Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 328
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 328

by Pliny the Elder


  reliqua carnosi sunt generis, eaque bacis atque carnibus distant. alia acinis caro, alia moris, alia unedonibus, et alia acinis, inter cutem sucumque, alia myxis, alia bacis ut olivis. moris sucus in carne vinosus, trini colores, candidus primo, mox rubens, maturis niger. in novissimis florent, inter prima maturescunt. tingunt manus suco matura, eluunt acerba. minimum in hac arbore ingenia profecerunt, nec nominibus nec insitis; nec alio modo quam pomi magnitudine differunt mora ostiensia et tusculana romae. nascuntur et in rubis, multum differente callo.

  aliud corpus et terrestribus fragis, aliud congeneri eorum unedoni, quod solum pomum simul e frutice terraeque gignitur. arbor ipsa fruticosa. fructus anno maturescit, pariterque floret subnascens et prior coquitur. mas sit an femina sterilis, inter auctores non constat. pomum inhonorum, ut cui nomen ex argumento sit unum tantum edendi. duobus tamen his nominibus appellant graeci comaron et memaecylon, quo apparet totidem esse genera; et apud nos alio nomine arbutus vocatur. iuba auctor est quinquagenum cubitorum altitudine in arabia esse eas.

  acinorum quoque magna est differentia, primum inter uvas ipsas callo, teneritate, crassitudine, interiore ligno aliis parvo et aliis etiam gemino, qui minime feraces musti. plurimum vero differunt hederae sabucique acini, et figura etiam punici, angulosi quippe soli. nec cutis ulla singulis praeter communem quae est candida. totisque sucus et caro est, iis praecipue quibus parvolum inest ligni. magna et bacis differentia: aliae namque sunt olivis, lauris et alio modo loto, cornis, alio myrtis, lentisco. aquifolio enim ac spinae sine suco, medioque etiamnum genere inter bacas acinosque cerasis. pomum iis primo candidum et fere omnibus bacis; mox aliis virescit, ut olivis, lauris, rubet vero moris, cerasis, cornis. dein nigrescit moris, cerasis, olivis.

  cerasi ante victoriam mithridaticam l. luculli non fuere in italia, ad urbis annum dclxxx. is primum invexit e ponto, annisque cxx trans oceanum in britanniam usque pervenere; eadem ut diximus in aegypto nulla cura potuere gigni. cerasorum aproniana maxime rubent, nigerrima sunt lutatia, caeciliana vero et rotunda. iunianis gratus sapor, sed paene tantum sub arbore sua, adeo teneris, ut gestatum non tolerent. principatus duracinis quae pliniana campania appellat, in belgica vero lusitanis, in ripis etiam rheni. tertius iis colos e nigro ac rubenti viridique, similis maturescentibus semper. minus quinquennium est quod prodiere quae vocant laurea, non ingratae amaritudinis, insitae in lauru. sunt et macedonica, parvae arboris raroque tria cubita excedentis, et minore etiamnum frutice chamaecerasi. inter prima hoc e pomis colono gratiam annuam refert. septentrione frigidisque gaudet, siccatur etiam sole conditurque ut oliva cadis. quae cura et cornis atque etiam lentisco adhibetur. ne quid non hominis ventri natum esse videatur, miscentur sapores et alio alius placere cogitur; miscentur vero et terrae caelique tractus: in alio cibi genere india advocatur, in alio aegyptus, creta, cyrene singulaeque terrae. nec cessat in veneficiis vita, dum modo omnia devoret. planius hoc fiet in herbarum natura.

  interim quae sunt communia et pomis omnibusque sucis saporum genera xiii reperiuntur: dulcis, suavis, pinguis, amarus, austerus, acer, acutus, acerbus, acidus, salsus. praeter haec tria sunt genera mirabili maxime natura: unum in quo plures pariter sentiuntur sapores, ut vinis; namque in iis et austerus et acutus et dulcis et suavis, omnes alieni. alterum est genus in quo sit et alienus quidem, sed et suus quidam ac peculiaris, ut in lacte; si quidem inest ei quod tamen iure dici dulce et pingue et suave non possit, optinente lenitate, quae ipsa succedit in saporis vicem. nullus hic aquis nec sucus, ut tamen eo ipso fiat aliquis ac suum genus faciat. sentiri quidem aquae saporem ullum sucumve vitium est. magnum his omnibus in odore momentum et magna cognatio; qui et ipse nullus est aquis aut, si sentitur omnino, vitium est. mirum tria naturae praecipua elementa sine sapore esse, sine odore, sine suco: aquas, ae+ra, ignes.

