polypi binis mensibus conduntur. ultra bimatum non vivunt. pereunt autem tabe semper, feminae celerius et fere a partu.
non sunt praetereunda et l. lucullo proconsule baeticae conperta de polypis, quae trebius niger e comitibus eius prodidit: avidissimos esse concharum, illas ad tactum conprimi, praecidentes bracchia eorum, ultroque escam ex praedante capere. carent conchae visu omnique sensu alio quam cibi et periculi. insidiantur ergo polypi apertis inpositoque lapillo extra corpus, ne palpitatu eiciatur: ita securi grassantur extrahuntque carnes. illae se contrahunt, sed frustra, discuneatae. tanta sollertia animalium hebetissimis quoque est. praeterea negat ullum atrocius esse animal ad conficiendum hominem in aqua. luctatur enim conplexu et sorbet acetabulis ac numeroso suctu trahit, cum in naufragos urinantesve impetum cepit. sed si invertatur, elanguescit vis; exporrigunt enim se resupinati. cetera, quae idem retulit, monstro propiora possunt videri. carteiae in cetariis adsuetus exire e mari in lacus eorum apertos atque ibi salsamenta populari - mire omnibus marinis expetentibus odorem quoque eorum, qua de causa et nassis inlinuntur - , convertit in se custodum indignationem adsiduitate furti inmodicam. saepes erant obiectae, sed has transcendebat per arborem nec deprehendi potuit nisi canum sagacitate. hi redeuntem circumvasere noctu, concitique custodes expavere novitatem. primum omnium magnitudo inaudita erat, dein colos muria obliti, odore diri. quis ibi polypum exspectasset aut ita cognosceret cum monstro dimicare sibi videbantur. namque et adflatu terribili canes agebat, nunc extremis crinibus flagellatos, nunc robustioribus bracchiis clavarum modo incussos, aegreque multis tridentibus confici potuit. ostendere lucullo caput eius, dolii magnitudine, amphorarum xv capax, atque, ut ipsius trebi verbis utar, “barbas, quas vix utroque bracchio conplecti esset, clavarum modo torosas, longas pedum xxx, acetabulis sive caliculis urnalibus pelvium modo, dentes magnitudini respondentes.” reliquiae adservatae miraculo pependere pondo dcc. saepias quoque et lolligines eiusdem magnitudinis expulsas in litus illud idem auctor est. in nostro mari lolligines quinum cubitorum capiuntur, saepiae binum. neque his bimatu longior vita.
navigeram similitudinem et aliam in propontide visam sibi prodidit mucianus: concham esse acatii modo carinatam, inflexa puppe, prora rostrata. in hanc condi nauplium, animal saepiae simile, ludendi societate sola. duobus hoc fieri generibus: tranquillo enim vectorem demissis palmulis ferire ut remis; si vero flatus invitet, easdem in usum gubernaculi porrigi pandique buccarum sinus aurae. huius voluptatem esse ut ferat, illius ut regat, simulque eam descendere in duo sensu carentia, nisi forte tristi - id etenim constat - omine navigantium humana calamitas in causa est.
locustae crusta fragili muniuntur in eo genere quod caret sanguine. latent mensibus quinis. similiter cancri, qui eodem tempore occultantur, et ambo veris principio senectutem anguium more exuunt renovatione tergorum. cetera in undis natant, locustae reptantium modo fluitant, si nullus ingruat metus, recto meatu, cornibus, quae sunt propria rotunditate praepilata, ad latera porrectis; isdem erectis in pavore oblique in latera procedunt. cornibus inter se dimicant. unum hoc animalium, nisi vivum ferventi aqua incoquatur, fluida carne non habet callum. vivunt petrosis locis, cancri mollibus. hieme aprica litora sectantur, aestate in opaca gurgitum recedunt. omnia eius generis hieme laeduntur, autumno et vere pinguescunt et plenilunio magis, quia noctes sidus tepido fulgore mitificat.
