Complete Works of Frontinus

Home > Other > Complete Works of Frontinus > Page 21
Complete Works of Frontinus Page 21

by Frontinus


  [1] Q. Sertorius in Hispania, cum a tergo instante hoste flumen traicere haberet, vallum in ripa eius in modum cavae lunae duxit et oneratum materiis incendit; atque ita exclusis hostibus flumen libere transgressus est.

  [2] Similiter Pelopidas Thebanus bello Thessalico transitum quaesivit. Namque castris ampliorem locum supra ripam complexus, vallum cervolis et alio materiae genere constructum incendit, dumque ignibus submoventur hostes, ipse fluvium superavit.

  [3] Q. Lutatius Catulus, cum a Cimbris pulsus unam spem salutis haberet, si flumen liberasset, cuius ripam hostes tenebant, in proximo monte copias ostendit, tamquam ibi castra positurus. Ac praecepit suis, ne sarcinas solverent aut onera deponerent neve quis ab ordinibus signisque discederet; et quo magis persuasionem hostium confirmaret, pauca tabernacula in conspectu erigi iussit ignesque fieri et quosdam vallum struere, quosdam in lignationem, ut conspicerentur, exire. Quod Cimbri vere agi existimantes et ipsi castris delegerunt locum dispersique in proximos agros ad comparanda ea, quae mansuris necessaria sunt, occasionem dederunt Catulo non solum flumen traiciendi, sed etiam castra eorum infestandi.

  [4] Croesus, cum Halyn vado transire non posset neque navium aut pontis faciendi copiam haberet, fossa superiore parte post castra deducta alveum fluminis a tergo exercitus sui reddidit.

  [5] Cn. Pompeius Brundisii, cum excedere[t] Italia et transferre bellum proposuisset, instante a tergo Caesare conscensurus classem quasdam obstruxit vias, alias parietibus intersaepsit, alias intercidit fossis easque sudibus erectis praeclusas operuit cratibus, humo aggesta, quosdam aditus, qui ad portum ferebant, trabibus transmissis et in densum ordinem structis, ingenti mole tutatus. Quibus perpetratis ad speciem retinendae urbis raros pro moenibus sagittarios reliquit, ceteras copias sine tumultu ad naves deduxit. Navigantem eum mox sagittarii quoque per itinera nota degressi parvis navigiis consecuti sunt.

  [6] C. Duellius consul in portu Syracusano, quem temere intraverat, obiecta ad ingressum catena clausus universos in puppem rettulit milites atque ita resupina navigia magna remigantium vi concitaviAnd; levatae prorae super catenam processerunt. Qua parte superata transgressi rursus milites proras presserunt, in quas versum pondus decursum super catenam dedit navibus.

  [7] Lysander Lacedaemonius, cum in portu Atheniensium cum tota classe obsideretur, obrutis hostium navibus ab ea parte, qua faucibus angustissimis influit mare, milites suos clam in litus egredi iussit et subiectis rotis naves ad proximum portum Munychiam traiecit.

  [8] Hirtuleius legatus Q. Sertorii, cum in Hispania inter duos montes abruptos longum et angustum iter ingressus paucas duceret cohortes comperissetque ingentem manum hostium adventare, fossam transversam inter montes pressit vallumque materia exstructum incendit atque ita intercluso hoste evasit.

  [9] C. Caesar bello civili, cum adversus Afranium copias educeret et recipiendi se sine periculo facultatem non haberet, sicut constiterat, prima et secunda acie in armis permanente, tertia autem acie furtim a tergo ad opus applicata, quindecim pedum fossam fecit, intra quam sub occasum solis armati se milites eius receperunt.

  [10] Pericles Atheniensis, a Peloponnensiis in eum locum compulsus, qui undique abruptis cinctus duos tantum exitus habebat, ab altera parte fossam ingentis latitudinis duxit velut hostis excludendi causa, ab altera limitem agere coepit, tamquam per eum erupturus. Hi qui obsidebant, cum per fossam, quam ipse fecerat, exercitum Periclis non crederent evasurum, universi a limite obstiterunt. Pericles, pontibus, quos praeparaverat, fossae iniectis, suos, quis non resistebatur, emisit.

