praefectura domus Sicula non mitior aula.
nam si constituit solitoque decentius optat
ornari et properat iamque expectatur in hortis
aut apud Isiacae potius sacraria lenae,
disponit crinem laceratis ipsa capillis 490
nuda umeros Psecas infelix nudisque mamillis.
‘altior hic quare cincinnus?’ taurea punit
continuo flexi crimen facinusque capilli.
quid Psecas admisit? quaenam est hic culpa puellae,
si tibi displicuit nasus tuus? altera laeuum 495
extendit pectitque comas et uoluit in orbem.
est in consilio materna admotaque lanis
emerita quae cessat acu; sententia prima
huius erit, post hanc aetate atque arte minores
censebunt, tamquam famae discrimen agatur 500
aut animae: tanta est quaerendi cura decoris.
tot premit ordinibus, tot adhuc conpagibus altum
aedificat caput: Andromachen a fronte uidebis,
post minor est, credas aliam. cedo si breue parui
sortita est lateris spatium breuiorque uidetur 505
uirgine Pygmaea nullis adiuta coturnis
et leuis erecta consurgit ad oscula planta.
nulla uiri cura interea nec mentio fiet
damnorum. uiuit tamquam uicina mariti,
hoc solo propior, quod amicos coniugis odit 510
et seruos, grauis est rationibus. ecce furentis
Bellonae matrisque deum chorus intrat et ingens
semiuir, obsceno facies reuerenda minori,
mollia qui rapta secuit genitalia testa
iam pridem, cui rauca cohors, cui tympana cedunt 515
plebeia et Phrygia uestitur bucca tiara.
grande sonat metuique iubet Septembris et austri
aduentum, nisi se centum lustrauerit ouis
et xerampelinas ueteres donauerit ipsi,
ut quidquid subiti et magni discriminis instat 520
in tunicas eat et totum semel expiet annum.
hibernum fracta glacie descendet in amnem,
ter matutino Tiberi mergetur et ipsis
uerticibus timidum caput abluet, inde superbi
totum regis agrum nuda ac tremibunda cruentis 525
erepet genibus; si candida iusserit Io,
ibit ad Aegypti finem calidaque petitas
a Meroe portabit aquas, ut spargat in aede
Isidis, antiquo quae proxima surgit ouili.
credit enim ipsius dominae se uoce moneri. 530
en animam et mentem cum qua di nocte loquantur!
ergo hic praecipuum summumque meretur honorem
qui grege linigero circumdatus et grege caluo
plangentis populi currit derisor Anubis.
ille petit ueniam, quotiens non abstinet uxor 535
concubitu sacris obseruandisque diebus
magnaque debetur uiolato poena cadurco
et mouisse caput uisa est argentea serpens;
illius lacrimae meditataque murmura praestant
ut ueniam culpae non abnuat ansere magno 540
scilicet et tenui popano corruptus Osiris.
cum dedit ille locum, cophino fenoque relicto
arcanam Iudaea tremens mendicat in aurem,
interpres legum Solymarum et magna sacerdos
arboris ac summi fida internuntia caeli. 545
implet et illa manum, sed parcius; aere minuto
qualiacumque uoles Iudaei somnia uendunt.
spondet amatorem tenerum uel diuitis orbi
testamentum ingens calidae pulmone columbae
tractato Armenius uel Commagenus haruspex; 550
pectora pullorum rimabitur, exta catelli
interdum et pueri; faciet quod deferat ipse.
