Delphi Complete Works of Pliny the Elder
Page 305
quo in genere multi et hos incolas domuum posuere mures, haut spernendum in ostentis etiam publicis animal. adrosis lanuvi clipeis argenteis marsicum portendere bellum, carboni imperatori apud clusium fasceis, quibus in calciatu utebatur, exitium. plura eorum genera in cyrenaica regione, alii lata fronte, alii acuta, alii irenaceorum genere pungentibus pilis. theophrastus auctor est, in gyara insula, cum incolas fugaverint, ferrum quoque rosisse eos, id quod natura quadam et ad chalybas facere in ferrariis officinis. aurariis quidem in metallis ob hoc alvos eorum excidi semperque furtum id deprehendi; tantam esse dulcedinem furandi. venisse murem cc denariis casilinum obsidente Hannibale eumque qui vendiderat fame interisse, emptorem vixisse annales tradunt. cum candidi provenere, laetum faciunt ostentum. nam sauricum occentu dirimi auspicia annales refertos habemus. saurices et ipsos hieme condi auctor est nigidius, sicut glires, quos censoriae leges princepsque M. Scaurus in consulatu non alio modo cenis ademere quam conchylia aut ex alio orbe convectas aves. semiferum et ipsum animal, cui vivaria in doliis idem qui apris instituit. qua in re notatum, non congregare se nisi populares eiusdem silvae et, si misceantur alienigenae amne vel monte discreti, interire dimicando. genitores suos fessos senecta alunt insigni pietate. senium finitur hiberna quiete - conditi enim et hi cubant - , rursus aestate iuvenescunt. similis et nitelis quies est hieme.
mirum rerum naturam non solum alia aliis dedisse terris animalia, sed in eodem quoque situ quaedam aliquis locis negasse. in mesia silva italiae non nisi in parte reperiuntur hi glires. in lycia dorcades non transeunt montes sexis vicinos, onagri limitem qui cappadociam a cilicia dividit. in hellesponto in alienos fines non commeant cervi, et circa arginusam elaphum montem non excedunt, auribus etiam in monte fissis. in poroselene insula viam mustelae non transeunt. item boeotiae lebadeae inlatae solum ipsum fugiunt, quae iuxta in orchomeno tota arva subruunt, talpae. quarum e pellibus cubicularia vidimus stragula: adeo ne religio quidem a portentis submovet delicias. in ithaca lepores inlati moriuntur extremis quidem in litoribus, in ebuso cuniculi, scatentibus iuxta hispania baliaribusque. cyrenis mutae fuere ranae; inlatis e continente vocalibus durat genus earum. mutae sunt etiamnum in seripho insula; eaedem alio tralatae canunt, quod accidere et in lacu thessaliae sicandro tradunt. in italia muribus araneis venenatus est morsus; eosdem ulterior appennino regio non habet. iidem ubicumque sunt, orbitam si transiere, moriuntur. in olympo macedoniae monte non sunt lupi nec in creta insula; ibi quidem nec vulpes ursive atque omnino nullum maleficum animal praeter phalangium. in araneis id genus dicemus suo loco. mirabilius in eadem insula cervos praeterquam in cydoneatarum regione non esse, item apros et attagenas, irenaceos, in africa autem nec apros nec cervos nec capreas nec ursos.
iam quaedam animalia indigenis innoxia advenas interemunt, sicut serpentes parvi in myrinthe, quos terra nasci proditur. item in syria angues circa euphratis maxime ripas dormientes syros non attingunt aut, etiamsi calcati momordere, non sentiuntur malefici, aliis cuiuscumque gentis infesti, avide et cum cruciatu exanimantes, quam ob rem et syri non necant eos. contra in latmo cariae monte aristoteles tradit a scorpionibus hospites non laedi, indigenas interemi. sed reliquorum quoque animalium et praeterea terrestrium dicemus genera.
