by Bede
inquit, ‘is, qui tibi tanta taliaque dona ueraciter aduentura praedixerit, etiam consilium tibi tuae salutis ac uitae melius atque utilius, quam aliquis de tuis parentibus aut cognatis umquam audiuit, ostendere potuerit, num ei obtemperare, et monita eius salutaria suscipere consentis?’
Nec distulit Aduini, quin continuo polliceretur in omnibus se secuturum doctrinam illius, qui se tot ac tantis calamitatibus ereptum, ad regni apicem proueheret. Quo accepto responso, confestim is, qui loquebatur cum eo, inposuit dexteram suam capiti eius dicens: ‘Cum hoc ergo tibi signum aduenerit, memento huius temporis ac loquellae nostrae, et ea, quae nunc promittis, adimplere ne differas.’ Et his dictis, ut ferunt, repente disparuit, ut intellegeret non hominem esse, qui sibi apparuisset, sed spiritum.
Et cum regius iuuenis solus adhuc ibidem sederet, gauisus quidem de conlata sibi consolatione, sed multum sollicitus, ac mente sedula cogitans, quis esset ille, uel unde ueniret, qui haec sibi loqueretur, uenit ad eum praefatus amicus illius, laetoque uultu salutans eum: ‘Surge,’
inquit, ‘intra, et sopitis ac relictis curarum anxietatibus, quieti membra simul et animum conpone, quia mutatum est cor regis, nec tibi aliquid mali facere, sed fidem potius pollicitam seruare disponit; postquam enim cogitationem suam, de qua tibi ante dixi, reginae in secreto reuelauit, reuocauit eum illa ab intentione, ammonens, quia nulla ratione conueniat tanto regi amicum suum optimum in necessitate positum auro uendere, immo fidem suam, quae omnibus ornamentis pretiosior est, amore pecuniae perdere.’ Quid plura? Fecit rex, ut dictum est; nec solum exulem nuntiis hostilibus non tradidit, sed etiam eum, ut in regnum perueniret, adiuuit.
Nam mox redeuntibus domum nuntiis, exercitum ad debellandum Aedilfridum colligit copiosum, eumque sibi occurrentem cum exercitu multum inpari (non enim dederat illi spatium, quo totum suum congregaret atque adunaret exercitum), occidit in finibus gentis Merciorum ad orientalem plagam amnis, qui uocatur Idla; in quo certamine et filius Redualdi, uocabulo Ragenheri, occisus est.
Ac sic Aeduini iuxta oraculum, quod acceperat, non tantum regis sibi infesti insidias uitauit, uerum etiam eidem peremto in regni gloriam successit.
Cum ergo praedicante uerbum Dei Paulino rex credere differret, et per aliquod tempus, ut diximus, horis conpetentibus solitarius sederet, quid agendum sibi esset, quae religio sequenda, sedulus secum ipse scrutari consuesset, ingrediens ad eum quadam die uir Dei, inposuit dexteram capiti eius et, an hoc signum agnosceret, requisiuit. Qui cum tremens ad pedes eius procidere uellet, leuauit eum, et quasi familiari uoce affatus: ‘Ecce,’
inquit, ‘hostium manus, quos timuisti, Domino donante euasisti; ecce regnum, quod desiderasti, ipso largiente percepisti. Memento, ut tertium, quod promisisti, facere ne differas, suscipiendo fidem eius, et praecepta seruando, qui te et a temporalibus aduersis eripiens, temporalis regni honore sublimauit; et si deinceps uoluntati eius, quam per me tibi praedicat, obsecundare uolueris, etiam a perpetuis malorum tormentis te liberans, aeterni secum regni in caelis faciet esse participem.’
[13] Quibus auditis, rex suscipere quidem se fidem, quam docebat, et uelle et debere respondebat. Uerum adhuc cum amicis principibus et consiliariis suis sese de hoc conlaturum esse dicebat, ut, si et illi eadem cum illo sentire uellent, omnes pariter in fonte uitae Christo consecrarentur. Et adnuente Paulino, fecit, ut dixerat. Habito enim cum sapientibus consilio, sciscitabatur singillatim ab omnibus, qualis sibi doctrina haec eatenus inaudita, et nouus diuinitatis, qui praedicabatur, cultus uideretur.
