Complete Works of Bede

Home > Memoir > Complete Works of Bede > Page 141
Complete Works of Bede Page 141

by Bede


  ‘Domino excellentissimo et gloriosissimo regi Naitano, Ceolfrid abbas in Domino salutem.

  ‘Catholicam sancti paschae obseruantiam, quam a nobis, rex Deo deuote, religioso studio quaesisti, promtissime ac libentissime tuo desiderio, iuxta quod ab apostolica sede didicimus, patefacere satagimus. Scimus namque caelitus sanctae ecclesiae donatum, quotiens ipsi rerum domini discendae, docendae, custodiendae ueritati operam inpendunt. Nam et uere omnino dixit quidam saecularium scriptorum, quia felicissimo mundus statu ageretur, si uel reges philosopharentur, uel regnarent philosophi. Quod si de philosophia huius mundi uere intellegere, de statu huius mundi merito diligere potuit homo huius mundi; quanto magis ciuibus patriae caelestis in hoc mundo peregrinantibus optandum est, et totis animi uiribus supplicandum, ut, quo plus in mundo quique ualent, eo amplius eius, qui super omnia est, Iudicis mandatis auscultarc contendant, atque ad haec obseruanda secum eos quoque, qui sibi commissi sunt, exemplis simul et auctoritate instituant?

  ‘Tres sunt ergo regulae sacris inditae litteris, quibus paschae celebrandi tempus nobis praefinitum, nulla prorsus humana licet auctoritate mutari; e quibus duae in lege Mosi diuinitus statutae, tertia in euangelio per effectum dominicae passionis et resurrectionis adiuncta est. Praecepit enim lex, ut pascha primo mense anni et tertia eiusdem mensis septimana, id est a XVa die usque ad XXIam, fieri deberet; additum est per institutionem apostolicam ex euangelio, ut in ipsa tertia septimana diem dominicam expectare, atque in ea temporis paschalis initium tenere debeamus.

  Quam uidelicet regulam triformem quisquis rite custodierit, numquam in adnotatione festi paschalis errabit. Uerum si de his singulis enucleatius ac latius audire desideras, scriptum est in Exodo, ubi liberandus de Aegypto populus Israel primum pascha facere iubetur, quia: “dixerit Dominus ad Mosen et Aaron: Mensis iste uobis principium mensium primus erit in mensibus anni. Loquimini ad uniuersum coetum filiorum Israel et dicite eis: Xa die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domus suas.” Et paulo post: “Et seruabitis eum usque ad XIIIIam diem mensis huius; immolabitque eum uniuersa multitudo filiorum Israel ad uesperam.”

  Quibus uerbis manifestissime constat, quod ita in obseruatione paschali mentio fit diei XIIIIae, ut non tamen in ipsa die XIIIIa pascha fieri praecipiatur; sed adueniente tandem uespera diei XIIIIae, id est XVa luna, quae initium tertiae septimanae faciat, in caeli faciem prodeunte, agnus immolari iubeatur; et quod ipsa sit nox XVie lunae, in qua percussis Aegyptiis Israel est a longa seruitute redemtus. “VII,” inquit, “diebus azyma comedetis.” Quibus item uerbis tota tertia septimana eiusdem primi mensis decernitur sollemnis esse debere. Sed ne putaremus easdem VII dies a XIIIIa usque ad XXam esse computandas, continuo subiecit: “In die primo non erit fermentum in domibus uestris. Quicumque comederit fermentum, peribit anima illa de Israel, a die primo usque ad diem septimum,” et cetera, usquedum ait: “In eadem enim ipsa die educam exercitum uestrum de terra Aegypti.”

