gloria paucorum et laudis titulique cupido
haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae
discutienda ualent sterilis mala robora fici, 145
quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
expende Hannibalem: quot libras in duce summo
inuenies? hic est quem non capit Africa Mauro
percussa oceano Niloque admota tepenti
rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos. 150
additur imperiis Hispania, Pyrenaeum
transilit. opposuit natura Alpemque niuemque:
diducit scopulos et montem rumpit aceto.
iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit.
‘acti’ inquit ‘nihil est, nisi Poeno milite portas 155
frangimus et media uexillum pono Subura.’
o qualis facies et quali digna tabella,
cum Gaetula ducem portaret belua luscum!
exitus ergo quis est? o gloria! uincitur idem
nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus 160
mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
donec Bithyno libeat uigilare tyranno.
finem animae, quae res humanas miscuit olim,
non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille
Cannarum uindex et tanti sanguinis ultor 165
anulus. i, demens, et saeuas curre per Alpes
ut pueris placeas et declamatio fias.
unus Pellaeo iuueni non sufficit orbis,
aestuat infelix angusto limite mundi
ut Gyarae clausus scopulis paruaque Seripho; 170
cum tamen a figulis munitam intrauerit urbem,
sarcophago contentus erit. mors sola fatetur
quantula sint hominum corpuscula. creditur olim
uelificatus Athos et quidquid Graecia mendax
audet in historia, constratum classibus isdem 175
suppositumque rotis solidum mare; credimus altos
defecisse amnes epotaque flumina Medo
prandente et madidis cantat quae Sostratus alis.
ille tamen qualis rediit Salamine relicta,
in Corum atque Eurum solitus saeuire flagellis 180
barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos,
ipsum conpedibus qui uinxerat Ennosigaeum
(mitius id sane, quod non et stigmate dignum
credidit. huic quisquam uellet seruire deorum?) —
sed qualis rediit? nempe una naue, cruentis 185
fluctibus ac tarda per densa cadauera prora.
has totiens optata exegit gloria poenas.
‘da spatium uitae, multos da, Iuppiter, annos.’
hoc recto uoltu, solum hoc et pallidus optas.
sed quam continuis et quantis longa senectus 190
plena malis! deformem et taetrum ante omnia uultum
dissimilemque sui, deformem pro cute pellem
pendentisque genas et talis aspice rugas
quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,
in uetula scalpit iam mater simia bucca. 195
plurima sunt iuuenum discrimina, pulchrior ille
hoc atque +ille+ alio, multum hic robustior illo:
una senum facies, cum uoce trementia membra
et iam leue caput madidique infantia nasi;
frangendus misero gingiua panis inermi. 200
usque adeo grauis uxori natisque sibique,
ut captatori moueat fastidia Cosso.
non eadem uini atque cibi torpente palato
gaudia; nam coitus iam longa obliuio, uel si
coneris, iacet exiguus cum ramice neruus 205
et, quamuis tota palpetur nocte, iacebit.
anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
canities? quid quod merito suspecta libido est
quae uenerem adfectat sine uiribus? aspice partis
nunc damnum alterius. nam quae cantante uoluptas, 210
sit licet eximius, citharoedo siue Seleuco
et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
quid refert, magni sedeat qua parte theatri
qui uix cornicines exaudiet atque tubarum
concentus? clamore opus est ut sentiat auris 215
quem dicat uenisse puer, quot nuntiet horas.
praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis
febre calet sola, circumsilit agmine facto
morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,
promptius expediam quot amauerit Oppia moechos, 220
quot Themison aegros autumno occiderit uno,
quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus
pupillos, quot longa uiros exorbeat uno
Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;
percurram citius quot uillas possideat nunc 225
quo tondente grauis iuueni mihi barba sonabat.
ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos
perdidit ille oculos et luscis inuidet; huius
pallida labra cibum accipiunt digitis alienis,
ipse ad conspectum cenae diducere rictum 230
suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem
ore uolat pleno mater ieiuna. sed omni
membrorum damno maior dementia, quae nec
nomina seruorum nec uoltum agnoscit amici
cum quo praeterita cenauit nocte, nec illos 235
quos genuit, quos eduxit. nam codice saeuo
heredes uetat esse suos, bona tota feruntur
ad Phialen; tantum artificis ualet halitus oris,
quod steterat multis in carcere fornicis annis.
ut uigeant sensus animi, ducenda tamen sunt 240
funera natorum, rogus aspiciendus amatae
coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.
haec data poena diu uiuentibus, ut renouata
semper clade domus multis in luctibus inque
perpetuo maerore et nigra ueste senescant. 245
rex Pylius, magno si quicquam credis Homero,
exemplum uitae fuit a cornice secundae.
felix nimirum, qui tot per saecula mortem
distulit atque suos iam dextra conputat annos,
quique nouum totiens mustum bibit. oro parumper 250
attendas quantum de legibus ipse queratur
fatorum et nimio de stamine, cum uidet acris
Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni,
quisquis adest, socio cur haec in tempora duret,
quod facinus dignum tam longo admiserit aeuo. 255
haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem,
atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem.