Cui primus pontificum ipsius Coifi continuo respondit: ‘Tu uide, rex, quale sit hoc, quod nobis modo praedicatur; ego autem tibi uerissime, quod certum didici, profiteor, quia nihil omnino uirtutis habet, nihil utilitatis religio illa, quam hucusque tenuimus. Nullus enim tuorum studiosius quam ego culturae deorum nostrorum se subdidit; et nihilominus multi sunt, qui ampliora a te beneficia quam ego, et maiores accipiunt dignitates, magisque prosperantur in omnibus, quae agenda uel adquirenda disponunt. Si autem dii aliquid ualerent, me potius iuuare uellent, qui illis inpensius seruire curaui. Unde restat, ut si ea, quae nunc nobis noua praedicantur, meliora esse et fortiora, habita examinatione perspexeris, absque ullo cunctamine suscipere illa festinemus.’
Cuius suasioni uerbisque prudentibus alius optimatum regis tribuens assensum, continuo subdidit: ‘Talis,’ inquiens, ‘mihi uidetur, rex, uita hominum praesens in terris, ad conparationem eius, quod nobis incertum est, temporis, quale cum te residente ad caenam cum ducibus ac ministris tuis tempore brumali, accenso quidem foco in medio, et calido effecto caenaculo, furentibus autem foris per omnia turbinibus hiemalium pluuiarum uel niuium, adueniens unus passeium domum citissime peruolauerit; qui cum per unum ostium ingrediens, mox per aliud exierit. Ipso quidem tempore, quo intus est, hiemis tempestate non tangitur, sed tamen paruissimo spatio serenitatis ad momentum excurso, mox de hieme in hiemem regrediens, tuis oculis elabitur. Ita haec uita hominum ad modicum apparet; quid autem sequatur, quidue praecesserit, prorsus ignoramus. Unde si haec noua doctrina certius aliquid attulit, merito esse sequenda uidetur.’ His similia et ceteri maiores natu ac regis consiliarii diuinitus admoniti prosequebantur.
Adiecit autem Coifi, quia uellet ipsum Paulinum diligentius audire de Deo, quem praedicabat, uerbum facientem. Quod cum iubente rege faceret, exclamauit auditis eius sermonibus dicens: ‘Iam olim intellexeram nihil esse, quod colebamus; quia uidelicet, quanto studiosius in eo cultu ueritatem quaerebam, tanto minus inueniebam.
Nunc autem aperte profiteor, quia in hac praedicatione ueritas claret illa, quae nobis uitae, salutis, et beatitudinis aeternae dona ualet tribuere. Unde suggero, rex, ut templa et altaria, quae sine fructu utilitatis sacrauimus, ocius anathemati et igni contradamus.’ Quid plura? praebuit palam adsensum euangelizanti beato Paulino rex, et, abrenuntiata idolatria, fidem se Christi suscipere confessus est. Cumque a praefato pontifice sacrorum suorum quaereret, quis aras et fana idolorum cum septis, quibus erant circumdata. primus profanare deberet; ille respondit: ‘Ego. Quis enim ea, quae per stultitiam colui, nunc ad exemplum omnium aptius quam ipse per sapientiam mihi a Deo uero donatam destruam?’
Statimque, abiecta superstitione uanitatis, rogauit sibi regem arma dare et equum emissarium, quem ascendens ad idola destruenda ueniret. Non enim licuerat pontificem sacrorum uel arma ferre, uel praeter in equa equitare. Accinctus ergo gladio accepit lanceam in manu, et ascendens emissarium regis, pergebat ad idola. Quod aspiciens uulgus, aestimabat eum insanire. Nec distulit ille, mox ut adpropiabat ad fanum, profanare illud, iniecta in eo lancea, quam tenebat; multumque gauisus de agnitione ueri Dei cultus, iussit sociis destruere ac succendere fanum cum omnibus septis suis.
Ostenditur autem locus ille quondam idolorum non longe ab Eburaco ad orientem, ultra amnem Doruuentionem, et uocatur hodie Godmunddingaham, ubi pontifex ipse, inspirante Deo uero, polluit ac destruxit eas, quas ipse sacrauerat, aras.
