et anseri vigil cura capitolio testata defenso, per id tempus canum silentio proditis rebus, quam ob causam cibaria anserum censores in primis locant. quin et fama amoris aegii dilecta forma pueri nomine ... olenii et glauces ptolemaeo regi cithara canentis, quam eodem tempore et aries amasse proditur. potest et sapientiae videri intellectus iis esse: ita comes perpetuo adhaesisse lacydi philosopho dicitur, nusquam ab eo, non in publico, non in balineis, non noctu, non interdiu, digressus.
nostri sapientiores, qui eos iecoris bonitate novere. fartilibus in magnam amplitudinem crescit, exemptum quoque lacte mulso augetur. nec sine causa in quaestione est, quis tantum bonum invenerit, scipio metellus vir consularis an marcus seius eadem aetate eques romanus. sed, quod constat, messalinus cotta, messalae oratoris filius, palmas pedum ex iis torrere atque patinis cum gallinaceorum cristis condire repperit; tribuetur enim a me culinis cuiusque palma cum fide. mirum in hac alite a morinis usque romam pedibus venire. fessi proferuntur ad primos; ita ceteri stipatione naturali propellunt eos.
candidorum alterum vectigal in pluma. velluntur quibusdam locis bis anno, rursus plumigeri vestiuntur. mollior quae corpori proxima, et e germania laudatissima. candidi ibi, verum minores; gantae vocantur. pretium plumae eorum in libras denarii quini. et inde crimina plerumque auxiliorum praefectis, a vigili statione ad haec aucupia dimissis cohortibus totis; eoque deliciae processere, ut sine hoc instrumento durare iam ne virorum quidem cervices possint.
aliud repperit syriae pars quae commagene vocatur, adipem eorum in vase aereo cum cinnamo nive multa obrutum ac rigore gelido maceratum ad usum praeclari medicaminis, quod ab gente dicitur commagenum.
anserini generis sunt chenalopeces et, quibus lautiores epulas non novit britannia, chenerotes, fere ansere minores. decet tetraonas suus nitor absolutaque nigritia, in superciliis cocci rubor. alterum eorum genus vulturum magnitudinem excedit, quorum et colorem reddit, nec ulla ales, excepto struthocamelo, maius corpore inplens pondus, in tantum aucta, ut in terra quoque inmobilis prehendatur. gignunt eos alpes et septentrionalis regio. in vivariis saporem perdunt. moriuntur contumacia spiritu revocato. proximae iis sunt quas hispania aves tardas appellat, graecia ὠτίδας, damnatas in cibis; emissa enim ossibus medulla odoris taedium extemplo sequitur.
indutias habet gens pygmaea abscessu gruum, ut diximus, cum iis dimicantium. inmensus est tractus, quo veniunt, si quis reputet, a mari eoo. quando proficiscantur consentiunt; volant ad prospiciendum alte, ducem quem sequantur eligunt, in extremo agmine per vices qui adclament dispositos habent et qui gregem voce contineant. excubias habent nocturnis temporibus lapillum pede sustinentes, qui laxatus somno et decidens indiligentiam coarguat; ceterae dormiunt, capite subter alam condito alternis pedibus insistentes. dux erecto providet collo ac praedicit. eaedem mansuefactae lasciviunt gyrosque quosdam indecoro cursu vel singulae peragunt. certum est, pontum transvolaturas primum omnium angustias petere inter duo promunturia criu metopon et carambim, mox saburra stabiliri; cum medium transierint, abici lapillos e pedibus, cum attigerint continentem, et e gutture harenam. cornelius nepos, qui Divi Augusti principatu obiit, cum scriberet turdos paulo ante coeptos saginari, addidit ciconias magis placere quam grues, cum haec nunc ales inter primas expetatur, illam nemo velit attigisse.
ciconiae quonam e loco veniant aut quo se referant, inconpertum adhuc est. e longinquo venire non dubium eodem quo grues modo, illas hiemis, has aestatis advenas. abiturae congregantur in loca certa comitataeque sic, ut nulla generis sui relinquatur nisi captiva et serva, ceu lege praedicta die recedunt. nemo vidit agmen discedentium, cum discessurum appareat, nec venire, sed venisse cernimus. utrumque nocturnis fit temporibus, et quamvis ultra citrave pervolent, numquam tamen advenisse usquam nisi noctu existimantur. pythonos comen vocant in asia patentibus campis, ubi congregatae inter se commurmurant eamque, quae novissima advenit, lacerant atque ita abeunt. notatum post idus augustas non temere visas ibi. sunt qui ciconiis non inesse linguam confirment. honos iis serpentium exitio tantus, ut in thessalia capital fuerit occidisse eademque legibus poena, quae in homicidam.