LIBER IX
animalium, quae terrestria appellavimus hominum quadam consortione degentia, indicata natura est. ex reliquis minimas esse volucres convenit. quam ob rem prius aequorum, amnium stagnorumque dicentur.
sunt autem conplura in his maiora etiam terrestribus. causa evidens umoris luxuria. alia sors alitum quibus vita pendentibus. in mari autem, tam late supino mollique ac fertili nutrimento, accipiente causas genitales e sublimi semperque pariente natura pleraque etiam monstrifica reperiuntur, perplexis et in semet aliter atque aliter nunc flatu nunc fluctu convolutis seminibus atque principiis, vera ut fiat vulgi opinio, quicquid nascatur in parte naturae ulla, et in mari esse praeterque multa quae nusquam alibi. rerum quidem, non solum animalium, simulacra inesse licet intellegere intuentibus uvam, gladium, serras, cucumin vero et colore et odore similem, quo minus miremur equorum capita in tam parvis eminere cocleis.
plurima autem et maxima animalia in indico mari, ex quibus ballaenae quaternum iugerum, pristes ducenum cubitorum, quippe ubi locustae quaterna cubita impleant, anguillae quoque in gange amne tricenos pedes. sed in mari beluae circa solstitia maxime visuntur. tunc illic ruunt turbines, tunc imbres, tunc deiectae montium iugis procellae ab imo vertunt maria pulsatasque ex profundo beluas cum fluctibus volvunt tanta, ut alias thynnorum, multitudine, ut magni alexandri classis haut alio modo quam hostium acie obvia contrarium agmen adversa fronte derexerit: aliter sparsis non erat evadere. non voce, non sonitu, non ictu, sed fragore terrentur nec nisi ruina turbantur. cadara appellatur rubri maris paeninsula ingens; huius obiectu vastus efficitur sinus, xii dierum et noctium remigio enavigatus ptolemaeo regi, quando nullius aurae recipit afflatum. huius loci quiete praecipue ad inmobilem magnitudinem beluae adolescunt. gedrosos, qui arabim amnem accolunt, alexandri magni classium praefecti prodiderunt in domibus fores maxillis beluarum facere, ossibus tecta contignare, ex quibus multa quadragenum cubitorum longitudinis reperta. exeunt et pecori similes beluae ibi in terram pastaeque radices fruticum remeant et quaedam equorum, asinorum, taurorum capitibus, quae depascuntur sata.
maximum animal in indico mari pristis et ballaena est, in gallico oceano physeter, ingentis columnae modo se attollens altiorque navium velis diluviem quandam eructans, in gaditano oceano arbor, in tantum vastis dispansa ramis, ut ex ea causa fretum numquam intrasse credatur. apparent et rotae appellatae a similitudine, quaternis distinctae hae radiis, modiolos earum oculis duobus utrimque claudentibus.
tiberio principi nuntiavit olisiponensium legatio ob id missa, visum auditumque in quodam specu concha canentem tritonem qua noscitur forma. et nereidum falsa non est, squamis modo hispido corpore etiam qua humanam effigiem habet. namque haec in eodem spectata litore est, cuius morientis etiam cantum tristem accolae audivere longe, et Divo Augusto legatus galliae conplures in litore apparere exanimes nereidas scripsit. auctores habeo in equestri ordine splendentes, visum ab iis in gaditano oceano marinum hominem toto corpore absoluta similitudine; ascendere eum navigia nocturnis temporibus statimque degravari quas insederit partes et, si diutius permaneat, etiam mergi. tiberio principe contra lugdunensis provinciae litus in insula simul trecentas amplius beluas reciprocans destituit oceanus, mirae varietatis et magnitudinis, nec pauciores in santonum litore interque reliquas elephantos et arietes candore tantum cornibus adsimulatis, nereidas vero multas. turranius prodidit expulsam beluam in gaditana litora, cuius inter duas pinnas ultimae caudae cubita sedecim fuissent, dentes eiusdem cxx, maximi dodrantium mensura, minimi semipedum. beluae, cui dicebatur exposita fuisse andromeda, ossa romae apportata ex oppido iudaeae iope ostendit inter reliqua miracula in aedilitate sua M. Scaurus longitudine pedum xl, altitudine costarum indicos elephantos excedente, spinae crassitudine sesquipedali.