[14] Igitur accepit rex Aeduini cum cunctis gentis suae nobilibus ac plebe perplurima fidem et lauacrum sanctae regenerationis anno regni sui XI, qui est annus dominicae incarnationis DCXXVII, ab aduentu uero Anglorum in Brittaniam annus circiter CLXXXmus. Baptizatus est autem Eburaci die sancto paschae pridie Iduum Aprilium in ecclesia Petri apostoli, quam ibidem ipse de ligno, cum cathecizaretur, atque ad percipiendum baptisma inbueretur, citato opere construxit. In qua etiam ciuitate ipsi doctori atque antistiti suo Paulino sedem episcopatus donauit. Mox autem ut baptisma consecutus est, curauit, docente eodem Paulino, maiorem ipso in loco et augustiorem de lapide fabricare basilicam, in cuius medio ipsum, quod prius fecerat, oratorium includeretur. Praeparatis ergo fundamentis in gyro prioris oratorii per quadrum coepit aedificare basilicam. Sed priusquam altitudo parietis esset consummata, rex ipse impia nece occisus, opus idem successori suo Osualdo perficiendum reliquit. Paulinus autem ex eo tempore sex annis continuis, id est ad finem usque imperii regis illius, uerbum Dei, adnuente ac fauente ipso, in ea prouincia praedicabat; credebantque et baptizabantur quotquot erant praeordinati ad uitam aeternam, in quibus erant Osfrid et Eadfrid filii regis Aeduini, qui ambo ei exuli nati s
unt de Quoenburga filia Cearli regis Merciorum.
Baptizati sunt tempore sequente et alii liberi eius de Aedilberga regina progeniti, Aedilhun et Aedilthryd filia, et alter filius Uuscfrea, quorum primi albati adhuc rapti sunt de hac uita, et Eburaci in ecclesia sepulti. Baptizatus et Yffi filius Osfridi, sed et alii nobiles ac regii uiri non pauci. Tantus autem fertur tunc fuisse feruor fidei ac desiderium lauacri salutaris genti Nordanhymbrorum, ut quodam tempore Paulinus ueniens cum rege et regina in uillam regiam, quae uocatur Adgefrin, XXXVI diebus ibidem cum eis cathecizandi et baptizandi officio deditus moraretur; quibus diebus cunctis a mane usque ad uesperam nil aliud ageret, quam confluentem eo de cunctis uiculis ac locis plebem Christi uerbo salutis instruere, atque instructam in fluuio Gleni, qui proximus erat, lauacro remissionis abluere. Haec uilla tempore sequentium regum deserta, et alia pro illa est facta in loco, qui uocatur Maelmin.
Haec quidem in prouincia Berniciorum; sed et in prouincia Deirorum, ubi saepius manere cum rege solebat, baptizabat in fluuio Sualua, qui uicum Cataractam praeterfluit. Nondum enim oratoria uel baptisteria in ipso exordio nascentis ibi ecclesiae poterant aedificari. Attamen in Campodono, ubi tunc etiam uilla regia erat, fecit basilicam, quam postmodum pagani, a quibus Aeduini rex occisus est, cum tota eadem uilla succenderunt; pro qua reges posteriores fecere sibi uillam in regione, quae uocatur Loidis. Euasit autem ignem altare, quia lapideum erat; et seruatur adhuc in monasterio reuerentissimi abbatis et presbyteri Thryduulfi, quod est in silua Elmete.
[15] Tamtum autem deuotionis Ãduini erga cultum ueritatis habuit, ut etiam regi Orientalium Anglorum, Earpualdo filio Redualdi, persuaderet, relictis idolorum superstitionibus, fidem et sacramenta Christi cum sua prouincia suscipere. Et quidem pater eius Reduald iamdudum in Cantia sacramentis Christianae fidei inbutus est, sed frustra; nam rediens domum ab uxore sua et quibusdam peruersis doctoribus seductus est, atque a sinceritate fidei deprauatus habuit posteriora peiora prioribus; ita ut in morem antiquorum Samaritanorum et Christo seruire uideretur et diis, quibus antea seruiebat; atque in eodem fano et altare haberet ad sacrificium Christi, et arulam ad uictimas daemoniorum. Quod uidelicet fanum rex eiusdem prouinciae Alduulf, qui nostra aetate fuit, usque ad suum tempus perdurasse, et se in pueritia uidisse testabatur.
Erat autem praefatus rex Reduald natu nobilis, quamlibet actu ignobilis, filius Tytili, cuius pater fuit Uuffa, a quo reges Orientalium Anglorum Uuffingas appellant.