  ‘Primum ergo diem azymorum appellat eum, in quo exercitum eorum esset educturus de Aegypto. Constat autem, quia non XIIIIa die, in cuius uespera agnus est immolatus, et quae proprie pascha siue phase dicitur; sed XVa sunt educti ex Aegypto, sicut in libro Numerorum apertissime scribitur: “Profecti igitur de Ramesse XVa die mensis primi, altera die phase, filii Israel in manu excelsa.” VII ergo dies azymorum, in quarum prima eductus est populus Domini ex Aegypto, ab initio, ut diximus, tertiae septimanae, hoc est a XVa die mensis primi usque ad XXIam eiusdem mensis diem conpletam computari oportet. Porro dies XIIIIa extra hunc numerum separatim sub paschae titulo praenotatur, sicut Exodi sequentia patenter edocent; ubi cum dictum esset: “In eadem enim ipsa die educam exercitum uestrum de terra Aegypti;” protinus adiunctum est: “Et custodietis diem istum in generationes uestras ritu perpetuo. Primo mense, XIIIIa die mensis comedetis azyma usque ad diem XXIam eiusdem mensis ad uesperam. VII diebus fermentatum non inuenietur in domibus uestris.” Quis enim non uideat, a XIIIIa usque ad XXIam non VII solummodo, sed octo potius esse dies, si et ipsa XIIIIa adnumeretur?

  Sin autem, ut diligentius explorata scripturae ueritas docet, a uespera diei XIIIIae usque ad uesperam XXIae computauerimus, uidebimus profecto, quod ita dies XIIIIa uesperam suam in festi paschalis initium prorogat, ut non amplius tota sacra sollemnitas, quam VII tantummodo noctes cum totidem diebus conprehendat; unde uera esse probatur nostra definitio, qua tempus paschale primo mense anni et tertia eius ebdomada celebrandum esse diximus. Ueraciter enim tertia agitur ebdomada, quod a uespera XIIIIae diei incipit, et in uespera XXIae conpletur.

  ‘Postquam uero pascha nostrum immolatus est Christus, diemque nobis dominicam, quae apud antiquos una uel prima sabbati siue sabbatorum uocatur, gaudio suae resurrectionis fecit esse sollemnem; ita hanc apostolica traditio festis paschalibus inseruit, ut nil omnimodis de tempore paschae legalis praeoccupandum, nihil minuendum esse decerneret. Quin potius statuit, ut expectaretur iuxta praeceptum legis idem primus anni mensis, expectaretur XIIIIa dies illius, expectaretur uespera eiusdem. Et cum haec dies in sabbatum forte inciderit, tolleret unusquisque agnum per familias et domus suas, et immolaret eum ad uesperam, id est praepararent omnes ecclesiae per orbem, quae unam catholicam faciunt, panem et uinum in mysterium carnis et sanguinis agni inmaculati, qui abstulit peccata mundi; et praecedente congrua lectionum orationum, caerimoniarum paschalium sollemnitate, offerrent haec Domino in spem futurae suae redemtionis. Ipsa est enim eadem nox, in qua de Aegypto per sanguinem agni Israelitica plebs erepta est; ipsa, in qua per resurrectionem Christi liberatus est a morte aeterna populus omnis Dei. Mane autem inlucescente die dominica, primam paschalis festi diem celebrarent. Ipsa est enim dies, in qua resurrectionis suae gloriam Dominus multifario piae reuelationis gaudio discipulis patefecit. Ipsa prima dies azymorum, de qua multum distincte in Leuitico scriptum est: “Mense primo, XIIIIa die mensis ad uesperam phase Domini est, et XVa die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est. VII diebus azyma comedetis. Dies primus erit celeberrimus, sanctusque.”

  ‘Si ergo fieri posset, ut semper in diem XVum primi mensis, id est in lunam XVam dominica dies incurreret, uno semper eodemque tempore cum antiquo Dei populo, quanquam sacramentorum genere discreto, sicut una eademque fide, pascha celebrare possemus. Quia uero dies septimanae non aequali cum luna tramite procurrit, decreuit apostolica traditio, quac per beatum Petrum Romae praedicata, per Marcum euangelistam et interpretem ipsius Alexandriae confirmata est, ut adueniente primo mense, adueniente in eo uespera diei XIIIIae, expectetur etiam dies dominica, a XVa usque ad XXIam diem eiusdem mensis. In quacumque enim harum inuenta fuerit, merito in ea pascha celebrabitur; quia nimirum haec ad numerum pertinet illarum VII dierum, quibus azyma celebrari iubetur. Itaque fit, ut numquam pascha nostrum a septimana mensis primi tertia in utramuis partem declinet; sed uel totam eam, id est omnes VII legalium azymorum dies, uel certe aliquos de illis teneat. Nam etsi saltim unum ex eis, hoc est ipsum septimum adprehenderit, quem tam excellenter scriptura commendat: “Dies autem,” inquiens, “septimus erit celebrior et sanctior, nullumque seruile opus fiet in eo”; nullus arguere nos poterit, quod non recte dominicum paschae diem, quem de euangelio suscepimus, in ipsa, quam lex statuit, tertia primi mensis ebdomada celebremus.’