ballaenae et in nostra maria penetrant. in gaditano oceano non ante brumam conspici eas tradunt, condi autem statis temporibus in quodam sinu placido et capaci, mire gaudentes ibi parere. hoc scire orcas, infestam iis beluam et cuius imago nulla repraesentatione exprimi possit alia quam carnis inmensae dentibus truculentae. inrumpunt ergo in secreta ac vitulos earum aut fetas vel etiamnum gravidas lancinant morsu incursuque ceu liburnicarum rostris fodiunt. illae ad flexum inmobiles, ad repugnandum inertes et pondere suo oneratae, tunc quidem et utero graves pariendive poenis invalidae, solum auxilium novere in altum profugere et se tuto defendere oceano. contra orcae occurrere laborant seseque opponere et caveatas angustiis trucidare, in vada urguere, saxis inlidere. spectantur ea proelia ceu mari ipso sibi irato, nullis in sinu ventis, fluctibus vero ad anhelitus ictusque quantos nulli turbines volvant. orca et in portu ostiensi visa est oppugnata a claudio principe. venerat tum exaedificante eo portum, invitata naufragiis tergorum advectorum e gallia, satiansque se per conplures dies alveum in vado sulcaverat, adtumulata fluctibus in tantum, ut circumagi nullo modo posset et, dum saginam persequitur in litus
fluctibus propulsam, emineret dorso multum super aquas carinae vice inversae. praetendi iussit caesar plagas multiplices inter ora portus profectusque ipse cum praetorianis cohortibus populo romano spectaculum praebuit, lanceas congerente milite e navigiis adsultantibus, quorum unum mergi vidimus reflatu beluae oppletum unda.
ora ballaenae habent in frontibus ideoque summa aqua natantes in sublime nimbos efflant. spirant autem confessione omnium et paucissima alia in mari, quae internorum viscerum pulmonem habent, quoniam sine eo spirare animal nullum putatur. nec piscium branchias habentes anhelitum reddere ac per vices recipere existimant quorum haec opinio est, nec multa alia genera etiam branchiis carentia, in qua sententia fuisse aristotelem video et multis persuasisse doctrina insignibus. nec me protinus huic opinioni eorum accedere haut dissimulo, quoniam et pulmonum vice alia possint spirabilia inesse viscera ita volente natura, sicut et pro sanguine est multis alius umor. in aquas quidem penetrare vitalem hunc halitum quis miretur, qui etiam reddi ab his eum cernat et in terras quoque, tanto spissiorem naturae partem, penetrare argumento animalium quae semper defossa vivunt, ceu talpae accedunt apud me certe efficacia ut credam, etiam omnia in aquis spirare naturae suae sorte, primum saepe adnotata piscium aestivo calore quaedam anhelatio et alia tranquillo velut oscitatio, ipsorum quoque, qui sunt in adversa opinione, de somno piscium confessio - quis enim sine respiratione somno locus - , praeterea bullantium aquarum sufflatio lunaeque effectu concharum quoque corpora augescentia. super omnia est quod esse auditum et odoratum piscibus non erit dubium, ex ae+ris utrumque materia. odorem quidem non aliud quam infectum ae+ra intellegi possit. quam ob rem de his opinetur ut cuique libitum erit. branchiae non sunt ballaenis nec delphinis. haec duo genera fistula spirant, quae ad pulmonem pertinet, ballaenis a fronte, delphinis a dorso. et vituli marini, quos vocant phocas, spirant ac dormiunt in terra; item testudines, de quibus mox plura.