cancrorum genera carabi, astaci, maeae, paguri, heracleotici, leones et alia ignobiliora. carabi cauda a ceteris cancris distant. in phoenice hippoe vocantur, tantae velocitatis, ut consequi non sit. cancris vita longa, pedes octoni, omnes in obliquum flexi. feminae primus pes duplex, mari simplex. praeterea bina bracchia denticulatis forcipibus. superior pars in primoribus his movetur, inferiore inmobili. dexterum bracchium omnibus maius. universi aliquando congregantur. os ponti evincere non valent; quam ob rem egressi circumeunt apparetque tritum iter. pinotheras vocatur minimus ex omni genere, ideo opportunus iniuriae. huic sollertia est inanium ostrearum testis se condere et, cum adcreverit, migrare in capaciores. cancri in pavore et retrorsi pari velocitate redeunt. dimicant inter se ut arietes adversis cornibus incursantes. contra serpentium ictus medentur. sole cancri signum transeunte et ipsorum, cum exanimati sint, corpus transfigurari in scorpiones narratur in sicco. ex eodem genere sunt echini, quibus spinae pro pedibus. ingredi est iis in orbem volvi, itaque detritis saepe aculeis inveniuntur. ex his echinometrae appellantur quorum spinae longissimae, calyces minimi. nec omnibus idem vitreus color. circa toronen candidi nascuntur, spina parva. ova omnium amara, quina numero. ora in medio corpore in terram versa. tradunt saevitiam maris praesagire eos correptisque opperiri lapillis, mobilitatem pondere stabilientes; nolunt volutatione spinas atterere. quod ubi videre nautici, statim pluribus ancoris navigia infrenant.
in eodem genere cocleae aquatiles terrestresque, exerentes se domicilio binaque ceu cornua protendentes contrahentesque, oculis carent, itaque corniculis praetemptant iter. pectines in mari ex eodem genere habentur, reconditi et ipsi magnis frigoribus ac magnis aestibus, unguesque velut igne lucentes in tenebris, etiam in ore mandentium.
firmioris iam testae murices et concharum genera, in quibus magna ludentis naturae varietas. tot colorum differentiae, tot figurae planis, concavis, longis, lunatis, in orbem circumactis, dimidio orbe caesis, in dorsum elatis, levibus, rugatis, denticulatis, striatis, vertice muricatim intorto, margine in mucronem emisso, foris effuso, intus replicato, iam distinctione virgulata, crinita, crispa, canaliculatim, pectinatim divisa, imbricatim undata, cancellatim reticulata, in obliquum, in rectum expansa, densata, porrecta, sinuata, brevi nodo ligatis, toto latere conexis, ad plausum apertis, ad bucinum recurvis. navigant ex iis veneriae praebentesque concavam sui partem et aurae opponentes per summa aequorum velificant. saliunt pectines et extra volitant seque et ipsi carinant.
sed quid haec tam parva commemoro, cum populatio morum atque luxuria non aliunde maior quam e concharum genere proveniat iam quidem ex tota rerum natura damnosissimum ventri mare est tot modis, tot mensis, tot piscium saporibus, quis pretia capientium periculo fiunt. sed quota haec portio est reputantibus purpuras, conchylia, margaritas! parum scilicet fuerat in gulas condi maria, nisi manibus, auribus, capite totoque corpore a feminis iuxta virisque gestarentur. quid mari cum vestibus, quid undis fluctibusque cum vellere non recte recipit haec nos rerum natura nisi nudos esto, sit tanta ventri cum eo societas: quid tergori parum est, nisi qui vescimur periculis etiam vestiamur adeo per totum corpus anima hominis quaesita maxime placent.
principium ergo columenque omnium rerum pretii margaritae tenent. indicus maxime has mittit oceanus inter illas beluas tales tantasque, quas diximus, per tot maria venientes, tam longo terrarum tractu et tantis solis ardoribus. atque indis quoque in insulas petuntur et admodum paucas. fertilissima est taprobane et stoidis, ut diximus in circuitu mundi, item perimula, promunturium indiae. praecipue autem laudantur circa arabiam in persico sinu maris rubri.
