Complete Works of Bede

Home > Memoir > Complete Works of Bede > Page 66
Complete Works of Bede Page 66

by Bede


  et ubi euigilauit, sanatam se ab illa corporis dissolutione sentiens, postulata aqua, ipsa lauit faciem, crines conposuit, caput linteo cooperuit, et cum his, qui se adduxerant, sana pedibus incedendo reuersa est.

  [10] Eodem tempore uenit alius quidam de natione Brettonum, ut ferunt, iter faciens iuxta ipsum locum, in quo praefata erat pugna conpleta; et uidit unius loci spatium cetero campo uiridius ac uenustius; coepitque sagaci animo conicere, quod nulla esset alia causa insolitae illo in loco uiriditatis, nisi quia ibidem sanctior cetero exercitu uir aliquis fuisset interfectus. Tulit itaque de puluere terrae illius secum inligans in linteo, cogitans, quod futurum erat, quia ad medellam infirmantium idem puluis proficeret;

  et pergens itinere suo peruenit ad uicum quendam uespere, intrauitque in domum, in qua uicani caenantes epulabantur; et susceptus a dominis domus, resedit et ipse cum eis ad conuiuium, adpendens linteolum cum puluere, quem adtulerat, in una posta parietis. Cumque diutius epulis atque ebrietati uacarent, accenso grandi igne in medio, contigit uolantibus in altum scintillis culmen domus, quod erat uirgis contextum, ac foeno tectum, subitaneis flammis impleri. Quod cum repente conuiuae terrore confusi conspicerent, fugerunt foras nil ardenti domui et iamiamque periturae prodesse ualentes. Consumpta ergo domu flammis, posta solummodo, in qua puluis ille inclusus pendebat, tuta ab ignibus et intacta remansit. Qua uisa uirtute mirati sunt ualde; et perquirentes subtilius, inuenerunt, quia de illo loco adsumptus erat puluis, ubi regis Osualdi sanguis fuerat effusus. Quibus patefactis ac diffamatis longe lateque miraculis, multi per dies locum frequentare illum, et sanitatum ibi gratiam capere sibi suisque coeperunt.

  [11] Inter quae nequaquam silentio praetereundum reor, quid uirtutis ac miraculi caelestis fuerit ostensum, cum ossa eius inuenta, atque ad ecclesiam, in qua nunc seruantur, translata sunt.

  Factum est autem hoc per industriam reginae Merciorum Osthrydae, quae erat filia fratris eius, id est Osuiu, qui post illum regni apicem tenebat, ut in sequentibus dicemus.

  Est monasterium nobile in prouincia Lindissi, nomine Beardaneu, quod eadem regina cum uiro suo Aedilredo multum diligebat, uenerabatur, excolebat, in quo desiderabat honoranda patrui sui ossa recondere.

  Cumque uenisset carrum, in quo eadem ossa ducebantur, incumbente uespera, in monasterium praefatum, noluerunt ea, qui erant in monasterio, libenter excipere; quia etsi sanctum eum nouerant, tamen, quia de alia prouincia ortus fuerat, et super eos regnum acceperat, ueteranis eum odiis etiam mortuum insequebantur. Unde factum est, ut ipsa nocte reliquiae adlatae foris permanerent, tentorio tantum maiore supra carrum, in quo inerant, extenso. Sed miraculi caelestis ostensio, quam reuerenter eae suscipiendae a cunctis fidelibus essent, patefecit. Nam tota ea nocte columna lucis a carro illo ad caelum usque porrecta, omnibus pene eiusdem Lindissa prouinciae locis conspicua stabat. Unde mane facto fratres monasterii illius, qui pridie abnuerant, diligenter ipsi petere coeperunt, ut apud se eaedem sanctae ac Deo dilectae reliquiae conderentur. Lota igitur ossa intulerunt in thecam, quam in hoc praeparauerant, atque in ecclesia iuxta honorem congruum posuerunt;

  et ut regia uiri sancti persona memoriam haberet aeternam, uexillum eius super tumbam auro et purpura conpositum adposuerunt, ipsamque aquam, in qua lauerant ossa, in angulo sacrarii fuderunt. Ex quo tempore factum est, ut ipsa terra, quae lauacrum uenerabile suscepit, ad abigendos ex obsessis corporibus daemones gratiae salutaris haberet effectum.