Uerum Eorpuald non multo, postquam fidem accepit, tempore occisus est a uiro gentili nomine Ricbercto; et exinde tribus annis prouincia in errore uersata est, donec accepit regnum frater eiusdem Eorpualdi Sigberct, uir per omnia Christianissimus ac doctissimus, qui, uiuente adhuc fratre, cum exularet in Gallia, fidei sacramentis inbutus est, quorum participem, mox ubi regnare coepit, totam suam prouinciam facere curauit. Cuius studiis gloriosissime fauit Felix episcopus, qui de Burgundiorum partibus, ubi ortus et ordinatus est, cum uenisset ad Honorium archiepiscopum, eique indicasset desiderium suum, misit eum ad praedicandum uerbum uitae praefatae nationi Anglorum. Nec uota ipsius in cassum cecidere; quin potius fructum in ea multiplicem credentium populorum pius agri spiritalis cultor inuenit. Siquidem totam illam prouinciam, iuxta sui nominis sacramentum, a longa iniquitate atque infelicitate liberatam, ad fidem et opera iustitiae, ac perpetuae felicitatis dona perduxit, accepitque sedem episcopatus in ciuitate Domnoc; et cum X ac VII annos eidem prouinciae pontificali regimine praeesset, ibidem in pace uitam finiuit.
[16] Preadicabat autem Paulinus uerbum etiam prouinciae Lindissi, quae est prima ad meridianam Humbre fluminis ripam, pertingens usque ad mare, praefectumque Lindocolinae ciuitatis, cui nomen erat Blaecca, primum cum domu sua conuertit ad Dominum. In qua uidelicet ciuitate et ecclesiam operis egregii de lapide fecit; cuius tecto uel longa incuria, uel hostili manu deiecto, parietes hactenus stare uidentur, et omnibus annis aliqua sanitatum miracula in eodem loco solent ad utilitatem eorum, qui fideliter quaerunt, ostendi. In qua ecclesia Paulinus, transeunte ad Christum Iusto, Honorium pro eo consecrauit episcopum, ut in sequentibus suo loco dicemus.
De huius fide prouinciae narrauit mihi presbyter et abbas quidam uir ueracissimus de monasterio Peartaneu, uocabulo Deda, retulisse sibi quendam seniorem, baptizatum se fuisse die media a Paulino episcopo, praesente rege atduino, et multam populi turbam in fluuio Treenta, iuxta ciuitatem, quae lingua Anglorum Tiouulfingacastir uocatur; qui etiam effigiem eiusdem Paulini referre esset solitus, quod esset uir longae staturae, paululum incuruus, nigro capillo, facie macilenta, naso adunco pertenui, uenerabilis simul et terribilis aspectu.
Habuit autem secum in ministerio et Iacobum diaconum, uirum utique industrium ac nobilem in Christo et in ecclesia, qui ad nostra usque tempora permansit.
Tanta autem eo tempore pax in Brittania, quaquauersum imperium regis arduini peruenerat, fuisse perhibetur, ut, sicut usque hodie in prouerbio dicitur, etiam si mulier una cum recens nato paruulo uellet totam perambulare insulam a mari ad mare, nullo se ledente ualeret. Tantum rex idem utilitati suae gentis consuluit, ut plerisque in locis, ubi fontes lucidos iuxta puplicos uiarum transitus conspexit, ibi ob refrigerium uiantium, erectis stipitibus, aereos caucos suspendi iuberet, neque hos quisquam, nisi ad usum necessarium, contingere prae magnitudine uel timoris eius auderet, uel amoris uellet. Tantum uero in regno excellentiae habuit, ut non solum in pugna ante illum uexilla gestarentur, sed et tempore pacis equitantem inter ciuitates siue uillas aut prouincias suas cum ministris, semper antecedere signifer consuesset; nec non et incedente illo ubilibet per plateas, illud genus uexilli, quod Romani tufam, Angli appellant thuuf, ante eum ferri solebat.
[17] Quo tempore praesulatum sedis apostolicae Honorius Bonifatii successor habebat, qui, ubi gentem Nordanhymbrorum cum suo rege ad fidem confessionemque Christi, Paulino euangelizante, conuersam esse didicit, misit eidem Paulino pallium; misit et regi atduino litteras exhortatorias, paterna illum caritate accendens, ut in fide ueritatis, quam acceperant, persistere semper ac proficere curarent.
