Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 289

by Pliny the Elder


  causas huius incrementi varias prodidere, sed maxime probabiles etesiarum eo tempore ex adverso flantium repercussum, ultra in ora acto mari, aut imbres aethiopiae aestivos, isdem etesiis nubila illo ferentibus e reliquo orbe. timaeus mathematicus occultam protulit rationem: phialam appellari fontem eius, mergique in cuniculos ipsum amnem vapore anhelantem, fumidis cautibus ubi conditur. verum sole per eos dies comminus facto extrahi ardoris vi et suspensum abundare ac, ne devoretur, abscondi. id evenire a canis ortu per introitum solis in leonem, contra perpendiculum fontis sidere stante, cum eo tractu absumantur umbrae, plerisque e diverso opinatis largiorem fluere ad septentriones sole discedente, quod in cancro et leone evenit, ideoque tunc minus siccari, rursus in capricornum et austrinum polum reverso sorberi et ob id parcius fluere. sed timaeo si quis extrahi posse credat, umbrarum defectus iis diebus et locis sine fine adest.

  incipit crescere luna nova, quaecumque post solstitium est, sensim modiceque cancrum sole transeunte, abundantissime autem leonem, et residit in virgine isdem quibus adcrevit modis. in totum autem revocatur intra ripas in libra, ut tradit herodotus, centesimo die. cum crescit, reges aut praefectos navigare eo nefas iudicatum est. auctus per puteos mensurae notis deprehenduntur. iustum incrementum est cubitorum xvi. minores aquae non omnia rigant, ampliores detinent tardius recedendo. hae serendi tempora absumunt solo madente, illae non dant sitiente. utrumque reputat provincia. in xii cubitis famem sentit, in xiii etiamnum esurit, xiiii cubita hilaritatem adferunt, xv securitatem, xvi delicias. maximum incrementum ad hoc aevi fuit cubitorum xviii claudio principe, minimum v pharsalico bello, veluti necem magni prodigio quodam flumine aversante. cum stetere aquae, apertis molibus admittuntur. ut quaeque liberata est terra, seritur. idem amnis unus omnium nullas exspirat auras.

  dicionis aegyptiae esse incipit a fine aethiopiae syene; ita vocatur paeninsula m passuum ambitu, in qua castra sunt, latere arabiae, et ex adverso insula est [iiii], philae, [dc] p. a nili fissura, unde appellari diximus delta. hoc spatium edidit artemidorus et in eo ccl oppida fuisse, iuba [cccc] p., aristocreon ab elephantide ad mare [dccl]. elephantis insula intra novissimum catarracten [iiii] p. et supra syenen [xvi] habitatur, navigationis aegyptiae finis, ab alexandria [dlxxxv] p.: in tantum erravere supra scripti. ibi aethiopicae veneunt naves; namque eas plicatiles umeris transferunt, quotiens ad catarractas ventum est.

  aegyptus super ceteram antiquitatis gloriam [xx] urbium sibi amase regnante habitata praefert, nunc quoque multis etiamsi ignobilibus frequens. celebrantur tamen apollinis, mox leucotheae, diospolis magna, eadem thebe portarum centum nobilis fama, coptos, indicarum arabicarumque mercium nilo proximum emporium, mox veneris oppidum et iterum iovis ac tentyris, infra quod abydus, memnonis regia et osiris templo inclutum, [vii] d p. in libyam remotum a flumine. dein ptolemais et panopolis ac veneris iterum et in libyco lycon, ubi montes finiunt thebaidem. ab iis oppida mercuri, alabastron, canum et supra dictum herculis. deinde arsinoes ac iam dicta memphis, inter quam et arsinoiten nomon in libyco turres quae pyramides vocantur, et labyrinthus, in moeridis lacu nullo addito ligno exaedificatus, et oppidum crialon. unum praeterea intus et arabiae conterminum claritatis magnae, solis oppidum.