Chaldaeis sed maior erit fiducia: quidquid
dixerit astrologus, credent a fonte relatum
Hammonis, quoniam Delphis oracula cessant 555
et genus humanum damnat caligo futuri.
praecipuus tamen est horum, qui saepius exul,
cuius amicitia conducendaque tabella
magnus ciuis obit et formidatus Othoni.
inde fides artis, sonuit si dextera ferro 560
laeuaque, si longe castrorum in carcere mansit.
nemo mathematicus genium indemnatus habebit,
sed qui paene perit, cui uix in Cyclada mitti
contigit et parua tandem caruisse Seripho.
consulit ictericae lento de funere matris, 565
ante tamen de te Tanaquil tua, quando sororem
efferat et patruos, an sit uicturus adulter
post ipsam; quid enim maius dare numina possunt?
haec tamen ignorat quid sidus triste minetur
Saturni, quo laeta Venus se proferat astro, 570
quis mensis damnis, quae dentur tempora lucro:
illius occursus etiam uitare memento,
in cuius manibus ceu pinguia sucina tritas
cernis ephemeridas, quae nullum consulit et iam
consulitur, quae castra uiro patriamque petente 575
non ibit pariter numeris reuocata Thrasylli.
ad primum lapidem uectari cum placet, hora
sumitur ex libro; si prurit frictus ocelli
angulus, inspecta genesi collyria poscit;
aegra licet iaceat, capiendo nulla uidetur 580
aptior hora cibo nisi quam dederit Petosiris.
si mediocris erit, spatium lustrabit utrimque
metarum et sortes ducet frontemque manumque
praebebit uati crebrum poppysma roganti.
diuitibus responsa dabit Phryx augur et inde 585
conductus, dabit astrorum mundique peritus
atque aliquis senior qui publica fulgura condit.
plebeium in circo positum est et in aggere fatum.
quae nudis longum ostendit ceruicibus aurum
consulit ante falas delphinorumque columnas 590
an saga uendenti nubat caupone relicto.
hae tamen et partus subeunt discrimen et omnis
nutricis tolerant fortuna urguente labores,
sed iacet aurato uix ulla puerpera lecto.
tantum artes huius, tantum medicamina possunt, 595
quae steriles facit atque homines in uentre necandos
conducit. gaude, infelix, atque ipse bibendum
porrige quidquid erit; nam si distendere uellet
et uexare uterum pueris salientibus, esses
Aethiopis fortasse pater, mox decolor heres 600
impleret tabulas numquam tibi mane uidendus.
transeo suppositos et gaudia uotaque saepe
ad spurcos decepta lacus, saepe inde petitos
pontifices, salios Scaurorum nomina falso
corpore laturos. stat Fortuna inproba noctu 605
adridens nudis infantibus: hos fouet omni
inuoluitque sinu, domibus tunc porrigit altis
secretumque sibi mimum parat; hos amat, his se
ingerit utque suos semper producit alumnos.
hic magicos adfert cantus, hic Thessala uendit 610
philtra, quibus ualeat mentem uexare mariti
et solea pulsare natis. quod desipis, inde est,
inde animi caligo et magna obliuio rerum
quas modo gessisti. tamen hoc tolerabile, si non
[semper aquam portes rimosa ad dolia, semper 614a
istud onus subeas ipsis manantibus urnis, 614b
quo rabidus nostro Phalarim de rege dedisti.] 614c
et furere incipias ut auunculus ille Neronis,
cui totam tremuli frontem Caesonia pulli
infudit. quae non faciet quod principis uxor?
ardebant cuncta et fracta conpage ruebant
non aliter quam si fecisset Iuno maritum
insanum. minus ergo nocens erit Agrippinae 620
boletus, siquidem unius praecordia pressit
ille senis tremulumque caput descendere iussit
in caelum et longa mananti
a labra saliua:
haec poscit ferrum atque ignes, haec potio torquet,
haec lacerat mixtos equitum cum sanguine patres. 625
tanti partus equae, tanti una uenefica constat.
oderunt natos de paelice; nemo repugnet,
nemo uetet, iam iam priuignum occidere fas est.
uos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res,
custodite animas et nulli credite mensae: 630
liuida materno feruent adipata ueneno.
mordeat ante aliquis quidquid porrexerit illa
quae peperit, timidus praegustet pocula papas.
fingimus haec altum satura sumente coturnum
scilicet, et finem egressi legemque priorum 635
grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,
montibus ignotum Rutulis caeloque Latino?
