octava regio determinatur arimino, pado, appennino. in ora fluvius crustumium, ariminum colonia cum amnibus arimino et aprusa, fluvius rubico, quondam finis italiae. ab eo sapis et vtis et anemo, ravenna sabinorum oppidum cum amne bedese, ab ancona [cv], nec procul a mari vmbrorum butrium. intus coloniae bononia, felsina vocitata tum cum princeps etruriae esset, brixillum, mutina, parma, placentia. oppida caesena, claterna, fora clodi, livi, popili, druentinorum, corneli, licini, faventini, fidentini, otesini, padinates, regienses a lepido, solonates saltusque galliani qui cognominantur aquinates, tannetani, veleiates cognomine vetti regiates, vrbanates. in hoc tractu interierunt boi, quorum tribus cxii fuisse auctor est cato, item senones, qui ceperunt romam.
padus, e gremio vesuli montis celsissimum in cacumen alpium elati finibus ligurum bagiennorum visendo fonte profluens condensque se cuniculo et in forovibiensium agro iterum exoriens, nullo amnium claritate inferior, graecis dictus eridanus ac poena phaethontis inlustratus, augetur ad canis ortus liquatis nivibus, agris quam navigiis torrentior, nihil tamen ex rapto sibi vindicans atque, ubi linquit, ubertate largitor. [ccc] p. a fonte addens meatu duo de lxxxx nec amnes tantum appenninos alpinosque navigabiles capiens, sed lacus quoque inmensos in eum sese exonerantes, omni numero xxx flumina in mare hadriaticum defert, celeberrima ex iis appennini latere iactum, tanarum, trebiam placentinum, tarum, inciam, gabellum, scultennam, rhenum, alpium vero sturam, orgum, durias duas, sesitem, ticinum, lambrum, adduam, ollium, mincium. nec alius amnium tam brevi spatio maioris incrementi est. urguetur quippe aquarum mole et in profundum agitur, gravis terrae, quamquam diductus in flumina et fossas inter ravennam altinumque per [cxx], tamen, qua largius vomit, septem maria dictus facere. augusta fossa ravennam trahitur, ubi padusa vocatur, quondam messanicus appellatus. proximum inde ostium magnitudinem portus habet qui vatreni dicitur, qua claudius caesar e britannia triumphans praegrandi illa domo verius quam nave intravit hadriam. hoc ante eridanum ostium dictum est, ab aliis spineticum ab urbe spina, quae fuit iuxta, praevalens, ut delphicis creditum est thesauris, condita a diomede. auget ibi padum vatrenus amnis ex forocorneliensi agro. proximum inde ostium caprasiae, dein sagis, dein volane, quod ante olane vocabatur, omnia ea fossa flavia, quam primi a sagi fecere tusci egesto amnis impetu per transversum in atrianorum paludes quae septem maria appellantur, nobili portu oppidi tuscorum atriae, a quo atriaticum mare ante appellabatur quod nunc hadriaticum. inde ostia plena carbonaria, fossiones ac philistina, quod alii tartarum vocant, omnia ex philistinae fossae abundatione nascentia, accedentibus atesi ex tridentinis alpibus et togisono ex patavinorum agris. pars eorum et proximum portum facit brundulum, sicut aedronem meduaci duo ac fossa clodia. his se padus miscet ac per haec effundit, plerisque, ut in aegypto nilus quod vocant delta, triquetram figuram inter alpes atque oram maris facere proditus, stadiorum ii circuitu. pudet a graecis italiae rationem mutuari, metrodorus tamen scepsius dicit, quoniam circa fontem arbor multa sit picea, quales gallice vocentur padi, hoc nomen accepisse, ligurum quidem lingua amnem ipsum bodincum vocari, quod significet fundo carentem. cui argumento adest oppidum iuxta industria vetusto nomine bodincomagum, ubi praecipua altitudo incipit.
