by Frontinus
[4] L. Cornelius Rufinus consul complura Sardiniae cepit oppida, dum firmissimas partes copiarum noctu exponit, quibus praecipiebat, delitiscerent opperirenturque tempus, quo ipse naves appelleret. Occurrentibus deinde adventanti hostibus et ab ipso per simulationem fugae longius ad persequendum avocatis, illi in relictas ab his urbes impetum fecerunt.
[5] Pericles, dux Atheniensium, cum oppugnaret quandam civitatem magno consensu defendentium tutam, nocte ab ea parte murorum, quae mari adiacebat, classicum cani clamoremque tolli iussit. Hostes penetratum illic in oppidum rati reliquerunt portas, per quas Pericles destitutas praesidio irrupit.
[6] Alcibiades, dux Atheniensium, Cyzicum oppugnandae eius causa nocte improvisus accessit et ex diversa parte moenium cornicines canere iussit. Sufficere propugnatores murorum poterant. Ad id latus, a quo solo se temptari putabant, cum confluerent, qua non obsistebatur, muros transcendit.
[7] Thrasybulus, dux Milesiorum, ut portum Sicyoniorum occuparet, a terra subinde oppidanos temptavit et illo, quo lacessebantur, conversis hostibus classe inexspectata portum cepit.
[8] Philippus in obsidione cuiusdam maritimae urbis binas naves procul a conspectu contabulavit superstruxitque eis turres; aliis deinde turribus adortus a terra, dum urbis propugnatores distringit, turritas naves a mari applicuit et, qua non resistebatur, subiit muros.
[9] Pericles Peloponnesiorum castellum oppugnaturus, in quod duo omnino erant accessus, alterum fossa interclusit, alterum munire instituit. Castellani securiores ab altera parte facti eam solam, quam muniri videbant, custodire coeperunt. Pericles praeparatis pontibus iniectisque super fossam, qua non cavebatur, subiit castellum.
[10] Antiochus adversus Ephesios Rhodiis, quos in auxilio habebat, praecepit, ut nocte portum cum magno strepitu invaderent; ad quam partem omni multitudine cum tumultu decurrente, nudatis defensore reliquis munitionibus, ipse a diverso adgressus civitatem cepit.
X. De Disponendis Insidiis, in quas Eliciantur Obsessi
[1] Cato in conspectu Lacetanorum, quos obsidebat, reliquis suorum summotis, Suessetanos quosdam ex auxiliaribus maxime imbelles adgredi moenia iussit; hos cum facta eruptione Lacetani facile avertissent et fugientes avide insecuti essent, illis quos occultaverat coortis oppidum cepit.
[2] L. Scipio in Sardinia, cuiusdam civitatis parte militum relicta oppugnatione quam instruxerat, speciem fugientis praestitit; insecutisque temere oppidanis per eos, quos in proximo occultaverat, oppidum invasit.
[3] Hannibal, cum obsideret civitatem Himeram, castra sua capi de industria passus est, iussis recedere Poenis, tamquam praevaleret hostis; quo eventu Himeraeis ita deceptis, ut gaudio impulsi relicta urbe procurrerent ad Punicum vallum, Hannibal vacuam urbem per eos, quos in insidiis ad hanc ipsam occasionem posuerat, cepit.
[4] Idem, ut Saguntinos eliceret, rara acie ad muros accedens ad primam eruptionem oppidanorum simulata fuga cessit interpositoque exercitu ab oppido interclusos a suis hostes in medio trucidavit.
[5] Himilco Carthaginiensis apud Agrigentum iuxta oppidum partem copiarum in insidiis posuit praecepitque his, ut, cum processissent oppidani, ligna umida incenderent. Deinde cum reliqua parte exercitus luce ad eliciendos hostes progressus simulata fuga persequentis oppidanos longius cedendo protraxit. Insidiatores prope moenia imperatum ignem acervis subiecerunt; unde obortum contemplati fumum Agrigentini incensam civitatem suam existimaverunt, defendendaeque eius gratia dum trepide recurrunt, obviis eis qui insidiati iuxta muros erant et a tergo instantibus quos persecuti fuerant, in medio trucidati sunt.
