Delphi Complete Works of Juvena

Home > Other > Delphi Complete Works of Juvena > Page 22
Delphi Complete Works of Juvena Page 22

by Decimus Iunius Iuvenalis Juvenal


  argenti quod erat solis fulgebat in armis.

  omnia tunc quibus inuideas, si liuidulus sis. 110

  templorum quoque maiestas praesentior, et uox

  nocte fere media mediamque audita per urbem

  litore ab Oceani Gallis uenientibus et dis

  officium uatis peragentibus. his monuit nos,

  hanc rebus Latiis curam praestare solebat 115

  fictilis et nullo uiolatus Iuppiter auro.

  illa domi natas nostraque ex arbore mensas

  tempora uiderunt; hos lignum stabat ad usus,

  annosam si forte nucem deiecerat eurus.

  at nunc diuitibus cenandi nulla uoluptas, 120

  nil rhombus, nil damma sapit, putere uidentur

  unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbis

  grande ebur et magno sublimis pardus hiatu

  dentibus ex illis quos mittit porta Syenes

  et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus, 125

  et quos deposuit Nabataeo belua saltu

  iam nimios capitique graues. hinc surgit orexis,

  hinc stomacho uires; nam pes argenteus illis,

  anulus in digito quod ferreus. ergo superbum

  conuiuam caueo, qui me sibi comparat et res 130

  despicit exiguas. adeo nulla uncia nobis

  est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac

  materia, quin ipsa manubria cultellorum

  ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt

  rancidula aut ideo peior gallina secatur. 135

  sed nec structor erit cui cedere debeat omnis

  pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quem

  sumine cum magno lepus atque aper et pygargus

  et Scythicae uolucres et phoenicopterus ingens

  et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro 140

  caeditur et tota sonat ulmea cena Subura.

  nec frustum capreae subducere nec latus Afrae

  nouit auis noster, tirunculus ac rudis omni

  tempore et exiguae furtis inbutus ofellae.

  plebeios calices et paucis assibus emptos 145

  porriget incultus puer atque a frigore tutus,

  non Phryx aut Lycius [non a mangone petitus

  quisquam erit et magno]: cum posces, posce Latine.

  idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli

  atque hodie tantum propter conuiuia pexi. 150

  pastoris duri hic filius, ille bubulci.

  suspirat longo non uisam tempore matrem

  et casulam et notos tristis desiderat haedos

  ingenui uoltus puer ingenuique pudoris,

  qualis esse decet quos ardens purpura uestit, 155

  nec pupillares defert in balnea raucus

  testiculos, nec uellendas iam praebuit alas,

  crassa nec opposito pauidus tegit inguina guto.

  hic tibi uina dabit diffusa in montibus illis

  a quibus ipse uenit, quorum sub uertice lusit. 160

  [namque una atque eadem est uini patria atque ministri.]

  forsitan expectes ut Gaditana canoro

  incipiant prurire choro plausuque probatae

  ad terram tremulo descendant clune puellae,

  [spectant hoc nuptae iuxta recubante marito 165

  quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis.]

  inritamentum ueneris languentis et acres

  diuitis urticae [maior tamen ista uoluptas

  alterius sexus]; magis ille extenditur, et mox

  auribus atque oculis concepta urina mouetur. 170

  non capit has nugas humilis domus. audiat ille

  testarum crepitus cum uerbis, nudum olido stans

  fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur

  uocibus obscenis omnique libidinis arte,

  qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem; 175

  namque ibi fortunae ueniam damus. alea turpis,

  turpe et adulterium mediocribus: haec eadem illi

  omnia cum faciunt, hilares nitidique uocantur.

  nostra dabunt alios hodie conuiuia ludos:

  conditor Iliados cantabitur atque Maronis 180

  altisoni dubiam facientia carmina palmam.

  quid refert, tales uersus qua uoce legantur?

  sed nunc dilatis auerte negotia curis

  et gratam requiem dona tibi, quando licebit

  per totum cessare diem. non fenoris ulla 185

  mentio nec, prima si luce egressa reuerti

  nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor

  umida suspectis referens multicia rugis

  uexatasque comas et uoltum auremque calentem.