  ergo sucorum vinosi piro, moro, myrto, minime, quod miremur, uvis; pingues olivae, lauro, nuci iuglandi, amygdalis; dulces uvis, ficis, palmis; aquosus prunis. magna differentia et in colore suci: sanguineus moris, cerasis, cornis, uvis nigris; idem albis candidus, lacteus in capite ficis, in corpore non item, spumeus malis, nullus persicis, cum praesertim duracina suco abundent. sed quis eius ullum dixerit colorem sua et in odore miracula: malis acutus, persicis dilutus, dulcibus nullus. nam et vinum tale sine odore, tenue odoratius multoque celerius talia ad usum veniunt quam pinguia. quae odorata, non eadem in gustu tenera, quia non sunt pariter odor et sapor. quam ob rem citreis odor acerrimus, sapor asperrimus, quadamtenus et cotoneis, nullusque odor ficis.

  et hactenus sint species ac genera pomorum: naturas artius colligi par est. alia siliquis distinguntur, ipsis dulcibus semenque conplexis amarum, cum in pluribus semina placeant, in siliqua damnentur; alia bacis, quarum intus lignum et extra caro, ut olivis, cerasis; aliquorum intus bacae, foris lignum, ut iis quae in aegypto diximus gigni. quae bacis natura, eadem et pomis. aliorum intus corpus et foris lignum, ut nucum; aliis foris corpus, intus lignum, ut persicis et prunis, vitiumque cinctum fructu, cum fructus alibi muniatur vitio. putamine clauduntur nuces, corio castaneae; detrahitur hoc iis, at in mespilis manditur. crusta teguntur glandes, cute uvae, corio et membrana punica. carne et suco mora constant, cute et suco cerasi. quaedam statim a ligno recedunt, ut nuces et palmae; quaedam adhaerent, ut olivae laurusque. quorundam generi utraque est natura, ut in persicis; etenim duracinis adhaeret corpus et ligno avelli non quit, cum in ceteris facile separetur. quibusdam nec intus nec extra lignum, ut in palmarum genere. aliquorum lignum ipsum in usu et pomi vice, ut genera e nucleis quaedam in aegypto diximus. quorundam extra geminantur vitia, ut in castaneis et amygdalis nucibusque iuglandibus. quorundam natura trigemina: corpus est, dein lignum rursusque semen in ligno, ut in persicis. quaedam inter se densa, ut uvae, sorva, quae ramos circumdata ex omni parte uvarum modo degravant; alia rara, ut in persicis; quaedam alvo continentur, ut granata. dependent alia pediculis, ut pira, alia racemis, ut uvae, palmae, alia et pediculis et racemis, ut hederae, sabuci; alia ramo adhaerent, ut in lauru; quaedam utroque modo, ut olivae. nam et breves pediculi et longi. quaedam vasculis constant, ut punica et mespila lotosque in aegypto et euphrate. iam vero diversa gratia et commendatio: carne palmae placent, crusta thebaicae, suco uvae et caryotae, callo pira ac mala, corpore mora, cartilagine nuclei, grano quaedam in aegypto, cute caricae. detrahitur haec ficis virentibus ut putamen, eademque in siccis maxime placet. in papyris et ferulis spinaque alba caulis ipse pomum est, sicut et ficulni caules, in fruticoso genere cum caule capparis; in siliquis vero quod manditur quid nisi lignum est non omittenda seminis earum proprietate: nam neque corpus nec lignum nec cartilago dici potest neque aliud nomen inveniat.

  sucorum natura praecipuam admirationem in myrto habet, quando ex una omnium olei vinique bina genera fiunt, item myrtidanum, ut diximus. et alius usus bacae fuit apud antiquos ante quam piper reperiretur illam optinens vicem, in quodam etiam genere opsonii nomine inde tracto, quod etiam nunc myrtatum vocatur. eademque origine aprorum sapor commendatur, plerumque ad intinctus additis myrtis.