incolumi Troia Priamus uenisset ad umbras
Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus
portante ac reliquis fratrum ceruicibus inter 260
Iliadum lacrimas, ut primos edere planctus
Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla,
si foret extinctus diuerso tempore, quo non
coeperat audaces Paris aedificare carinas.
longa dies igitur quid contulit? omnia uidit 265
euersa et flammis Asiam ferroque cadentem.
tunc miles tremulus posita tulit arma tiara
et ruit ante aram summi Iouis ut uetulus bos,
qui domini cultris tenue et miserabile collum
praebet ab ingrato iam fastiditus aratro. 270
exitus ille utcumque hominis, sed torua canino
latrauit rictu quae post hunc uixerat uxor.
festino ad nostros et regem transeo Ponti
et Croesum, quem uox iusti facunda Solonis
respicere ad longae iussit spatia ultima uitae. 275
exilium et carcer Minturnarumque paludes
et mendicatus uicta Carthagine panis
hinc causas habuere; quid illo ciue tulisset
natura in terris, quid Roma beatius umquam,
si circumducto captiuorum agmine et omni 280
bellorum pompa animam exhalasset opimam,
cum de Teutonico uellet descende
re curru?
prouida Pompeio dederat Campania febres
optandas, sed multae urbes et publica uota
uicerunt; igitur Fortuna ipsius et urbis 285
seruatum uicto caput abstulit. hoc cruciatu
Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus
integer et iacuit Catilina cadauere toto.
formam optat modico pueris, maiore puellis
murmure, cum Veneris fanum uidet, anxia mater 290
usque ad delicias uotorum. ‘cur tamen’ inquit
‘corripias? pulchra gaudet Latona Diana.’
sed uetat optari faciem Lucretia qualem
ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum
accipere +atque suum+ Rutilae dare. filius autem 295
corporis egregii miseros trepidosque parentes
semper habet: rara est adeo concordia formae
atque pudicitiae. sanctos licet horrida mores
tradiderit domus ac ueteres imitata Sabinos,
praeterea castum ingenium uoltumque modesto 300
sanguine feruentem tribuat natura benigna
larga manu (quid enim puero conferre potest plus
custode et cura natura potentior omni?),
non licet esse uiro; nam prodiga corruptoris
improbitas ipsos audet temptare parentes: 305
tanta in muneribus fiducia. nullus ephebum
deformem saeua castrauit in arce tyrannus,
nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec
strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.
i nunc et iuuenis specie laetare tui, quem 310
maiora expectant discrimina. fiet adulter
publicus et poenas metuet quascumque mariti
+irati+ debet, nec erit felicior astro
Martis, ut in laqueos numquam incidat. exigit autem
interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori 315
concessit: necat hic ferro, secat ille cruentis
uerberibus, quosdam moechos et mugilis intrat.
sed tuus Endymion dilectae fiet adulter
matronae. mox cum dederit Seruilia nummos
fiet et illius quam non amat, exuet omnem 320
corporis ornatum; quid enim ulla negauerit udis
inguinibus, siue est haec Oppia siue Catulla?
deterior totos habet illic femina mores.
‘sed casto quid forma nocet?’ quid profuit immo
Hippolyto graue propositum, quid Bellerophonti? 325
erubuit +nempe haec+ ceu fastidita repulso
nec Stheneboea minus quam Cressa excanduit, et se
concussere ambae. mulier saeuissima tunc est
cum stimulos odio pudor admouet. elige quidnam
suadendum esse putes cui nubere Caesaris uxor 330
destinat. optimus hic et formonsissimus idem
gentis patriciae rapitur miser extinguendus
Messalinae oculis; dudum sedet illa parato
flammeolo Tyriusque palam genialis in hortis
sternitur et ritu decies centena dabuntur 335
antiquo, ueniet cum signatoribus auspex.
haec tu secreta et paucis commissa putabas?
non nisi legitime uolt nubere. quid placeat dic.
ni parere uelis, pereundum erit ante lucernas;
si scelus admittas, dabitur mora paruula, dum res 340
nota urbi et populo contingat principis aurem.
dedecus ille domus sciet ultimus. interea tu
obsequere imperio, si tanti uita dierum
paucorum. quidquid leuius meliusque putaris,
praebenda est gladio pulchra haec et candida ceruix. 345
nil ergo optabunt homines? si consilium uis,
permittes ipsis expendere numinibus quid
conueniat nobis rebusque sit utile nostris;
nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di.
carior est illis homo quam sibi. nos animorum 350
inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti
coniugium petimus partumque uxoris, at illis
notum qui pueri qualisque futura sit uxor.
ut tamen et poscas aliquid uoueasque sacellis
exta et candiduli diuina tomacula porci, 355
orandum est ut sit mens sana in corpore sano.
fortem posce animum mortis terrore carentem,
qui spatium uitae extremum inter munera ponat
naturae, qui ferre queat quoscumque labores,
nesciat irasci, cupiat nihil et potiores 360
Herculis aerumnas credat saeuosque labores
et uenere et cenis et pluma Sardanapalli.
monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe
tranquillae per uirtutem patet unica uitae.
nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, 365
nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus.