transpadana appellatur ab eo regio undecima, tota in mediterraneo, cui marina cuncta fructuoso alveo inportat. oppida vibi forum, segusio, coloniae ab alpium radicibus augusta taurinorum - inde navigabili pado - antiqua ligurum stirpe, dein salassorum augusta praetoria iuxta geminas alpium fores, graias atque poeninas - his poenos, grais herculem transisse memorant - , oppidum eporedia sibyllinis a populo romano conditum iussis. eporedias galli bonos equorum domitores vocant. vercellae libiciorum ex salluis ortae, novaria ex vertamocoris, vocontiorum hodieque pago, non, ut cato existimat, ligurum, ex quibus laevi et marici condidere ticinum non procul a pado, sicut boi transalpibus profecti laudem pompeiam, insubres mediolanum. oromobiorum stirpis esse comum atque bergomum et licini forum aliquotque circa populos auctor est cato, sed originem gentis ignorare se fatetur, quam docet cornelius alexander ortam a graecia interpretatione etiam nominis vitam in montibus degentium. in hoc situ interiit oppidum oromobiorum parra, unde bergomates cato dixit ortos, etiamnum prodente se altius quam fortunatius situm. interiere et caturiges, insubrum exsules, et spina supra dicta, item melpum opulentia praecipuum, quod ab insubribus et bois et senonibus deletum eo die, quo camillus veios ceperit, nepos cornelius tradidit.
sequitur decima regio italiae, hadriatico mari adposita, cuius venetia, fluvius silis ex montibus tarvisanis, oppidum altinum, flumen liquentia ex montibus opiterginis et portus eodem nomine, colonia concordia, flumina et portus reatinum, tiliaventum maius minusque, anaxum, quo varamus defluit, alsa, natiso cum turro, praefluentes aquileiam coloniam [xv] p. a mari sitam. carnorum haec regio iunctaque iapudum, amnis timavus, castellum nobile vino pucinum, tergestinus sinus, colonia tergeste, [xxxiii] ab aquileia. ultra quam sex milia p. formio amnis, ab ravenna [clxxxviiii], anticus auctae italiae terminus, nunc vero histriae. quam cognominatam a flumine histro, in hadriam effluente e danuvio amne eodemque histro exadversum padi fauces, contrario eorum percussu mari interiecto dulcescente, plerique dixere falso, et nepos etiam padi accola; nullus enim ex danuvio amnis in mare hadriaticum effunditur. deceptos credo, quoniam argo navis flumine in mare hadriaticum descendit non procul tergeste, nec iam constat quo flumine. umeris travectam alpis diligentiores tradunt, subisse autem histro, dein savo, dein nauporto, cui nomen ex ea causa est inter emonam alpisque exorienti.
histria ut paeninsula excurrit. latitudinem eius [xl], circuitum [cxxv] prodidere quidam, item adhaerentis liburniae et flanatici sinus, alii [ccxxv], alii liburniae [clxxx]. nonnulli in flanaticum sinum iapudiam promovere a tergo histriae [cxxx], dein liburniam [cl] fecere. tuditanus, qui domuit histros, in statua sua ibi inscripsit: “ab aqvileia ad titivm flvmen stadia mm”. oppida histriae civium romanorum agida, parentium, colonia pola, quae nunc pietas iulia, quondam a colchis condita; abest a tergeste [cv]. mox oppidum nesactium et - nunc finis italiae - fluvius arsia. ad polam ab ancona traiectus [cxx] p. est.
in mediterraneo regionis decimae coloniae cremona, brixia cenomanorum agro, venetorum autem ateste et oppida acelum, patavium, opitergium, belunum, vicetia. mantua tuscorum trans padum sola reliqua. venetos troiana stirpe ortos auctor est cato, cenomanos iuxta massiliam habitasse in volcis. feltrini et tridentini et beruenses raetica oppida, raetorum et euganeorum verona, iulienses carnorum. dein, quos scrupulosius dicere non attineat, alutrenses, asseriates, flamonienses vanienses et alii cognomine carici, foroiulienses cognomine transpadani, foretani, nedinates, quarqueni, tarvisani, togienses, varvari. in hoc situ interiere per oram irmene, pellaon, palsicium, ex venetis atina et caelina, carnis segesta et ocra, tauriscis noreia. et ab aquileia ad xii lapidem deletum oppidum etiam invito senatu a m. claudio marcello l. piso auctor est.
in hac regione et undecuma lacus incluti sunt amnesque eorum partus aut alumni, si modo acceptos reddunt, ut adduam larius, ticinum verbannus, mincium benacus, ollium sebinnus, lambrum eupilis, omnes incolas padi.
