Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 279
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 279

by Pliny the Elder


  ingens hic pugna litterarum contraque vulgi, circumfundi terrae undique homines conversisque inter se pedibus stare, et cunctis similem esse verticem, simili modo et quacumque parte media calcari, illo quaerente, cur non decidant contra siti, tamquam non ratio praesto sit, ut nos non decidere mirentur illi. intervenit sententia quamvis indocili probabilis turbae, inaequali globo, ut si sit figura pineae nucis, nihilo minus terram undique incoli. sed quid hoc refert, alio miraculo exoriente, pendere ipsam ac non cadere nobiscum, ceu spiritus vis, mundo praesertim inclusi, dubia sit, aut possit cadere, natura repugnante et quo cadat negante. nam sicut ignium sedes non est nisi in ignibus, aquarum nisi in aquis, spiritus nisi in spiritu, sic terrae, arcentibus cunctis, nisi in se locus non est. globum tamen effici mirum est in tanta planitie maris camporumque. cui sententiae adest dicaearchus, vir in primis eruditus, regum cura permensus montes, ex quibus altissimum prodidit pelium mccl passuum ratione perpendiculi, nullam esse eam portionem universae rotunditatis colligens. mihi incerta haec videtur coniectatio, haud ignaro quosdam alpium vertices longo tractu nec breviore quinquaginta milium passuum adsurgere. sed vulgo maxime haec pugna est, si coactam in verticem aquarum quoque figuram credere cogatur. atqui non aliud in rerum natura adspectu manifestius. namque et dependentes ubique guttae parvis globantur orbibus et pulveri inlatae frondiumque lanugini inpositae absoluta rotunditate cernuntur, et in poculis repletis media maxime tument, quae propter subtilitatem umoris mollitiamque in se residentem ratione facilius quam visu deprehenduntur. idque etiam magis mirum, in poculis repletis addito umore minimo circumfluere quod supersit, contra evenire ponderibus additis ad vicenos saepe denarios, scilicet quia intus recepta liquorem in verticem attollant, at cumulo eminenti infusa delabantur. eadem est causa, propter quam e navibus terra non cernatur, e navium malis conspicua, ac procul recedente navigio, si quid quod fulgeat religetur in mali cacumine, paulatim descendere videatur et postremo occultetur. denique oceanus, quem fatemur ultimum, quanam alia figura cohaereret atque non decideret nullo ultra margine includente id ipsum ad miraculum redit, quonam modo, etiamsi globetur, extremum non decidat mare. contra quod, ut sint plana maria et qua videntur figura, non posse id accidere, magno suo gaudio magnaque gloria inventores graeci subtilitate geometrica docent. namque cum e sublimi in inferiora aquae ferantur et sit haec natura earum confessa nec quisquam dubitet in litore ullo accessisse eas quo longissime devexitas passa sit, procul dubio apparere, quo quid humilius sit, propius a centro esse terrae, omnesque linias, quae emittantur ex eo ad proximas aquas, breviores fieri quam quae ad extremum mare a primis aquis; ergo totas omnique ex parte aquas vergere in centrum ideoque non decidere, quoniam in interiora nitantur.

  quod ita formasse artifex natura credi debet, ut, cum terra arida et sicca constare per se ac sine umore non posset, nec rursus stare aqua nisi sustinente terra, mutuo inplexu iungerentur, hac sinus pandente, illa vero permeante totam, intra extra, supra infra, venis ut vinculis discurrentibus, atque etiam in summis iugis erumpente, quo spiritu acta et terrae pondere expressa siphonum modo emicat tantumque a periculo decidendi abest, ut in summa quaeque et altissima exsiliat. qua ratione manifestum est, quare tot fluminum cotidiano accessu maria non crescant. est igitur in toto suo globo tellus medio ambitu praecincta circumfluo mari, nec argumentis hoc investigandum, sed iam experimentis cognitum.