  arbor ipsa in europae citeriore caelo, quod a cerauniis montibus incipit, primum cerceis in elpenoris tumulo visa traditur graecumque ei nomen remanet, quo peregrinam esse apparet. fuit, ubi nunc roma est, iam cum conderetur; quippe ita traditur, myrtea verbena romanos sabinosque, cum propter raptas virgines dimicare voluissent, depositis armis purgatos in eo loco qui nunc signa veneris cluacinae habet; cluere enim antiqui purgare dicebant. et in ea quoque arbore suffimenti genus habetur, ideo tum electa, quoniam coniunctioni et huic arbori venus praeest, haud scio an prima etiam omnium in locis publicis romae sata, fatidico quidem et memorabili augurio. inter antiquissima namque delubra habetur quirini, hoc est ipsius romuli. in eo sacrae fuere myrti duae ante aedem ipsam per longum tempus, altera patricia appellata, altera plebeia. patricia multis annis praevaluit exuberans ac laeta; quamdiu senatus quoque floruit, illa ingens, plebeia retorrida ac squalida. quae postquam evaluit flavescente patricia, a marsico bello languida auctoritas patrum facta est ac paulatim in sterilitatem emarcuit maiestas. quin et ara vetus fuit veneri myrteae, quam nunc murciam vocant.<
br />
  cato tria genera myrti prodidit, nigram, candidam, coniugulam, fortassis a coniugiis, ex illo cluacinae genere. nunc et alia distinctio sativae aut silvestris et in utraque latifoliae, in silvestri propria oxymyrsinae. sativarum genera topiarii faciunt tarentinam folio minuto, nostratem patulo, hexasticham densissimo, senis foliorum versibus. haec non est in usu, ramosa atque non alta. coniugalem existimo nunc nostratem dici. myrtus odoratissima aegypto. cato docuit vinum fieri e nigra siccata usque in ariditatem in umbra atque ita musto indita. si non siccentur bacae, oleum gigni. postea conpertum et ex alba vinum fieri album, duobus sextariis myrti tusae in vini tribus heminis maceratae expressaeque. folia et per se siccantur in farinam ad ulcerum remedia in corpore humano, leniter mordaci pulvere, ac refrigerandis sudoribus. quin immo oleo quoque, mirum dictu, inest quidam vini sapor simulque pinguis liquor, praecipua vi ad corrigenda vina saccis ante perfusis. retinet quippe faecem nec praeter purum liquorem transire patitur datque se comitem praecipua commendatione liquato. virgae quoque eius, gestatae modo, viatori prosunt in longo itinere pediti; quin et virgei anuli expertes ferri inguinum tumori medentur.

  bellicis quoque se rebus inseruit, triumphansque de sabinis p. postumius tubertus in consulatu, qui primus omnium ovans ingressus urbem est, quoniam rem leniter sine cruore gesserat, myrto veneris victricis coronatus incessit optabilemque arborem etiam hostibus fecit. haec postea ovantium fuit corona excepto M. Crasso, qui de fugitivis et spartaco laurea coronatus incessit. masurius auctor est curru quoque triumphantes myrtea corona usos. l. piso tradit papirium masonem, qui primus in monte albano triumphavit de corsis, myrto coronatum ludos circenses spectare solitum; avus maternus africani sequentis hic fuit. marcus valerius duabus coronis utebatur, laurea et myrtea, qui et hoc voverat.

  laurus triumphis proprie dicatur, vel gratissima domibus, ianitrix caesarum pontificumque. sola et domos exornat et ante limina excubat. duo eius genera tradidit cato, delphicam et cypriam. pompeius lenaeus adiecit quam mustacem appellavit, quoniam mustaceis subiceretur: hanc esse folio maximo flaccidoque et albicante; delphicam aequali colore viridiorem, maximis bacis atque e viridi rubentibus ac victores delphis coronare ut triumphantes romae; cypriam esse folio brevi, nigro, per margines imbricato crispam. postea accessere genera: tinus - hanc silvestrem laurum aliqui intellegunt, nonnulli sui generis arborem - differt colore; est enim caerula baca. accessit et regia, quae coepit augusta appellari, amplissima et arbore et folio, bacis gustatu quoque non asperis. aliqui negant eandem esse et suum genus regiae faciunt longioribus foliis latioribusque. iidem in alio genere bacaliam appellant hanc quae vulgatissima est bacarumque fertilissima, sterilem vero earum, quod maxime miror, triumphalem eaque dicunt triumphantes uti, nisi id a Divo Augusto coepit, ut docebimus, ex ea lauru quae ei missa e caelo est, minima altitudine, folio crispo, brevi, inventu rara. accedit in topiario opere thasia, excrescente in medio folio parvola veluti lacinia folii, et sine ea spadonina, mira opacitatis patientia, itaque quantalibeat sub umbra solum implet. est et chamaedaphne silvestris frutex et alexandrina, quam aliqui idaeam, alii hypoglottion, alii danaen, alii carpophyllon, alii hypelaten vocant. ramos spargit a radice dodrantales, coronarii operis, folio acutiore quam myrti ac molliore et candidiore, maiore, semine inter folia rubro, plurima in ida et circa heracleam ponti, nec nisi in montuosis. id quoque quod daphnoides vocatur genus in nominum ambitu est; alii enim pelasgum, alii eupetalon, alii stephanon alexandri vocant. et hic frutex est ramosus, crassiore ac molliore quam laurus folio, cuius gustatu accendatur os, bacis e nigro rufis. notatum antiquis, nullum genus laurus in corsica fuisse, quod nunc satum et ibi provenit.