alpis in longitudinem [30x]30 p. patere a supero mari ad inferum caelius tradit, timagenes [xxv] p. deductis, in latitudinem autem cornelius nepos [c], t. livius [iii] stadiorum, uterque diversis in locis. namque et centum milia excedunt aliquando, ubi germaniam ab italia summovent, nec [lxx] inplent reliqua sui parte graciles, veluti naturae providentia. latitudo italiae subter radices earum a varo per vada sabatia, taurinos, comum, brixiam, veronam, vicetiam, opitergium, aquileiam, tergeste, polam, arsiam [dccxlv] p. colligit.
incolae alpium multi populi, sed inlustres a pola ad tergestis regionem fecusses, subocrini, catali, menoncaleni iuxtaque carnos quondam taurisci appellati, nunc norici. his contermini raeti et vindelici, omnes in multas civitates divisi. raetos tuscorum prolem arbitrantur a gallis pulsos duce raeto. verso deinde in italiam pectore alpium latini iuris euganeae gentes, quarum oppida xxxiiii enumerat cato. ex iis trumplini, venalis cum agris suis populus, dein camunni conpluresque similes finitimis adtributi municipis. lepontios et salassos tauriscae gentis idem cato arbitratur; ce
teri fere lepontios relictos ex comitatu herculis interpretatione graeci nominis credunt, praeustis in transitu alpium nive membris. eiusdem exercitus et graios fuisse graiarum alpium incolas praestantesque genere euganeos, inde tracto nomine. caput eorum stoenos. raetorum vennonenses sarunetesque ortus rheni amnis accolunt, lepontiorum qui vberi vocantur fontem rhodani eodem alpium tractu. sunt praeterea latio donati incolae, ut octodurenses et finitimi ceutrones, cottianae civitates et turi liguribus orti, bagienni ligures et qui montani vocantur capillatorumque plura genera ad confinium ligustici maris.
non alienum videtur hoc loco subicere inscriptionem e tropaeo alpium, quae talis est:
non sunt adiectae cottianae civitates xv, quae non fuerant hostiles, item adtributae municipiis lege pompeia.
haec est italia diis sacra, hae gentes eius, haec oppida populorum. super haec italia, quae l. aemilio paulo c. atilio regulo cos. nuntiato gallico tumultu sola sine externis ullis auxiliis atque etiam tunc sine transpadanis equitum [lxxx], peditum [dcc] armavit, metallorum omnium fertilitate nullis cedit terris; sed interdictum id vetere consulto patrum italiae parci iubentium.
arsiae gens liburnorum iungitur usque ad flumen titium. pars eius fuere mentores, himani, encheleae, bulini et quos callimachus peucetios appellat, nunc totum uno nomine illyricum vocatur generatim. populorum pauca effatu digna aut facilia nomina. conventum scardonitanum petunt iapudes et liburnorum civitates xiiii, ex quibus lacinienses, stulpinos, burnistas, olbonenses nominare non pigeat. ius italicum habent ex eo conventu alutae, flanates, a quibus sinus nominatur, lopsi, varvarini inmunesque asseriates, et ex insulis fertinates, curictae. cetero per oram oppida a nesactio alvona, flanona, tarsatica, senia, lopsica, ortoplinia, vegium, argyruntum, corinium, aenona, civitas pasini. flumen telavium, quo finitur iapudia. insulae eius sinus cum oppidis praeter supra significatas absortium, arba, crexi, gissa, portunata. rursus in continente colonia iader, quae a pola [clx] abest, inde [xxx] colentum insula, [xliii] ostium titii fluminis.
