Complete Works of Bede

Home > Memoir > Complete Works of Bede > Page 79
Complete Works of Bede Page 79

by Bede


  Haec et alia, quae uiderat, idem uir Domini, non omnibus passim desidiosis ac uitae suae incuriosis referre uolebat, sed illis solummodo, qui uel tormentorum metu perterriti, uel spe gaudiorum perennium delectati, profectum pietatis ex eius uerbis haurire uolebant. Denique in uicinia cellae illius habitabat quidam monachus, nomine Haemgils, presbyteratus etiam, quem bonis actibus adaequabat, gradu praeminens, qui adhuc superest, et in Hibernia insula solitarius ultimam uitae aetatem pane cibario et frigida aqua sustentat. Hic saepius ad eundem uirum ingrediens, audiuit ab eo repetita interrogatione, quae et qualia essent, quae exutus corpore uideret; per cuius relationem ad nostram quoque agnitionem peruenere, quae de his pauca perstrinximus. Narrabat autem uisiones suas etiam regi Aldfrido, uiro undecumque doctissimo; et tam libenter tamque studiose ab illo auditus est, ut eius rogatu monasterio supra memorato inditus, ac monachica sit tonsura coronatus, atque ad eum audiendum saepissime, cum illas in partes deuenisset, accederet. Cui uidelicet monasterio tempore illo religiosae ac modestae uitae abbas et presbyter Ediluald praeerat, qui nunc episcopalem Lindisfarnensis ecclesiae cathedram condignis gradu actibus seruat.

  Accepit autem in eodem monasterio locum mansionis secretiorem, ubi liberius continuis in orationibus famulatui sui conditoris uacaret.

  Et quia locus ipse super ripam fluminis erat situs, solebat hoc creber ob magnum castigandi corporis affectum ingredi, ac saepius in eo supermeantibus undis inmergi; sicque ibidem quamdiu sustinere posse uidebatur, psalmis uel precibus insistere, fixusque manere, ascendente aqua fluminis usque ad lumbos, aliquando et usque ad collum; atque inde egrediens ad terram, numquam ipsa uestimenta uda atque algida deponere curabat, donec ex suo corpore calefierent et siccarentur. Cumque tempore hiemali defluentibus circa eum semifractarum crustis glacierum, quas et ipse aliquando contriuerat, quo haberet locum standi siue inmergendi in fluuio, dicerent, qui uidebant: ‘Mirum, frater Drycthelme,’ (hoc enim erat uiro nomen), ‘quod tantam frigoris asperitatem ulla ratione tolerare praeuales.’ Respondebat ille simpliciter, erat namque homo simplicis ingenii, ac moderatae naturae: ‘Frigidiora ego uidi.’ Et cum dicerent: ‘Mirum, quod tam austeram tenere continentiam uelis.’

  Respondebat: ‘Austeriora ego uidi.’ Sicque usque ad diem suae uocationis infatigabili caelestium bonorum desiderio corpus senile inter cotidiana ieiunia domabat, multisque et uerbo et conuersatione saluti fuit.

  [13] At contra fuit quidam in prouincia Merciorum, cuius uisiones ac uerba, non autem et conuersatio, plurimis, sed non sibimet ipsi, profuit. Fuit autem temporibus Coenredi, qui post Aedilredum regnauit, uir in laico habitu atque officio militari positus; sed quantum pro industria exteriori regi placens, tantum pro interna suimet neglegentia displicens. Ammonebat ergo illum sedulo, ut confiteretur, et emendaret, ac relinqueret scelera sua, priusquam subito mortis superuentu tempus omne paenitendi et emendandi perderet. Uerum ille, frequenter licet admonitus, spernebat uerba salutis, seseque tempore sequente paenitentiam acturum esse promittebat. Haec inter tactus infirmitate, decidit in lectum, atque acri coepit dolore torqueri. Ad quem ingressus rex, diligebat enim eum multum, hortabatur, ut uel tunc, antequam moreretur, paenitentiam ageret commissorum. At ille respondit, non se tunc uelle confiteri peccata sua, sed cum ab infirmitate resurgeret; ne exprobrarent sibi sodales, quod timore mortis faceret ea, quae sospes facere noluerat; fortiter quidem, ut sibi uidebatur, locutus, sed miserabiliter, ut post patuit, daemonica fraude seductus.