  a gadibus columnisque herculis hispaniae et galliarum circuitu totus hodie navigatur occidens. septentrionalis vero oceanus maiore ex parte navigatus est, auspiciis Divi Augusti germaniam classe circumvecta ad cimbrorum promunturium et inde inmenso mari prospecto aut fama cognito scythicam ad plagam et umore nimio rigentia. propter quod minime verisimile est illic maria deficere, ubi umoris vis superet. iuxta vero ab ortu ex indico mari sub eodem sidere pars tota vergens in caspium mare pernavigata est macedonum armis seleuco atque antiocho regnantibus, qui et seleucida et antiochida ab ipsis appellari voluere. et circa caspium multa oceani litora explorata parvoque brevius quam totus hinc aut illinc septentrio eremigatus, ut iam coniecturae locum sic quoque non relinquat ingens argumentum paludis maeoticae, sive ea illius oceani sinus est, ut multos adverto credidisse, sive angusto discreti situ restagnatio. alio latere gadium ab eodem occidente magna pars meridiani sinus ambitu mauretaniae navigatur hodie. maiorem quidem eius partem et orientis victoriae magni alexandri lustravere usque in arabicum sinum, in quo res gerente c. caesare Augusti filio signa navium ex hispaniensibus naufragiis feruntur agnita. et hanno carthaginis potentia florente circumvectus a gadibus ad finem arabiae navigationem eam prodidit scripto, sicut ad extera europae noscenda missus eodem tempore himilco. praeterea nepos cornelius auctor est eudoxum quendam sua aetate, cum lathyrum regem fugeret, arabico sinu egressum gades usque pervectum, multoque ante eum caelius antipater vidisse se qui navigasset ex hispania in aethiopiam commercii gratia. idem nepos de septentrionali circuitu tradit quinto metello celeri, afrani in consulatu collegae, sed tum galliae proconsuli, indos a rege sueborum dono datos, qui ex india commercii causa navigantes tempestatibus essent in germaniam abrepti. sic maria circumfusa undique dividuo globo partem orbis auferunt nobis, nec inde huc nec hinc illo pervio tractu. quae contemplatio apta detegendae mortalium vanitati poscere videtur, ut totum hoc, quicquid est, in quo singulis nihil satis est, ceu subiectum oculis quantum sit ostendam.

  iam primum in dimidio conputari videtur, tamquam nulla portio ipsi decedat oceano, qui toto circumdatus medio et omnes ceteras fundens recipiensque aquas et quicquid exit in nubes ac sidera ipsa tot ac tantae magnitudinis pascens, quo tandem amplitudinis spatio credetur habitare inproba et infinita debet esse tam vastae molis possessio. adde quod ex relicto plus abstulit caelum. nam cum sint eius quinque partes, quas vocant zonas, infesto rigore et aeterno gelu premitur omne, quicquid est subiectum duabus extremis utrimque circa vertices, hunc, qui trionum septem vocatur, eumque, qui adversus illi austrinus appellatur. perpetua caligo utrobique et alieno molliorum siderum adspectu maligna ac pruina tantum albicans lux. verum media terrarum, qua solis orbita est, exusta flammis et cremata comminus vapore torretur. circa duae tantum inter exustam et rigentes temperantur eaeque ipsae inter se non perviae propter incendium siderum. ita terrae tres partes abstulit caelum; oceani rapina in incerto est. sed et relicta nobis una portio haud scio an etiam in maiore damno sit, idem siquidem oceanus infusus in multos, ut dicemus, sinus adeo vicino accessu interna maria adlatrat, ut centum quindecim milibus passuum arabicus sinus distet ab aegyptio mari, caspius vero [ccclxxv] a pontico, idem interfusus intrat per tot maria, quibus africam, europam, asiam dispescit, ut quantum terrarum occupet conputetur etiamnum mensura tot fluminum, tantarum paludium, addantur et lacus, stagna, iam elata in caelum et ardua aspectu quoque iuga, iam silvae vallesque praeruptae et solitudines ac mille causis deserta; detrahantur hae tot portiones terrae, immo vero, ut plures tradidere, mundi puncto (neque enim aliud est terra in universo): haec est materia gloria nostrae, haec sedes. hic honores gerimus, hic exercemus imperia, hic opes cupimus, hic tumultuamur humanum genus, hic instauramus bella etiam civilia mutuisque caedibus laxiorem facimus terram! et, ut publicos gentium furores transeam, haec, in qua conterminos pellimus furtoque vicini caespitem nostro solo adfodimus, ut, qui latissime rura metatus fuerit ultraque famam exegerit adcolas, quota terrarum parte gaudeat vel, cum ad mensuram avaritiae suae propagaverit, quam tandem portionem eius defunctus obtineat

  mediam esse mundi totius haut dubiis constat argumentis, sed clarissimo aequinocti paribus horis. nam nisi in medio esset, aequales dies noctesque habere non posse deprehendere est dioptraeque vel maxime confirmant, cum aequinoctiali tempore ex eadem linia ortus occasusque cernatur, solstitiali exortus per suam liniam, brumali occasus. quae accidere nullo modo possent nisi in centro sita.

