Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 320
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 320

by Pliny the Elder


  non sunt eorum cinnamomum aut casia, et tamen felix appellatur arabia, falsi et ingrati cognominis, quae hoc acceptum superis ferat, cum plus ex eo inferis debeat. beatam illam fecit hominum etiam in morte luxuria quae dis intellexerant genita inurentium defunctis. periti rerum adseverant non ferre tantum annuo fetu, quantum nero princeps novissimo poppaeae suae die concremaverit. aestimentur post ea toto orbe singulis annis tot funera acervatimque congesta honori cadaverum quae dis per singulas micas dantur. nec minus propitii erant mola salsa supplicantibus, immo vero, ut palam est, placatiores. verum arabiae etiamnum felicius mare est; ex illo namque margaritas mittit. minimaque computatione miliens centena milia sestertium annis omnibus india et seres et paeninsula illa imperio nostro adimunt: tanti nobis deliciae et feminae constant. quota enim portio ex illis ad deos, quaeso, iam vel ad inferos pertinet

  cinnamomum et casias fabulose narravit antiquitas princepsque herodotus avium nidis et privatim phoenicis, in quo situ liber pater educatus esset, ex inviis rupibus arboribusque decuti carnis quam ipsae inferrent pondere aut plumbatis sagittis, item casiam circa paludes, propugnante unguibus diro vespertilionum genere aligerisque serpentibus, his commentis augentes rerum pretia. comitata vero fabula est ad meridiani solis repercussus inenarrabilem quendam universitatis halitum e tota paeninsula existere tot generum aurae spirante concentu, magnique alexandri classibus arabiam primum odoribus nuntiatam in altum. omnia falsa, si quidem cinnamomum idemque cinnamum nascitur in aethiopia trogodytis conubio permixta. hi mercantes id a conterminis vehunt per maria vasta ratibus, quas neque gubernacula regant neque remi trahant vel inpellant vela, non ratio ulla adiuvet: omnium instar ibi sunt homo tantum et audacia. praeterea hibernum mare exigunt circa brumam, euris tum maxime flantibus. hi recto cursu per sinus inpellunt, atque a promunturii ambitu argestae deferunt in portum gebbanitarum qui vocatur ocilia. quam ob rem illi maxime id petunt, produntque vix quinto anno reverti negotiatores et multos interire. contra revehunt vitrea et ae+na, vestes, fibulas cum armillis ac monilibus. ergo negotiatio illa feminarum maxime fide constat.

  ipse frutex duum cubitorum altitudine amplissimus palmique minimus, quattuor digitorum crassitudinis, statim a terra vi digitis surculosus, arido similis, cum viret, non odoratus, folio origani, siccitate gaudens, sterilior imbre, caeduae naturae. gignitur in planis quidem, sed densissimis in vepribus rubisque, difficilis collectu. metitur non nisi permiserit deus. iovem hunc intellegunt aliqui, assabinum illi vocant. xliiii boum caprarumque et arietum extis impetratur venia caedendi, non tamen ut ante ortum solis aut post occasum liceat. sarmenta hasta dividit sacerdos deoque partem ponit, reliquum mercator in massas condit. est et alia fama cum sole dividi ternasque partes fieri, dein sorte gemina discerni quodque soli cesserit relinqui ac sponte conflagrare. praecipua bonitas virgultorum tenuissimis partibus ad longitudinem palmi, secunda proximis breviore mensura, atque ita ordine. vilissimum quod radicibus proximum, quoniam ibi minimum corticis, in quo summa gratia, eaque de causa praeferuntur cacumina, ubi plurimus torpet. ipsum vero lignum in fastidio propter origani acrimoniam, xylocinnamomum vocatur. pretium ei in libras #1108 x. quidam cinnami duo genera tradidere, candidius nigriusque, et quondam praeferebatur candidum, nunc contra nigrum laudatur atque etiam varium praeferunt candido. certissima tamen aestimatio, ne sit scabrum atque ut inter sese tritum tarde frietur; damnatur in primis molle aut cui labet cortex. ius eius a gebbanitarum rege solo proficiscitur; is edicto mercatu vendit. pretia quondam fuere in libras denarium milia. auctum id parte dimidia est incensis, ut ferunt, silvis ira barbarorum. id acciderit ob iniquitatem praepotentium an forte, non satis constat. austros ibi tam ardentes flare, ut aestatibus silvas accendant, invenimus apud auctores. coronas ex cinnamo interrasili auro inclusas primus omnium in templis capitolii atque pacis dicavit imperator Vespasianus Augustus. radicem eius magni ponderis vidimus in palatii templo, quod fecerat Divo Augusto coniunx augusta, aureae paterae inpositam, ex qua guttae editae annis omnibus in grana durabantur, donec id delubrum incendio consumptum est.