simili anseres quoque et olores ratione commeant, sed horum volatus cernitur. liburnicarum more rostrato impetu feruntur, facilius ita findentes ae+ra quam si recta fronte inpellerent; a tergo sensim dilatante se cuneo porrigitur agmen largeque inpellenti praebetur aurae. colla inponunt praecedentibus, fessos duces ad terga recipiunt. - (ciconiae nidos eosdem repetunt, genetricum senectam invicem educant) - olorum morte narratur flebilis cantus, falso, ut arbitror, aliquot experimentis. iidem mutua carne vescuntur inter se.
verum haec commeantium per maria terrasque peregrinatio non patitur differri minores quoque, quibus est natura similis. utcumque enim supra dictas magnitudo et vires corporum invitare videri possint, coturnices ante etiam semper adveniunt quam grues, parva avis et, cum ad nos venit, terrestris potius quam sublimis. advolant et hae simili modo, non sine periculo navigantium, cum adpropinquavere terris. quippe velis saepe incidunt, et hoc semper noctu, merguntque navigia. iter est iis per hospitia certa. austro non volant, umido scilicet et graviore vento; aura tamen vehi volunt propter pondus corporum viresque parvas - hinc volantium illa conquestio labore expressa - , aquilone ergo maxime volant, ortygometra duce. primam earum terrae adpropinquantem accipiter rapit. semper hic remeantes comitatum sollicitant, abeuntque una persuasae glottis et otus et cychramus. glottis praelongam exerit linguam, unde ei nomen. hanc initio blandita peregrinatione avide profectam paenitentia in volatu cum labore scilicet subit: reverti incomitatam piget et sequi nec umquam plus uno die pergit, in proximo hospitio deserit. verum invenitur alia antecedente anno relicta simili modo in singulos dies. cychramus perseverantior festinat etiam pervenire ad expetitas sibi terras. itaque noctu is eas excitat admonetque itineris. otus bubone minor est, noctuis maior, auribus plumeis eminentibus, unde et nomen illi - quidam latine axionem vocant - , imitatrix alias avis ac parasita et quodam genere saltatrix. capitur haut difficulter ut noctuae, intentam in aliquem circumeunte alio. quod si ventus agmen adverso flatu coepit inhibere, pondusculis lapidum adprehensis aut gutture harena repleto stabilitae volant. coturnicibus veneni semen gratissimus cibus, quam ob causam eas damnavere mensae, simulque comitialem propter morbum despui suetum, quem solae animalium sentiunt praeter hominem.
abeunt et hirundines hibernis mensibus, sola carne vescens avis ex iis quae aduncos ungues non habent. sed in vicina abeunt apricos secutae montium recessus, inventaeque iam sunt ibi nudae atque deplumes. thebarum tecta subire negantur, quoniam urbs illa saepius capta sit, nec bizyes in threcia propter scelera terei. caecina volaterranus equestris ordinis, quadrigarum dominus, conprehensas in urbem secum auferens victoriae nuntias amicis mittebat in eundem nidum remeantes inlito victoriae colore. tradit et fabius pictor in annalibus suis, cum obsideretur praesidium romanum a ligustinis, hirundinem a pullis ad se adlatam, ut lino ad pedem eius adligato nodis significaret, quoto die adveniente auxilio eruptio fieri deberet.
abeunt et merulae turdique et sturni simili modo in vicina. sed hi plumam non amittunt nec occultantur, visi saepe ibi quo hibernum pabulum petunt; itaque in germania hieme maxime turdi cernuntur. verius turtur occultatur pinnasque amittit. abeunt et palumbes; quonam et in his incertum. sturnorum generi proprium catervatim volare et quodam pilae orbe circumagi, omnibus in medium agmen tendentibus. volucrum soli hirundini flexuosi volatus velox celeritas, quibus ex causis neque rapinae ceterarum alitum obnoxia est. eadem sola avium non nisi in volatu pascitur.
