Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 331
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 331

by Pliny the Elder


  arbores quaedam simplices, quibus a radice caudex unus et rami frequentes, ut olivae, fico, viti. quaedam fruticosi generis, ut paliurus, myrtus, item nux abellana, quin immo melior et copiosior fructu in plures dispersa ramos. hi quibusdam omnino nulli, ut in sato genere buxi, loto transmarinae. quaedam bifurcae atque etiam in quinas partes diffusae, quaedam dividuae nec ramosae, ut sabuci, quaedam individuae, ramosae, ut piceae. quibusdam ramorum ordo, sicut piceae, abieti, aliis inconditus, ut robori, malo, piro. et abieti quidem subrecta divisura ramique in caelum tendentes, non in latera proni. mirum, cacuminibus eorum decisis moritur, totis vero detruncatis durat. et si infra quam rami fuere praecidatur, quod superest vivit, si vero cacumen tantum auferatur, tota moritur. alia ab radice bracchiata, ut ulmus, alia in cacumine ramosa, ut pinus, faba graeca, quam romae a suavitate fructus, silvestris quidem, sed cerasorum paene natura, loton appellant. praecipue domibus expetitur ramorum petulantia brevi caudice latissima expatiantium umbra et in vicinas domos saepe transilientium. nulla opacitas brevior, nec auferunt rami solem hieme decidentibus foliis. nullis cortex iucundior aut oculos excipiens blandius, nullis rami longiores validioresque aut plures, ut dixisse totidem arbores liceat. cortice pelles tingunt, radice lanas. malis proprium genus. ferarum enim rostra reddunt adhaerentibus uni maximo minoribus.

  ramorum aliqui caeci, qui non germinant, quod natura fit, si non evaluere, aut poena, cum deputatos cicatrix hebetavit. quae dividuis in ramo natura est, haec viti in oculo, harundini in geniculo. omnium terrae proxima crassiora. in longitudinem excrescunt abies, larix, palma, cupressus, ulmus et si qua unistirpia. ramosarum cerasus etiam in xl cubitorum trabes aequali per totam duum cubitorum crassitudine reperitur. quaedam statim in ramos sparguntur, ut mali.

  cortex aliis tenuis, ut lauro, tiliae, aliis crassus, ut robori, aliis levis, ut malo, fico, idem scaber robori, palmae, omnibus in senecta rugosior. quibusdam rumpitur sponte, ut viti, quibusdam etiam cadit, ut malo, unedoni, carnosus suberi, populo, membranaceus viti, harundini, libris similis ceraso, multiplex tunicis vitibus, tiliae, abieti, quibusdam simplex, ut fico, harundini.

  magna et radicum differentia: copiosae fico, robori, platano, breves et angustae malo, singulares abieti, larici; singulis enim innituntur, quamquam minutis in latera dispersis. crassiores lauro et inaequales, item oleae, cui et ramosae. at robori carnosae. robora suas in profundum agunt; si vergilio quidem credimus, aesculus quantum corpore eminet, tantum radice descendit. oleae malisque et cupressis per summa caespitum, aliis recto meatu, ut lauro, oleae, aliis flexuoso, ut fico. minutis haec capillamentis hirsuta et abies multaeque silvestrium, e quibus montani praetenuia fila decerpentes spectabiles lagoenas et alia vasa nectunt. quidam non altius descendere radices, quam solis calor tepefaciat, idque natura loci tenuioris crassive dixere, quod falsum arbitror. apud auctores certe invenitur, abietis planta cum transferretur, octo cubitorum in altitudinem nec totam refossam, sed abruptam. maxima spatio atque plenitudine citri est, ab ea platani, roboris et glandiferarum. quarundam radix vivacior superficie, ut laurus. itaque cum trunco inaruit, recisa etiam laetius fruticat. quidam brevitate radicum celerius senescere arbores putant, quod coarguunt fici, quarum radices longissimae et senectus ocissima. falsum arbitror et quod aliqui prodidere, radices arborum vetustate minui. visa enim est annosa quercus eversa tempestatis vi, iugerum soli amplexa.