  frutex et casia est iuxtaque cinnami campos nascitur, sed in montibus crassiore sarmento, tenui cute verius quam cortice, quem contra atque in cinnamo diximus labare et exinaniri pretium est. amplitudo frutici trium cubitorum, colos triplex: cum primum emicat, candidus pedali mensura, dein rufescit addito semipede, ultra nigricans. haec pars maxime laudatur ac deinde proxima, damnatur vero candida. consecant surculos longitudine binum digitorum, mox praesuunt recentibus coriis quadripedum ob id interemptarum, ut putrescentibus vermiculi lignum erodant et excavent corticem, tutum amaritudine. probatur recens maxime et quae sit odoris longissimi gustuque quam minime fervens potiusque lento tepore leniter mordens, colore purpurae, quaeque plurima minimum ponderis faciat, brevi tunicarum fistula atque non fragili. ladam vocant talem barbaro nomine. alia est balsamodes, ab odore simili appellata, sed amara ideoque utilior medicis, sicut nigra unguentis. pretia nulli diversiora, optimae in libras #1108 l, ceteris #1108 v.

  his adiecere mangones quam daphnidis vocant, cognominatam isocinnamon, pretiumque ei faciunt #1108 ccc. adulteratur styrace et propter similitudinem corticum laurus tenuissimis surculis. quin et in nostro orbe seritur, extremoque in margine imperii, qua rhenus adluit, vidi in alvariis apium satam. color abest ille torridus sole et ob id simul idem odor.

  ex confinio casiae cinnamique et cancamum ac tarum invehitur, sed per nabataeos trogodytas, qui consedere ex nabataeis.

  eo comportatur et serichatum et gabalium, quae intra se consumunt arabes, nostro orbi tantum nominibus cognita, sed cum cinnamo casiaque nascentia. pervenit tamen aliquando serichatum et in unguenta additur ab aliquis. permutatur in libras #1108 vi.

  myrobalanum trogodytis et thebaidi et arabiae, quae iudaeam ab aegypto disterminat, commune est, nascens id unguento, ut ipso nomine apparet, quo item indicatur et glandem esse. arbor est heliotropio, quam dicemus inter herbas, simili folio, fructus magnitudine abellanae nucis. ex his in arabia nascens syriaca appellatur et est candida, contra in thebaide nigra. praefertur illa bonitate olei quod exprimitur, sed copia thebaica. inter haec trogodytica vilissima est. sunt qui aethiopicam his praeferant, glandem nigram nec pinguem, nucleoque gracili, sed liquore qui exprimitur odoratiore, nascentem in campestribus. aegyptiam pinguiorem esse et crassiore cortice rubentem et, quamvis in palustribus nascatur, breviorem siccioremque; e diverso arabicam viridem ac tenuiorem et, quoniam sit montuosa, spissiorem; longe autem optimam petraeam ex quo diximus oppido, nigro cortice, nucleo candido. unguentarii autem tantum cortices premunt, medici et nucleos, tundentes adfusa paulatim calida aqua.