  Cumque morbo ingrauescente, denuo ad eum uisitandum ac docendum rex intraret, clamabat statim miserabili uoce: ‘Quid uis modo? quid huc uenisti? non enim mihi aliquid utilitatis aut salutis potes ultra conferre.’ At ille: ‘Noli,’ inquit, ‘ita loqui, uide ut sanum sapias.’ ‘Non,’ inquit, ‘insanio, sed pessimam mihi scientiam certus prae oculis habeo.’ ‘Et quid,’ inquit, ‘hoc est?’ ‘Paulo ante,’

  inquit, ‘intrauerunt domum hanc duo pulcherrimi iuuenes, et resederunt circa me, unus ad caput, et unus ad pedes; protulitque unus libellum perpulchrum, sed uehementer modicum, ac mihi ad legendum dedit; in quo omnia, quae umquam bona feceram, intuens scripta repperi, et haec erant nimium pauca et modica. Receperunt codicem, neque aliquid mihi dicebant. Tum subito superuenit exercitus malignorum et horridorum uultu spirituum, domumque hanc et exterius obsedit, et intus maxima ex parte residens impleuit. Tunc ille, qui et obscuritate tenebrosae faciei, et primatu sedis maior esse uidebatur eorum, proferens codicem horrendae uisionis, et magnitudinis enormis, et ponderis pene inportabilis, iussit uni ex satellitibus suis mihi ad legendum deferre. Quem cum legissem, inueni omnia scelera, non solum quae opere uel uerbo, sed etiam quae tenuissima cogitatione peccaui, manifestissime in eo tetricis esse descripta litteris. Dicebatque ad illos, qui mihi adsederant, uiros albatos et praeclaros: “Quid hic sedetis, scientes certissime, quia noster est iste?” Responderunt: “Uerum dicitis: accipite et in cumulum damnationis uestrae ducite.” Quo dicto statim disparuerunt;

  surgentesque duo nequissimi spiritus, habentes in manibus uomeres, percusserunt me, unus in capite et alius in pede: qui uidelicet modo cum magno tormento inrepunt in interiora corporis mei, moxque ut ad se inuicem perueniunt, moriar, et paratis ad rapiendum me daemonibus in inferni claustra pertrahar.’

  Sic loquebatur miser desperans, et non multo post defunctus, paenitentiam, quam ad breue tempus cum fructu ueniae facere supersedit, in aeternum sine fructu poenis subditus facit. De quo constat, quia, sicut beatus papa Gregorius de quibusdam scribit, non pro se ista, cui non profuere, sed pro aliis uiderit, qui eius interitum cognoscentes differre tempus paenitentiae, dum uacat, timerent, ne inprouiso mortis articulo praeuenti, inpaenitentes perirent. Quod autem codices diuersos per bonos siue malos spiritus sibi uidit offerri, ob id superna dispensatione factum est, ut meminerimus facta et cogitationes nostras non in uentum diffluere, sed ad examen summi Iudicis cuncta seruari; et siue per amicos angelos in fine nobis ostendenda, siue per hostes. Quod uero prius candidum codicem protulerunt angeli, deinde atrum daemones; illi perparuum, isti enormem; animaduertendum est, quod in prima aetate bona aliqua fecit, quae tamen uniuersa praue agendo iuuenis obnubilauit. Qui si e contrario errores pueritiae corrigere in adulescentia, ac bene faciendo a Dei oculis abscondere curasset, posset eorum numero sociari, de quibus ait psalmus: ‘Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.’ Hanc historiam, sicut a uenerabili antistite Pecthelmo didici, simpliciter ob salutem legentium siue audientium narrandam esse putaui.