  ipsa pacifera, ut quam praetendi etiam inter armatos hostes quietis sit indicium. romanis praecipue laetitiae victoriarumque nuntia additur litteris et militum lanceis pilisque, fasces imperatorum decorat. ex iis in gremio iovis optimi maximique deponitur, quotiens laetitiam nova victoria adtulit, idque non quia perpetuo viret nec quia pacifera est, praeferenda ei utroque olea, sed quia spectatissima in monte parnaso ideoque etiam grata apollini visa, adsuetis eo dona mittere, oracula inde repetere iam et regibus romanis teste L. Bruto, fortassis etiam in argumentum, quoniam ibi libertatem publicam is meruisset lauriferam tellurem illam osculatus ex responso et quia manu satarum receptarumque in domos fulmine sola non icitur. ob has causas equidem crediderim honorem ei habitum in triumphis potius quam quia suffimentum sit caedis hostium et purgatio, ut tradit masurius, adeoque in profanis usibus pollui laurum et oleam fas non est, ut ne propitiandis quidem numinibus accendi ex iis altaria araeve debeant. laurus quidem manifesto abdicat ignes crepitu et quadam detestatione, interaneorum etiam vitia et nervorum ligno torquente. ti. principem tonante caelo coronari ea solitum ferunt contra fulminum metus.

  sunt et circa Divum Augustum eventa eius digna memoratu. namque liviae drusillae, quae postea augusta matrimonii nomen accepit, cum pacta esset illa caesari, gallinam conspicui candoris sedenti aquila ex alto abiecit in gremium inlaesam, intrepideque miranti accessit miraculum. quoniam teneret in rostro laureum ramum onustum suis bacis, conservari alitem et subolem iussere haruspices ramumque eum seri ac rite custodiri: quod factum est in villa caesarum fluvio tiberi inposita iuxta nonum lapidem flaminiae viae, quae ob id vocatur ad gallinas, mireque silva provenit. ex ea triumphans postea caesar laurum in manu tenuit coronamque capite gessit, ac deinde imperatores caesares cuncti. traditusque mos est ramos quos tenuerunt serendi, et durant silvae nominibus suis discretae, fortassis ideo mutatis triumphalibus. unius arborum latina lingua nomen inponitur viris, unius folia distinguntur appellatione; lauream enim vocamus. durat et in urbe inpositum loco, quando loretum in aventino vocatur ubi silva laurus fuit. eadem purificationibus adhibetur, testatumque sit obiter et ramo eam seri, quoniam dubitavere democritus atque theophrastus.

  nunc dicemus silvestrium naturas.

  LIBER XVI

  pomiferae arbores quaeque mitioribus sucis voluptatem primae cibis attulerunt et necessario alimento delicias miscere docuerunt, sive illae ultro ab homine didicere blandos sapores adoptione et conubio - idque munus etiam feris volucribusque dedimus - , intra praedictas constant. proximum erat narrare glandiferas, quae primae victum mortalium aluerunt nutrices inopis ac ferae sortis, ni praeverti cogeret admiratio usu comperta, quaenam qualisque esset vita sine arbore ulla, sine frutice viventium.

  diximus et in oriente quidem iuxta oceanum complures ea in necessitate gentes. sunt vero et in septentrione visae nobis chaucorum, qui maiores minoresque appellantur. vasto ibi meatu bis dierum noctiumque singularum intervallis effusus in inmensum agitur oceanus, operiens aeternam rerum naturae controversiam dubiamque terrae sit an partem maris. illic, misera gens, tumulos optinent altos aut tribunalia exstructa manibus ad experimenta altissimi aestus, casis ita inpositis navigantibus similes, cum integant aquae circumdata, naufragis vero, cum recesserint, fugientesque cum mari pisces circa tuguria venantur. non pecudem his habere, non lacte ali, ut finitimis, ne cum feris quidem dimicare contingit omni procul abacto frutice. ulva et palustri iunco funes nectunt ad praetexenda piscibus retia captumque manibus lutum ventis magis quam sole siccantes terra cibos et rigentia septentrione viscera sua urunt. potus non nisi ex imbre servato scrobibus in vestibulo domus. et hae gentes, si vincantur hodie a populo romano, servire se dicunt! ita est profecto: multis fortuna parcit in poenam.