  Denique tempore sequente, cum praefata regina in eodem monasterio moraretur, uenit ad salutandam eam abbatissa quaedam uenerabilis, quae usque hodie superest, uocabulo Aedilhild, soror uirorum sanctorum Aediluini et Alduini, quorum prior episcopus in Lindissi prouincia, secundus erat abbas in monasterio, quod uocatur Peartaneu, a quo non longe et illa monasterium habebat. Cum ergo ueniens illo loqueretur cum regina, atque inter alia, sermone de Osualdo exorto, diceret, quod et ipsa lucem nocte illa supra reliquias eius ad caelum usque altam uidisset, adiecit regina, quia de puluere pauimenti, in quo aqua lauacri illius effusa est, multi iam sanati essent infirmi. At illa petiit sibi portionem pulueris salutiferi dari; et accipiens inligatum panno condidit in capsella, et rediit. Transacto autem tempore aliquanto, cum esset in suo monasterio, uenit illic quidam hospes, qui solebat nocturnis saepius horis repente ab inmundo spiritu grauissime uexari. Qui cum benigne susceptus post caenam in lecto membra posuisset, subito a diabolo arreptus, clamare, dentibus frendere, spumare, et diuersis motibus coepit membra torquere. Cumque a nullo uel teneri uel ligari potuisset, cucurrit minister, et pulsans ad ostium nuntiauit abbatissae. At illa aperiens ianuam monasterii, exiuit ipsa cum una sanctimonialium feminarum ad locum uirorum, et euocans presbyterum, rogauit secum uenire ad patientem. Ubi cum uenientes uiderent multos adfuisse, qui uexatum tenere, et motus eius insanos conprimere conati nequaquam ualebant, dicebat presbyter exorcismos, et quaeque poterat, pro sedando miseri furore agebat. Sed nec ipse, quamuis multum laborans, proficere aliquid ualebat. Cumque nil salutis furenti superesse uideretur, repente uenit in mentem abbatissae puluis ille praefatus; statimque iussit ire ministram, et capsellam, in qua erat, adducere. Et cum illa adferens, quae iussa est, intraret atrium domus, in cuius interioribus daemoniosus torquebatur, conticuit ille subito, et quasi in somnum laxatus deposuit caput, membra in quietem omnia conposuit.

  ‘Conticuere omnes, intentique ora tenebant,’

  quem res exitum haberet, solliciti exspectantes. Et post aliquantum horae spatium resedit qui uexabatur, et grauiter suspirans: ‘Modo,’

  inquit, ‘sanum sapio, recepi enim sensum animi mei.’ At illi sedulo sciscitabantur, quomodo hoc contigisset. Qui ait: ‘Mox ut uirgo haec cum capsella, quam portabat, adpropinquauit atrio domus huius, discessere omnes, qui me premebant, spiritus maligni, et me relicto nusquam conparuerunt.’ Tunc dedit ei abbatissa portiunculam de puluere illo, et sic data oratione a presbytero, noctein illam quietissimam duxit; neque aliquid ex eo tempore nocturni timoris aut uexationis ab antiquo hoste pertulit.

  [12] Sequente dehinc tempore fuit in eodem monasterio puerulus quidam, longo febrium incommodo grauiter uexatus. Qui cum die quadam sollicitus horam accessionis exspectaret, ingressus ad eum quidam de fratribus: ‘Uis,’ inquit, ‘mi nate, doceam te, quomodo cureris ab huius molestia langoris? Surge, ingredere ecclesiam, et accedens ad sepulchrum Osualdi, ibi reside, et quietus manens adhere tumbae.

  Uide, ne exeas inde, nec de loco mouearis, donec hora recessionis febrium transierit. Tunc ipse intrabo, et educam te inde.’ Fecit, ut ille suaserat; sedentemque ad tumbam sancti infirmitas tangere nequaquam praesumsit; quin in tantum timens aufugit, ut nec secunda die, nec tertia, neque umquam exinde eum auderet contingere. Quod ita esse gestum, qui referebat mihi, frater inde adueniens adiecit, quod eo adhuc tempore, quo mecum loquebatur, superesset in eodem monasterio iam iuuenis ille, in quo tunc puero factum erat hoc miraculum sanitatis. Nec mirandum preces regis illius iam cum Domino regnantis multum ualere apud eum, qui temporalis regni quondam gubernacula tenens, magis pro aeterno regno semper laborare ac deprecari solebat.

  Denique ferunt, quia a tempore matutinae laudis saepius ad diem usque in orationibus persteterit, atque ob crebrum morem orandi, siue gratias agendi Domino semper ubicumque sedens, supinas super genua sua manus habere solitus sit. Uulgatum est autem, et in consuetudinem prouerbii uersum, quod etiam inter uerba orationis uitam finierit. Nam cum armis et hostibus circumseptus iamiamque uideret se esse perimendum, orauit pro animabus exercitus sui. Unde dicunt in prouerbio: ‘Deus miserere animabus, dixit Osuald cadens in terram.’