  protinus ante meum quidquid dolet exue limen, 190

  pone domum et seruos et quidquid frangitur illis

  aut perit, ingratos ante omnia pone sodalis.

  interea Megalesiacae spectacula mappae

  Idaeum sollemne colunt, similisque triumpho

  praeda caballorum praetor sedet ac, mihi pace 195

  inmensae nimiaeque licet si dicere plebis,

  totam hodie Romam circus capit, et fragor aurem

  percutit, euentum uiridis quo colligo panni.

  nam si deficeret, maestam attonitamque uideres

  hanc urbem ueluti Cannarum in puluere uictis 200

  consulibus. spectent iuuenes, quos clamor et audax

  sponsio, quos cultae decet adsedisse puellae:

  nostra bibat uernum contracta cuticula solem

  effugiatque togam. iam nunc in balnea salua

  fronte licet uadas, quamquam solida hora supersit 205

  ad sextam. facere hoc non possis quinque diebus

  continuis, quia sunt talis quoque taedia uitae

  magna: uoluptates commendat rarior usus.

  SATVRA XII

  Natali, Coruine, die mihi dulcior haec lux,

  qua festus promissa deis animalia caespes

  expectat. niueam reginae ducimus agnam,

  par uellus dabitur pugnanti Gorgone Maura;

  sed procul extensum petulans quatit hostia funem 5

  Tarpeio seruata Ioui frontemque coruscat,

  quippe ferox uitulus templis maturus et arae

  spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris

  ducere, qui uexat nascenti robora cornu.

  si res ampla domi similisque adfectibus esset, 10

  pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa

  mole piger, nec finitima nutritus in herba,

  laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis

  et grandi ceruix iret ferienda ministro

  ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi 15

  nuper et incolumem sese mirantis amici.

  nam praeter pelagi casus et fulminis ictus

  euasit. densae caelum abscondere tenebrae

  nube una subitusque antemnas inpulit ignis,

  cum se quisque illo percussum crederet et mox 20

  attonitus nullum conferri posse putaret

  naufragium uelis ardentibus. omnia fiunt

  talia, tam grauiter, si quando poetica surgit

  tempestas. genus ecce aliud discriminis audi

  et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis 25

  eiusdem pars dira quidem sed cognita multis

  et quam uotiua testantur fana tabella

  plurima: pictores quis nescit ab Iside pasci?

  accidit et nostro similis fortuna Catullo.

  cum plenus fluctu medius foret alueus et iam 30

  alternum puppis latus euertentibus undis

  arboris incertae, nullam prudentia cani

  rectoris cum ferret opem, decidere iactu

  coepit cum uentis, imitatus castora, qui se

  eunuchum ipse facit cupiens euadere damno 35

  testiculi: adeo medicatum intellegit inguen.

  ‘fundite quae mea sunt’ dicebat ‘cuncta’ Catullus

  praecipitare uolens etiam pulcherrima, uestem

  purpuream teneris quoque Maecenatibus aptam,

  atque alias quarum generosi graminis ipsum 40<
br />
  infecit natura pecus, sed et egregius fons

  uiribus occultis et Baeticus adiuuat aer.

  ille nec argentum dubitabat mittere, lances

  Parthenio factas, urnae cratera capacem

  et dignum sitiente Pholo uel coniuge Fusci; 45

  adde et bascaudas et mille escaria, multum

  caelati, biberat quo callidus emptor Olynthi.

  sed quis nunc alius, qua mundi parte quis audet

  argento praeferre caput rebusque salutem?

  [non propter uitam faciunt patrimonia quidam, 50

  sed uitio caeci propter patrimonia uiuunt.]

  iactatur rerum utilium pars maxima, sed nec

  damna leuant. tunc aduersis urguentibus illuc

  reccidit ut malum ferro summitteret, ac se

  explicat angustum: discriminis ultima, quando 55

  praesidia adferimus nauem factura minorem.

  i nunc et uentis animam committe dolato

  confisus ligno, digitis a morte remotus

  quattuor aut septem, si sit latissima, taedae;

  mox cum reticulis et pane et uentre lagonae 60

  accipe sumendas in tempestate secures.

  sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam

  prospera uectoris fatumque ualentius euro

  et pelago, postquam Parcae meliora benigna

  pensa manu ducunt hilares et staminis albi 65

  lanificae, modica nec multum fortior aura

  uentus adest, inopi miserabilis arte cucurrit

  uestibus extentis et, quod superauerat unum,

  uelo prora suo. iam deficientibus austris

  spes uitae cum sole redit. tum gratus Iulo 70

  atque nouercali sedes praelata Lauino

  conspicitur sublimis apex, cui candida nomen

  scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen

  et numquam uisis triginta clara mamillis.

  tandem intrat positas inclusa per aequora moles 75

  Tyrrhenamque pharon porrectaque bracchia rursum

  quae pelago occurrunt medio longeque relincunt

  Italiam; non sic igitur mirabere portus

  quos natura dedit. sed trunca puppe magister

  interiora petit Baianae peruia cumbae 80

  tuti stagna sinus, gaudent ubi uertice raso

  garrula securi narrare pericula nautae.

  ite igitur, pueri, linguis animisque fauentes

  sertaque delubris et farra inponite cultris

  ac mollis ornate focos glebamque uirentem. 85

  iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto

  inde domum repetam, graciles ubi parua coronas

  accipiunt fragili simulacra nitentia cera.

  hic nostrum placabo Iouem Laribusque paternis

  tura dabo atque omnis uiolae iactabo colores. 90

  cuncta nitent, longos erexit ianua ramos

  et matutinis operatur festa lucernis.

  neu suspecta tibi sint haec, Coruine, Catullus,

  pro cuius reditu tot pono altaria, paruos

  tres habet heredes. libet expectare quis aegram 95

  et claudentem oculos gallinam inpendat amico

  tam sterili; uerum haec nimia est inpensa, coturnix

  nulla umquam pro patre cadet. sentire calorem

  si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi,

  legitime fixis uestitur tota libellis 100

  porticus, existunt qui promittant hecatomben,

  quatenus hic non sunt nec uenales elephanti,

  nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis

  belua concipitur, sed furua gente petita

  arboribus Rutulis et Turni pascitur agro, 105

  Caesaris armentum nulli seruire paratum

  priuato, siquidem Tyrio parere solebant

  Hannibali et nostris ducibus regique Molosso

  horum maiores ac dorso ferre cohortis,

  partem aliquam belli, et euntem in proelia turrem. 110

  nulla igitur mora per Nouium, mora nulla per Histrum

  Pacuuium, quin illud ebur ducatur ad aras

  et cadat ante Lares Gallittae uictima sola

  tantis digna deis et captatoribus horum.

  alter enim, si concedas, mactare uouebit 115

  de grege seruorum magna et pulcherrima quaeque

  corpora, uel pueris et frontibus ancillarum

  inponet uittas et, si qua est nubilis illi

  Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi

  non sperat tragicae furtiua piacula ceruae. 120

  laudo meum ciuem, nec comparo testamento

  mille rates; nam si Libitinam euaserit aeger,

  delebit tabulas inclusus carcere nassae

  post meritum sane mirandum atque omnia soli

  forsan Pacuuio breuiter dabit, ille superbus 125

  incedet uictis riualibus. ergo uides quam

  grande operae pretium faciat iugulata Mycenis.

  uiuat Pacuuius quaeso uel Nestora totum,

  possideat quantum rapuit Nero, montibus aurum

  exaequet, nec amet quemquam nec ametur ab ullo.

  SATVRA XIII

  Exemplo quodcumque malo committitur, ipsi

  displicet auctori. prima est haec ultio, quod se

  iudice nemo nocens absoluitur, improba quamuis

  gratia fallaci praetoris uicerit urna.

  quid sentire putas homines, Caluine, recenti 5

  de scelere et fidei uiolatae crimine? sed nec

  tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris

  iacturae te mergat onus, nec rara uidemus

  quae pateris: casus multis hic cognitus ac iam

  tritus et e medio fortunae ductus aceruo. 10

  ponamus nimios gemitus. flagrantior aequo

  non debet dolor esse uiri nec uolnere maior.

  tu quamuis leuium minimam exiguamque malorum

  particulam uix ferre potes spumantibus ardens

  uisceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus 15

  depositum? stupet haec qui iam post terga reliquit

  sexaginta annos Fonteio consule natus?

  an nihil in melius tot rerum proficis usu?

  magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,

  uictrix fortunae sapientia, ducimus autem 20

  hos quoque felices, qui ferre incommoda uitae

  nec iactare iugum uita didicere magistra.

  quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,

  perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum

  quaesitum et partos gladio uel pyxide nummos? 25

  rari quippe boni, numera, uix sunt totidem quot

  Thebarum portae uel diuitis ostia Nili.

  nona aetas agitur peioraque saecula ferri

  temporibus, quorum sceleri non inuenit ipsa

  nomen et a nullo posuit natura metallo. 30

  nos hominum diuomque fidem clamore ciemus

  quanto Faesidium laudat uocalis agentem

  sportula? dic, senior bulla dignissime, nescis

  quas habeat ueneres aliena pecunia? nescis

  quem tua simplicitas risum uulgo moueat, cum 35

  exigis a quoquam ne peieret et putet ullis

  esse aliquod numen templis araeque rubenti?

  quondam hoc indigenae uiuebant more, priusquam

  sumeret agrestem posito diademate falcem

  Saturnus fugiens, tunc cum uirguncula Iuno 40

  et priuatus adhuc Idaeis Iuppiter antris;

  nulla super nubes conuiuia caelicolarum

  nec puer Iliacus formonsa nec Herculis uxor

  ad cyathos et iam siccato nectare tergens

  bracchia Volcanus Liparaea nigra taberna; 45

  prandebat sibi quisque deus nec turba deorum

  talis ut est hodie, contentaque sidera paucis

  numinibus miserum urguebant Atlanta minori

  pondere; nondum imi sortitus triste profundi

  imperium Sicula toruos cum coniuge Pluton, 50

  nec rota nec Furiae nec saxum aut uolturis atri<
br />
  poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae.

  inprobitas illo fuit admirabilis aeuo,

  credebant quo grande nefas et morte piandum

  si iuuenis uetulo non adsurrexerat et si 55

  barbato cuicumque puer, licet ipse uideret

  plura domi fraga et maiores glandis aceruos;

  tam uenerabile erat praecedere quattuor annis

  primaque par adeo sacrae lanugo senectae.

  nunc si depositum non infitietur amicus, 60

  si reddat ueterem cum tota aerugine follem,

  prodigiosa fides et Tuscis digna libellis

  quaeque coronata lustrari debeat agna.

  egregium sanctumque uirum si cerno, bimembri

  hoc monstrum puero et miranti sub aratro 65

  piscibus inuentis et fetae comparo mulae,

  sollicitus, tamquam lapides effuderit imber

  examenque apium longa consederit uua

  culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis

  gurgitibus miris et lactis uertice torrens. 70

  intercepta decem quereris sestertia fraude

  sacrilega. quid si bis centum perdidit alter

  hoc arcana modo, maiorem tertius illa

  summam, quam patulae uix ceperat angulus arcae?

  tam facile et pronum est superos contemnere testes, 75

  si mortalis idem nemo sciat. aspice quanta

  uoce neget, quae sit ficti constantia uoltus.

  per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat

  et Martis frameam et Cirrhaei spicula uatis,

  per calamos uenatricis pharetramque puellae 80

  perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem,

  addit et Herculeos arcus hastamque Mineruae,

  quidquid habent telorum armamentaria caeli.

  si uero et pater est, ‘comedam’ inquit ‘flebile nati

  sinciput elixi Pharioque madentis aceto.’ 85

  sunt in fortunae qui casibus omnia ponant

  et nullo credant mundum rectore moueri

  natura uoluente uices et lucis et anni,

  atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt.

  [est alius metuens ne crimen poena sequatur.] 90

  hic putat esse deos et peierat, atque ita secum:

  ‘decernat quodcumque uolet de corpore nostro

  Isis et irato feriat mea lumina sistro,

  dummodo uel caecus teneam quos abnego nummos.

  et pthisis et uomicae putres et dimidium crus 95

  sunt tanti. pauper locupletem optare podagram

  nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec

  Archigene; quid enim uelocis gloria plantae

  praestat et esuriens Pisaeae ramus oliuae?

  ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est; 100

  si curant igitur cunctos punire nocentes,

  quando ad me uenient? sed et exorabile numen

 

‹ Prev