  aliud e silvis miraculum: totam reliquam germaniam operiunt adduntque frigori umbras, altissimae tamen haud procul supra dictis chaucis circa duos praecipue lacus. litora ipsa optinent quercus maxima aviditate nascendi, suffossaeque fluctibus aut propulsae flatibus vastas complexu radicum insulas secum auferunt, atque ita libratae stantes navigant, ingentium ramorum armamentis saepe territis classibus nostris, cum velut ex industria fluctibus agerentur in proras stantium noctu, inopesque remedii illae proelium navale adversus arbores inirent. in eadem septentrionali plaga hercyniae silvae roborum vastitas intacta aevis et congenita mundo prope inmortali sorte miracula excedit. ut alia omittantur fide caritura, constat attolli colles occursantium inter se radicum repercussu aut, ubi secuta tellu
s non sit, arcus ad ramos usque et ipsos inter se rixantes curvari portarum patentium modo, ut turmas equitum tramittant.

  glandiferi maxime generis omnes, quibus honos apud romanos perpetuus. hinc civicae coronae, militum virtutis insigne clarissimum, iam pridem vero et clementiae imperatorum, postquam civilium bellorum profano meritum coepit videri civem non occidere. cedunt his murales vallaresque et aureae, quamquam pretio antecedentes, cedunt et rostratae, quamvis in duobus maxime ad hoc aevi celebres, M. Varrone e piraticis bellis dante magno pompeio, itemque m. agrippa tribuente caesare e siculis, quae et ipsa piratica fuere. antea rostra navium tribunali praefixa fori decus erant, veluti p. r. ipsi corona inposita. postquam vero tribuniciis seditionibus calcari ac pollui coepere, postquam vires ex publico in privatum agi singulisque civium quaeri et sacrosancti omnia profana facere, tum a pedibus eorum subiere in capita civium rostra. dedit hanc Augustus coronam agrippae, sed civicam a genere humano accepit ipse.

  antiquitus quidem nulla nisi deo dabatur - ob id homerus caelo tantum eam et proelio universo tribuit, viritim vero ne in certamine quidem ulli - feruntque primum omnium liberum patrem inposuisse capiti suo ex hedera. postea deorum honori sacrificantes sumpsere, victimis simul coronatis. novissime et in sacris certaminibus usurpatae, in quibus hodieque non victori dantur, sed patriam ab eo coronari pronuntiatur; inde natum ut et triumphaturis conferrentur in templis dicandae, mox ut et ludis darentur. longum est nec instituti operis disserere, quis quamque romanorum primus acceperit; neque enim alias noverant quam bellicas. quod certum est, uni gentium huic plura sunt genera quam cunctis.

  romulus frondea coronavit hostum hostilium, quod fidenam primus inrupisset. avus hic tulli hostilii regis fuit. p. decium patrem tribunum militum frondea donavit exercitus ab eo servatus imperatore cornelio cosso cos. samnitium bello. civica iligna primo fuit, postea magis placuit ex aesculo iovi sacra, variatumque et cum quercu est ac data ubique quae fuerat, custodito tantum honore glandis. additae leges artae et ideo superbae quasque conferre libeat cum illa graecorum summa, quae sub ipso iove datur cuique muros patria gaudens rumpit: civem servare, hostem occidere, utque eum locum, in quo sit actum, hostis optineat eo die, ut servatus fateatur - alias testes nihil prosunt - , ut civis fuerit. auxilia quamvis rege servato decus non dant, nec crescit honos idem imperatore conservato, quoniam conditores in quocumque cive summum esse voluere. accepta licet uti perpetuo. ludis ineunti semper adsurgi etiam ab senatu in more est, sedendi ius in proximo senatui, vacatio munerum omnium ipsi patrique et avo paterno. xiiii eas accepit siccius dentatus, ut retulimus suo loco, vi capitolinus, is quidem et de duce servilio. africanus de patre accipere noluit apud trebiam. o mores aeternos, qui tanta opera honore solo donaverint et, cum reliquas coronas auro commendarent, salutem civis in pretio esse noluerint, clare professi ne servari quidem hominem fas esse lucri causa!

 

‹ Prev