origo atque genitura conchae sunt, haut multum ostrearum conchis differentes. has ubi genitalis anni stimularit hora, pandentes se quadam oscitatione impleri roscido conceptu tradunt, gravidas postea eniti, partumque concharum esse margaritas pro qualitate roris accepti. si purus influxerit, candorem conspici; si vero turbidus, et fetum sordescere; eundem pallere caelo minante. conceptum ex eo quippe constare, caelique iis maiorem societatem esse quam maris: inde nubilum trahi colorem aut pro claritate matutina serenum. si tempestive satientur, grandescere et partus; si fulguret, conprimi conchas ac pro ieiunii modo minui; si vero etiam tonuerit, pavidas ac repente conpressas quae vocant physemata efficere, specie modo inani inflata sine corpore; hos esse concharum abortus. sani quidem partus multiplici constant cute, non inproprie callum ut existimari corporis possit. itaque et purgantur a peritis. miror ipso tantum eas caelo gaudere, sole rufescere candoremque perdere ut corpus humanum. quare praecipuum custodiunt pelagiae, altius mersae quam ut penetrent radii. flavescunt tamen et illae senecta rugisque torpescunt, nec nisi in iuventa constat ille qui quaeritur vigor. crassescunt etiam in senecta conchisque adhaerescunt nec his evelli queunt nisi li
ma. quibus una tantum est facies et ab ea rotunditas, aversis planities, ob id tympania nominantur. cohaerentes videmus in conchis hac dote unguenta circumferentibus. cetero in aqua mollis unio, exemptus protinus durescit.
concha ipsa, cum manum vidit, conprimit sese operitque opes suas, gnara propter illas se peti, manumque, si praeveniat, acie sua abscidat, nulla iustiore poena, et aliis munita suppliciis, quippe inter scopulos maior pars invenitur, in alto quoque comitantibus marinis canibus, nec tamen aures feminarum arcentur. quidam tradunt sicut apibus, ita concharum examinibus singulas magnitudine et vetustate praecipuas esse veluti duces, mirae ad cavendum sollertiae. has urinantium cura peti, illis captis facile ceteras palantes retibus includi, multo deinde obrutas sale in vasis fictilibus; rosa carne omni nucleos quosdam corporum, hoc est uniones, decidere in ima.
vsu atteri non dubium est coloremque indiligentia mutare. dos omnis in candore, magnitudine, orbe, levore, pondere, haut promptis rebus in tantum, ut nulli duo reperiantur indiscreti: unde nomen unionum romanae scilicet inposuere deliciae, nam id apud graecos non est, ne apud barbaros quidem, inventores rei eius, aliud quam margaritae. et in candore ipso magna differentia: clarior in rubro mari repertis, in indico specularium lapidum squamas adsimulant, alias magnitudine praecellentes. summa laus coloris est exaluminatos vocari. et procerioribus sua gratia est. elenchos appellant fastigata longitudine alabastrorum figura in pleniorem orbem desinentes. hos digitis suspendere et binos ac ternos auribus feminarum gloria est, subeuntque luxuriae eius nomina externa, exquisita perdito nepotatu, si quidem, cum id fecere, crotalia appellant, ceu sono quoque gaudeant et collisu ipso margaritarum; cupiuntque iam et pauperes, lictorem feminae in publico unionem esse dictitantes. quin et pedibus, nec crepidarum tantum obstragulis, set totis socculis addunt. neque enim gestare iam margaritas, nisi calcent ac per uniones etiam ambulent, satis est.
in nostro mari reperiri solebant crebrius circa bosporum thracium, rufi ac parvi in conchis quas myas appellant. at in acarnania quae vocatur pina gignit, quo apparet non uno conchae genere nasci. namque et iuba tradit arabicis concham esse similem pectini insecto, hirsutam echinorum modo, ipsum unionem in carne grandini similem. conchae non tales ad nos adferuntur. nec in acarnania autem laudati reperiuntur, enormes et feri colorisque marmorei. meliores circa actium, sed et hi parvi, et in mauretaniae maritimis. alexander polyhistor et sudines senescere eos putant coloremque expirare.
firmum corpus esse manifestum est, quod nullo lapsu franguntur. non autem semper in media carne reperiuntur, sed aliis atque aliis locis, vidimusque iam in extremis etiam marginibus velut e concha exeuntes et in quibusdam quaternos quinosque. pondus ad hoc aevi semunciae pauci singulis scripulis excessere. in britannia parvos atque decolores nasci certum est, quoniam divus iulius thoracem, quem veneri genetrici in templo eius dicavit, ex britannicis margaritis factum voluerit intellegi.