  Ossa igitur illius translata et condita sunt in monasterio, quo diximus. Porro caput et manus cum brachiis a corpore praecisas iussit rex, qui occiderat, in stipitibus suspendi. Quo post annum deueniens cum exercitu successor regni eius Osuiu abstulit ea, et caput quidem in cymiterio Lindisfarnensis ecclesiae, in regia uero ciuitate manus cum brachiis condidit.

  [13] NEC solum inclyti fama uiri Brittaniae fines lustrauit uniuersos, sed etiam trans oceanum longe radios salutiferae lucis spargens, Germaniae simul et Hiberniae partes attigit. Denique reuerentissimus antistes Acc
a solet referre, quia, cum Romam uadens, apud sanctissimum Fresonum gentis archiepiscopum Uilbrordum cum suo antistite Uilfrido moraretur, crebro eum audierit de mirandis, quae ad reliquias eiusdem reuerentissimi regis in illa prouincia gesta fuerint, narrare. Sed et in Hibernia cum presbyter adhuc peregrinam pro aeterna patria duceret uitam, rumorem sanctitatis illius in ea quoque insula longe lateque iam percrebruisse ferebat; e quibus unum, quod inter alia rettulit, miraculum praesenti nostrae historiae inserendum credidimus.

  ‘Tempore,’ inquit, ‘mortalitatis, quae Brittaniam Hiberniamque lata strage uastauit, percussus est eiusdem clade pestis inter alios scolasticus quidam de genere Scottorum, doctus quidem uir studio litterarum, sed erga curam perpetuae suae saluationis nihil omnino studii et industriae gerens. Qui cum se morti proximum uideret, timere coepit et pauere, ne mox mortuus ob merita scelerum ad inferni claustra raperetur, clamauitque me, cum essem in uicinia positus, et inter egra tremens suspiria, flebili uoce talia mecum querebatur: “Uides,” inquit, “quia iamiamque crescente corporis molestia ad articulum subeundae mortis conpellor; nec dubito me post mortem corporis statim ad perpetuam animae mortem rapiendum, ac infernalibus subdendum esse tormentis; quia tempore non pauco inter studia diuinae lectionis, uitiorum potius inplicamentis, quam diuinis solebam seruire mandatis. Inest autem animo, si mihi pietas superna aliqua uiuendi spatia donauerit, uitiosos mores corrigere, atque ad imperium diuinae uoluntatis totam ex integro mentem uitamque transferre. Uerum noui non hoc esse meriti mei, ut indutias uiuendi uel accipiam, uel me accepturum esse confidam, nisi forte misero mihi et indigno uenia, per auxilium eorum, qui illi fideliter seruierunt, propitiari dignatus fuerit. Audiuimus autem, et fama est creberrima, quia fuerit in gente uestra rex mirandae sanctitatis, uocabulo Osuald, cuius excellentia fidei et uirtutis, etiam post mortem, uirtutum frequentium operatione claruerit; precorque, si aliquid reliquiarum illius penes te habes, adferas mihi, si forte mihi Dominus per eius meritum misereri uoluerit.” At ego respondi: “Habeo quidem de ligno, in quo caput eius occisi a paganis infixum est; et, si firmo corde credideris, potest diuina pietas per tanti meritum uiri et huius uitae spatia longiora concedere, et ingressu te uitae perennis dignum reddere.” Nec moratus ille integram se in hoc habere fidem respondebat.

  ‘Tum benedixi aquam, et astulam roboris praefati inmittens obtuli egro potandum. Nec mora, melius habere coepit, et conualescens ab infirmitate, multo deinceps tempore uixit; totoque ad Deum corde et opere conuersus, omnibus, ubicumque perueniebat, clementiam pii Conditoris et fidelis eius famuli gloriam praedicabat.’

  [14] Translato ergo ad caelestia regna Osualdo, suscepit regni terrestris sedem pro eo frater eius Osuiu, iuuenis XXX circiter annorum, et per annos XXVIII laboriosissime tenuit, inpugnatus uidelicet et ab ea, quae fratrem eius occiderat, pagana gente Merciorum, et a filio quoque suo Alchfrido, nec non et a fratruo, id est fratris sui, qui ante eum regnauit, filio Oidilualdo.