  [11] Lysimachus, ex his unus in quos opes Alexandri transierunt, cum editum collem castris destinasset, imprudentia autem suorum in inferiorem deductus vereretur ex superiore hostium incursum, triplices fossas intra vallum obiecit; deinde simplicibus fossis circa omnia tentoria ductis tota castra confodit et intersaepto hostium aditu, simul humo quoque et frondibus, quas fossis superiecerat, fallentibus, eruptione facta in superiora evasit.

  [12] C. Fonteius Crassus in Hispania cum tribus milibus hominum praedatum profectus locoque iniquo circumventus ab Hasdrubale, ad primos tantum ordines relato consilio, incipiente nocte, quo tempore minime exspectabatur, per stationes hostium perrupit.

  [13] L. Furius exercitu perducto in locum iniquum, cum constituisset occultare sollicitudinem suam, ne reliqui trepidarent, paulatim inflectit iter, tamquam circuitu maiore hostem adgressurus; converso agmine ignarum rei quae agebatur exercitum incolumem reduxit.

  [14] P. Decius tribunus bello Samnitico Cornelio Cosso consuli iniquis locis deprehenso ab hostibus suasit, ut ad occupandum collem, qui erat in propinquo, modicam manum mitteret, seque ducem his qui mittebantur obtulit. Avocatus in diversum hostis dimisit consulem, Decium autem cinxit obseditque. Illas quoque angustias noctu eruptione facta cum frustratus esset Decius, incolumis cum militibus consuli accessit.

  [15] Idem fecit sub Atilio Calatino consule is, cuius varie traditur nomen: alii Laberium, nonnulli Q. Caedicium, plurimi Calpurnium Flammam vocitatum scripserunt. Is cum demissum in eam vallem videret exercitum, cuius latera omniaque superiora hostis insederat, depoposcit et accepit trecentos milites, quos adhortatus, ut virtute sua exercitum servarent, in mediam vallem decucurrit; et ad opprimendos eos undique descendit hostis longoque et aspero proelio retentus occasionem consuli ad extrahendum exercitum dedit.

  [16] Q. Minucius consul in Liguria, demisso in angustias exercitu, cum iam omnibus obversaretur Caudinae cladis exemplum, Numidas auxiliares, tam propter ipsorum quam propter equorum deformitatem despiciendos, iussit adequitare faucibus, quae tenebantur. Primo intenti hostes, ne lacesserentur, stationem obiecerunt. De industria Numidae ad augendum sui contemptum labi equis et per ludibrium spectaculo esse affectaverunt. Ad novitatem rei laxatis ordinibus barbari in spectaculum usque resoluti sunt. Quod ubi animadverterunt Numidae, paulatim succedentes additis calcaribus per intermissas hostium stationes eruperunt; quorum deinde cum proximos incenderent agros, necesse Liguribus fuit avocari ad defendenda sua inclusosque Romanos emittere.

  [17] L. Sulla, bello sociali apud Aeserniam inter angustias deprehensus ab exercitu hostium, cui Duillius praeerat, colloquio petito de condicionibus pacis agitabat sine effectu. Hostem tamen propter indutias neglegentia resolutum animadvertens, nocte profectus relicto bucinatore, qui vigilias ad fidem remanentium divideret et quarta vigilia commissa consequeretur, incolumes suos cum omnibus impedimentis tormentisque in tuta perduxit.

  [18] Idem adversus Archelaum praefectum Mithridatis in Cappadocia, iniquitate locorum et multitudine hostium pressus, fecit pacis mentionem interpositoque tempore etiam indutiarum et per haec avocata intentione adversari[or]um evasit.

  [19] Hasdrubal, frater Hannibalis, cum saltum non posset evadere, faucibus eius obsessis, egit cum Claudio Nerone recepitque dimissum Hispania excessurum. Cavillatus deinde condicionibus dies aliquot extraxit, quibus omnibus non omisit per angustos tramites et ob id neglectos dimittere per partes exercituHave; ipse deinde cum reliquis expeditis facile effugit.

  [20] Spartacus fossam, qua erat a M. Crasso circumdatus, caesis captivorum pecorumque corporibus noctu replevit et supergressus est.