  sed iure laudetur in litore aegyptii maris alexandria, a magno alexandro condita in africae parte ab ostio canopico [xii] p. iuxta mareotim lacum, qui locus antea rhacotes nominabatur. metatus est eam dinochares architectus pluribus modis memorabili ingenio, [xv] p. laxitate insessa ad effigiem macedonicae chlamydis orbe gyrato laciniosam, dextra laevaque anguloso procursu, iam tum tamen quinta situs parte regiae dicata. mareotis lacus a meridiana urbis parte euripo e canopico ostio mittit ex mediterraneo commercia, insulas quoque plures amplexus, [xxx] traiectu, [ccl] ambitu, ut tradit claudius caesar. alii schoenos in longitudinem patere xl faciunt schoenumque stadia xxx: ita fieri longitudinis [cl] p., tantundem et latitudinis. sunt in honore et intra decursus nili multa oppida, praecipue quae nomina ostiis dedere, non omnibus - xii enim reperiuntur superque quattuor, quae ipsi falsa ora appellant - , sed celeberrimis vii, proximo alexandriae canopico, dein bolbitino, sebennytico, phatmitico, mendesico, tanitico ultimoque pelusiaco. praeterea butos, pharbaethos, leontopolis, athribis, isidis oppidum, busiris, cynopolis, aphrodites, sais, naucratis, unde ostium quidam naucratiticum nominant quod alii heracleoticum, canopico, cui proximum est, praeferentes.

  vltra pelusiacum arabia est, ad rubrum mare pertinens et odoriferam illam ac divitem terram et beatae cognomine inclutam. haec catabanum et esbonitarum et scenitarum arabum vocatur, sterilis, praeterquam ubi syriae confinia attingit, nec nisi casio monte nobilis. his arabes iunguntur, ab oriente canchlei, a meridie cedrei, qui deinde ambo nabataeis. heroopoliticus vocatur alterque laeaniticus vel aelaniticus sinus rubri maris in aegyptum vergentis, [cl] intervallo inter duo oppida, laeana et in nostro mari gazam. agrippa a pelusio arsinoen, rubri maris oppidum, per deserta [cxxv] p. tradit: tam parvo distat ibi tanta rerum naturae diversitas.

  iuxta syria litus occupat, quondam terrarum maxuma et plurimis distincta nominibus. namque palaestine vocabatur qua contingit arabas, et iudaea et coele, dein phoenice et qua recedit intus damascena, ac magis etiamnum meridiana babylonia, eadem mesopotamia inter euphraten et tigrin quaque transit taurum sophene, citra vero eam commagene et ultra armeniam adiabene, assyria ante dicta, et ubi ciliciam attingit antiochia. longitudo eius inter ciliciam et arabiam [cccclxx] p. est, latitudo a seleucia pieria ad oppidum in euphrate zeugma [clxxv]. qui subtilius dividunt, circumfundi syria phoenicen volunt et esse oram maritimam syriae, cuius pars sit idumaea et iudaea, dein phoenicen, dein syriam. id quod praeiacet mare totum phoenicium appellatur. ipsa gens phoenicum in magna gloria litterarum inventionis et siderum navaliumque ac bellicarum artium.

  a pelusio chabriae castra, casius mons, delubrum iovis casii, tumulus magni pompei. ostracine arabia finitur, a pelusio [lxv] p. mox idumaea incipit et palaestina ab emersu sirbonis lacus, quem quidam [cl] circuitu tradidere. herodotus casio monti adplicuit, nunc est palus modica. oppida rhinocolura et intus rhaphea, gaza et intus anthedon, mons argaris. regio per oram samaria; oppidum ascalo liberum, azotos, iamneae duae, altera intus. iope phoenicum, antiquior terrarum inundatione, ut ferunt, insidet collem, praeiacente saxo, in quo vinculorum andromedae vestigia ostendit. colitur illic fabulosa ceto. inde apollonia, stratonis turris, eadem caesarea ab herode rege condita, nunc colonia prima flavia a vespasiano imperatore deducta, finis palaestines, [clxxxviiii] p. a confinio arabiae. dein phoenice; intus autem samariae oppida neapolis, quod antea mamortha dicebatur, sebaste in monte, et altiore gamala.

  supra idumaeam et samariam iudaea longe lateque funditur. pars eius syriae iuncta galilaea vocatur, arabiae vero et aegypto proxima peraea, asperis dispersa montibus et a ceteris iudaeis iordane amne discreta. reliqua iudaea dividitur in toparchias decem quo dicemus ordine: hiericuntem palmetis consitam, fontibus riguam, emmaum, lyddam, iopicam, acrabatenam, gophaniticam, thamniticam, betholeptephenen, orinen, in qua fuere hierosolyma, longe clarissima urbium orientis, non iudaeae modo, herodium cum oppido inlustri eiusdem nominis.