  myrobalano in unguentis similem proximumque usum habet palma in aegypto quae vocatur adipsos, viridis, odore mali cotonei, nullo intus ligno. colligitur autumno paulo ante quam incipiat maturescere. quod si relinquatur, phoenicobalanus vocatur et nigrescit vescentesque inebriat. myrobalano pretium in libras #1108 ii. institores et faecem unguenti hoc nomine appellant.

  calamus quoque odoratus in arabia nascens communis indis atque syriae est, in qua vincit omnes. a nostro mari cl stadiis inter libanum montem aliumque ignobilem (non, ut quidam existimavere, antilibanum) in convalle modica iuxta lacum, cuius palustria aestate siccantur, tricenis ab eo stadiis calamus et iuncus odorati gignuntur. sane enim dicamus et de iunco, quamvis alio herbis dicato volumine, quoniam tamen hic unguentorum materia tractatur. nihil ergo a ceteris sui generis differunt aspectu, sed calamus praestanti odore statim e longinquo invitat, mollior tactu, meliorque qui minus fragilis et qui assulose potius quam qui raphani modo frangitur. inest fistulae araneum, quod vocant florem, praestantiore cui numerosius. reliqua probatio ut niger sit - damnantur albi - , melior, quo brevior crassiorque, et lentus in frangendo. calamo pretium in libras singulas #1108 i, iunco #1108 v. traduntque iuncum odoratum et in campania inveniri.

  discessimus a terris oceanum spectantibus ad convexas in nostra maria. ergo aethiopiae subiecta africa hammoniaci lacrima stillat in harenis suis; inde nomen etiam hammonis oraculo, iuxta quod gignitur arbore quam metopon appellant, resinae modo aut cummium. genera eius duo: th
rauston masculi turis similitudine, quod maxime probatur, alterum pingue et resinosum, quod phyrama appellant. adulteratur harenis velut nascendo adprehensis; igitur quam minimis glaebis probatur et quam purissimis. pretium optimo in libras asses xxxx.

  sphagnos infra eos situs in cyrenaica provincia maxime probatur; alii bryon vocant. secundum locum optinet cyprius, tertium phoenicius. fertur et in aegypto nasci, quin et in gallia; nec dubitaverim: sunt enim hoc nomine cani arborum villi, quales in quercu maxime videmus, sed odore praestantes. laus prima candidissimis atque latissimis, secunda rutilis, nulla nigris. et in insulis petrisque nati improbantur omnesque quibus palmarum atque non suus odor sit.

  cypros in aegypto est arbor, ziziphi foliis, semine coriandri, candido, odorato. coquitur hoc in oleo premiturque postea, quod cypros vocatur. pretium ei in libras #1108 v. optimum e canopica in ripis nili nata, secundum ascalone iudaeae, tertium in cypro insula. odoris suavitas quaedam. hanc esse dicunt arborem quae in italia ligustrum vocetur. in eodem tractu aspalathos nascitur, spina candida magnitudine arboris modicae, flore rosae. radix unguentis expetitur. tradunt in quocumque frutice curvetur arcus caelestis, eandem quae sit aspalathi suavitatem odoris exsistere; sed si in aspalatho, inenarrabilem quandam. quam quidam erysisceptrum vocant, alii sceptrum. probatio eius in colore rufo vel igneo tactuque spisso et odore castorei. permutatur in libras #1108 v. in aegypto nascitur et maron, peius quam lydium, maioribus foliis ac variis; illa brevia ac minuta et odorata.