nos utinam uani. sed clamat Pontia ‘feci,
confiteor, puerisque meis aconita paraui,
quae deprensa patent; facinus tamen ipsa peregi.’ 640
tune duos una, saeuissima uipera, cena?
tune duos? ‘septem, si septem forte fuissent.’
credamus tragicis quidquid de Colchide torua
dicitur et Procne; nil contra conor. et illae
grandia monstra suis audebant temporibus, sed 645
non propter nummos. minor admiratio summis
debetur monstris, quotiens facit ira nocentes
hunc sexum et rabie iecur incendente feruntur
praecipites, ut saxa iugis abrupta, quibus mons
subtrahitur cliuoque latus pendente recedit. 650
illam ego non tulerim quae conputat et scelus ingens
sana facit. spectant subeuntem fata mariti
Alcestim et, similis si permutatio detur,
morte uiri cupiant animam seruare catellae.
occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae 655
mane, Clytemestram nullus non uicus habebit.
hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem
insulsam et fatuam dextra laeuaque tenebat;
at nunc res agitur tenui pulmone rubetae,
sed tamen et ferro, si praegustarit Atrides 660
Pontica ter uicti cautus medicamina regis.
SATVRA VII
Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum;
solus enim tristes hac tempestate Camenas
respexit, cum iam celebres notique poetae
balneolum Gabiis, Romae conducere furnos
temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent 5
praecones fieri, cum desertis Aganippes
uallibus esuriens migraret in atria Clio.
nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra
ostendatur, ames nomen uictumque Machaerae
et uendas potius commissa quod auctio uendit 10
stantibus, oenophorum, tripedes, armaria, cistas,
Alcithoen Pacci, Thebas et Terea Fausti.
hoc satius quam si dicas sub iudice ‘uidi’
quod non uidisti; faciant equites Asiani,
[quamquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni] 15
altera quos nudo traducit gallica talo.
nemo tamen studiis indignum ferre laborem
cogetur posthac, nectit quicumque canoris
eloquium uocale modis laurumque momordit.
hoc agite, o iuuenes. circumspicit et stimulat uos 20
materiamque sibi ducis indulgentia quaerit.
si qua aliunde putas rerum expectanda tuarum
praesidia atque ideo croceae membrana tabellae
impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae
componis dona Veneris, Telesine, marito, 25
aut clude et positos tinea pertunde libellos.
frange miser calamum uigilataque proelia dele,
qui facis in parua sublimia carmina cella,
ut dignus uenias hederis et imagine macra.
spes nulla ulterior; didicit iam diues auarus 30
tantum admirari, tantum laudare disertos,
ut pueri Iunonis auem. sed defluit aetas
et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.
taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque
Terpsichoren odit facunda et nuda senectus. 35
accipe nunc artes. ne quid tibi conferat iste,
quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta,
ipse facit uersus atque uni cedit Homero
propter mille annos, et si dulcedine famae
succensus recites, maculosas commodat aedes. 40
haec longe ferrata domus seruire iubetur
in qua sollicitas imitatur ianua portas.
scit dare libertos extrema in parte sedentis
ordinis et magnas comitum disponere uoces;
nemo dabit regum quanti subsellia constant 45
et quae conducto pendent anabathra tigillo
quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.
nos tamen hoc agimus tenuique in puluere sulcos
ducimus et litus sterili uersamus aratro.
nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi 50
[consuetudo mali, tenet insanabile multos]
scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
sed uatem egregium, cui non sit publica uena,
qui nihil eitum soleat deducere, nec qui
communi feriat carmen triuiale moneta, 55
hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,
anxietate carens animus facit, omnis acerbi
inpatiens, cupidus siluarum aptusque bibendis
fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro
Pierio thyrsumque potest contingere maesta 60
paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque
corpus eget: satur est cum dicit Horatius ‘euhoe.’
quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo
uexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur
pectora uestra duas non admittentia curas? 65
magnae mentis opus nec de lodice paranda
attonitae currus et equos faciesque deorum
aspicere et qualis Rutulum confundat Erinys.
nam si Vergilio puer et tolerabile desset
hospitium, caderent omnes a crinibus hydri, 70
surda nihil gemeret graue bucina. poscimus ut sit
non minor antiquo Rubrenus Lappa coturno,
cuius et alueolos et laenam pignerat Atreus?
non habet infelix Numitor quod mittat amico,
Quintillae quod donet habet, nec defuit illi 75
unde emeret multa pascendum carne leonem
iam domitum; constat leuiori belua sumptu
nimirum et capiunt plus intestina poetae.
contentus fama iaceat Lucanus in hortis
marmoreis, at Serrano tenuique Saleiio 80
gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?
curritur ad uocem iucundam et carmen amicae
Thebaidos, laetam cum fecit Statius urbem
promisitque diem: tanta dulcedine captos
adficit ille animos tantaque libidine uolgi 85
auditur. sed cum fregit subsellia uersu
esurit, intactam Paridi nisi uendit Agauen.
ille et militiae multis largitus honorem
semenstri uatum digitos circumligat auro.
quod non dant proceres, dabit histrio. tu Camerinos 90
et Baream, tu nobilium magna atria curas?
praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.
haut tamen inuideas uati quem pulpita pascunt.
quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius
aut Fabius, quis Cotta iterum, quis Lentulus alter? 95
tum par ingenio pretium, tunc utile multis
pallere et uinum toto nescire Decembri.
uester porro labor fecundior, historiarum
scriptores? perit hic plus temporis atque olei plus.
nullo quippe modo millensima pagina surgit 100
omnibus et crescit multa damnosa papyro;
sic in
gens rerum numerus iubet atque operum lex.
quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?
quis dabit historico quantum daret acta legenti?
‘sed genus ignauum, quod lecto gaudet et umbra.’ 105
dic igitur quid causidicis ciuilia praestent
officia et magno comites in fasce libelli.
ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit
praecipue, uel si tetigit latus acrior illo
qui uenit ad dubium grandi cum codice nomen. 110
tunc inmensa caui spirant mendacia folles
conspuiturque sinus; ueram deprendere messem
si libet, hinc centum patrimonia causidicorum,
parte alia solum russati pone Lacertae.
consedere duces, surgis tu pallidus Aiax 115
dicturus dubia pro libertate bubulco
iudice. rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
figantur uirides, scalarum gloria, palmae.
quod uocis pretium? siccus petasunculus et uas
pelamydum aut ueteres, Maurorum epimenia, bulbi 120
aut uinum Tiberi deuectum, quinque lagonae.
si quater egisti, si contigit aureus unus,
inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
‘Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos
egimus.’ huius enim stat currus aeneus, alti 125
quadriiuges in uestibulis, atque ipse feroci
bellatore sedens curuatum hastile minatur
eminus et statua meditatur proelia lusca.
sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est
Tongilii, magno cum rhinocerote lauari 130
qui solet et uexat lutulenta balnea turba
perque forum iuuenes longo premit assere Maedos
empturus pueros, argentum, murrina, uillas;
spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo.
[et tamen est illis hoc utile. purpura uendit] 135
causidicum uendunt amethystina; conuenit illi
et strepitu et facie maioris uiuere census,
sed finem inpensae non seruat prodiga Roma.
fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos
nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens. 140
respicit haec primum qui litigat, an tibi serui
octo, decem comites, an post te sella, togati
ante pedes. ideo conducta Paulus agebat
sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat,
quam Basilus. rara in tenui facundia panno. 145
quando licet Basilo flentem producere matrem?
quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te
Gallia uel potius nutricula causidicorum
Africa, si placuit mercedem ponere linguae.
declamare doces? o ferrea pectora Vetti, 150
cum perimit saeuos classis numerosa tyrannos.
nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans
Delphi Complete Works of Juvena Page 18