  iordanes amnis oritur e fonte paneade, qui cognomen dedit caesareae, de qua dicemus. amnis amoenus et, quatenus locorum situs patitur, ambitiosus accolisque se praebens velut invitus asphaltiten lacum dirum natura petit, a quo postremo ebibitur aquasque laudatas perdit, pestilentibus mixtas. ergo ubi prima convallium fuit occasio, in lacum se fundit, quem plures genesaram vocant, [xvi] p. longitudinis, [vi] latitudinis, amoenis circumsaeptum oppidis, ab oriente iuliade et hippo, a meridie tarichea, quo nomine aliqui et lacum appellant, ab occidente tiberiade, aquis calidis salubri.

  asphaltites nihil praeter bitumen gignit, unde et nomen. nullum corpus animalium recipit, tauri camelique fluitant; inde fama nihil in eo mergi. longitudine excedit [c] p., latitudine maxima [lxxv] implet, minima [vi]. prospicit eum ab oriente arabia nomadum, a meridie machaerus, secunda quondam arx iudaeae ab hierosolymis. eodem latere est calidus fons medicae salubritatis callirrhoe, aquarum gloriam ipso nomine praeferens.

  ab occidente litora esseni fugiu
nt usque qua nocent, gens sola et in toto orbe praeter ceteras mira, sine ulla femina, omni venere abdicata, sine pecunia, socia palmarum. in diem ex aequo convenarum turba renascitur, large frequentantibus quos vita fessos ad mores eorum fortuna fluctibus agit. ita per saeculorum milia - incredibile dictu - gens aeterna est, in qua nemo nascitur. tam fecunda illis aliorum vitae paenitentia est! infra hos engada oppidum fuit, secundum ab hierosolymis fertilitate palmetorumque nemoribus, nunc alterum bustum. inde masada castellum in rupe, et ipsum haut procul asphaltite. et hactenus iudaea est.

  iungitur ei latere syriae decapolitana regio, a numero oppidorum, in quo non omnes eadem observant, primum tamen damascum epoto riguis amne chrysorroa fertilem, philadelphiam, rhaphanam, omnia in arabiam recedentia, scythopolim, antea nysam, a libero patre sepulta nutrice ibi scythis deductis, gadara, hieromice praefluente, et iam dictum hippon, dion, pellam aquis divitem, garasam, canatham. intercursant cinguntque has urbes tetrarchiae - regnorum instar singulae, et regna contribuuntur - trachonitis, paneas, in qua caesarea cum supra dicto fonte, abila, arca, ampeloessa, gabe.

  hinc redeundum est ad oram atque phoenicen. fuit oppidum crocodilon, est flumen. memoria urbium dorum, sycaminum. promunturium carmelum et in monte oppidum eodem nomine, quondam acbatana dictum. iuxta getta, geba, rivus pacida sive belus, vitri fertiles harenas parvo litori miscens; ipse e palude cendebia a radicibus carmeli profluit. iuxta colonia claudi caesaris ptolemais, quae quondam acce. oppidum ecdippa, promunturium album. tyros, quondam insula praealto mari dcc passibus divisa, nunc vero alexandri oppugnantis operibus continens; olim partu clara, urbibus genitis lepti, vtica et illa aemula terrarumque orbis avida carthagine, etiam gadibus extra orbem conditis: nunc omnis eius nobilitas conchylio atque purpura constat. circuitus [xviiii] est, intra palaetyro inclusa; oppidum ipsum xxii stadia optinet. inde sarepta et ornithon oppida et sidon, artifex vitri thebarumque boeotiarum parens. a tergo eius libanus mons orsus md stadiis zimyram usque porrigitur, quae coeles syriae cognominatur. huic par, interiacente valle, mons adversus antilibanus obtenditur, quondam muro coniunctus. post eum introrsus decapolitana regio praedictaeque cum ea tetrarchiae et palaestines tota laxitas. at in ora item subiecta libano fluvius magoras, berytus colonia, quae felix iulia appellatur, leontos oppidum, flumen lycos, palaebyblos, flumen adonis, oppida byblos, botrys, gigarta, trieris, calamos, tripolis, quoniam tyrii et sidonii et aradii optinent, orthosia, eleutheros flumen, oppida zimyra, marathos contraque arados, septem stadiorum oppidum et insula ducentis passibus a continente distans, regio, in qua supradicti desinunt montes, et interiacentibus campis bargylus mons.