  sed omnibus odoribus praefertur balsamum, uni terrarum iudaeae concessum, quondam in duobus tantum hortis, utroque regio, altero iugerum viginti non amplius, altero pauciorum. ostendere arborum hanc urbi imperatores vespasiani, clarumque dictu, a pompeio magno in triumpho arbores quoque duximus. servit nunc haec ac tributa pendit cum sua gente, in totum alia natura quam nostri externique prodiderant. quippe viti similior est quam myrto. malleolis seri didicit nuper, vincta ut vitis, et inplet colles vinearum modo. quae sine adminiculis se ipsa sustinet, tondetur similiter fruticans ac rastris nitescit properatque nasci, intra tertium annum fructifera. folium proximum tuburi, perpetua coma. saeviere in eam iudaei sicut in vitam quoque suam; contra defendere romani, et dimicatum pro frutice est; seritque nunc eum fiscus, nec umquam fuit numerosior. proceritas intra bina cubita subsistit. arbori tria genera: tenue et capillacea coma quod vocatur eutheriston; alterum scabro aspectu, incurvum, fruticosum, odoratius; hoc trachy appellant, tertium eumeces, quia est reliquis procerius, levi cortice. huic secunda bonitas, novissima eutheristo. semen eius vino proximum gustu, colore rufum, nec sine pingui. peius in grano quod levius atque viridius. ramus crassior quam myrto. inciditur vitro, lapide osseisve cultellis; ferro laedi vitalia odit, emoritur protinus, eodem amputari supervacua patiens. incidentis manus libratur artifici temperamento, ne quid ultra corticem violet. sucus e plaga manat quem opobalsamum vocant, suavitatis eximiae. sed tenui gutta ploratu: lanis parva colligitur in cornua, ex iis novo fictili conditur, crassiori similis oleo et in musto candida; rufescit deinde simulque durescit e tralucido. alexandro magno res ibi gerente toto die aestivo unam concham impleri iustum erat, omni vero fecunditate e maiore horto congios senos, e minore singulos, cum et duplo rependebatur argento, nunc etiam singularum arborum largior vena. ter omnibus percutitur aestatibus, postea deputatur. et sarmenta quoque in merce sunt. [dccc] hs amputatio ipsa surculusque veniere intra quintum devictae iudaeae annum; xylobalsamum vocatur et coquitur in unguentis. pro suco ipso substituere officinae. corticis etiam ad medicamenta pretium est. praecipua autem gratia lacrimae, secunda semini, tertia cortici, minima ligno. ex hoc buxosum optimum, quod et odoratissimum, e semine autem maximum et ponderosissimum, mordens gustu fervensque in ore. adulteratur petraeo hyperico, quod coarguitur magnitudine, inanitate, longitudine, odoris ignavia, sapore piperis. lacrimae probatio ut sit e pingui tenuis ac modice rufa et in fricando odorata. secundus candidi coloris, peior viridis crassusque, pessimus niger, quippe ut oleum senescit. ex omni incisura maxime probatur quod ante semen fluxit. et alias adulteratur seminis suco, vixque maleficium deprehenditur gustu amariore; esse enim debet lenis, non subacidus, odore tantum austerus. vitiatur et oleo rosae, cypri, lentisci, balani, terebinthi, myrti, resina, galbano, cera cypria, prout quaeque res fuit, nequissime autem cummi: quoniam arescit, in manu inversa et in aqua sidit, quae probatio eius gemina est. debet et sincerum arescere, sed hoc cummi addita fragili crusta evenit. et gustu deprehenditur, carbone vero quod cera resinaque adulteratum est, nigriore flamma. nam melle mutatum statim in manu contrahit muscas. praeterea sinceri densatur in tepida aqua gutta sidens ad ima vasa, adulterata olei modo innatat et, si metopio vitiata est, circulo candido cingitur. summa est probatio ut lac coagulet, in veste maculas non faciat. nec manifestior alibi fraus, quippe milibus denarium sextarii, empti vendente fisco trecenis denariis, veneunt: in tantum expedit augere liquorem. xylobalsamo pretium in libras #1108 vi.