  [21] Idem, in Vesuvio obsessus ea parte, qua mons asperrimus erat ideoque incustoditus, ex vimine silvestri catenas conseruit; quibus demissus non solum evasit, verum etiam ex alio latere Clodium ita terruit, ut aliquot cohortes gladiatoribus quattuor et septuaginta cesserint.

  [22] Idem, cum ab L. Varinio proconsule praeclusus esset, palis per modica intervalla fixis ante portam erecta cadavera, adornata veste atque armis, alligavit, ut procul intuentibus stationis species esset, ignibus per tota castra factis. Imagine vana deluso hoste copias silentio noctis eduxit.

  [23] Brasidas dux Lacedaemoniorum, circa Amphipolim ab Atheniensium multitudine numero impar deprehensus, claudendum se praestitit, ut per longum coronae ambitum extenuaret hostilem frequentiam, quaque rarissimi obstabant, erupit.

  [24] Iphicrates in Thracia, cum depresso loco castra posuisset, explorasset autem ab hoste proximum teneri collem, ex quo unus ad opprimendos ipsos descensus erat, nocte paucis intra c
astra relictis imperavit, multos ignes facerent, eductoque exercitu et disposito circa latera praedictae viae passus est transire barbaros; locorumque iniquitate, in qua ipse fuerat, in illos conversa, parte exercitus terga eorum cecidit, parte castra cepit.

  [25] Darius, ut falleret Scythas discessu, canes atque asinos in castris reliquit. Quos cum latrantes rudentesque hostis audiret, remanere Darium credidit.

  [26] Eundem errorem obiecturi nostris Ligures per diversa loca buculos laqueis ad arbores alligaverunt, qui diducti frequentiore mugitu speciem remanentium praebebant hostium.

  [27] Hanno, ab hostibus clausus, locum eruptioni maxime aptum aggestis levibus materiis incendit; tum hoste ad ceteros exitus custodiendos avocato milites per ipsam flammam eduxit, admonitos ora scutis, crura veste contegere.

  [28] Hannibal, ut iniquitatem locorum et inopiam instante Fabio Maximo effugeret, noctu boves, quibus ad cornua fasciculos alligaverat sarmentorum, subiecto igne dimisit; cumque ipso motu adulescente flamma turbaretur pecus, magna discursatione montes, in quos actum erat, collustravit. Romani, qui ad speculandum concurrerant, primo prodigium opinati sunt; dein cum certa Fabio renuntiassent, ille insidiarum metu suos castris continuit. Varbari obsistente nullo profecti sunt.

  VI. De Insidiis in Itinere Factis

  [1] Fulvius Nobilior, cum ex Samnio in Lucanos exercitum duceret et cognovisset a perfugis hostes novissimum agmen eius adgressuros, fortissimam legionem primo ire, ultima sequi iussit impedimenta. Ita factum pro occasione amplexi hostes diripere sarcinas coeperunt. Fulvius legionem, de qua supra dictum est, quinque cohortes in dextram viae partem direxit, quinque ad sinistram, atque ita praedationi intentos hostes explicato per utraque latera milite clausit ceciditque.

  [2] Idem, hostibus tergum eius in itinere prementibus, flumine interveniente non ita magno, ut transitum prohiberet, moraretur tamen rapididate, alteram legionem in occulto citra flumen conlocavit, ut hostes paucitate contempta audacius sequerentur. Quod ubi factum est, legio, quae ob hoc disposita erat, ex insidiis hostem adgressa vastavit.

  [3] Iphicrates in Thracia[m], cum propter condicionem locorum longum agmen deduceret et nuntiatum esset ei hostes summum id adgressuros, cohortes in utraque latera secedere et consistere iussit, ceteros suffugere et iter maturare; transeunte autem toto agmine lectissimos quosque retinuit et ita passim circa praedam occupatos hostes, iam etiam fatigatos, ipse requietis et ordinatis suis adgressus fudit exuitque praeda.

  [4] Boii in silva Litana, quam transiturus erat noster exercitus, succiderunt arbores ita, ut parte exigua sustentatae starent, donec impellerentur; delituerunt deinde ad extremas ipsi ingressoque silvam hoste per proximas ulteriores impulerunt. Eo modo propagata pariter supra Romanos ruina magnam manum eliserunt.