temporum magna differentia avibus: perennes, ut columbae, semenstres, ut hirundines, trimenstres, ut turdi, turtures, et quae, cum fetum eduxere, abeunt, ut galguli, upupae.
auctores sunt omnibus annis advolare ilium ex aethiopia aves et confligere ad memnonis tumulum, quas ob id memnonidas vocant. hoc idem quinto quoque anno facere eas in aethiopia circa regiam memnonis, exploratum sibi cremutius tradit. simili modo pugnant meleagrides in boeotia. africae hoc est gallinarum genus, gibberum, variis sparsum plumis. quae novissimae sunt peregrinarum avium in mensas receptae propter ingratum virus; verum meleagri
tumulus nobiles eas fecit.
seleucides aves vocantur quarum adventum ab iove precibus inpetrant cadmi montis incolae, fruges eorum locustis vastantibus. nec unde veniant quove abeant compertum, numquam conspectis nisi cum praesidio earum indigetur. invocant et aegyptii ibis suas contra serpentium adventum, et elei myiacoren deum muscarum multitudine pestilentiam adferente, quae protinus intereunt quam litatum est ei deo.
sed in secessu avium et noctuae paucis diebus latere traduntur, quarum genus in creta insula non esse, etiam, si qua invecta sit, emori. nam haec quoque mira naturae differentia: alia aliis locis negat, tamquam genera frugum fruticumve, sic et animalium; non nasci tralaticium, invecta emori mirum. quod illud est unius generis saluti adversum, quaeve ista naturae invidia aut qui terrarum dicti avibus termini rhodos aquilam non habet. transpadana italia iuxta alpes larium lacum appellat amoenum arbusto agro, ad quem ciconiae non permeant, sicuti nec octavum citra lapidem ab eo inmensa alioqui finitimo insubrum tractu examina graculorum monedularum, cui soli avi furacitas argenti aurique praecipue mira est. picus martius in tarentino agro negatur esse. nuper et adhuc tamen rara ab appennino ad urbem versus cerni coepere picarum genera, quae longa insignes cauda variae appellantur; proprium iis calvescere omnibus annis, cum serantur rapa. perdices non transvolant boeotiae fines in attica, nec ulla avis in ponto insula, qua sepultus est achilles, sacratam ei aedem. in fidenate agro iuxta urbem ciconiae nec pullos nec nidum faciunt. at in agrum volaterranum palumbium vis e mari quotannis advolat. romae in aedem herculis in foro boario nec muscae nec canes intrant. multa praeterea similia, quae prudens subinde omitto in singulis generibus, fastidio parcens, quippe cum theophrastus tradat invecticias esse in asia etiam columbas et pavones et cervos et in cyrenaica vocales ranas.
alia admiratio circa oscines. fere mutant colorem vocemque tempore anni ac repente fiunt aliae, quod in grandiore alitum genere grues tantum; hae enim senectute nigrescunt. merula ex nigra rufescit, canit aestate, hieme balbutit, circa solstitium muta. rostrum quoque anniculis in ebur transfiguratur, dumtaxat maribus. turdis colos aestate circa cervicem varius, hieme concoloribus.
lusciniis diebus ac noctibus continuis xv garrulus sine intermissu cantus densante se frondium germine, non in novissimis digna miratu ave. primum tanta vox tam parvo in corpusculo, tam pertinax spiritus; deinde in una perfecta musica scientia: modulatus editur sonus et nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur inflexo, nunc distinguitur conciso, copulatur intorto, promittitur revocato, infuscatur ex inopinato, interdum et secum ipse murmurat, plenus, gravis, acutus, creber, extentus, ubi visum est, vibrans, summus, medius, imus. breviterque omnia tam parvulis in faucibus, quae tot exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitavit, non ut sit dubium hanc suavitatem praemonstratam efficaci auspicio, cum in ore stesichori cecinit infantis. ac ne quis dubitet artis esse, plures singulis sunt cantus, nec iidem omnibus, sed sui cuique. certant inter se, palamque animosa contentio est. victa morte finit saepe vitam spiritu prius deficiente quam cantu. meditantur aliae iuveniores versusque quos imitentur accipiunt. audit discipula intentione magna et reddit, vicibusque reticent: intellegitur emendatae correptio et in docente quaedam reprehensio. ergo servorum illis pretia sunt, et quidem ampliora quam quibus olim armigeri parabantur. scio hs [vi] candidam alioqui, quod est prope invisitatum, venisse, quae agrippinae claudi principis coniugi dono daretur. visum iam saepe iussas canere coepisse et cum symphonia alternasse, sicut homines repertos qui sonum earum addita in transversas harundines aqua foramen inspirantes linguaeve parva aliqua opposita mora indiscreta redderent similitudine. sed hae tantae tamque artifices argutiae a xv diebus paulatim desinunt, nec ut fatigatas possis dicere aut satiatas. mox aestu aucto in totum alia vox fit, nec modulata aut varia; mutatur et color. postremo hieme ipsa non cernitur. linguis earum tenuitas illa prima non est quae ceteris avibus. pariunt vere primo, cum plurimum, sena ova.