lolliam paulinam, quae fuit gai principis matrona, ne serio quidem aut sollemni caerimoniarum aliquo apparatu, sed mediocrium etiam sponsalium cena, vidi smaragdis margaritisque opertam, alterno textu fulgentibus toto capite, crinibus spira, auribus, collo monilibus, digitis. quae summa quadringentiens hs colligebat, ipsa confestim parata mancupationem tabulis probare. nec dona prodigi principis fuerant, sed avitae opes, provinciarum scilicet spoliis partae. hic est rapinarum exitus, hoc fuit quare m. lollius infamatus regum muneribus in toto oriente interdicta amicitia a gaio caesare augusti filio venenum biberet, ut neptis eius quadringentiens hs operta spectaretur ad lucernas! computet nunc aliquis ex altera parte quantum curius aut fabricius in triumphis tulerint, imaginetur illorum fercula, ex altera parte lolliam, unam imperii mulierculam, accubantem: non illos curru detractos quam in hoc vicisse malit nec haec summa luxuriae exempla sunt. duo fuere maximi uniones per omne aevum; utrumque possedit cleopatra, aegypti reginarum novissima, per manus orientis regum sibi traditos. haec, cum exquisitis cotidie antonius saginaretur epulis, superbo simul ac procaci fastu, ut regina meretrix lautitiam eius omnem apparatumque obtrectans, quaerente eo, quid adstrui magnificentiae posset, respondit una se cena centiens hs absumpturam. cupiebat discere antonius, sed fieri posse non arbitrabatur. ergo sponsionibus factis postero die, quo iudicium agebatur, magnificam alias cenam, ne dies periret, sed cotidianam, antonio apposuit inridenti computationemque expostulanti. at illa corollarium id esse et consumpturam eam cenam taxationem confirmans solamque se centiens hs cenaturam, inferri mensam secundam iussit. ex praecepto ministri unum tantum vas ante eam posuere aceti, cuius asperitas visque in tabem margaritas resolvit. gerebat auribus cum maxime singulare illud et vere unicum naturae opus. itaque expectante antonio, quidnam esset actura, detractum alterum mersit ac liquefactum obsorbuit. iniecit alteri manum l. plancus, iudex sponsionis eius, eum quoque parante simili modo absumere, victumque antonium pronuntiavit omine rato. comitatur fama unionis eius parem, capta illa tantae quaestionis victrice regina, dissectum, ut esset in utrisque veneris auribus romae in pantheo dimidia eorum cena. non ferent hanc palmam spoliabunturque etiam luxuriae gloria. prior id fecerat romae in unionibus magnae taxationis clodius, tragoedi aesopi filius, relictus ab eo in amplis opibus heres, ne triumviratu suo nimis superbiat antonius paene histrioni comparatus, et quidem nulla sponsione ad hoc producto (quo magis regium fiat), sed ut experiretur in gloriam palati, quidnam saperent margaritae. atque ut mire placuere, ne solus hoc sciret, singulos uniones convivis quoque absorbendos dedit.
romae in promiscuum ac frequentem usum venisse alexandria in dicionem redacta, primum autem coepisse circa sullana tempora minutas et viles fenestella tradit, manifesto errore, cum aelius stilo circa iugurthinum bellum unionum nomen inponi cum maxime grandibus margaritis prodat.
et hoc tamen aeternae prope possessionis est; sequitur heredem, in mancipatum venit ut praedium aliquod: conchylia et purpuras omnis hora atterit, quibus eadem mater luxuria paria paene et margaritis pretia fecit.
purpurae vivunt annis plurimum septenis. latent sicut murices circa canis ortum tricenis diebus. congregantur verno tempore mutuoque attritu lentorem cuiusdam cerae salivant. simili modo et murices, sed purpurae florem illum tinguendis expetitum vestibus in mediis habent faucibus. liquoris hic minimi est candida vena, unde pretiosus ille bibitur nigrantis rosae colore sublucens; reliquum corpus sterile. vivas capere contendunt, quia cum vita sucum eum evomunt. et maioribus quidem purpuris detracta concha auferunt, minores cum testa vivas frangunt, ita demum eum expuentes. tyri praecipuus hic asiae, meninge africae et gaetulo litore oceani, in laconica europae. fasces huic securesque romanae viam faciunt, idemque pro maiestate pueritiae est, distinguit ab equite curiam, dis advocatur placandis omnemque vestem inluminat, in triumphali miscetur auro. quapropter excusata et purpurae sit insania. sed unde conchyliis pretia, quis virus grave in fuco, color austerus in glauco et irascenti similis mari
lingua purpurae longitudine digitali, qua pascitur perforando reliqua conchylia: tanta duritia aculeo est. aquae dulcedine necantur et sicubi flumen inmergitur; alioqui captae et diebus quinquagenis vivunt saliva sua. conchae omnes celerrime crescunt, praecipue purpurae: anno magnitudinem implent.