  incipit hinc rursus syria, desinente phoenice. oppida carne, balanea, paltos, gabala, promunturium, in quo laodicea libera, dipolis, heraclea, charadrus, posidium. dein promunturium syriae antiochiae. intus ipsa antiochia libera, epi daphnes cognominata; oronte amne dividitur. in promunturio autem seleucia libera, pieria appellata. super eam mons eodem quo alius nomine, casius. cuius excelsa altitudo quarta vigilia orientem per tenebras solem aspicit, brevi circumactu corporis diem noctemque pariter ostendens. ambitus ad cacumen [xviiii] p. est, altitudo per derectum [iiii]. at in ora amnis orontes, natus inter libanum et antilibanum iuxta heliopolim. oppida rhosos et a tergo portae, quae syriae appellantur, intervallo rhosiorum montium et tauri. in ora oppidum myriandros, mons amanus, in quo oppidum bomitae. ipse ab syris ciliciam separat.

  nunc interiora dicantur. coele habet apameam, marsya amne divisam a nazerinorum tetrarchia, bambycen, quae alio nomine hierapolis vocatur, syris vero mabog - ibi prodigiosa atargatis, graecis autem derceto dicta, colitur - , chalcidem cognominatam ad belum, unde regio chalcidena fertilissima syriae, et inde cyrresticae cyrrum, gazetas, gindarenos, gabenos, tetrarchias duas quae granucomatitae vocantur, hemesenos, hylatas, ituraeorum gentem et qui ex iis baethaemi vocantur, mariamnitanos, tetrarchiam quae mammisea appellatur, paradisum, pagras, penelenitas, seleucias praeter iam dictam duas, quae ad euphraten et quae ad belum vocantur, tardytenses. reliqua autem syria habet, exceptis quae cum euphrate dicentur, arethusios, beroeenses, epiphanenses ad orontem, laodicenos, qui ad libanum cognominantur, leucadios, larisaeos, praeter tetrarchias in regna discriptas barbaris nominibus xvii.

  et de euphrate hoc in loco dixisse aptissimum fuerit. oritur in praefectura armeniae maioris caranitide, ut prodidere ex iis, qui proxime viderunt, domitius corbulo, in monte aga, licinius mucianus, sub radicibus montis, quem capoten appellant, supra zimaram [xii] p., initio pyxurates nominatus. fluit derzenen primum, mox anaeticam, armeniae regiones a cappadocia excludens. dascusa abest a zimara [lxxv] p.; inde navigatur sartonam [l], melitenen cappadociae [xxiiii], elegeam armeniae x, acceptis fluminibus lyco, arsania, arsano. apud elegeam occurrit ei taurus mons nec resistit, quamquam [xii] p. latitudine praevalens. ommam vocant inrumpentem, mox ubi perfregit, euphraten, ultra quoque saxosum et violentum. arabiam inde laeva, orroeon dictam regionem, trischoena mensura, dextraque commagenen disterminat, pontis tamen, etiam ubi taurum expugnat, patiens. apud claudiopolim cappadociae cursum ad occasum solis agit. primo hunc illic in pugna taurus aufert victusque et abscisus sibimet alio modo vincit ac fractum expellit in meridiem. ita naturae dimicatio illa aequatur, hoc eunte quo vult, illo prohibente ire qua velit. a catarractis iterum navigatur. [xl] p. inde commagenes caput samosata.

  arabia supra dicta habet oppida edessam, quae quondam antiochia dicebatur, callirrhoen, a fonte nominatam, carrhas, crassi clade nobile. iungitur praefectura mesopotamiae, ab assyriis originem trahens, in qua anthemusia et nicephorium oppida. mox arabes qui praetavi vocantur; horum caput singara. a samosatis autem latere syriae marsyas amnis influit. cingilla commagenen finit, imeneorum civitas incipit. oppida adluuntur epiphania et antiochia, quae ad euphraten vocantur, item zeugma [lxxii] p. a samosatis, transitu euphratis nobile. ex adverso apameam seleucus, idem utriusque conditor, ponte iunxerat. qui cohaerent mesopotamiae, rhoali vocantur. at in syria oppida europum, thapsacum quondam, nunc amphipolis; arabes scenitae. ita fertur usque suram locum, in quo conversus ad orientem relinquit syriae palmyrenas solitudines, quae usque ad petram urbem et regionem arabiae felicis appellatae pertinent.