alia ratio ficedulis, nam formam simul coloremque mutant. hoc nomen autumno habent, postea melancoryphi vocantur. sic et erithacus hieme, idem phoenicurus aestate. mutat et upupa, ut tradit aeschylus poeta, obscena alias pastu avis, crista visenda plicatili, contrahens eam subrigensque per longitudinem capitis.
oenanthe quidem etiam statos latebrae dies habet. exoriente sirio occultata ab occasu eiusdem prodit, quod miremur, ipsis diebus utrumque. chlorion quoque, qui totus est luteus, hieme non visus, circa solstitia procedit. merulae circa cyllenen arcadiae, nec usquam aliubi, candidae nascuntur. ibis circa pelusium tantum nigra est, ceteris omnibus locis candida.
oscines praeter exceptas non temere fetus faciunt ante aequinoctium vernum aut post autumnale, ante solstitium autem dubios, post solstitium vitales.
eo maxime sunt insignes halcyones. dies earum partus maria quique navigant novere. ipsa avis paulo amplior passere, colore cyanea et parte inferiore tantum purpurea, candidis admixta pinnis collo, gracili ac procero rostro. alterum genus earum magnitudine distinguitur et cantu: minores in harundinetis canunt. halcyonem videre rarissimum est nec nisi vergiliarum occasu et circa solstitia brumamve, nave aliquando circumvolata statim in latebras abeuntem. fetificant bruma, qui dies halcyonides vocantur, placido mari per eos et navigabili, siculo maxime. faciunt autem vii ante brumam diebus nidos et totidem sequentibus pariunt. nidi earum admirationem habent pilae figura paulum eminenti, ore perquam angusto, grandium spongearum similitudine. ferro intercidi non queunt, franguntur ictu valido, ut spuma arida maris. nec unde confingantur invenitur; putant ex spinis aculeatis, piscibus enim vivunt. subeunt et in amnes. pariunt ova quina.
gaviae in petris nidificant, mergi et in arboribus. pariunt plurimum terna, sed gaviae aestate, mergi incipiente vere.
halcyonum nidi figura reliquarum quoque sollertiae admonet, neque alia parte ingenia avium magis admiranda sunt. hirundines luto construunt, stramento roborant. si quando inopia est luti, madefactis multa aqua pinnis pulverem spargunt; ipsum vero nidum mollibus plumis floccisque consternunt tepefaciendis ovis, simul ne durus sit infantibus pullis. in fetu summa aequitate alternant cibum. notabili munditia egerunt excrementa pullorum adultioresque circumagi docent et foris saturitatem emittere. alterum est hirundinum genus rusticarum et agrestium, quae raro in domibus diversos figura, sed eadem materia confingunt nidos, totos supinos, faucibus porrectis in angustum, utero capaci, mirum qua peritia et occultandis habiles pullis et substernendis molles. in aegypti heracleotico ostio molem continuatione nidorum evaganti nilo inexpugnabilem opponunt stadii fere unius spatio, quod humano opere perfici non posset. in eadem aegypto iuxta oppidum copton insula est sacra isidi, quam ne laceret amnis idem, muniunt opere, incipientibus vernis diebus palea et stramento rostrum eius firmantes, continuatis per triduum noctibus tanto labore, ut multas in opere emori constet; eaque militia illis cum anno redit semper. tertium est earum genus: excavant ripas atque ita internidificant. - (harum pulli ad cinerem ambusti mortifero faucium malo multisque aliis morbis humani corporis medentur) - non faciunt hae nidos migrantque multis diebus ante, si futurum est, ut auctus amnis attingat.