  VII. Quemadmodum ea, quibus Deficiemur, Videantur non Deesse aut Usus eorum Expleatur

  [1] L. Caecilius Metellus, quia usu navium, quibus elephantos transportaret, deficiebatur, iunxit dolia constravitque tabulatis ac super ea positos per Siculum fretum transmisit.

  [2] Hannibal, cum in praealti fluminis transitum elephantos non posset compellere nec navium aut materiarum, quibus rates construerentur, copiam haberet, iussit ferocissimum elephantum sub aure vulnerari et eum, qui vulnerasset, tranato statim flumine procurrere. Elephantus exasperatus ad persequendum doloris sui auctorem tranavit amnem et reliquis idem audendi fecit exemplum.

  [3] Carthaginiensium duces instructuri classem, quia sparto deficiebantur, crinibus tonsarum mulierum ad funes efficiendos usi sunt.

  [4] Idem Massilienses et Rhodii fecerunt.

  [5] M. Antonius a Mutina profugus cortices pro scutis militibus suis dedit.

  [6] Spartaco copiisque eius scuta ex vimine fuerunt, quae coriis tegebantur.

  [7] [Non alienus, ut arbitror, hic locus est referendi factum Alexandri Macedonis illud nobile, qui per deserta Africae itinera gravissima siti cum exercitu affectus oblatam sibi a milite in galea aquam spectantibus universis effudit, utilior exemplo temperantiae, quam si communicare potuisset.]

  VIII. De Distringendis Hostibus

  [1] Coriolanus, cum ignominiam damnationis suae bello ulcisceretur, populationem patriciorum agrorum inhibuit, deustis vastatisque plebeiorum, ut discordiam moveret, qua consensus Romanorum distringeretur.

  [2] Hannibal Fabium, cui neque virtute neque artibus bellandi par erat, ut infamia distringeret, agris eius abstinuit, ceteros populatus. Contra ille, ne suspecta civibus fides esset, magnitudine animi effecit, publicatis possessionibus suis.

  [3] Fabius Maximus quinto consul, cum Gallorum et Umbrorum, Etruscorum, Samnitium adversus populum Romanum exercitus coissent, contra quos et ipse trans Appenninum in Sentinate castra communiebat, scripsit Fulvio et Postumio, qui in praesidio urbi erant, copias ad Clusium moverent. quibus assecutis ad sua defendenda Etrusci Umbrique deverterunt; relictos Samnites Gallosque Fabius et collega Decius adgressi vicerunt.

  [4] M’. Curius adversus Sabinos, qui ingenti exercitu conscripto relictis finibus suis nostros occupaverant, occultis itineribus manum misit, quae desolatos agros eorum vicosque per diversa incenderunt. Sabini ad arcendam domesticam vastitatem recesserunt; Curio contigit et vacuos infestare hostium fines et exercitum sine proelio avertere sparsumque caedere.

  [5] T. Didius, paucitate suorum diffidens, cum in adventum earum legionum, quas exspectabat, traheret bellum et occurrere eis hostem comperisset, contione advocata aptari iussit milites ad pugnam ac de industria neglegentius custodiri captivos. Ex quibus pauci, qui profugerant, nuntiaverunt suis pugnam imminere; et illi, ne sub exspectatione proelii diducerent viris, omiserunt occurrere eis, quibus insidiabantur; legiones tutissime nullo excipiente ad Didium pervenerunt.

  [6] Bello Punico quaedam civitates, quae a Romanis deficere ad Poenos destinaverant, cum obsides dedissent, quos recipere, antequam desciscerent, studebant, simulaverunt seditionem inter finitimos ortam, quam Romanorum legati dirimere deberent, missosque eos velut contraria pignora retinuerunt nec ante reddiderunt, quam ipsi reciperarent suos.

  [7] Legati Romanorum, cum missi essent ad Antiochum regem, qui secum Hannibalem victis iam Carthaginiensibus habebat consiliumque eius adversus Romanos instruebat, crebris cum Hannibale colloquiis effecerunt, ut is regi fieret suspectus, cui gratissimus alioquin et utilis erat propter calliditatem et peritiam bellandi.