[6] Viriathus disposito per occulta milite paucos misit, qui abigerent pecora Segobrigensium; ad quae illi vindicanda cum frequentes procurrissent simulantesque fugam praedatores persequerentur, deducti in insidias caesique sunt.
[7] Scordisci equites, cum Heracleae diversarum partium praesidio praepositus esset Lucullus, pecora abigere simulantes provocaverunt eruptionem; fugam deinde mentiti sequentem Lucullum in insidias deduxerunt et octingentos cum eo milites occiderunt.
[8] Chares, dux Atheniensium, civitatem adgressurus litori appositam, post quaedam promunturia occulte habita classe, e navibus velocissimam praeter hostilia praesidia ire iussit; qua visa cum omnia navigia, quae pro custodia portus agebant, ad persequendam evolassent, Chares indefensum portum cum reliqua classe invectus etiam civitatem occupavit.
[9] Barca, dux Poenorum, in Sicilia Lilybaeum nostris terra marique obsidentibus partem classis suae procul armatam iussit ostendi; ad eius conspectum cum evolassent nostri, ipse reliquis quas in occulto tenuerat navibus Lilybaei portum occupavit.
XI. De Simulatione Regressus
[1] Phormion, dux Atheniensium, cum depopulatus esset agros Chalcidensium, legatis eorum de ea re querentibus benigne respondit et nocte, qua dimissurus illos erat, finxit litteras sibi supervenisse civium suorum, propter quas redeundum haberet. Ac paulum regressus dimisit legatos. His omnia tuta et abisse Phormionem renuntiantibus, Chalcidenses spe et oblatae humanitatis et abducti exercitus remissa urbis custodia, cum confestim Phormion revertisset, prohibere inexspectatam vim non potuerunt.
[2] Agesilaus, dux Lacedaemoniorum, cum Phocaeenses obsideret et intellexisset eos, qui tunc praesidio illis erant, iam gravari belli incommoda, paulum regressus tamquam ad alios actus liberam recendendi occasionem his dedit; non multo post milite reducto destitutos Phocaeenses superavit.
[3] Alcibiades adversus Byzantios, qui se moenibus continebant, insidias disposuit et simulato regressu incautos eos oppressit.
[4] Viriathus, cum tridui iter discedens confecisset, idem illud uno die remensus securos Segobrigenses et sacrificio cum maxime occupatos oppressit.
[5] Epaminondas Mantineae, cum Lacedaemonios in subsidium hosti venisse animadverteret, ratus posse Lacedaemonem occupari, si clam illo profectus esset, nocte crebros ignes fieri iussit, ut specie remanendi occultaret profectionem. Sed a transfuga proditus, assecuto exercitu Lacedaemoniorum, itinere quidem, quo Spartam petebat, destitit, idem tamen consilium convertit ad Mantinienses; aeque enim ignibus factis Lacedaemonios, quasi maneret, frustratus per quadraginta milia passuum revertit Mantiniam eamque auxilio destitutam occupavit. Ex Contrario circa Tutelam Obsessorum
XII. De Excitanda Cura Suorum
[1] Alcibiades, dux Atheniensium, civitate sua a Lacedaemoniis obsessa, veritus neglegentiam vigilum denuntiavit his qui in stationibus erant, observarent lumen, quod nocte ostenturus esset ex arce, et ad conspectum eius ipsi quoque lumina attollerent; in quo munere qui cessasset, poenam passurum. Dum sollicite exspectatur signum ducis, pervigilatum ab omnibus et suspectae noctis periculum evitatum est.
[2] Iphicrates, dux Atheniensium, cum praesidio Corinthum teneret et sub adventum hostium ipse vigilias circumiret, vigilem, quem dormientem invenerat, transfixit cuspide; quod factum quibusdam tamquam saevum increpantibus “qualem inveni”, inquit, “talem reliqui.”