  [14] Novi autem ipse fratrem, quem utinam non nossem, cuius etiam nomen, si hoc aliquid prodesset, dicere possem; positum in monasterio nobili, sed ipsum ignobiliter uiuentem. Corripiebatur quidem sedulo a fratribus ac maioribus loci, atque ad castigatiorem uitam conuerti ammonebatur. Et quamuis eos audire noluisset, tolerabatur tamen ab eis longanimiter ob necessitatem operum ipsius exteriorum; erat enim fabrili arte singularis. Seruiebat autem multum ebrietati, et ceteris uitae remissioris inlecebris; magisque in officina sua die noctuque residere, quam ad psallendum atque orandum in ecclesia, audiendumque cum fratribus uerbum uitae concurrere consuerat. Unde accidit illi, quod solent dicere quidam, quia, qui non uult ecclesiae ianuam sponte humiliatus ingredi, necesse habet in ianuam inferni non sponte damnatus introduci.

  Percussus enim langore, atque ad extrema perductus, uocauit fratres, et multum merens ac damnato similis coepit narrare, quia uideret inferos apertos, et Satanan demersum in profundis tartari, Caiphanque cum ceteris, qui occiderunt Dominum, iuxta eum flammis ultricibus contraditum: ‘in quorum uicinia,’ inquit, ‘heu misero mihi locum despicio aeternae perditionis esse praeparatum.’

  Audientes haec fratres coeperunt diligenter exhortari, ut uel tunc positus adhuc in corpore, paenitentiam faceret. Respondebat ille desperans: ‘Non est mihi modo tempus uitam mutandi, cum ipse uiderim iudicium meum iam esse conpletum.’

  Talia dicens, sine uiatico salutis obiit, et corpus eius in ultimis est monasterii locis humatum, neque aliquis pro eo uel missas facere, uel psalmos cantare, uel saltim orare praesumebat. O quam grandi distantia diuisit Deus inter lucem et tenebras! Beatus pr
otomartyr Stephanus passurus mortem pro ueritate, uidit caelos apertos, uidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei; et ubi erat futurus ipse post mortem, ibi oculos mentis ante mortem, quo laetior occumberet, misit. At contra, faber iste tenebrosae mentis et actionis, inminente morte, uidit aperta tartara, uidit damnationem diaboli et sequacium eius; uidit etiam suum infelix inter tales carcerem, quo miserabilius ipse desperata salute periret, sed uiuentibus, qui haec cognouissent, causam salutis sua perditione relinqueret. Factum est hoc nuper in prouincia Berniciorum; ac longe lateque diffamatum, multos ad agendam et non differendam scelerum suorum paenitudinem prouocauit. Quod utinam exhinc etiam nostrarum lectione litterarum fiat!

  [15] Quo tempore plurima pars Scottorum in Hibernia, et nonnulla etiam de Brettonibus in Brittania, rationabile et ecclesiasticum paschalis obseruantiae tempus Domino donante suscepit. Siquidem Adamnan, presbyter et abbas monachorum, qui erant in insula Hii, cum legationis gratia missus a sua gente, uenisset ad Aldfridum, regem Anglorum, et aliquandiu in ea prouincia moratus uideret ritus ecclesiae canonicos; sed et a pluribus, qui erant eruditiores, esset solerter admonitus, ne contra uniuersalem ecclesiae morem uel in obseruantia paschali, uel in aliis quibusque decretis cum suis paucissimis et in extremo mundi angulo positis uiuere praesumeret, mutatus mente est; ita ut ea, quae uiderat et audierat in ecclesiis Anglorum, suae suorumque consuetudini libentissime praeferret. Erat enim uir bonus, et sapiens, et scientia scripturarum nobilissime instructus.

  Qui cum domum redisset, curauit suos, qui erant in Hii, quiue eidem erant subditi monasterio, ad eum, quem cognouerat, quemque ipse toto ex corde susceperat, ueritatis callem perducere, nec ualuit.

  Nauigauit Hiberniam, et praedicans eis, ac modesta exhortatione declarans legitimum paschae tempus, plurimos eorum, et pene omnes, qui ab Hiensium dominio erant liberi, ab errore auito correctos, ad unitatem reduxit catholicam, ac legitimum paschae tempus obseruare perdocuit. Qui cum celebrato in Hibernia canonico pascha, ad suam insulam reuertisset, suoque monasterio catholicam temporis paschalis obseruantiam instantissime praedicaret, nec tamen perficere, quod conabatur, posset, contigit eum ante expletum anni circulum migrasse de saeculo. Diuina utique gratia disponente, ut uir unitatis ac pacis studiosissimus ante ad uitam raperetur aeternam, quam redeunte tempore paschali, grauiorem cum eis, qui eum ad ueritatem sequi nolebant, cogeretur habere discordiam.