  Cuius anno secundo, hoc est ab incarnatione dominica anno DCXLIIII, reuerentissimus pater Paulinus, quondam quidem Eburacensis, sed tunc Hrofensis episcopus ciuitatis, transiuit ad Dominum sexto Iduum Octobrium die; qui X et VIIII annos, menses duos, dies XXI episcopatum tenuit; sepultusque est in secretario beati apostoli Andreae, quod rex Aedilberct a fundamentis in eadem Hrofi ciuitate construxit. In cuius locum Honorius archiepiscopus ordinauit Ithamar, oriundum quidem de gente Cantuariorum, sed uita et eruditione antecessoribus suis aequandum. Habuit autem Osuiu primis regni sui temporibus consortem regiae dignitatis, uocabulo Osuini, de stirpe regis Aeduini, hoc est filium Osrici, de quo supra rettulimus, uirum eximiae pietatis et religionis; qui prouinciae Derorum septem annis in maxima omnium rerum affluentia, et ipse amabilis omnibus praefuit. Sed nec cum eo ille, qui ceteram Transhumbranae gentis partem ab Aquilone, id est Berniciorum prouinciam, regebat, habere pacem potuit; quin potius, ingrauescentibus causis dissensionum, miserrima hunc caede peremit.

  Siquidem congregato contra inuicem exercitu, cum uideret se Osuini cum illo, qui plures habebat auxiliarios, non posse bello confligere, ratus est utilius tunc demissa intentione bellandi, seruare se ad tempora meliora. Remisit ergo exercitum, quem congregauerat, ac singulos domum redire praecepit a loco, qui uocatur Uilfarasdun, id est mons Uilfari, et est a uico Cataractone X ferme milibus passuum contra solstitialem occasum secretus;

  diuertitque ipse cum uno tantum milite sibi fidissimo, nomine Tondheri, celandus in domum comitis Hunualdi, quem etiam ipsum sibi amicissimum autumabat. Sed heu, pro dolor! longe aliter erat; nam ab eodem comite proditum eum Osuiu cum praefato ipsius milite per praefectum suum Ediluinum detestanda omnibus morte interfecit. Quod factum est die XIIIa Kalendarum Septembrium, anno regni eius nono, in loco, qui dicitur Ingetlingum; ubi postmodum, castigandi huius facinoris gratia, monasterium constructum est; in quo pro utriusque regis, et occisi uidelicet, et eius, qui occidere iussit, animae redemtione cotidie Domino preces offerri deberent.

  Erat autem rex Osuini et aspectu uenustus, et statura sublimis, et affatu iucundus, et moribus ciuilis, et manu omnibus, id est nobilibus simul atque ignobilibus, largus; unde contigit, ut ob regiam eius et animi, et uultus, et meritorum dignitatem ab omnibus diligeretur, et undique ad eius ministerium de cunctis prope prouinciis uiri etiam nobilissimi concurrerent. Cuius inter ceteras uirtutis et modestiae, et, ut ita dicam, specialis benedictionis glorias etiam maxima fuisse fertur humilitas, ut uno probare sat erit exemplo.

  Donauerat equum optimum antistiti Aidano, in quo ille, quamuis ambulare solitus, uel amnium fluenta transire, uel si alia quaelibet necessitas insisteret, uiam peragere posset. Cui cum paruo interiecto tempore pauper quidam occurreret elimosynam petens, desiliens ille praecepit equum, ita ut erat stratus regaliter, pauperi dari; erat enim multum misericors, et cultor pauperum, ac uelut pater miserorum. Hoc cum regi esset relatum, dicebat episcopo, cum forte ingressuri essent ad prandium: ‘Quid uoluisti, domine antistes, equum regium, quem te conueniebat proprium habere, pauperi dare? Numquid non habuimus equos uiliores plurimos, uel alias species, quae ad pauperum dona sufficerent, quamuis illum eis equum non dares, quem tibi specialiter possidendum elegi?’ Cui statim episcopus: ‘Quid loqueris,’ inquit, ‘rex? Numquid tibi carior est ille filius equae, quam ille filius Dei?’ Quibus dictis intrabant ad prandendum. Et episcopus quidem residebat in suo loco. Porro rex, uenerat enim de uenatu, coepit consistens ad focum calefieri cum ministris; et repente inter calefaciendum recordans uerbum, quod dixerat illi antistes, discinxit se gladio suo, et dedit illum ministro, festinusque accedens ante pedes episcopi conruit, postulans, ut sibi placatus esset, ‘quia numquam,’ inquit, ‘deinceps aliquid loquar de hoc aut iudicabo, quid uel quantum de pecunia nostra filiis Dei tribuas.’ Quod uidens episcopus, multum pertimuit, ac statim exsurgens leuauit eum, promittens se multum illi esse placatum, dum modo ille residens ad epulas tristitiam deponeret.