  [8] Q. Metellus adversus Iugurtham bellum gerens missos ad se legatos eius corrupit, ut sibi proderent regem; cum et alii venissent, idem fecit; eodem consilio usus est et adversus tertios. Sed de captivitate Iugurthae res parum processit; vivum enim tradi sibi volebat. Plurimum tamen consecutus est, nam cum interceptae fuissent epistulae eius ad regios amicos scriptae, in omnis eos rex animadvertit spoliatusque consiliis amicos postea parare non potuit.

  [9] C. Caesar, per exceptum quendam aquatorem cum comperisset Afranium Petreiumque castra noctu moturos, ut citra vexationem suorum hostilia impediret consilia, initio statim noctis vasa conclamare milites et praeter adversariorum castra agi mulos cum fremitu et sono iussit; continuere se, quos retentos volebat, arbitrati castra Caesarem movere.

  [10] Scipio Africanus ad excipienda auxilia cum commeatibus Hannibali venientia Minucium Thermum dimisit, ipse subventurus.

  [11] Dionysius, Syracusanorum tyrannus, cum Afri ingenti multitudine traiecturi essent in Siciliam ad eum oppugnandum, castella pluribus locis communiit custodibusque praecepit, ut ea advenienti hosti dederent dimissique Syracusas occulte redirent. Afris necesse fuit capta castella praesidio obtinere; quos Dionysius, redactos ad quam voluerat paucitatem, paene iam par numero adgressus vicit, cum suos contraxisset et adversarios sparsisset.

  [12] Agesilaus Lacedaemonius, cum inferret bellum Tissaphernae, Cariam se petere simulavit, quasi aptius locis montuosis adversus hostem equitatu praevalentem pugnaturus. Per hanc consilii ostentationem avocato in Cariam Tissapherne, ipse Lydiam, ubi caput hostium regni erat, irrupit oppressisque, qui illic agebant, pecunia regia potitus est.

  IX. De Seditione Militum Compescenda

  [1] Aulus Manlius consul, cum comperisset coniurasse milites in hiberni
s Campaniae, ut iugulatis hospitibus ipsi res invaderent eorum, rumorem sparsit, eodem loco hibernaturos; atque ita dilato coniuratorum consilio Campaniam periculo liberavit et ex occasione nocentes puniit.

  [2] L. Sulla, cum legiones civium Romanorum perniciosa seditione furerent, consilio restituit sanitatem efferatis. Propere enim annuntiari iussit, hostem adesse, et ad arma vocantium clamorem tolli, signa canere. Discussa seditio est universis adversus hostem consentientibus.

  [3] Cn. Pompeius, trucidato ab exercitu Mediolani senatu, ne tumultum moveret, si solos evocasset nocentes, mixtos eis qui extra delictum erant, venire iussit. Ita et noxii minore cum metu, quia non segregati ideoque non ex causa culpae videbantur arcessiri, paruerunt et illi, quibus integra erat conscientia, custodiendis quoque nocentibus attenderunt, ne illorum fuga inquinarentur.

  [4] C. Caesar, cum quaedam legiones eius seditionem movissent, adeo ut in perniciem quoque ducis viderentur consurrecturae, dissimulato metu processit ad milites postulantibusque missionem ultro minaci vultu dedit. Exauctoratos paenitentia coegit satisfacere imperatori obsequentioresque in reliqua opera se dare.

  X. Quemadmodum Intempestiva Postulatio Pugnae Inhibeatur

  [1] Q. Sertorius, quod experimento didicerat imparem se universo Romanorum exercitui, ut barbaros quoque inconsulte pugnam exposcentes doceret, adductis in conspectum duobus equis, praevalido alteri, alteri admodum exili duos admovit iuvenes similiter affectos, robustum et gracilem. Ac robustiori imperavit equo exili universam caudam abrumpere, gracili autem valentiorem per singulos pilos vellere. Cumque gracilis fecisset, quod imperatum erat, validissimus cum infirmi equi cauda sine effectu luctaretur, “naturam”, inquit Sertorius, “Romanarum cohortium per hoc vobis exemplum ostendi, milites; insuperabiles sunt universas adgredienti; easdem lacerabit et carpet, qui per partes attemptaverit.”

 

‹ Prev