liburniae finis et initium delmatiae scardona in amne eo [xii] passuum a mari. dein tariotarum antiqua regio et castellum tariona, promunturium diomedis vel, ut alii, paeninsula hyllis circuitu [c], tragurium civium romanorum, marmore notum, siculi, in quem locum divus claudius veteranos misit, salona colonia ab iader [cxii]. petunt in eam iura viribus discriptis in decurias cccxlii delmatae, xxv deuri, ccxxxviiii ditiones, cclxviiii maezei, lii sardeates. in hoc tractu sunt burnum, andetrium, tribulium, nobilitata proeliis castella. petunt et ex insulis issaei, solentini, separi, epetini. ab his castella petuntium, nareste, oneum. narona colonia tertii conventus a salona [lxxxv] p., adposita cognominis sui fluvio a mari [xx] p. M. Varro lxxxviiii civitates eo ventitasse auctor est; nunc soli prope noscuntur cerauni decuriis xxiiii, daversi xvii, desitiates ciii, docleatae xxxiii, deretini xiiii, deraemistae xxx, dindari xxxiii, glinditiones xliiii, melcumani xxiiii, naresi cii, scirtari lxxii, siculotae xxiiii populatoresque quondam italiae vardaei non amplius quam xx decuriis. praeter hos tenuere tractum eum ozuaei, partheni, cavi, haemasi, masthitae, arinistae. a narone amne [c] p. abest epidaurum colonia. ab epidauro sunt oppida civium romanorum rhizinium, acruium, butuanum, olcinium, quod antea colchinium dictum est, a colchis conditum, amnis drino superque eum oppidum civium romanorum scodra ab mari [xviii], praeterea multorum graeciae oppidorum deficiens memoria nec non et civitatium validarum: eo namque tractu fuere labeatae, senedi, rudini, sasaei, grabaei; proprieque dicti illyri et taulanti et pyraei retinent nomen. in ora nymphaeum promunturium. lissum oppidum civium romanorum ab epidauro [c] p. a lisso macedonia provincia. gentes partheni et a tergo eorum dassaretae, montes candaviae a dyrrachio [lxxviii] p., in ora vero denda civium romanorum, epidamnum colonia, propter inauspicatum nomen a romanis dyrrachium appellata, flumen aous, a quibusdam aeas nominatum, apollonia, quondam corinthiorum colonia, [iiii] p. a mari recedens, cuius in finibus celebre nymphaeum accolunt barbari amantes et buliones. at in ora oppidum oricum, a colchis conditum. inde initium epiri, montes acroceraunia, quibus hunc europae determinavimus sinum. oricum a sallentino italiae promunturio distat [lxxx].
a tergo carnorum et iapudum, qua se fert magnus hister, raetis iunguntur norici. oppida eorum virunum, celeia, teurnia, aguntum, iuvaum, omnia claudia, flavium solvense. noricis iunguntur lacus pelso, deserta boiorum; iam tamen colonia divi claudi savaria et oppido scarabantia iulia habitantur.
inde glandifera pannoniae, qua mitescentia alpium iuga per medium illyricum a septentrione ad meridiem versa molli in dextra ac laeva devexitate considunt. quae pars ad mare hadriaticum spectat, appellatur delmatia et illyricum supra dictum; ad septentriones pannonia vergit. finitur inde danuvio. in ea coloniae emona, siscia. amnes clari et navigabiles in danuvium defluunt draus e noricis violentior, saus ex alpibus carnicis placidior, [cxx] intervallo: draus per serretes, serapillos, iasos, andizetes, saus per colapianos breucosque. populorum haec capita; praeterea arviates, azali, amantini, belgites, catari, cornacates, eravisci, hercuniates, latovici, oseriates, varciani. mons claudius, cuius in fronte scordisci, in tergo taurisci. insula in sao metubarbis, amnicarum maxima. praeterea amnes memorandi: colapis in saum influens iuxta sisciam gemino alveo insulam ibi efficit quae segestica appellatur; alter amnis bacuntius in saum ... sirmio oppido influit, ubi civitas sirmiensium et amantinorum. inde [xlv] taurunum, ubi danuvio miscetur saus. supra influunt valdasus, urpanus, et ipsi non ignobiles.
pannoniae iungitur provincia quae moesia appellatur, ad pontum usque cum danuvio decurrens. incipit a confluente supra dicto. in ea dardani, celegeri, triballi, timachi, moesi, thraces pontoque contermini scythae. flumina clara e dardanis margus, pingus, timachus, ex rhodope oescus, ex haemo vtus, asamus, ieterus.