velocissimum omnium animalium, non solum marinorum, est delphinus, ocior volucre, acrior telo, ac nisi multum infra rostrum os illi foret medio paene in ventre, nullus piscium celeritatem eius evaderet. sed adfert moram providentia naturae, quia nisi resupini atque conversi non corripiunt, quae causa praecipue velocitatem eorum ostendit. nam cum fame conciti fugientem in vada ima persecuti piscem diutius spiritum continuere, ut arcu missi ad respirandum emicant tantaque vi exiliunt, ut plerumque vela navium transvolent. vagantur fere coniugia; pariunt catulos decimo mense aestivo tempore, interim et binos. nutriunt uberibus, sicut ballaena, atque etiam gestant fetus infantia infirmos; quin et adultos diu comitantur magna erga partum caritate. adolescunt celeriter, x annis putantur ad summam magnitudinem pervenire. vivunt et tricenis, quod cognitum praecisa cauda in experimentum. abduntur tricenis diebus circa canis ortum occultanturque incognito modo, quod eo magis mirum est, si spirare in aqua non queunt. solent in terram erumpere, incerta de causa, nec statim tellure tacta moriuntur multoque ocius fistula clausa. lingua est iis contra naturam aquatilium mobilis, brevis atque lata, haut differens suillae. pro voce gemitus humano similis, dorsum repandum, rostrum simum. qua de causa nomen simonis omnes miro modo agnoscunt maluntque ita appellari.
delphinus non homini tantum amicum animal, verum et musicae arti, mulcetur symphoniae cantu, set praecipue hydrauli sono. hominem non expavescit ut alienum, obviam navigiis venit, adludit exultans, certat etiam et quamvis plena praeterit vela. Divo Augusto principe lucrinum lacum invectus pauperis cuiusdam puerum ex baiano puteolos in ludum litterarium itantem, cum meridiano immorans appellatum eum simonis nomine saepius fragmentis panis, quem ob iter ferebat, adlexisset, miro amore dilexit. pigeret referre, ni res maecenatis et fabiani et flavi alfii multorumque esset litteris mandata. quocumque diei tempore inclamatus a puero, quamvis occultus atque abditus, ex imo advolabat pastusque e manu praebebat ascensuro dorsum, pinnae aculeos velut vagina condens, receptumque puteolos per magnum aequor in ludum ferebat simili modo revehens pluribus annis, donec morbo extincto puero subinde ad consuetum locum ventitans tristis et maerenti similis ipse quoque, quod nemo dubitaret, desiderio expiravit. alius intra hos annos africo litore hipponis diarruti simili modo ex hominum manu vescens praebensque se tractandum et adludens nantibus inpositosque portans unguento perunctus a flaviano proconsule africae et sopitus, ut apparuit, odoris novitate fluctuatusque similis exanimi caruit hominum conversatione ut iniuria fugatus per aliquot menses, mox reversus in eodem miraculo fuit. iniuriae potestatum in hospitales ad visendum venientium hipponenses in necem eius conpulerunt. ante haec similia de puero in iaso urbe memorantur, cuius amore spectatus longo tempore, dum abeuntem in litus avide sequitur, in harenam invectus expiravit. puerum alexander magnus babylone neptunio sacerdotio praefecit, amorem illum numinis propitii fuisse interpretatus. in eadem urbe iaso hegesidemus scribit et alium puerum hermian nomine similiter maria perequitantem, cum repentinae procellae fluctibus exanimatus esset, relatum, delphinumque causam leti fatentem non reversum in maria atque in sicco expirasse. hoc idem et naupacti accidisse theophrastus tradit. nec modus exemplorum: eadem amphilochi et tarentini de pueris delphinisque narrant. quae faciunt ut credatur, arionem quoque citharoedicae artis, interficere nautis in mari parantibus ad intercipiendos eius quaestus, eblanditum uti prius caneret cithara, congregatis cantu delphinis cum se iecisset in mare, exceptum ab uno taenarum in litus pervectum.