  prostratas restitui plerumque et quadam terrae cicatrice vivescere volgare est. familiarissimum hoc platanis, quae plurimum ventorum concipiunt propter densitatem ramorum, quibus amputatis levato onere in suo scrobe reponuntur; factumque iam est hoc et in iuglandibus oleisque ac multis aliis. est in exemplis et sine tempestate ullave causa alia quam prodigi cecidisse multas ac sua sponte resurrexisse. factum hoc populi romani quiritibus ostentum cimbricis bellis nuceriae in luco iunonis ulmo, postquam etiam cacumen amputatum erat, quoniam in aram ipsam procumbebat, restituta sponte ita ut protinus floreret, a quo deinde tempore maiestas p. r. resurrexit, quae ante vastata cladibus fuerat. memoratur hoc idem factum et in philippis salice procidua atque detruncata et stagiris in museo populo alba, omnia fausti ominis. sed maxime mirum, antandri platanus etiam circumdolatis lateribus restibilis sponte facta vitaeque reddita longitudine xv cubitorum, crassitudine quattuor ulnarum.

  arbores quas naturae debemus tribus modis nascuntur, sponte aut semine aut ab radice. cura numerosior extitit, de qua suo dicemus volumine. nunc enim totus sermo de natura est multis modis mirisque memorabili. namque non omnia in omnibus locis nasci docuimus nec tralata vivere. hoc alias fastidio, alias contumacia, saepius inbecillitate eorum quae transferantur evenit, alias caelo invidente, alias solo repugnante.

  fastidit balsamum alibi nasci, nata assyria malus alibi ferre, nec non et palma ubique nasci aut nata parere vel, cum promisit etiam ostenditque, educare, tamquam invita pepererit. non habet vires frutex cinnami in syriae vicina perveniendi. non ferunt amomi nardique deliciae, ne in arabiam quidem, ex india et nave peregrinari; temptavit enim seleucus rex. illud maxime mirum, ipsas plerumque arbores exorari, ut vivant atque tramigrent, aliquando et a solo impetrari, ut alienas alat advenasque nutriat, caelum nullo modo flecti. vivit in italia piperis arbor, casiae vero etiam in septentrionali plaga, vixit in lydia turis, sed unde sorbentes sucum omnem ex iis soles coquentesve lacrimam illud proxime mirum, mutari naturam in iisdem atque pro indiviso valere. cedrum aestuosis partibus dederat, set in lyciis phrygiisque montibus nascitur. frigus inimicum lauro fecerat, sed in olympo copiosior nulla est. circa bosporum cimmerium in panticapaeo urbe omni modo laboravit mithridates rex et ceteri incolae sacrorum certe causa laurum myrtumque habere: non contigit, cum teporis arbores abundent ibi, punicae ficique, iam mali et piri laudatissimae. frigidas eodem tractu non genuit arbores, pinum, abietem, piceam. et quid attinet in pontum abire iuxta romam ipsam castaneae cerasique aegre proveniunt, persica in tusculano, nuces graecae cum taedio inseruntur tarracina silvis scatente earum.

  cupressus advena et difficillime nascentium fuit, ut de qua verbosius saepiusque quam de omnibus aliis prodiderit cato, satu morosa, fructu supervacua, bacis torva, folio amara, odore violenta ac ne umbra quidem gratiosa, materie rara, ut paene fruticosi generis, diti sacra et ideo funebri signo ad domos posita. femina ... sterilis. diu metae demum aspectu non repudiata distinguendis tantum pinorum ordinibus, nunc vero tonsilis facta in densitatem parietum coercitaque gracilitate perpetuo teres trahitur etiam in picturas operis topiarii, venatus classesve et imagines rerum tenui folio brevique et virente semper vestiens. duo genera earum: meta in fastigium convoluta, quae et femina appellatur. mas spargit extra se ramos deputaturque et accipit vitem. utraque autem immittitur in perticas asseresve amputatione ramorum, qui xiii anno denariis singulis veneunt, quaestuosissima in satus ratione silva, vulgoque dotem filiae antiqui plantaria ea appellabant. huic patria insula creta, quamquam cato tarentinam eam appellat, credo, quod primum eo venerit. et in aenaria succisa regerminat; sed in creta quocumque in loco terram moverit quispiam, nisu naturali haec gignitur protinusque emicat, illa vero etiam non appellato solo ac sponte maximeque in idaeis montibus et quos albos vocant summisque in his, unde numquam nives absunt, plurima, quod miremur, alibi non nisi in tepore proveniens et nutricem magno opere fastidiens.

  nec terrae tantum natura circa has refert aut perpetua caeli, verum et quaedam temporaria vis. imbres aliqua plerumque semina adferunt et certo fluunt genere, aliquando etiam incognito, quod accidit cyrenaicae regioni, cum primum ibi laserpicium natum est, ut in herbarum natura dicemus. nata est et silva urbi ei proxima imbre piceo crassoque.

