Complete Works of Horace (Illustrated) (Delphi Ancient Classics)

Home > Other > Complete Works of Horace (Illustrated) (Delphi Ancient Classics) > Page 56
Complete Works of Horace (Illustrated) (Delphi Ancient Classics) Page 56

by Horace Quintus Horatius Flaccus


  si te alio pravum detorseris. Avidienus, 55

  cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret,

  quinquennis oleas est et silvestria corna

  ac nisi mutatum parcit defundere vinum et

  cuius odorem olei nequeas perferre, licebit

  ille repotia, natalis aliosve dierum 60

  festos albatus celebret, cornu ipse bilibri

  caulibus instillat, veteris non parcus aceti.

  quali igitur victu sapiens utetur et horum

  utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt.

  mundus erit, qua non offendat sordibus atque 65

  in neutram partem cultus miser. hic neque servis,

  Albuci senis exemplo, dum munia didit,

  saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam

  convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.

  accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum 70

  adferat. in primis valeas bene; nam variae res

  ut noceant homini credas, memor illius escae,

  quae simplex olim tibi sederit. at simul assis

  miscueris elixa, simul conchylia turdis,

  dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum 75

  lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis

  cena desurgat dubia? quin corpus onustum

  hesternis vitiis animum quoque praegravat una

  atque adfigit humo divinae particulam aurae.

  alter ubi dicto citius curata sopori 80

  membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.

  hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,

  sive diem festum rediens advexerit annus,

  seu recreare volet tenuatum corpus, ubique

  accedent anni, tractari mollius aetas 85

  imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam

  quam puer et validus praesumis mollitiem, seu

  dura valetudo inciderit seu tarda senectus?

  rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus

  illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes 90

  tardius adveniens vitiatum commodius quam

  integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter

  heroas natum tellus me prima tulisset.

  das aliquid famae, quae carmine gratior aurem

  occupet humanam? grandes rhombi patinaeque 95

  grande ferunt una cum damno dedecus. adde

  iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum

  et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti

  as, laquei pretium. ‘iure’ inquit ‘Trausius istis

  iurgatur verbis: ego vectigalia magna 100

  divitiasque habeo tribus amplas regibus.’ ergo,

  quod superat non est melius quo insumere possis?

  cur eget indignus quisquam te divite? quare

  templa ruunt antiqua deum? cur, inprobe, carae

  non aliquid patriae tanto emetiris acervo? 105

  uni nimirum recte tibi semper erunt res,

  o magnus posthac inimicis risus. uterne

  ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui

  pluribus adsuerit mentem corpusque superbum,

  an qui contentus parvo metuensque futuri 110

  in pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?

  quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum

  integris opibus novi non latius usum

  quam nunc accisis. videas metato in agello

  cum pecore et gnatis fortem mercede colonum 115

  ‘non ego’ narrantem ‘temere edi luce profesta

  quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.

  ac mihi seu longum post tempus venerat hospes

  sive operum vacuo gratus conviva per imbrem

  vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis, 120

  sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas

  et nux ornabat mensas cum duplice ficu.

  post hoc ludus erat culpa potare magistra

  ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto,

  explicuit vino contractae seria frontis. 125

  saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus:

  quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut vos,

  o pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?

  nam propriae telluris erum natura nec illum

  nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille, 130

  illum aut nequities aut vafri inscitia iuris,

  postremum expellet certe vivacior heres.

  nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli

  dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum

  nunc mihi, nunc alii. quocirca vivite fortes 135

  fortiaque adversis opponite pectora rebus.’

  2.3

  ‘Sic raro scribis, ut toto non quater anno

  membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,

  iratus tibi, quod vini somnique benignus

  nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis

  Saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo 5

  dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est.

  culpantur frustra calami inmeritusque laborat

  iratis natus paries dis atque poetis.

  atqui voltus erat multa et praeclara minantis,

  si vacuum tepido cepisset villula tecto. 10

  quorsum pertinuit stipare Platona Menandro?

  Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?

  invidiam placare paras virtute relicta?

  contemnere miser. vitanda est inproba Siren

  desidia, aut quidquid vita meliore parasti 15

  ponendum aequo animo.’ ‘di te, Damasippe, deaeque

  verum ob consilium donent tonsore. sed unde

  tam bene me nosti?’ ‘postquam omnis res mea Ianum

  ad medium fracta est, aliena negotia curo

  excussus propriis. olim nam quaerere amabam, 20

  quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere,

  quid scalptum infabre, quid fusum durius esset.

  callidus huic signo ponebam milia centum;

  hortos egregiasque domos mercarier unus

  cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale 25

  inposuere mihi cognomen compita.’ ‘novi

  et miror morbi purgatum te illius. atqui

  emovit veterem mire novus, ut solet, in cor

  traiecto lateris miseri capitisve dolore,

  ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget. 30

  dum nequid simile huic, esto ut libet.’ ‘o bone, ne te

  frustrere: insanis et tu stultique prope omnes,

  siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira

  descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me

  solatus iussit sapientem pascere barbam 35

  atque a Fabricio non tristem ponte reverti.

  nam male re gesta cum vellem mittere operto

  me capite in flumen, dexter stetit et “cave faxis

  te quicquam indignum. pudor” inquit “te malus angit,

  insanos qui inter vereare insanus haberi. 40

  primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te

  solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam.

  quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri

  caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex

  autumat. haec populos, haec magnos formula reges, 45

  excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare

  desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen

  insano posuere. velut silvis, ubi passim

  palantis error certo de tramite pellit,

  ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique 50

  error, sed variis inludit partibus: hoc te

  crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille

  qui te deridet caudam trahat. est genus unum

  stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis,

  ut rupes fluviosque in campo obstare queratur; 55

  alterum et huic varum et nihilo sapientius ignis

&
nbsp; per medios fluviosque ruentis: clamet amica

  mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor:

  ‘hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!’

  non magis audierit, quam Fufius ebrius olim, 60

  cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis

  ‘mater, te appello’ clamantibus. huic ego volgus

  errori similem cunctum insanire docebo.

  insanit veteres statuas Damasippus emendo:

  integer est mentis Damasippi creditor? esto. 65

  ‘accipe quod numquam reddas mihi’ si tibi dicam:

  tune insanus eris, si acceperis, an magis excors

  reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert?

  scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae

  nodosi tabulas, centum, mille adde catenas: 70

  effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.

  cum rapies in ius malis ridentem alienis,

  fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor

  si male rem gerere insani est, contra bene sani:

  putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli 75

  dictantis, quod tu numquam rescribere possis.

  audire atque togam iubeo conponere, quisquis

  ambitione mala aut argenti pallet amore,

  quisquis luxuria tristive superstitione

  aut alio mentis morbo calet: huc propius me, 80

  dum doceo insanire omnis vos, ordine adite.

  danda est ellebori multo pars maxima avaris:

  nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.

  heredes Staberi summam incidere sepulcro,

  ni sic fecissent, gladiatorum dare centum 85

  damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri,

  frumenti quantum metit Africa. ‘sive ego prave

  seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi’: credo,

  hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo

  sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo 90

  heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens

  pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si

  forte minus locuples uno quadrante perisset,

  ipse videretur sibi nequior. ‘omnis enim res,

  virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris 95

  divitiis parent; quas qui construxerit, ille

  clarus erit, fortis, iustus.’ ‘sapiensne?’ ‘etiam, et rex

  et quidquid volet.’ hoc veluti virtute paratum

  speravit magnae laudi fore. quid simile isti

  Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum 100

  in media iussit Libya, quia tardius irent

  propter onus segnes. uter est insanior horum?

  nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.

  siquis emat citharas, emptas conportet in unum,

  nec studio citharae nec Musae deditus ulli, 105

  si scalpra et formas non sutor, nautica vela

  aversus mercaturis: delirus et amens

  undique dicatur merito. qui discrepat istis,

  qui nummos aurumque recondit, nescius uti

  conpositis metuensque velut contingere sacrum? 110

  siquis ad ingentem frumenti semper acervum

  porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc

  audeat esuriens dominus contingere granum

  ac potius foliis parcus vescatur amaris;

  si positis intus Chii veterisque Falerni 115

  mille cadis — nihil est: tercentum milibus, acre

  potet acetum; age si et stramentis incubet unde-

  octoginta annos natus, cui stragula vestis,

  blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:

  nimirum insanus paucis videatur, eo quod 120

  maxima pars hominum morbo iactatur eodem.

  filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres,

  dis inimice senex custodis? ne tibi desit?

  quantulum enim summae curtabit quisque dierum,

  unguere si caules oleo meliore caputque 125

  coeperis inpexa foedum porrigine? quare,

  si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers

  undique? tun sanus? populum si caedere saxis

  incipias servosve tuos, quos aere pararis,

  insanum te omnes pueri clamentque puellae; 130

  cum laqueo uxorem interimis matremque veneno,

  incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis

  nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes.