quod si hactenus transcurrat expositio, fraudatam profecto se luxuria credat nosque indiligentiae damnet. quam ob rem persequemur etiam officinas, ut, tamquam in victu frugum noscitur ratio, sic omnes qui istis gaudent in praemio vitae suae calleant. concharum ad purpuras et conchylia - eadem enim est materia, sed distat temperamento - duo sunt genera: bucinum minor concha ad similitudinem eius qua bucini sonus editur - unde et causa nomini - , rotunditate oris in margine incisa; alterum purpura vocatur canaliculato procurrente rostro et canaliculi latere introrsus tubulato, qua proseratur lingua. praeterea clavatum est ad turbinem usque aculeis in orbem septenis fere, qui non sunt bucino, sed utrisque orbes totidem, quot habeant annos. bucinum non nisi petris adhaeret circaque scopulos legitur.
purpurae nomine alio pelagiae vocantur. earum genera plura pabulo et solo discreta: lutense putre limo et algense nutritum alga, vilissimum utrumque. melius taeniense in taeniis maris collectum, hoc quoque tamen etiamnum levius atque dilu
tius. calculense appellatur a calculo in mari, mire aptum conchyliis, et longe optimum purpuris dialutense, id est vario soli genere pastum. capiuntur autem purpurae parvulis rarisque textu veluti nassis in alto iactis. inest his esca, clusiles mordacesque conchae, ceu mitulos videmus. has semineces, sed redditas mari avido hiatu revivescentes, appetunt purpurae porrectisque linguis infestant. at illae aculeo exstimulatae claudunt sese conprimuntque mordentia. ita pendentes aviditate sua purpurae tolluntur.
capi eas post canis ortum aut ante vernum tempus utilissimum, quoniam, cum cerificavere, fluxos habent sucos. sed id tinguentium officinae ignorant, cum summa vertatur in eo. eximitur postea vena quam diximus, cui addi salem necessarium, sextarios ferme centenas in libras; macerari triduo iustum, quippe tanto maior vis, quanto recentior, fervere in plumbo, singulasque amphoras centenas aquae, quingentenas medicaminis libras aequali ac modico vapore torreri et ideo longinquae fornacis cuniculo. ita despumatis subinde carnibus, quas adhaesisse venis necesse est, decimo ferme die liquata cortina vellus elutriatum mergitur in experimentum et, donec spei satis fiat, uritur liquor. rubens color nigrante deterior. quinis lana potat horis rursusque mergitur carminata, donec omnem ebibat saniem. bucinum per se damnatur, quoniam fucum remittit: pelagio ad modum alligatur nimiaeque eius nigritiae dat austeritatem illam nitoremque qui quaeritur cocci. ita permixtis viribus alterum altero excitatur aut adstringitur. summa medicaminum in libras ... vellerum bucini ducenae et e pelagio cxi. ita fit amethysti colos eximius ille. at tyrius pelagio primum satiatur inmatura viridique cortina, mox permutatur in bucino. laus ei summa in colore sanguinis concreti, nigricans aspectu idemque suspectu refulgens. unde et homero purpureus dicitur sanguis.
purpurae usum romae semper fuisse video, sed romulo in trabea. nam toga praetexta et latiore clavo tullum hostilium e regibus primum usum etruscis devictis satis constat. nepos cornelius, qui Divi Augusti principatu obiit: “me,” inquit, “iuvene violacea purpura vigebat, cuius libra denariis centum venibat, nec multo post rubra tarentina. huic successit dibapha tyria, quae in libras denariis mille non poterat emi. hac p. lentulus spinther aedilis curulis primus in praetexta usus inprobabatur. qua purpura quis non iam,” inquit, “tricliniaria facit” spinther aedilis fuit urbis conditae anno dcxci Cicerone consule. dibapha tunc dicebatur quae bis tincta esset, veluti magnifico inpendio, qualiter nunc omnes paene commodiores purpurae tinguuntur.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 307