  Dumque rex, iubente ac postulante episeopo, laetitiam reciperet, coepit e contra episcopus tristis usque ad lacrimarum profusionem effici. Quem dum presbyter suus lingua patria, quam rex et domestici eius non nouerant, quare lacrimaretur, interrogasset: ‘Scio,’

  inquit, ‘quia non multo tempore uicturus est rex; numquam enim ante haec uidi humilem regem. Unde animaduerto illum citius ex hac uita rapiendum; non enim digna est haec gens talem habere rectorem.’ Nec multo post dira antistitis praesagia tristi regis funere, de quo supra diximus, impleta sunt.

  Sed et ipse antistes Aidan non plus quam XIIo post occisionem regis, quem amabat, die, id est pridie Kalendas Septembres, de saeculo ablatus, perpetua laborum suorum a Domino praemia recepit.

  [15] Qui cuius meriti fuerit, etiam miraculorum signis internus arbiter edocuit, e quibus tria memoriae causa ponere satis sit.

  Presbyter quidam, nomine Utta, multae grauitatis ac ueritatis uir, et ob id omnibus, etiam ipsis principibus saeculi honorabilis, cum mitteretur Cantiam ob adducendam inde coniugem regi Osuio, filiam uidelicet Aduini regis Eanfledam, quae occiso patre illuc fuerat adducta; qui terrestri quidem itinere illo uenire, sed nauigio cum uirgine redire disponebat, accessit ad episcopu
m Aidanum, obsecrans eum pro se suisque, qui tantum iter erant adgressuri, Domino supplicare. Qui benedicens illos ac Domino commendans, dedit etiam oleum sanctificatum: ‘Scio,’ inquiens, ‘quia, ubi nauem ascenderitis, tempestas uobis, et uentus contrarius superueniet; sed tu memento, ut hoc oleum, quod tibi do, mittas in mare; et statim quiescentibus uentis, serenitas maris uos laeta prosequetur, ac cupito itinere domum remittet.’ Quae cuncta, ut praedixerat antistes, ex ordine conpleta sunt; et quidem inprimis furentibus undis pelagi, temtabant nautae anchoris in mare missis nauem retinere, neque hoc agentes aliquid proficiebant. Cumque uerrentibus undique et inplere incipientibus nauem fluctibus, mortem sibi omnes inminere, et iamiamque adesse uiderent, tandem presbyter reminiscens uerba antistitis, adsumta ampulla misit de oleo in pontum, et statim, ut praedictum erat, suo quieuit a feruore. Sicque factum est, ut uir Dei et per prophetiae spiritum tempestatem praedixerit futuram, et per uirtutem eiusdem spiritus hanc exortam, quamuis corporaliter absens, sopiuerit. Cuius ordinem miraculi non quilibet dubius relator, sed fidelissimus mihi nostrae ecclesiae presbyter, Cynimund uocabulo, narrauit, qui se hoc ab ipso Utta presbytero, in quo et per quem conpletum est, audisse perhibebat.

  [16] Aluid eiusdem patris memorabile miraculum ferunt multi, qui nosse potuerunt. Nam tempore episcopatus eius, hostilis Merciorum exercitus Penda duce Nordanhymbrorum regiones impia clade longe lateque deuastans peruenit ad urbem usque regiam, quae ex Bebbae quondam reginae uocabulo cognominatur, eamque, quia neque armis neque obsidione capere poterat, flammis absumere conatus est;

  discissisque uiculis, quos in uicinia urbis inuenit, aduexit illo plurimam congeriem trabium, tignorum, parietum, uirgeorum, et tecti fenei, et his urbem in magna altitudine circumdedit a parte, quae terrae est contigua, et dum uentum oportunum cerneret, inlato igne conburere urbem nisus est. Quo tempore reuerentissimus antistes Aidan in insula Farne, quae duobus ferme milibus passuum ab urbe procul abest, morabatur. Illo enim saepius secretae orationis et silentii causa secedere consuerat; denique usque hodie locum sedis illius solitariae in eadem insula solent ostendere. Qui cum uentis ferentibus globos ignis ac fumum supra muros urbis exaltari conspiceret, fertur eleuatis ad caelum oculis manibusque cum lacrimis dixisse: ‘Uide, Domine, quanta mala facit Penda.’ Quo dicto statim mutati ab urbe uenti in eos, qui accenderant, flammarum incendia retorserunt, ita ut aliquot laesi, omnes territi, inpugnare ultra urbem cessarent, quam diuinitus iuuari cognouerant.

 

‹ Prev