[3] Epaminondas Thebanus idem fecisse dicitur.
XIII. De Emittendo et Recipiendo Nuntio
[1] Romani, obsessi in Capitolio, ad Camillum ab exilio implorandum miserunt Pontium Cominium, qui, ut stationes Gallorum falleret, per saxa Tarpeia demissus tranato Tiberi Veios pervenit et perpetrata legatione similiter ad suos rediit.
[2] Campani, diligenter Romanis, a quibus obsessi erant, custodias agentibus, quendam pro transfuga subornatum miserunt, qui occultatam balteo epistulam inventa effugiendi causa [occasione] ad Poenos pertulit.
[3] Venationi quoque et pecoribus quidam insuerunt litteras membranis mandatas.
[4] Aliqui et iumento in aversam partem infulserunt, dum stationes transeunt.
[5] Nonnulli interiora vaginarum inscripserunt.
[6] L. Lucullus, Cyzicenos obsessos a Mithridate ut certiores adventus sui faceret, cum praesidiis hostium teneretur introitus urbis, qui unus et angustus ponte modico insulam continenti iungit, militem e suis nandi et nauticae artis peritum iussit insidentem duobus inflatis utribus litteras insutas habentibus, quos ab inferiore parte duabus regulis inter se distantibus commiserat, ire septem milium passuum traiectum. Quod ita perite gregalis fecit, ut c
ruribus velut gubernaculis dimissis cursum dirigeret et procul visentis, qui in statione erant, marinae specie beluae deciperet.
[7] Hirtius consul ad Decimum Brutum, qui Mutinae ab Antonio obsidebatur, litteras subinde misit plumbo scriptas, quibus ad brachium religatis milites Scultennam amnem tranabant.
[8] Idem columbis, quas inclusas ante tenebris et fame affecerat, epistulas saeta ad collum religabat easque a propinquo, in quantum poterat, moenibus loco emittebat. Illae lucis cibique avidae altissima aedificiorum petentes excipiebantur a Bruto, qui eo modo de omnibus rebus certior fiebat, utique postquam disposito quibusdam locis cibo columbas illuc devolare instituerat.
XIV. De Introducendis Auxiliis et Commeatibus Suggerendis
[1] Bello civili, cum Ategua urbs in Hispania Pompeianarum partium obsideretur, Maurus inter noctem tamquam Caesarianus tribuni cornicularius vigiles quosdam excitavit; ex quibus cum tesseram accepisset, ali[qu]os excitans constantia fallaciae suae per medias Caesaris copias praesidium Pompei transduxit.
[2] Hannibale obsidente Casilinum, Romani far in doliis secunda aqua Volturni fluminis demittebant, ut ab obsessis exciperetur. Quibus cum obiecta per medium amnem catena Hannibal obstitisset, nuces sparsere. Quae cum aqua ferente ad oppidum defluerent, eo commeatu sociorum necessitatem sustentaverunt.
[3] Hirtius Mutinensibus obsessis ab Antonio salem, quo maxime indigebant, cupis conditum per amnem Scultennam intromisit.
[4] Idem pecora secunda aqua demisit, quae excepta sustentaverunt necessariorum inopiam.
XV. Quemadmodum Efficiatur ut Abundare Videantur quae Deerunt
[1] Romani, cum a Gallis Capitolium obsideretur, in extrema iam fame panem in hostem iactaverunt consecutique, ut abundare commeatibus viderentur, obsidionem, donec Camillus subveniret, toleraverunt.
[2] Athenienses adversus Lacedaemonios idem fecisse dicuntur.
[3] Hi, qui ab Hannibale Casilini obsidebantur, ad extremam famem pervenisse crediti, cum etiam herbas alimentis eorum Hannibal, arato loco qui erat inter castra ipsius et moenia, praeriperet, semina in praeparatum locum iecerunt, consecuti, ut habere viderentur, quo victum sustentarent usque ad satorum proventum.