  palmyra, urbs nobilis situ, divitiis soli et aquis amoenis, vasto undique ambitu harenis includit agros ac, velut terris exempta a rerum natura, privata sorte inter duo imperia summa romanorum parthorumque est, prima in discordia semper utrimque cura. abest ab seleucia parthorum, quae vocatur ad tigrim, [cccxxxvii] p., a proximo vero syriae litore [cciii] et a damasco [xxvii] propius.

  infra palmyrae solitudines telendena regio est dictaeque iam hierapolis ac beroea et chalcis. ultra palmyram quoque ex solitudinibus his aliquid obtinet hemesa, item elatium, dimidio propior petrae quam damascus. a sura autem proxime est philiscum, oppidum parthorum ad euphraten. ab eo seleuciam dierum decem navigatio, totidemque fere babylonem. scinditur enim euphrates a zeugmate [dlxxxxiiii] p. circa vicum masicen et parte laeva in mesopotamiam vadit, per ipsam seleuciam circaque eam praefluenti infusus tigri, dexteriore autem alveo babylonem, quondam chaldaeae caput, petit mediamque permeans, item quam mothrim vocant, distrahitur in paludes. increscit autem et ipse nili modo statis diebus, paulum differens, ac mesopotamiam inundat sole optinente xx partem cancri. minui incipit in virginem e leone transgresso, in totum vero remeat in xxviiii parte virginis.

  sed redeamus ad oram syriae, cui proxima est cilicia. flumen diaphanes, mons crocodilus, portae amani montis, flumina androcus, pinarus, lycus, sinus issicus, oppidum issos, item alexandria, flumen chlorus, oppidum aegaeae liberum, amnis pyramus, portae ciliciae, oppida mallos, magirsos et intus tarsos. campi alei, oppida casyponis, mopsos liberum, pyramo inpositum, tyros, zephyrium, anchiale. amnes saros, cydnos, tarsum liberam urbem procul a mari secans. regio celenderitis cum oppido, locus nymphaeum, soloe cilicii, nunc pompeiopolis, adana, cibyra, pinare, pedalie, alae, selinus, arsinoe, iotape, dorion iuxtaque mare corycos, eodem nomine oppidum et portus et specus. mox flumen calycadnus, promunturium sarpedon, oppida holmoe, myle, promunturium et oppidum veneris, a quo proxime cyprus insula. sed in continent
e oppida mysanda, anemurium, coracesium, finisque antiquus ciliciae melas amnis. intus autem dicendi anazarbeni, qui nunc caesarea, augusta, castabala, epiphania, quae ante oeniandos, ele+usa, iconium, seleucia supra amnem calycadnum, tracheotis cognomine, ab mari relata ubi vocabatur hermia. praeterea intus flumina liparis, bombos, paradisus, mons imbarus.

  ciliciae pamphyliam omnes iunxere neglecta gente isaurica. oppida eius intus isaura, clibanus, lalasis; decurrit autem ad mare anemuri e regione supra dicti. simili modo omnibus, qui eadem composuere, ignorata est contermina illi gens omanadum, quorum intus oppidum omana. cetera castella xliiii inter asperas convalles latent.

  insident verticem pisidae, quondam appellati solymi, quorum colonia caesarea, eadem antiochia. oppida oroanda, sagalessos.

  hos includit lycaonia, in asiaticam iurisdictionem versa, cum qua conveniunt philomelienses, tymbriani, leucolithi, pelteni, tyrienses. datur et tetrarchia ex lycaonia, qua parte galatiae contermina est, civitatium xiiii, urbe celeberrima iconio. ipsius lycaoniae celebrantur thebasa in tauro, ide in confinio galatiae atque cappadociae. a latere autem eius super pamphyliam veniunt thracum suboles milyae, quorum arycanda oppidum.

 

‹ Prev