est provinciae narbonensis et in nemausiensi agro stagnum latera appellatum, ubi cum homine delphini societate piscantur. innumera vis mugilum stato tempore angustis faucibus stagni in mare erumpit observata aestus reciprocatione. qua de causa praetendi non queunt retia, eaque moles ponderis nullo modo toleretur, etiamsi non sollertia insidietur tempori. simili ratione in altum protinus tendunt, quod vicino gurgite efficitur, locumque solum pandendis retibus habilem effugere festinant. quod ubi animadvertere piscantes - concurrit autem multitudo temporis gnara et magis etiam voluptatis huius avida - totusque populus e litore quanto potest clamore conciet simonem in spectaculi eventum, celeriter delphini exaudiunt desideria aquilonum flatu vocem prosequente, austro vero tardius ex adverso referente; set tum quoque inproviso in auxilium advolare properant. apparet acies, quae protinus disponitur in loco, ubi coniectus est pugnae. opponunt sese ab alto trepidosque in vada urgent: tum piscatores circumdant retia furcisque sublevant. mugilum nihilo minus velocitas transilit: at illos excipiunt delphini et occidisse ad praesens contenti cibos in victoriam differunt. opere proelium fervet, includique retibus se fortissime urgentes gaudent ac, ne id ipsum fugam hostium stimulet, inter navigia et retia natantesve homines ita sensim elabuntur, ut exitus non aperiant. saltu, quod est alias blandissimum iis, nullus conatur evadere, ni summittantur sibi retia. egressus protinus ante vallum proeliatur. ita peracta captura quos interemere diripiunt. sed enixioris operae quam in unius diei praemium conscii sibi opperiuntur in posterum nec piscibus tantum, sed et intrita panis e vino satiantur.
quae de eodem genere piscandi in iasio sinu mucianus tradit, hoc differunt, quod ultro neque inclamati praesto sint partesque e manibus accipiant et suum quaeque cumba e delphinis socium habeat, quamvis noctu et ad faces. ipsis quoque inter se publica est societas. capto a rege cariae alligatoque in portu ingens reliquorum convenit multitudo maestitia quadam, quae posset intellegi, miserationem petens, donec dimitti rex eum iussit. quin et parvos semper aliquis grandior comitatur ut custos, conspectique iam sunt defunctum portantes, ne laceraretur a beluis.
delphinorum similitudinem habent qui vocantur thursiones. distant et tristitia quidem aspectus - abest enim illa lascivia - , maxime tamen rostris canicularum maleficentiae adsimulati.
testudines tantae magnitudinis indicum mare emittit, uti singularum superficie habitabiles casas integant atque inter insulas rubri praecipue maris his navigent cumbis. capiuntur multis quidem modis, sed maxime evectae in summa pelagi antemeridiano tempore blandito, eminente toto dorso per tranquilla fluitantes, quae voluptas libere spirandi in tantum fallit oblitas sui, ut solis vapore siccato cortice non queant mergi invitaeque fluitent opportunae venantium praedae. ferunt et pastum egressas noctu avideque saturatas lassari atque, ut remeave
rint matutino, summa in aqua obdormiscere; id prodi stertentium sonitu. tum adnatare tacite leniterque singulis ternos; a duobus in dorsum verti, a tertio laqueum inici supinae atque ita e terra a pluribus trahi. in phoenicio mari haut ulla difficultate capiuntur ultroque veniunt stato tempore anni in amnem eleutherum effusa multitudine.
dentes non sunt testudini, set rostri margines acuti, superna parte inferiorem claudente pyxidum modo. in mari conchyliis vivunt, tanta oris duritia, ut lapides comminuant, in terram egressae herbis. pariunt ova avium ovis similia ad centena numero eaque defossa extra aquas et cooperta terra, pavita hac pectore et complanata, incubant noctibus. educunt fetus annuo spatio. quidam oculis spectandoque ova foveri ab iis putant, feminas coitum fugere, donec mas festucam aliquam inponat aversae. trogodytae cornigeras habent, ut in lyra adnexis cornibus latis, sed mobilibus, quorum in natando remigio se adiuvant; chelium id vocatur, eximiae testudinis, sed rarae. namque scopuli praeacuti chelonophagos terrent, trogodytae autem, ad quos adnant, ut sacras adorant. sunt et terrestres, quae ob id in operibus chersinae vocantur, in africae desertis, qua parte maxime sitientibus harenis squalent, roscido, ut creditur, umore viventes. neque aliud ibi animal provenit.