  an tu reris eum occisa insanisse parente

  ac non ante malis dementem actum Furiis quam 135

  in matris iugulo ferrum tepefecit acutum?

  quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes,

  nil sane fecit quod tu reprehendere possis:

  non Pyladen ferro violare aususve sororem

  Electran, tantum maledicit utrique vocando 140

  hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis.

  pauper Opimius argenti positi intus et auri,

  qui Veientanum festis potare diebus

  Campana solitus trulla vappamque profestis,

  quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres 145

  iam circum loculos et clavis laetus ovansque

  curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis

  excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque

  effundi saccos nummorum, accedere pluris

  ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud: 150

  ‘ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.’

  ‘men vivo?’ ‘ut vivas igitur, vigila. hoc age.’ ‘quid vis?’

  ‘deficient inopem venae te, ni cibus atque

  ingens accedit stomacho fultura ruenti.

  tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.’ 155

  ‘quanti emptae?’ ‘parvo.’ ‘quanti ergo?’ ‘octussibus.’ ‘eheu,

  quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?’

  quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus?

  stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus,

  continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam. 160

  ‘non est cardiacus’ Craterum dixisse putato

  ‘hic aeger’. recte est igitur surgetque? negabit.

  [quod latus aut renes morbo temptentur acuto]

  non est periurus neque sordidus: inmolet aequis

  hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax: 165

  naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone

  dones quidquid habes an numquam utare paratis?

  Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives

  antiquo censu, gnatis divisse duobus

  fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis 170

  ad lectum: ‘postquam te talos, Aule, nucesque

  ferre sinu laxo, donare et ludere vidi,

  te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem,

  extimui, ne vos ageret vesania discors,

  tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam. 175

  quare per divos oratus uterque Penatis

  tu cave ne minuas, tu ne maius facias id

  quod satis esse putat pater et natura coercet.

  praeterea ne vos titillet gloria, iure

  iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve 180

  vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.’

  in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,

  latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes,

  nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;

  scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu, 185

  astuta ingenuum volpes imitata leonem?

  nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?

  ‘rex sum— ‘ nil ultra quaero plebeius. ‘ — et aequam

  rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto

  dicere quod sentit permitto.’ maxime regum, 190

  di tibi dent capta classem redducere Troia.

  ergo consulere et mox respondere licebit?

  ‘
consule.’ cur Aiax, heros ab Achille secundus,

  putescit, totiens servatis clarus Achivis,

  gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato, 195

  per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?

  ‘mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen

  et Menelaum una mecum se occidere clamans.’

  tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam

  ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa, 200

  rectum animi servas? ‘quorsum?’ insanus quid enim Aiax

  fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim

  uxore et gnato; mala multa precatus Atridis

  non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.

  ‘verum ego, ut haerentis adverso litore navis 205

  eriperem, prudens placavi sanguine divos.’

  nempe tuo, furiose? ‘meo, sed non furiosus.’

  qui species alias veris scelerisque tumultu

  permixtas capiet, commotus habebitur atque

  stultitiane erret nihilum distabit an ira. 210

  Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos:

  cum prudens scelus ob titulos admittis inanis,

  stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor?

  siquis lectica nitidam gestare amet agnam,

  huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum, 215

  Rufam aut Pusillam appellet fortique marito

  destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius

  praetor et ad sanos abeat tutela propinquos.

  quid, siquis gnatam pro muta devovet agna,

  integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava 220

  stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus,

  et furiosus erit; quem cepit vitrea fama,

  hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis.

  nunc age luxuriam et Nomentanum arripe mecum.

  vincet enim stultos ratio insanire nepotes. 225

  hic simul accepit patrimoni mille talenta,

  edicit, piscator uti, pomarius, auceps,

  unguentarius ac Tusci turba inpia vici,

  cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum

  mane domum veniant. quid tum? venere frequentes, 230

  verba facit leno: ‘quidquid mihi, quidquid et horum

  cuique domi est, id crede tuum et vel nunc pete vel cras.’

  accipe quid contra haec iuvenis responderit aequus.

  ‘in nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum

  cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore verris. 235

  segnis ego, indignus qui tantum possideam; aufer,

  sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi triplex,

  unde uxor media currit de nocte vocata.’

  filius Aesopi detractam ex aure Metellae,

  scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto 240

  diluit insignem bacam: qui sanior ac si

 

‹ Prev