  tres autem circuli supra dictis zonis inplexi inaequalitates temporum distingunt: solstitialis a parte signiferi excelsissima nobis ad septentrionalem plagam versus, contraque ad alium polum brumalis, item medio ambitu signiferi orbis incedens aequinoctialis.

  reliquorum quae miramur causa in ipsius terrae figura est, quam glob
o similem et cum ea aquas isdem intellegitur argumentis. sic enim fit haut dubie, ut nobis septentrionalis plagae sidera numquam occidant, contra meridianae numquam oriantur, rursusque haec illis non cernantur, attollente se contra medios visus terrarum globo. septentriones non cernit trogodytice et confinis aegyptus, nec canopum italia et quem vocant berenices crinem, item quem sub Divo Augusto cognominavere caesaris thronon, insignes ibi stellas. adeoque manifesto adsurgens fastigium curvatur, ut canopus quartam fere partem signi unius supra terram eminere alexandriae intuentibus videatur, eadem a rhodo terram quodammodo ipsam stringere, in ponto omnino non cernatur, ubi maxime sublimis septentrio. idem a rhodo absconditur magisque alexandriae, in arabia novembri mense, prima vigilia occultus, secunda se ostendit, in meroe+ solstitio vesperi paulisper apparet paucisque ante exortum arcturi diebus pariter cum die cernitur. navigantium haec maxime cursus deprehendunt, in alia adverso, in alia prono mari, subitoque conspicuis atque ut e freto emergentibus, quae in anfractu pilae latuere, sideribus. neque enim, ut dixere aliqui, mundus hoc polo excelsiore se attollit - aut undique cernerentur haec sidera - , verum haec eadem quibusque proximis sublimiora creduntur eademque demersa longinquis, utque nunc sublimis in deiectu positis videtur hic vertex, sic in illam terrae devexitatem transgressis illa se attollunt, residentibus quae hic excelsa fuerant, quod nisi in figura pilae accidere non posset.

  ideo defectus solis ac lunae vespertinos orientis incolae non sentiunt nec matutinos ad occasum habitantes, meridianos vero serius nobis illi. apud arbilam magni alexandri victoria luna defecisse noctis secunda hora est prodita eademque in sicilia exoriens. solis defectum vipstano et fonteio cos., qui fuere ante paucos annos, factum pridie kalendas maias campania hora diei inter septimam et octavam sensit, corbulo dux in armenia inter horam diei decimam et undecimam prodidit visum, circuitu globi alia aliis detegente et occultante. quod si plana esset terra, simul omnia apparerent cunctis noctesque non fierent inaequales; nam aeque aliis quam in medio sitis paria duodecim horarum intervalla cernerentur, quae nunc non in omni parte simili modo congruunt.

  ideo nec nox diesque, quamvis eadem, toto orbe simul est, oppositu globi noctem aut ambitu diem adferente. multis hoc cognitum experimentis, in africa hispaniaque turrium Hannibalis, in asia vero propter piraticos terrores simili specularum praesidio excitato, in quis praenuntios ignes sexta hora diei accensos saepe conpertum est tertia noctis a tergo ultimis visos. eiusdem alexandri cursor philonides ex sicyone elin mille et ducenta stadia novem diei confecit horis indeque, quamvis declivi itinere, tertia noctis hora remensus est saepius. causa, quod eunti cum sole iter erat, eundem remeans obvium contrario praetervertebat occursu. qua de causa ad occasum navigantes, quamvis brevissimo die, vincunt spatia nocturnae navigationis, ut solem ipsum comitantes.

  vasaque horoscopa non ubique eadem sunt usui, in trecenis stadiis aut, ut longissime, in quingenis mutantibus semet umbris solis. itaque umbilici, quem gnomonem appellant, umbra in aegypto meridiano tempore aequinoctii die paulo plus quam dimidiam gnomonis mensuram efficit, in urbe roma nona pars gnomonis deest umbrae, in oppido ancona superest quinta tricesima, in parte italiae, quae venetia appellatur, isdem horis umbra gnomoni par fit.