Quarum uidelicet litterarum iste est ordo:
Domino excellentissimo atque praecellentissimo filio atduino regi Anglorum Honorius episcopus seruus seruorum Dei salutem.
Ita Christianitatis uestrae integritas circa sui conditoris cultum fidei est ardore succensa, ut longe lateque resplendeat, et in omni mundo adnuntiata uestri operis multipliciter referat fructum. Sic enim uos reges esse cognoscitis, dum regem et Creatorem uestrum orthodoxa praedicatione cdocti Deum uenerando creditis, eique, quod humana ualet condicio, mentis uestrae sinceram deuotionem exsoluitis. Quod enim Deo nostro aliud offerre ualebimus, nisi ut in bonis actibus persistentes, ipsumque auctorem humani generis confitcntes, eum colere, eique uota nostra reddere festinemus? Et ideo, excellentissime fili, paterna uos caritate, qua conuenit, exhortamur, ut hoc, quod uos diuina misericordia ad suam gratiam uocare dignata est, sollicita intentione et adsiduis orationibus seruare omnimodo festinetis; ut, qui uos in praesenti saeculo ex omni errore absolutos ad agnitionem sui nominis est dignatus perducere, et caelestis patriae uobis praeparet mansionem.
Praedicatoris igitur uestri domini mei apostolicae memoriae Gregorii frequenter lectione occupati, prae oculis affectum doctrinae ipsius, quem pro uestris animabus libenter exercuit, habetote; quatinus eius oratio et regnum uestrum populumque augeat, et uos omnipotenti Deo inreprehensibiles repraesentet. Ea uero, quae a nobis pro uestris sacerdotibus ordinanda sperastis, haec pro fidei uestrae sinceritate, quae nobis multimoda relatione per praesentium portitores laudabiliter insinuata est, gratuito animo adtribuere ulla sine dilatione praeuidemus; et duo pallia utrorumque metropolitanorum, id est Honorio et Paulino, direximus, ut, dum quis eorum de hoc saeculo ad auctorem suum fuerit arcessitus, in loco ipsius alter episcopum ex hac nostra auctoritate debeat subrogare.
Quod quidem tam pro uestrae caritatis affectu, quam pro tantarum prouinciarum spatiis, quae inter nos et uos esse noscuntur, sumus inuitati concedere, ut in omnibus deuotioni uestrae nostrum concursum, et iuxta uestra desideria praeberemus.
Incolumem excellentiam uestram gratia supern
a custodiat.
[18] Haec inter Iustus archiepiscopus ad caelestia regna subleuatus quarto Iduum Nouembrium die, et Honorius pro illo est in praesulatum electus; qui ordinandus uenit ad Paulinum, et occurrente sibi illo in Lindocolino, quintus ab Augustino Doruuernensis ecclesiae consecratus est antistes. Cui etiam praefatus papa Honorius misit pallium et litteras, in quibus decernit hoc ipsum, quod in epistula ad Aeduinum regem missa decreuerat; scilicet ut cum Doruuernensis uel Eburacensis antistes de hac uita transierit, is, qui superest, consors eiusdem gradus habeat potestatem alterum ordinandi in loco eius, qui transierat, sacerdotem; ne sit necesse ad Romanam usque ciuitatem per tam prolixa terrarum et maris spatia pro ordinando archiepiscopo sempor fatigari. Quarum etiam textum litterarum in nostra hac historia ponere commodum duximus.
Dilectissimo fratri Honorio Honorius.
Inter plurima, quae Redemtoris nostri misericordia suis famulis dignatur bonorum munera praerogare, illud etiam clementer conlata suae pietatis munificentia tribuit, quoties per fraternos affatus unianimam dilectionem quadam contemplatione alternis aspectibus repraesentat. Pro quibus maiestati eius gratias indesinenter exsoluimus, eumque uotis supplicibus exoramus, ut uestram dilectionem in praedicatione euangelii elaborantem et fructificantem, sectantemque magistri et capitis sui sancti Gregorii regulam, perpeti stabilitate confirmet, et ad augmentum ecclesiae suae potiora per uos suscitet incrementa; ut fide et opere, in timore Dei et caritate, uestra adquisitio decessorumque uestrorum, quae per domini Gregorii exordia pullulat, conualescendo amplius extendatur; ut ipsa uos dominici eloquii promissa in futuro respiciant, uosque uox ista ad aeternam festiuitatem euocet: ‘Uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos;’