illyrici latitudo qua maxima est [cccxxv] p. colligit, longitudo a flumine arsia ad flumen drinium [dxxx]. a drinio ad promunturium acroceraunium [clxxv] agrippa prodidit, universum autem sinum italiae et illyrici ambitu [30xvii]30. in eo duo maria quo distinximus fine, ionium in prima parte, interius hadriaticum, quod superum vocant.
insulae in ausonio mari praeter iam dictas memoratu dignae nullae, in ionio paucae calabro litore ante brundisium, quarum obiectu portus efficitur, contra apulum litus diomedia, conspicua monumento diomedis, et altera eodem nomine, a quibusdam teutria appellata. illyrici ora mille amplius insulis frequentatur, natura vadoso mari aestuariisque tenui alveo intercursantibus. clarae ante ostia timavi calidorum fontium cum aestu maris crescentium, iuxta histrorum agrum cissa, pullariae et absyrtides grais dictae a fratre medeae ibi interfecto. iuxta eas electridas vocavere in quibus proveniret sucinum, quod illi electrum appellant, vanitatis graecae certissimum documentum, adeo ut quas earum designent haut umquam constiterit. contra iader est lissa et quae appellata est, contra liburnos crateae aliquot nec pauciores liburnicae, celadussae, contra tragurium bova et capris laudata brattia, issa civium romanorum et cum oppido pharia. ab issa corcyra melaena cognominata cum cnidiorum oppido distat [xxv], inter quam et illyricum melite, unde catulos melitaeos appellari callimachus auctor est. [xv] ab ea vii elaphites, in ionio autem mari ab orico mm p. sasonis, piratica statione nota.
LIBER IV
tertius europae sinus acrocerauniis incipit montibus, finitur hellesponto, amplectitur praeter minores sinus [30xix]30 [xxv] passuum. in eo epiros, acarnania, aetolia, phocis, locris, achaia, messenia, laconica, argolis, megaris, attice, boeotia iterumque ab alio mari eadem phocis et locris, doris, phthiotis, thessalia, magnesia, macedonia, thracia. omnis graeciae fabulositas sicut et litterarum claritas ex hoc primum sinu effulsit, quapropter paululum in eo conmorabimur.
epiros in universum appellata a cerauniis incipit montibus. in ea primi chaones, a quibus chaonia, dein thesproti, antigonenses, locus aornos et pestifera avibus exhalatio, cestrini, perrhaebi, quorum mons pindus, cassopaei, dryopes, selloe, hellopes, molossi, apud quos dodonaei iovis templum oraculo inlustre, talarus mons, centum fontibus circa radices theopompo celebratus. epiros ipsa, ad magnesiam macedoniamque tendens, a tergo suo dassaretas supra dictos, liberam gentem, mox feram dardanos habet. dardanis laevo triballi
praetenduntur latere et moesicae gentes, a fronte iunguntur maedi ac denselatae, quibus threces ad pontum usque pertinentes. ita succincta rhodopes, mox et haemi, vallatur excelsitas. in epiri ora castellum in acrocerauniis chimera, sub eo aquae regiae fons, oppida maeandria, cestria, flumen thesprotiae thyamis, colonia buthrotum, maximeque nobilitatus ambracius sinus, d passuum faucibus spatiosum aequor accipiens, longitudinis [xxxvii], latitudinis [xv]. in eum defertur amnis acheron, e lacu thesprotiae acherusia profluens [xxxv] passuum inde et mille pedum ponte mirabilis omnia sua mirantibus. in sinu oppidum ambracia. molossorum flumina aphas, aratthus, civitas anactorica, locus pandosia.
acarnaniae, quae antea curetis vocabatur, oppida heraclia, echinus et in ore ipso colonia Augusti actium cum templo apollinis nobili ac civitate libera nicopolitana. egressos sinu ambracio in ionium excipit leucadium litus, promunturium leucates, dein sinus et leucadia ipsa paeninsula, quondam neritis appellata, opere accolarum abscisa continenti ac reddita ventorum flatu congeriem harenae adtumulantium, qui locus vocatur dioryctos stadiorum longitudine trium. oppidum in ea leucas, quondam neritum dictum. deinde acarnanum urbes alyzia, stratos, argos amphilochicum cognominatum. amnis achelous e pindo fluens atque acarnaniam ab aetolia dirimens et artemitam insulam adsiduo terrae invectu continenti adnectens.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 284