  simili modo tradunt in syene oppido, quod est supra alexandriam quinque milibus stadium, solstiti die medio nullam umbram iaci puteumque eius experimenti gratia factum totum inluminari. ex quo apparere tum solem illi loco supra verticem esse, quod et in india supra flumen hypasim fieri tempore eodem onesicritus scribit. constatque in berenice urbe trogodytarum, et inde stadiis [iiii] dcccxx in eadem gente ptolemaide oppido, quod in margine rubri maris ad primos elephantorum venatus conditum est, hoc idem ante solstitium quadragenis quinis diebus totidemque postea fieri, et per eos xc dies in meridiem umbras iaci. rursus in meroe+ - insula haec caputque gentis aethiopum v milibus stadium a syene in amne nilo habitatur - bis anno absumi umbras, sole duodevicesimam tauri partem et quartam decimam leonis tunc obtinente. in indiae gente oretum mons est maleus nomine, iuxta quem umbrae aestate in austrum, hieme in septentrionem iaciuntur. quindecim tantum noctibus ibi apparet septentrio. in eadem india patalis, celeberrimo portu, sol dexter oritur, umbrae in meridiem cadunt. septentrionem ibi alexandro morante adnotatum prima tantum parte noctis aspici. onesicritus, dux eius, scripsit, quibus in locis indiae umbrae non sint, septentrionem non conspici, et ea loca appellari ascia, nec horas dinumerari ibi. et tota trogodytice umbras bis quadragenis quinis diebus in anno eratosthenes in contrarium cadere prodidit. sic fit, ut vario lucis incremento in meroe+ longissimus dies xii horas aequinoctiales et octo partes unius horae colligat, alexandriae vero xiiii horas, in italia xv, in britannia xvii, ubi aestate lucidae noctes haut dubie se promittunt, id quod cogit ratio credi, solstiti diebus accedente sole propius verticem mundi angusto lucis ambitu subiecta terrae continuos dies habere senis mensibus noctesque e diverso ad brumam remoto. quod fieri in insula thyle pytheas massiliensis scribit, sex dierum navigatione in septentrionem a britannia distante, quidam vero et in mona, quae distat a camaloduno britanniae oppido circiter [cc], adfirmant.

  vmbrarum hanc rationem et quam vocant gnomonicen invenit anaximenes milesius, anaximandri, de quo diximus, discipulus, primusque horologium, quod appellant sciothericon, lacedaemone ostendit.

  ipsum diem alii aliter observavere: babylonii inter duos solis exortus, athenienses inter duos occasus, vmbri a meridie ad meridiem, vulgus omne a luce ad tenebras, sacerdotes romani et qui diem finiere civilem, item aegyptii et hipparchus a media nocte in mediam. minora autem intervalla esse lucis inter ortus solis iuxta solstitia quam aequinoctia apparet, quia positio signiferi circa media sui obliquior est, iuxta solstitium autem rectior.

  contexenda sunt his caelestibus nexa causis. namque et aethiopas vicini sideris vapore torreri adustisque similes gigni, barba et capillo vibrato, non est dubium, et adversa plaga mundi candida atque glaciali cute esse gentes, flavis promissas crinibus, truces vero ex caeli rigore has, illas mobilitate sapientes, ipsoque crurum argumento illis in supera sucum revocari natura vaporis, his in inferas partes depelli umore deciduo; hic graves feras, illic varias effigies animalium provenire et maxime alitum multas figuras igni volucres; corporum autem proceritatem utrobique, illic ignium nisu, hic umoris alimento; medio vero terrae salubri utrimque mixtura fertiles ad omnia tractus, modicos corporum habitus magna et in colore temperie, ritus molles, sensus liquidos, ingenia fecunda totiusque naturae capacia, isdem imperia, quae numquam extimis gentibus fuerint, sicut ne illae quidem his paruerint, avolsae ac pro numine naturae urguentis illas solitariae.