in genere vitiparrarum est cui nidus ex musco arido ita absoluta perficitur pila, ut inveniri non possit aditus. acanthyllis appellatur eadem figura ex lino intexens. picorum aliquis suspenditur surculo primis in ramis cyathi modo, ut nulla quadripes possit accedere. galgulos quidem ipsos dependentes pedibus somnum capere confirmant, quia tutiores ita se sperent. iam publicum quidem omnium est tabulata ramorum sustinendo nido provide eligere, camarare ab imbri aut fronde protegere densa. in arabia cinnamolgus avis appellatur cinnami surculis nidificans; plumbatis eos sagittis decutiunt indigenae mercis gratia. in scythis avis magnitudine otidis binos parit in leporina pelle semper in cacuminibus ramorum suspensa. picae cum diligentius visum ab homine nidum sensere, ova transgerunt alio. hoc in iis avibus, quarum digiti non sint accommodati conplectendis transferendisque ovis, miro traditur modo. namque surculo super bina ova inposito ac feruminato alvi glutino, subdita cervice medio, aequa utrimque libra deportant alio.
nec vero iis minor sollertia, quae cunabula in terra faciunt corporis gravitate prohibit
ae sublime petere. merops vocatur genitores suos reconditos pascens, pallido intus colore pinnarum, superne cyaneo, priore parte subrutilo. nidificat in specu sex pedum defossa altitudine.
perdices spina et frutice sic muniunt receptaculum, ut contra feram abunde vallentur. ovis stragulum molle pulvere contumulant nec in quo loco peperere incubant: ne cui frequentior conversatio suspecta sit, transferunt alio. illae quidem et maritos suos fallunt, quoniam intemperantia libidinis frangunt earum ova, ne incubando detineantur. tunc inter se dimicant mares desiderio feminarum; victum aiunt venerem pati. id quidem et coturnices trogus et gallinaceos aliquando, perdices vero a domitis feros et novos aut victos iniri promiscue. capiuntur quoque pugnacitate eiusdem libidinis, contra aucupis inlicem exeunte in proelium duce totius gregis. capto eo procedit alter ac subinde singuli. rursus circa conceptum feminae capiuntur contra aucupum feminam exeuntes, ut rixando abigant eam. nec in alio animali par opus libidinis. si contra mares steterint, feminae aura ab iis flante praegnantes fiunt, hiantes autem exerta lingua per id tempus aestuant. concipiunt et supervolantium adflatu, saepe voce tantum audita masculi, adeoque vincit libido etiam fetus caritatem, ut illa furtim et in occulto incubans, cum sensit feminam aucupis accedentem ad marem, recanat revocetque et ultro praebeat se libidini. rabie quidem tanta feruntur, ut in capite aucupantium saepe caecae motu sedeant. si ad nidum is coepit accedere, procurrit ad pedes eius feta, praegravem aut delumbem sese simulans, subitoque in procursu aut brevi aliquo volatu cadit, ut fracta ala aut pedibus, at procurrit iterum iamiam prehensurum effugiens spemque frustrans, donec in diversum abducat a nidis. eadem in pavore, libera ac materna vacans cura, in sulco resupina glaeba se terrae pedibus adprehensa operit. perdicum vita et ad sedecim annos durare existimatur.
ab iis columbarum maxime spectantur simili ratione mores. inest pudicitia illis plurima et neutri nota adulteria. coniugi fidem non violant communemque servant domum. nisi caelebs aut vidua nidum non relinquit. et imperiosos mares, subinde etiam iniquos ferunt, quippe suspicio est adulterii, quamvis natura non sit: tunc plenum querela guttur saevique rostro ictus, mox in satisfactione exosculatio et circa veneris preces crebris pedum orbibus adulatio. amor utrique subolis aequalis; saepe et ex hac causa castigatio pigrius intrante femina ad pullos. parturienti solatia et ministeria ex mare. pullis primo salsiorem terram collectam gutture in ora inspuunt praeparantes tempestivitatem cibo. proprium generis eius et turturum, cum bibant, colla non resupinare largeque bibere iumentorum modo.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 310