  ‘Cuius obseruantiae catholica ratione patefacta, patet e contrario error inrationabilis eorum, qui praefixos in lege terminos, nulla cogente necessitate, uel anticipare uel transcendere praesumunt.

  Namque sine ratione necessitatis alicuius anticipant illi tempus in lege praescriptum, qui dominicum paschae diem a XIIIIa mensis primi usque ad XXam putant lunam esse seruandum. Cum enim a uespera diei XIIIae uigilias sanctae noctis celebrare incipiunt, claret, quod illam in exordio sui paschae diem statuunt, cuius nullam omnino mentionem in decreto legis inueniunt. Et cum XXIa die mensis pascha dominicum celebrare refugiunt, patet profecto, quod illam per omnia diem a sua sollemnitate secernunt, quam lex maiore prae ceteris festiuitate memorabilem saepenumero commendat; sicque diem paschae ordine peruerso, et aliquando in secunda ebdomada totam conpleant, et numquam in ebdomadae tertiae die septima ponant; rursumque, qui
a XVIa die mensis saepedicti usque ad XXIIam pascha celebrandum magis autumant, non minore utique errore, tametsi altero latere a recto ueritatis tramite diuertunt, et ueluti naufragia Scyllae fugientes, in Charybdi uoraginem submergendi decidunt. Nam cum a luna XVIa primi mensis oriente, id est a uespera diei XVae pascha incipiendum doceant; nimirum constat, quia XIIIIam diem mensis eiusdem, quam lex primitus et praecipue commendat, a sua prorsus sollemnitate secludunt; ita ut XVae, in qua populus Dei ab Aegyptia seruitute redemtus est, et in qua Dominus suo mundum sanguine a peccatorum tenebris liberauit, in qua etiam sepultus spem nobis post mortem beatae quietis tribuit, uix uesperam tangant.

  ‘Idemque poenam erroris sui in semet ipsos recipientcs, cum in XXIIa die mensis paschae diem statuunt dominicum, legitimos utique terminos paschae aperta transgressione uiolant, utpote qui ab illius diei uespera pascha incipiunt, in qua hoc lex consummari et perfici debere decreuit, illam in pascha diem adsignent primam, cuius in lege mentio nulla usquam repperitur, id est quartae primam septimanae. Qui utrique non solum in definitione et computo lunaris aetatis, sed et in mensis primi nonnumquam inuentione falluntur.

  Quae disputatio maior est, quam epistula hac uel ualeat conprehendi, uel debeat. Tantum hoc dicam, quod per aequinoctium uernale semper inerrabiliter possit inueniri, qui mensis iuxta computum lunae primus anni, qui esse debeat ultimus. Aequinoctium autem iuxta sententiam omnium Orientalium et maxime Aegyptiorum, qui prae ceteris doctoribus calculandi palmam tenent, XII Kalendarum Aprilium die prouenire consueuit, ut etiam ipsi horologica inspectione probamus. Quaecumque ergo luna ante aequinoctium plena est, XIIIIa uidelicet uel XVa existens, haec ad praecedentis anni nouissimum pertinet mensem, ideoque paschae celebrando habilis non est. Quae uero post aequinoctium, uel in ipso aequinoctio suum plenilunium habet, in hac absque ulla dubietate, quia primi mensis est, et antiquos pascha celebrare solitos, et nos, ubi dominica dies aduenerit, celebrare debere noscendum est. Quod ita fieri oportere illa nimirum ratio cogit, quia in Genesi scriptum est, quod “fecit Deus duo magna luminaria; luminare maius, ut praeesset diei; et luminare minus, ut praeesset nocti”; uel, sicut alia dicit editio, “luminare maius in inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem noctis.” Sicut ergo prius sol a medio procedens orientis, aequinoctium uernale suo praefixit exortu; deinde luna, sole ad uesperam occidente, et ipsa plena a medio secuta est orientis; ita omnibus annis idem primus lunae mensis eodem necesse est ordine seruari, ut non ante aequinoctium, sed uel ipso aequinoctii die, sicut in principio factum est, uel eo transcenso plenilunium habere debeat. At si uno saltim die plenilunium tempus aequinoctii praecesserit, non hanc primo mensi anni incipientis, sed ultimo potius praeteriti lunam esse adscribendam; et ideo festis paschalibus inhabilem memorata ratio probat.