  babyloniorum placita et motus terrae hiatusque, qua cetera omnia, siderum vi existimant fieri, sed illorum trium, quibus fulmina adsignant, fieri autem meantium cum sole aut congruentium et maxime circa quadrata mundi. praeclara quaedam et inmortalis in eo, si credimus, divinitas perhibetur anaximandro milesio physico, quem ferunt lacedaemoniis praedixisse ut urbem ac tecta custodirent, instare enim motum terrae, cum et urbs tota eorum corruit et taygeti montis magna pars, ad formam puppis eminens, abrupta cladem eam insuper ruina pressit. perhibetur et pherecydi, pythagorae doctori, alia coniectatio, sed et illa divina, haustu aquae e puteo praesensisse ac praedixisse civibus terrae motum. quae si vera sunt, quantum a deo tandem videri possunt tales distare, dum vivant et haec quidem arbitrio cuiusque existimanda relinquantur: ventos in causa esse non dubium reor. neque enim umquam intremiscunt terrae nisi sopito mari caeloque adeo tranquillo, ut volatus avium non pendeant, subtracto omni spiritu qui vehit, nec umquam nisi post ventos, condito scilicet in venas et cava eius occulta flatu. neque aliud est in terra tremor quam in nube tonitruum, nec hiatus aliud quam cum fulmen erumpit incluso spiritu luctante et ad libertatem exire nitente.

  varie itaque quatitur, et mira eduntur opera, alibi prostratis moenibus, alibi hiatu profundo haustis, alibi egestis molibus, alibi emissis amnibus, nonnumquam etiam ignibus calidisve fontibus, alibi averso fluminum cursu. praecedit vero comitaturque terribilis sonus, alias murmuri similis, alias mugitibus aut clamori humano armorumve pulsantium fragori, pro qualitate materiae excipientis for
maque vel cavernarum vel cuniculi, per quem meet, exilius grassante in angusto, eodem rauco in recurvis, resultante in duris, fervente in umidis, fluctuante in stagnantibus, furente contra solida. itaque et sine motu saepe editur sonus. nec simplici modo quatitur umquam, sed tremit vibratque. hiatus vero alias remanet ostendens quae sorbuit, alias occultat ore conpresso rursusque ita inducto solo, ut nulla vestigia exstent, urbibus plerumque devoratis agrorumque tractu hausto. maritima autem maxime quatiuntur, nec montuosa tali malo carent. exploratum mihi est alpes appenninumque saepius tremuisse. et autumno ac vere terrae crebrius moventur, sicut fulmina. ideo galliae et aegyptus minime quatiuntur, quoniam hic aestatis causa obstat, illic hiemis. item noctu saepius quam interdiu. maximi autem motus existunt matutini vespertinique, sed propinqua luce crebri, interdiu autem circa meridiem. fiunt et solis lunaeque defectu, quoniam tempestates tunc sopiuntur, praecipue vero cum sequitur imbres aestus imbresve aestum.

  navigantes quoque sentiunt non dubia coniectura, sine flatu intumescente fluctu subito aut quatiente ictu. intremunt vero et in navibus postes aeque quam in aedificiis crepituque praenuntiant. quin et volucres non inpavidae sedent. est et in caelo signum praeceditque motu futuro aut interdiu aut paulo post occasum sereno tenuis ceu lineae nube in longum porrecta spatium.

  est et in puteis turbidior aqua nec sine odoris taedio, sicut in isdem et remedium, quale et crebri specus praebent; conceptum enim spiritum exhalant. quod in totis notatur oppidis: minus quatiuntur crebris ad eluviem cuniculis cavata, multoque sunt tutiora in isdem illis quae pendent, sicuti neapoli in italia intellegitur, parte eius, quae solida est, ad tales casus obnoxia. tutissimi sunt aedificiorum fornices, anguli quoque parietum postesque, alterno pulsu renitente. et latere terreno facti parietes minore noxa quatiuntur. magna differentia est et in ipso genere motus, pluribus siquidem modis quatitur. tutissimum est cum vibrat crispante aedificiorum crepitu et cum intumescit adsurgens alternoque motu residit; innoxium et cum concurrentia tecta contrario ictu arietant, quoniam alter motus alteri renititur. undantis inclinatio et fluctus more quaedam volutatio infesta est aut cum in unam partem totus se motus inpellit. desinunt autem tremores, cum ventus emersit; sin vero duravere, non ante xl dies sistuntur, plerumque et tardius, utpote cum quidam annuo et bienni spatio duraverint.

 

‹ Prev