  Scripsit idem uir de locis sanctis librum legentibus multis utillimum; cuius auctor erat docendo ac dictando Galliarum episcopus Arcuulfus, qui locorum gratia sanctorum uenerat Hierosolymam, et lustrata omni terra repromissionis, Damascum quoque, Constantinopolim, Alexandriam, multas maris insulas adierat;

  patriamque nauigio reuertens, ui tempestatis in occidentalia Brittaniae litora delatus est; ac post multa ad memoratum Christi famulum Adamnanum perueniens, ubi doctus in scripturis, sanctorumque locorum gnarus esse conpertus est, libentissime est ab illo susceptus, libentius auditus; adeo ut, quaeque ille se in locis sanctis memoratu digna uidisse testabatur, cuncta mox iste litteris mandare curauerit. Fecitque opus, ut dixi, multis utile, et maxime illis, qui longius ab eis locis, in quibus patriarchae uel apostoli erant, secreti, ea tantum de his, quae lectione didicerint, norunt.

  Porrexit autem librum hunc Adamnan Aldfrido regi, ac per eius est largitionem etiam minoribus ad legendum contraditus. Scriptor quoque ipse multis ab ea muneribus donatus patriam remissus est. De cuius scriptis aliqua decerpere, ac nostrae huic historiae inserere commodum fore legentibus reor.

  [16] Scriosit ergo de loco dominicae natiuitatis in hunc modum:

  — Bethleem ciuitas Dauid in dorso sita est angusto ex omni parte uallibus circumdato, ab occidente in orientem mille passibus longa, humili sine turribus muro per extrema plani uerticis instructo; in cuius orientali angulo quasi quoddam naturale semiantrum est, cuius exterior pars natiuitatis dominicae fuisse dicitur locus; interior Praesepe Domini nominatur. Haec spelunca tota interius pretioso marmore tecta supra locum, ubi Dominus natus specialius traditur, sanctas Mariae grandem gestat ecclesiam.

  Scripsit item hoc modo de loco passionis ac resurrectionis illius:

  — ‘Ingressis a septentrionali parte urbem Hierosolymam, primum de locis sanctis pro condicione platearum diuertendum est ad ecclesiam Constantinianam, quae Martyrium appellatur. Hanc Constantinus imperator, eo quod ibi crux Domini ab Helena matre reperta sit, magnifico et regio cultu construxit. Dehinc ab occasu Golgothana uidetur ecclesia, in qua etiam rupis apparet illa, quae quondam ipsam adfixo Domini corpore crucem pertulit, argenteam modo pergrandem sustinens crucem, pendente magna desuper aerea rota cum lampadibus. Infra ipsum uero locum dominicae crucis, excisa in petra crypta est, in qua super altare pro defunctis honoratis sacrificium solet offerri, positis interim in platea corporibus. Huius quoque ad occasum ecclesiae, Anastasis, hoc est resurrectionis dominicae rotunda ecclesia, tribus cincta parietibus, XII columnis sustentatur, inter parietes singulos latum habens spatium uiae, quae tria altaria in tribus locis parietis medii continet, hoc est australi, aquilonali, et occidentali. Haec bis quaternas portas, id est introitus, per tres e regione parietes habet, e quibus IIII ad Uulturnum, et IIII ad Eurum spectant. Huius in medio monumentum Domini rotundum petra excisum est, cuius culmen intrinsecus stans homo manu contingere potest, ab oriente habens introitum, cui lapis ille magnus adpositus est; quod intrinsecus ferramentorum uestigia usque in praesens ostendit. Nam extrinsecus usque ad culminis summitatem totum marmore tectum est. Summum uero culmen auro ornatum auream magnam gestat crucem. In huius ergo monumenti Aquilonali parte sepulchrum Domini in eadem petra excisum, longitudinis VII pedum, trium mensura palmarum pauimento altius eminet; introitum habens a latere meridiano, ubi die noctuque XII lampades ardent, IIII intra sepulchrum, VIII supra in margine dextro. Lapis, qui ad ostium monumenti positus erat, nunc fissus est; cuius pars minor quadratum altare ante ostium nihilominus eiusdem monumenti stat;

  maior uero in orientali eiusdem ecclesiae loco quadrangulum aliud altare sub linteaminibus exstat. Color autem eiusdsm monumenti et sepulchri albo et rubicundo permixtus uidetur.

