunt; miscebatur sermo proprius cum diuino, et adsertiones molestissimas lectionum testimonia sequebantur. Conuincitur uanitas, perfidia confutatur; ita ut ad singulas uerborum obiectiones errare se, dum respondere nequiit, fateretur; populus arbiter uix manus continet, iudicium tamen clamore testatur.

  [18] Tum subito quidam tribuniciae potestatis cum coniuge procedit in medium, filiam X annorum caecam curandam sacerdotibus offerens, quam illi aduersariis offerri praeceperunt; sed hi conscientia puniente deterriti, iungunt cum parentibus preces, et curationem paruulae a sacerdotibus deprecantur; qui inclinatos animo aduersarios intuentes, orationem breuiter fundunt, ac deinde Germanus plenus Spiritu Sancto inuocat Trinitatem; nec mora, adherentem lateri suo capsulam cum sanctorum reliquiis collo auulsam manibus conprehendit, eamque in conspectu omnium puellae oculis adplicauit, quos statim euacuatos tenebris lumen ueritatis impleuit.

  Exultant parentes, miraculum populus contremescit; post quam diem ita ex animis omnium suasio iniqua deleta est, ut sacerdotum doctrinam sitientibus desideriis sectarentur.

  Conpressa itaque peruersitate damnabili, eiusque auctoribus confutatis, atque animis omnium fidei puritate conpositis, sacerdotes beatum Albanum martyrem, acturi Deo per ipsum gratias, petierunt, ubi Germanus omnium apostolorum diuersorumque martyrum secum reliquias habens, facta oratione, iussit reuelli sepulchrum, pretiosa ibidem munera conditurus; arbitrans oportunum, ut membra sanctorum ex diuersis regionibus collecta, quos pares meritis receperat caelum, sepulchri quoque unius teneret hospitium. Quibus depositis honorifice atque sociatis, de loco ipso, ubi beati martyris effusus erat sanguis, massam pulueris secum portaturus abstulit, in qua apparebat, cruore seruato, rubuisse martyrum aedem, persecutore pallente. Quibus ita gestis, innumera hominum eodem die ad Dominum turba conuersa est.

 

‹ Prev