  ‘Quod si mysticam quoque uos in his rationem audire delectat, primo mense anni, qui ctiam mensis nouorum dictus est, pascha faccre iubemur; quia renouato ad amorem caelestium spiritu mentis nostrae, sacramenta dominicae resurrectionis et ereptionis nostrae celebrare debemus, tertia eiusdem mensis septimana facere praecipimur; quia ante legem et sub lege promissus, tertio tempore saeculi cum gratia uenit ipse, qui pascha nostrum immolaretur Christus; quia tertia post immolationem suae passionis die resurgens a mortuis, hanc dominicam uocari, et in ea nos annuatim paschalia eiusdem resurrectionis uoluit festa celebrare; quia nos quoque ita solum ueraciter eius sollemnia celebramus, si per fidem, spem et caritatem pascha, id est transitum, de hoc mundo ad Patrem, cum illo facere curamus. Post aequinoctium ueris plenilunium mensis praecipimur obseruare paschalis; ut uidelicet primo sol longiorem nocte faciat diem, deinde luna plenum suae lucis orbem mundo praesentet; quia primo quidem sol iustitiae, in cuius pennis est sanitas, id est Dominus Iesus, per resurrectionis suae triumphum cunctas mortis tenebras superauit; ac sic ascendens in caelos, misso desuper Spiritu, ecclesiam suam, quae saepe lunae uocabulo designatur, internae gratiae luce repleuit. Quem uidelicet ordinem nostrae salutis propheta contemplatus aiebat: “Eleuatus est sol, et luna stetit in ordine suo.”

  ‘Qui ergo plenitudinem lunae paschalis ante aequinoctium prouenire posse contenderit, talis in mysteriorum celebratione maximorum a sanctarum quidem scripturarum doctrina discordat; concordat autem eis, qui sine praeueniente gratia Christi se saluari posse confidunt; qui etsi uera lux tenebras mundi moriendo ac resurgendo numquam uicisset, perfectam se habere posse iustitiam dogmatizare praesumunt. Itaque post aequinoctialem solis exortum, post plenilunium primi mensis hunc ex ordine subsequens, id est post conpletam diem eiusdem mensis XIIIIam, quae cuncta ex lege obseruanda accepimus, expectamus adhuc monente euangelio in ipsa ebdomada tertia tempus diei dominicae, et sic demum uotiua paschae nostri festa celebramus, ut indicemus nos non cum antiquis excussum Aegyptiae seruitutis iugum uenerari, sed redemtionem totius mundi, quae in antiqui Dei populi liberatione praefigurata, in Christi autem resurrectione conpleta est, deuota fide ac dilectione colere, utque resurrectionis etiam nostrae, quam eadem die dominica futuram credimus, spe nos certissima gaudere signemus.

  ‘Hic autem, quem uobis sequendum monstramus, computus paschae decennouenali circulo continetur; qui dudum quidem, hoc est ipsis apostolorum temporibus, iam seruari in ecclesia coepit, maxime Romae et Aegypti, ut supra iam diximus. Sed per industriam Eusebii, qui a beato martyre Pamphylo cognomen habet, distinctius in ordinem conpositus est; ut quod eatenus per Alexandriae pontificem singulis annis per omnes ecclesias mandari consuerat, iam deinde congesta in ordinem serie lunae XIIIIae facillime posset ab omnibus sciri Cuius computum paschalis Theophilus Alexandriae praesul in centum annorum tempus Theodosio imperatori conposuit. Item successor eius Cy rillus seriem XC et V annorum in quinque decennouenalibus circulis conprehendit; post quem Dionysius Exiguus totidem alios ex ordine pari schemate subnexuit, qui ad nostra usque tempora pertingebant.