[4] Reliqui ex Variana clade, cum obsiderentur, quia defici frumento videbantur, horrea tota nocte circumduxerunt captivos, deinde praecisis manibus dimiserunt; hi circumsedentibus suis persuaserunt, ne spem maturae expugnationis reponerent in fame Romanorum, quibus ingens alimentorum copia superesset.
[5] Thraces in arduo monte obsessi, in quem hostibus accessus non erat, collato viritim exiguo tritico paucas oves paverunt et egerunt in hostium praesidia; quibus exceptis et occisis, cum frumenti vestigia in visceribus earum apparuissent, opinatus hostis magnam vim tritici superesse eis, qui inde etiam pecora pascerent, recessit ab obsidione.
[7] Thrasybulus, dux Milesiorum, cum longa obsidione milites sui angerentur ab Halyatte, qui sperabat eos ad deditionem fame posse compelli, sub adventum legatorum Halyattis frumentum omne in forum compelli iussit et conviviis sub id tempus institutis per totam urbem epulas praestitit; atque ita persuasit hosti superesse ipsis copias, quibus diuturnam sustinerent obsidionem.
XVI. Qua Ratione Proditoribus et Transfugis Occurratur
[1] Claudius Marcellus, cognito consilio L. Bantii Nolani, qui corrumpere ad defectionem populares studebat et Hannibali gratificabatur, quod illius beneficio curatus inter Cannenses saucius et ex captivitate remissus ad suos erat, quia interficere eum, ne supplicio eius reliquos concitaret Nolanos, non audebat, arcessitum ad se allocutus est, dicens fortissimum militem eum esse, quod antea ignorasset, hortatusque est, ut secum moraretur, et super verborum honorem equo quoque donavit. Qua benignitate non illius tantum fidem, sed etiam popularium, quae ex illo pendebat, sibi obligavit.
[2] Hamilcar, dux Poenorum, cum frequenter auxiliares Galli ad Romanos transirent et iam ex consuetudine ut socii exciperentur, fidissimos subornavit ad simulandam transitionem, qui Romanos excipiendorum causa eorum progressos ceciderunt. Quae sollertia Hamilcari non tantum ad praesentem profuit successum, sed in posterum praestitit, ut Romanis veri quoque transfugae forent suspecti.
[3] Hanno, Carthaginiensium imperator, in Sicilia, cum comperisset Gallorum mercennariorum circiter quattuor milia conspirasse ad transfugiendum ad Romanos, quod aliquot mensum mercedes non receperant, animadvertere autem in eos non auderet metu seditionis, promisit prolationis iniuriam liberalitate pensaturum. Quo nomine gratias agentibus Gallis per tempus idoneum praedaturos pollicitus fidelissimum dispensatorem ad Otacilium consulem misit, qui, tamquam rationibus interversis transfugisset, nuntiavit nocte proxima Gallorum quattuor milia, quae praedatum forent missa, posse excipi. Otacilius nec statim credidit transfugae nec tamen rem spernendam ratus disposuit in insidiis lectissimam manum suorum. Ab ea Galli excepti dupliciter Hannonis consilio satisfecerunt; et Romanos ceciderunt et ipsi omnes interfecti sunt.
[4] Hannibal simili consilio se a transfugis ultus est. Nam cum aliquos ex militibus suis sciret transisse proxima nocte nec ignoraret exploratores hostium in castris suis esse, palam pronuntiavit non debere transfugas vocari sollertissimos milites, qui ipsius iussu exierint ad excipienda hostium consilia. Auditis quae pronuntiavit, rettulerunt exploratores ad suos. Tum comprehensi a Romanis transfugae et amputatis manibus remissi sunt.
[5] Diodotus, cum praesidio Amphipolim tueretur et duo milia Thracum suspecta haberet, quae videbantur urbem direptura, mentitus paucas hostium naves proximo litori applicuisse easque diripi posse; qua spe stimulatos Thracas emisit ac deinde clausis portis non recepit.
XVII. De Eruptionibus
[1] Romani, qui in praesidio Panhormitanorum erant, veniente ad obsidionem Hasdrubale raros ex industria in muris posuerunt defensores; quorum paucitate contempta cum incautus muris succederet Hasdrubal, eruptione facta ceciderunt eum.