  hedera iam dicitur in asia nasci. circiter urbis romae annum ccccxxxx negaverat theophrastus, nec in india nisi in monte mero, quin et harpalum omni modo laborasse, ut sereret eam in medis frustra, alexandrum vero ob raritatem ita coronato exercitu victorem ex india redisse exemplo liberi patris. cuius dei et nunc adornat thyrsos galeasque etiam ac scuta in thraciae populis sollemnibus sacris, inimica arboribus satisque omnibus, sepulchra, muros rumpens, serpentium frigori gratissima, ut mirum sit ullum honorem habitum ei.

  duo g
enera prima, ut reliquarum, mas atque femina. maior traditur mas et corpore et folio, duriore etiam ac pinguiore et flore ad purpuram accedente; utriusque autem similis est rosae silvestri, nisi quod caret odore. species horum generum tres: est enim candida aut nigra hedera tertiaque vocatur helix. etiamnum haec species dividuntur in alias, quoniam est aliqua fructu tantum candida, alia et folio. fructum quoque candidum ferentium aliis densus acinus et grandior, racemis in orbem circumactis, qui vocantur corymbi, iidem silenici, cum est minor acinus, sparsior racemus, simili modo ut in nigra. alicui et semen nigrum, alii crocatum, cuius coronis poetae utuntur, foliis minus nigris, quam quidam nysiam, alii bacchicam vocant, maximis inter nigras corymbis. quidam apud graecos etiamnum duo genera huius faciunt a colore acinorum, erythranum et chrysocarpum.

  plurimas autem habet differentias helix, quoniam folio maxime distat. parva sunt et angulosa concinnioraque, cum reliquorum generum simplicia sint. distat et longitudine internodiorum, praecipue tamen sterilitate, quoniam fructum non gignit. quidam hoc aetatis esse, non generis existimant primoque helicem esse, fieri hederam vetustate. horum error manifestus intellegitur, quoniam helicis plura genera reperiuntur, sed tria maxime insignia: herbacea ac virens, quae plurima est, altera candido folio, tertia versicolori, quae thracia vocatur. etiamnum herbaceae tenuiora folia et in ordinem digesta densioraque; in alio genere diversa omnia ea. in versicolori alia tenuioribus foliis et similiter ordinatis densioribusque est, alteri generi neglecta haec omnia; maiora quoque aut minora sunt folia macularumque habitu distant. et in candidis aliis sunt candidiora. adulescit in longitudinem maxime herbacea. arbores autem necat candida omnemque sucum auferendo tanta crassitudine augetur, ut ipsa arbor fiat. signa eius folia maxima atque latissima, mammae rigentes, quae sunt ceteris inflexae, racemi stantes ac subrecti. et quamquam omnium hederarum generi radicosa bracchia, huic tamen maxime ramosa ac robusta, ab ea nigrae. sed proprium albae, quod inter media folia emittit bracchia utrimque semper amplectens, hoc et in muris, quamvis ambire non possit. itaque etiam pluribus locis intercisa vivit tamen duratque, et totidem initia radicum habet quot bracchia, quibus incolumis et solida arbores sugit ac strangulat. est et in fructu differentia albae nigraeque hederae, quoniam aliis tanta amaritudo acini, ut aves non attingant. est et rigens hedera, quae sine adminiculo stat sola omnium generum, ob id vocata orthocissos, e diverso numquam nisi humi repens chamaecissos.

  similis est hederae e cilicia quidem primum profecta, sed in graecia frequentior, quam vocant smilacem, densis geniculata caulibus, spinosis frutectosa ramis, folio hederaceo, parvo, non anguloso, a pediculo emittente pampinos, flore candido, olente lilium. fert racemos labruscae modo, non hederae, colore rubro, conplexa acinis maioribus nucleos ternos, minoribus singulos, nigros durosque, infausta omnibus sacris et coronis, quoniam sit lugubris virgine eius nominis propter amorem iuvenis croci mutata in hunc fruticem. id volgus ignorans plerumque festa sua polluit hederam existimando, sicut in poetis aut libero patre aut sileno quis omnino scit quibus coronentur

  e smilace fiunt codicilli, propriumque materiae est, ut admota auribus lenem sonum reddat. - hederae mira proditur natura ad experienda vina, si vas fiat e ligno eius, vina transfluere ac remanere aquam, si qua fuerit mixta.