  proxima iudaeae syria supra phoenicen styracem gignit circa gabala et marathunta et casium seleuciae montem. arbor est eodem nomine, cotoneo malo similis, lacrimae ex austero iucundi odoris; intus similitudo harundinis, suco praegnans. in hanc circa canis ortus advolant pinnati vermiculi erodentes, ob id scobe sordescit. styrax laudatur post supra dicta ex pisidia side, cypro, cilicia, creta, minime ex amano syriae medicis, sed unguentariis magis. colos in quacumque natione praefertur rufus et pinguiter lentus, deterior furfurosus et cano situ obductus. adulteratur cedri resina vel cummi, alias melle aut amygdalis amaris. omnia ea deprehenduntur gustu. pretium optimo #1108 xvii. exit et in pamphylia, sed aridior minusque sucosus. dat et galbanum syria in eodem amano monte e ferula, quae eiusdem nominis, resinae modo; stagonitim appellant. quod maxime laudant, cartilaginosum, purum ad similitudinem hammoniaci minimeque lignosum. sic quoque adulteratur faba aut sacopenio. sincerum, si uratur, fugat nidore serpentes. permutatur in libras #1108 v. medicinae hoc tantum, panacen et unguentis eadem gignit, nascentem et in psophide arcadiae circaque erymanthi fontem et in africa et in macedonia, ferula sui generis quinque cubitorum, foliis primo quaternis, mox senis in terra iacentibus, ampla magnitudine rotundis, in cacumine vero oleagineis, semine muscariis dependente ut ferulae. excipitur sucus inciso caule messibus, radice autumno. laudatur candor eius coacti; sequens pallido statera, niger colos inprobatur. pretium optimo in libras #1108 ii. ab hac ferula differt quae vocatur spondylion foliis tantum, quia sunt minora et platani divisura. non nisi in opacis gignitur. semen eodem nomine silis speciem habet, medicinae tantum utile. dat et malobathrum syria, arborem folio convoluto, colore aridi folii, ex quo premitur oleum ad unguenta, fertiliore eiusdem aegypto. laudatius tamen ex india venit. in paludibus ibi gigni tradunt lentis modo, odoratius croco, nigricans scabrumque, quodam salis gustu. minus probatur candidum. celerrime situm in vetustate sentit. sapor eius nardo similis esse debet sub lingua. odor vero in vino subfervefacti antecedit alios. in pretio quidem prodigio simile est, a denaris singulis ad #1108 ccc pervenire libras, folium autem ipsum in libras #1108 lx.

  oleum et omphacium est. fit duobus generibus et totidem modis, ex olea et vite, olea adhuc alba expressa, deterius ex druppa. ita vocatur prius quam cibo matura sit, iam tamen colorem mutans; differentia quod hoc viride est, illud candidum. e vite psithia fit aut aminnea. cum sunt acini ciceris magnitudine, ante canis ortum, in prima lanugine demetitur uva eiusque melligo. reliquum corpus sole coquitur - nocturni rores caventur in fictili conditae - ; melligo colligitur subinde et cyprio aere servatur. optima quae rufa acriorque et aridior. pretium omphacio in libras #1108 vi. fit et alio modo, cum in mortariis uva inmatura teritur siccataque in sole postea digeritur in pastillos.

  eodem et bryon pertinet, uva populi albae. optima circa cnidum aut cariam in sitientibus aut siccis asperisque, secunda in lyciae cedro. eodem et oenanthe pertinet; est autem vitis labruscae uva; colligitur, cum floret, id est cum optime olet, siccatur in umbra substrato linteo atque ita in cados conditur. praecipua ex parapotamia, secunda ab antiochia atque laudicea syriae, tertia ex montibus medicis; haec utilior medicinae. quidam omnibus his praeferunt eam quae in cypro ins
ula nascitur. nam quae in africa fit, ad medicos tantum pertinet vocaturque massaris. omnis autem ex alba labrusca praestantior quam e nigra.

  est praeterea arbor ad eadem unguenta pertinens, quam alii elaten vocant - quod nos abietem - alii palmam, alii spatham. laudatur hammoniaca maxime, mox aegyptia, dein syriaca, dumtaxat in locis sitientibus odorata, pingui lacrima, quae in unguenta additur ad domandum oleum.

  in syria gignitur et cinnamum quod comacum appellant. id est sucus nuci expressus, multum a suco illo veri cinnami differens, vicina tamen gratia. pretium in libras asses xxxx.

 

‹ Prev