SATVRA XI
Atticus eximie si cenat, lautus habetur,
si Rutilus, demens. quid enim maiore cachinno
excipitur uolgi quam pauper Apicius? omnis
conuictus, thermae, stationes, omne theatrum
de Rutilo. nam dum ualida ac iuuenalia membra 5
sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur
non cogente quidem sed nec prohibente tribuno
scripturus leges et regia uerba lanistae.
multos porro uides, quos saepe elusus ad ipsum
creditor introitum solet expectare macelli, 10
et quibus in solo uiuendi causa palato est.
egregius cenat meliusque miserrimus horum
et cito casurus iam perlucente ruina.
interea gustus elementa per omnia quaerunt
numquam animo pretiis obstantibus; interius si 15
attendas, magis illa iuuant quae pluris ementur.
ergo haut difficile est perituram arcessere summam
lancibus oppositis uel matris imagine fracta,
et quadringentis nummis condire gulosum
fictile; sic ueniunt ad miscellanea ludi. 20
refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam
luxuria est, in Ventidio laudabile nomen
sumit et a censu famam trahit. illum ego iure
despiciam, qui scit quanto sublimior Atlas
omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem 25
ignorat quantum ferrata distet ab arca
sacculus. e caelo descendit gnýyi seautýn
figendum et memori tractandum pectore, siue
coniugium quaeras uel sacri in parte senatus
esse uelis; neque enim loricam poscit Achillis 30
Thersites, in qua se traducebat Vlixes;
ancipitem seu tu magno discrimine causam
protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis,
orator uehemens an Curtius et Matho buccae.
noscenda est mensura sui spectandaque rebus 35
in summis minimisque, etiam cum piscis emetur,
ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum
in loculis. quis enim te deficiente crumina
et crescente gula manet exitus, aere paterno
ac rebus mersis in uentrem fenoris atque 40
argenti grauis et pecorum agrorumque capacem?
talibus a dominis post cuncta nouissimus exit
anulus, et digito mendicat Pollio nudo.
non praematuri cineres nec funus acerbum
luxuriae sed morte magis metuenda senectus. 45
hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae
et coram dominis consumitur; inde, ubi paulum
nescio quid superest et pallet fenoris auctor,
qui uertere solum, Baias et ad ostrea currunt.
cedere namque foro iam non est deterius quam 50
Esquilias a feruenti migrare Subura.
ille dolor solus patriam fugientibus, illa
maestitia est, caruisse anno circensibus uno.
sanguinis in facie non haeret gutta, morantur
pauci ridiculum et fugientem ex urbe pudorem. 55
ex
periere hodie numquid pulcherrima dictu,
Persice, non praestem uita et moribus et re,
si laudem siliquas occultus ganeo, pultes
coram aliis dictem puero sed in aure placentas.
nam cum sis conuiua mihi promissus, habebis 60
Euandrum, uenies Tirynthius aut minor illo
hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum,
alter aquis, alter flammis ad sidera missus.
fercula nunc audi nullis ornata macellis.
de Tiburtino ueniet pinguissimus agro 65
haedulus et toto grege mollior, inscius herbae
necdum ausus uirgas humilis mordere salicti,
qui plus lactis habet quam sanguinis, et montani
asparagi, posito quos legit uilica fuso.
grandia praeterea tortoque calentia feno 70
oua adsunt ipsis cum matribus, et seruatae
parte anni quales fuerant in uitibus uuae,
Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem
aemula Picenis et odoris mala recentis
nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam 75
autumnum et crudi posuere pericula suci.
haec olim nostri iam luxuriosa senatus
cena fuit. Curius paruo quae legerat horto
ipse focis breuibus ponebat holuscula, quae nunc
squalidus in magna fastidit conpede fossor, 80
qui meminit calidae sapiat quid uolua popinae.
sicci terga suis rara pendentia crate
moris erat quondam festis seruare diebus
et natalicium cognatis ponere lardum
accedente noua, si quam dabat hostia, carne. 85
cognatorum aliquis titulo ter consulis atque
castrorum imperiis et dictatoris honore
functus ad has epulas solito maturius ibat
erectum domito referens a monte ligonem.
cum tremerent autem Fabios durumque Catonem 90
et Scauros et Fabricium, rigidique seueros
censoris mores etiam collega timeret,
nemo inter curas et seria duxit habendum
qualis in Oceani fluctu testudo nataret,
clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum; 95
sed nudo latere et paruis frons aerea lectis
uile coronati caput ostendebat aselli,
ad quod lasciui ludebant ruris alumni.
[tales ergo cibi qualis domus atque supellex.]
tunc rudis et Graias mirari nescius artes 100
urbibus euersis praedarum in parte reperta
magnorum artificum frangebat pocula miles,
ut phaleris gauderet ecus caelataque cassis
Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae
imperii fato, geminos sub rupe Quirinos 105
ac nudam effigiem in clipeo uenientis et hasta
pendentisque dei perituro ostenderet hosti.
ponebant igitur Tusco farrata catino:
Delphi Complete Works of Juvena Page 21