  Quibus termino adpropinquantibus, tanta hodie calculatorum exuberat copia, ut etiam in nostris per Brittaniam ecclesiis plures sint, qui mandatis memoriae ueteribus illis Aegyptiorum argumentis, facillime possint in quotlibet spatia temporum paschales protendere circulos, etiamsi ad quingentos usque et XXX duos uoluerint annos; quibus expletis, omnia, quae ad solis et lunae, mensis et septimanae consequentiam spectant, eodem, quo prius, ordine recurrunt. Ideo autem circulos eosdem temporum instantium uobis mittere supersedimus, quia de ratione tantum temporis paschalis instrui quaerentes, ipsos uobis circulos paschae catholicos abundare probastis.

  ‘Uerum his de pascha succincte, ut petisti, strictimque commemoratis, tonsuram quoque, de qua pariter uobis litteras fieri uoluisti, hortor, ut ecclesiasticam et Christianae fidei congruam habere curetis. Et quidem scimus, quia neque apostoli omnes uno eodemque sunt modo adtonsi, neque nunc ecclesia catholica, sicut una fide, spe, et caritate in Deum consentit, ita etiam una atque indissimili totum per orbem tonsurae sibi forma congruit. Denique, ut superiora, id est patriarcharum, tempora respiciamus, Iob, exemplar patientiae, dum ingruente tribulationum articulo caput totondit, probauit utique, quia tempore felicitatis capillos nutrire consuerat. At Ioseph et ipse castitatis, humilitatis, pietatis, ceterarumque uirtutum exsecutor ac doctor eximius, cum seruitio absoluendus adtonsus esse legitur, patet profecto, quia tempore seruitutis intonsis in carcere crinibus manere solebat. Ecce uterque uir Dei diuersum ab altero uultus habitum foris praemonstrabat, quorum tamen intus conscientia in parili uirtutum sibi gratia concordabat.

  ‘Uerum, etsi profiteri nobis liberum est, quia tonsurae discrimen non noceat, quibus pura in Deum fides, et caritas in proximum sincera est; maxime cum numquam patribus catholicis sicut de paschae uel fidei diuersitate conflictus, ita etiam de tonsurae differentia legatur aliqua fuisse controuersia; inter omnes tamen, quas uel in ecclesia, uel in uniuerso hominum genere repperimus tonsuras, nullam magis sequendam nobis amplectendamque iure dixerim ea, quam in capite suo gestabat ille, cui se confitenti Dominus ait: “Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferni non praeualebunt aduersus eam; et tibi dabo claues regni caelorum”; nullam magis abominandam detestandamque merito cunctis fidelibus crediderim ea, quam habeba
t ille, cui gratiam Spiritus Sancti conparare uolenti dicit idem Petrus: “Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti per pecuniam possideri; non est tibi pars neque sors in sermone hoc.” Neque uero ob id tantum in coronam adtondemur, quia Petrus ita adtonsus est;

  sed quia Petrus in memoriam dominicae passionis ita adtonsus est, idcirco et nos, qui per eandem passionem saluari desideramus, ipsius passionis signum cum illo in uertice, summa uidelicet corporis nostri parte gestamus. Sicut enim omnis ecclesia, quia per mortem sui uiuificatoris ecclesia facta est, signum sanctae crucis eius in fronte portare consueuit ut crebro uexilli huius munimine a malignorum spirituum defendatur incursibus; crebra huius admonitione doceatur se quoque carnem suam cum uitiis et concupiscentiis crucifigere debere; ita etiam oportet eos, qui uel monachi uotum, uel gradum clericatus habentes, artioribus se necesse habent pro Domino continentiae frenis astringere, formam quoque coronae, quam ipse in passione spineam portauit in capite, ut spinas ac tribulos peccatorum nostrorum portaret, id est exportaret et auferret a nobis, suo quemque in capite per tonsuram praeferre; ut se etiam inrisiones et obprobria pro illo libenter ac promte omnia sufferre ipso etiam frontispicio doceant; ut coronam uitae aeternae, quam repromisit Deus diligentibus se, se semper expectare, proque huius perceptione et aduersa se mundi et prospera contemnere designent.

 

‹ Prev