  [17] De loco quoque ascensionis dominicae praefatus auctor hoc modo refert: — Mons Oliuarum altitudine monti Sion par est, sed latitudine et longitudine praestat; exceptis uitibus et oliuis, rarae ferax arboris, frumenti quoque et hordei fertilis. Neque enim brucosa, sed herbosa et florida soli illius est qualitas; in cuius summo uertice, ubi Dominus ad caelos ascendit, ecclesia rotunda grandis, ternas per circuitum cameratas habet porticus desuper tectas. Interior namque domus propter dominici corporis meatum camerari et tegi non potuit;

  altare ad orientem habens angusto culmine protectum, in cuius medio ultima Domini uestigia, caelo desuper patente, ubi ascendit, uisuntur. Quae cum cotidie a credentibus terra tollatur, nihilominus manet, eandemque adhuc speciem ueluti inpressis signata uestigiis seruat. Haec circa aerea rota iacet, usque ad ceruicem alta, ab occasu habens introitum, pendente desuper in trocleis magna lampade, totaque die et nocte lucente. In occidentali eiusdem ecclesiae parte fenestrae octo, totidemque e regione lampades in funibus pendentes usque Hierosolymam per uitrum fulgent; quarum lux corda intuentium cum quadam alacritate et conpunctione pauefacere dicitur. In die ascensionis dominicas per annos singulos, missa peracta, ualidi flaminis procella desursum uenire consueuit, et omnes, qui in ecclesia adfuerint, terrae prosternere.

  De situ etiam Chebron et monumentis patrum ita scribit: — Chebron quondam ciuitas et metropolis regni Dauid, nunc ruinis tantum, quid tunc fuerit, ostendens. Uno ad orientem stadio speluncam duplicem in ualle habet, ubi sepulchra patriarcharum quadrato muro circumdantur, capitibus uersis ad Aquilonem; et haec singula singulis tecta lapidibus instar basilicae dolatis; trium patriarcharum candidis, Adam obscurioris et uilioris operis, qui haud longe ab illis ad borealem extremamque muri illius partem pausat. Trium quoque feminarum uiliores et minores memoriae cernuntur. Mamre collis mille passibus a monumentis his ad Boream, herbosus ualde et floridus, campestrem habens in uertice planitiem; in cuius aquilonali parte quercus Abrahae duorum hominum altitudinis truncus ecclesia cir
cumdata est.

  Haec de opusculis excerpta praefati scriptoris ad sensum quidem uerborum illius, sed breuioribus strictisque conprehensa sermonibus, nostris ad utilitatem legentium historiis indere placuit. Plura uoluminis illius, siqui scire delectat, uel in ipso illo uolumine, uel in eo, quod de illo dudum strictim excerpsimus, epitomate requirat.

  [18] Anno dominicae incarnationis DCCV Aldfrid, rex Nordanhymbrorum, defunctus est, anno regni sui XXo necdum inpleto;

  cui succedens in imperium filius suus Osred, puer octo circiter annorum, regnauit annis XI. Huius regni principio antistes Occidentalium Saxonum Haeddi caelestem migrauit ad uitam. Bonus quippe erat uir, ac iustus, et episcopalem uitam siue doctrinam magis insito sibi uirtutum amore quam lectionibus institutus exercebat. Denique reuerentissimus antistes Pecthelm, de quo in sequentibus suo loco dicendum est, qui cum successore eius Aldhelmo multo tempore adhuc diaconus siue monachus fuit, referre est solitus, quod in loco, quo defunctus est, ob meritum sanctitatis eius multa sanitatum sint patrata miracula, hominesque prouinciae illius solitos ablatum inde puluerem propter languentes in aquam mittere, atque huius gustum siue aspersionem multis sanitatem egrotis et hominibus et pecoribus conferre; propter quod frequenti ablatione pulueris sacri fossa sit ibidem facta non minima.

 

‹ Prev