[2] Aemilius Paulus, universis Liguribus improviso adortis castra eius, simulato timore militem diu continuit; deinde fatigato iam hoste quattuor portis eruptione facta stravit cepitque Ligures.
[3] Livius praefectus Romanorum arcem Tarentinorum tenens misit ad Hasdrubalem legatos, abire uti sibi incolumi liceret; ea simulatione ad securitatem perductum hostem eruptione facta cecidit.
[4] Cn. Pompeius circumsessus ad Dyrrachium non tantum obsidione liberavit suos, verum etiam post eruptionem, quam opportuno et loco et tempore fecerat, Caesarem ad castellum, quod duplici munitione instructum erat, avide irrumpentem exterior ipse circumfusus corona obligavit, ut ille inter eos, quos obsidebat, et eos, qui extra circumvenerant, medius non leve periculum et detrimentum senserit.
[5] Flavius Fimbria in Asia apud Rhyndacum adversum filium Mithridatis, brachiis ab latere ductis, deinde fossa in fronte percussa, quietum in vallo militem tenuit, donec hostilis equitatus intraret angustias munimentorum; tunc eruptione facta sex milia eorum cecidit.
[6] C. Caesar in Gallia, deletis ab Ambiorige Titurii Sabini et Cottae legatorum copiis, cum a Q. Cicerone, qui et ipse oppugnabatur, certior factus cum duabus legionibus adventaret, conversis hostibus metum simulavit militesque in castris, quae artiora solito industria fecerat, tenuit. Galli praesumpta iam victoria velut ad praedam castrorum tendentes fossas implere et vallum detrahere coeperunt; qua re proelio non aptatos Caesar emisso repente undique milite trucidavit.
[7] Titurius Sabinus adversus Gallorum amplum exercitum continendo militem intra munimenta praestitit eis suspicionem metuentis. Cuius augendae causa perfugam misit, qui affirmaret exercitum Romanum in desperatione esse ac de fuga cogitare. Barbari oblata victoriae spe concitati lignis sarmentisque se oneraverunt, quibus fossas complerent, ingentique cursu castra nostra in colle posita petiverunt. Unde in eos Titurius universas immisit copias multisque Gallorum caesis plurimos in deditionem accepit.
[8] Asculani, oppugnaturo oppidum Pompeio cum paucos senes et aegros in muris ostendissent, ob id securos Romanos eruptione facta fugaverunt.
[9] Numantini obsessi ne pro vallo quidem instruxerunt aciem adeoque se continuerunt, ut Popilio Laenati fiducia fieret scalis oppidum adgrediendi; quo deinde suspicante insidias, quia n
e tunc quidem obsistebatur, ac suos revocante, eruptione facta aversos et descendentis adorti sunt.
XVIII. De Constantia Obsessorum
[1] Romani, assidente moenibus Hannibale, ostentandae fiduciae gratia supplementum exercitibus, quos in Hispania habebant, diversa porta miserunt.
[2] Idem agrum, in quo castra Hannibal habebat, defuncto forte domino venalem ad id pretium licendo perduxerunt, quo is ager ante bellum venierat.
[3] Idem, cum ab Hannibale obsiderentur et ipsi obsiderent Capuam, decreverunt, ne nisi capta ea revocaretur inde exercitus.
LIBER QUARTUS
Multa lectione conquisitis strategematibus et non exiguo scrupulo digestis, ut promissum trium librorum implerem, si modo implevi, hoc exhibebo ea, quae parum apte discriptioni priorum ad speciem alligatae subici videbantur et erant exempla potius strategicon quam strategemata; quae idcirco separavi, quia quamvis clara diversae tamen erant substantiae, ne, si qui forte in aliqua ex his incidissent, similitudine inducti praetermissa opinarentur. Et sane velut res residua expedienda fuit, in qua et ipsa ordinem per species servare conabor:
I.
De disciplina.
II.
De effectu disciplinae.