  inter ea, quae frigidis gaudent, et aquaticos frutices dixisse conveniat. principatum in his tenebunt harundines belli pacisque experimentis necessariae atque etiam deliciis gratae.

  tegulo earum domus suas septentrionales populi operiunt, durantque aevis tecta talia; et in reliquo vero orbe et camaras levissime suspendunt. chartisque serviunt calami, aegyptii maxime cognatione quadam papyri. probatiores tamen cnidii et qui in asia circa anaeticum lacum nascuntur. nostratibus fungosior subest natura, cartilagine bibula, quae cavo corpore intus, superne tenui inarescit ligno, fissilis, praeacuta semper acie. geniculata cetero gracilitas nodisque distincta leni fastigio tenuatur in cacumina, crassiore paniculae coma, neque hac supervacua. aut enim pro pluma strata cauponarum replet aut, ubi lignosiore induruit callo, sicut in belgis, contusa et interiecta navium commissuris feruminat textus glutino tenacior rimisque explendis fidelior pice.

  calamis orientis populi bella conficiunt, calamis mortem adcelerant pinna addita, calamis spicula addunt inrevocabili hamo noxia fitque et ex ipso telum aliud fracto in vulneribus. his armis solem ipsum obumbrant. propter hoc maxime serenos dies optant, odere ventos et imbres, qui inter illos pacem esse cogunt. ac si quis aethiopas, aegyptum, arabas, indos, scythas, bactros, sarmatarum tot gentes et orientis omniaque parthorum regna diligentius conputet, aequa ferme pars hominum in toto mundo calamis superata degit. praecipuus hic usus in creta bellatores suos nobilitavit. sed in hoc quoque, ut ceteris in rebus, vicit italia, quando nullus sagittis aptior calamus quam in rheno bononiensi amne, cui plurima inest medulla pondusque volucre et contra flatus quoque pervicax libra. quippe non eadem gratia belgicis haec et creticis commendatioribus. quamquam praeferuntur indici, quorum alia quibusdam videtur natura, quando et hastarum vicem praebent additis cuspidibus. harundini quidem indicae arborea amplitudo, quales vulgo in templis videmus. differre mares ac feminas in his quoque indi tradunt. spissius mari corpus, feminae capacius. navigiorumque etiam vicem praestant, si credimus, singula internodia. circa acesinen amnem maxime nascitur.

  harundo omnis ex una stirpe numerosa, atque etiam recisa fecundius resurgit. radix natura vivax, geniculata et ipsa. folia indicis tantum brevia, omnibus vero a nodo orsa conplexu tenues per ambitum inducunt tunicas, atque a medio internodio cum plurimum desinunt vestire procumbuntque. latera harundini calamoque in rotunditate bina, super nodos alterno semper inguine, ut alterum a dextera fiat, alterum superiore geniculo ab laeva per vices. inde exeunt aliquando rami, qui sunt calami tenues.

  plura autem genera. alia spissior densiorque geniculis, brevibus internodiis, alia rarior maioribus, tenuiorque et ipsa. calamus vero alius totus concavus, quem vocant syringian, utilissimus fistulis, quoniam nihil est ei cartilaginis atque carnis. orchomenio et nodi continuo foramine pervii, quem auleticon vocant. hic tibiis utilior, fistulis ille. est alius crassiore ligno et tenui foramine. hunc totum fungosa replet medulla. alius brevior, alius procerior, exilior crassiorque. fruticosissimus, qui vocatur donax, non nisi in aquaticis natus, quoniam et haec differentia est, multum praelata harundine quae in siccis proveniat. suum genus sagittario calamo, ut diximus, sed cretico longissimis internodiis, obsequiumque quo libeat flecti calefacto. differentias faciunt et folia non multitudine tantum et longitudine, verum et colore. varia laconicis et ab ima parte densiora, quales in totum circa stagna gigni putant dissimiles amnicis longisque vestiri foliis spatiosius a nodo scandente complexu. est et obliqua harundo, non in excelsitatem nascens, sed iuxta terram fruticis modo se spargens, suavissima in teneritate animalibus. vocatur a quibusdam eletia. est et in italia palustris ex cortice tantum sub ipsa coma nascens, adarca nomine, utilissima dentibus, quoniam vis eadem est quae sinapi.

  de orchomenii lacus harundinetis accuratius dici cogit admiratio antiqua. characian vocabant crassiorem firmioremque, plocimon vero subtiliorem, hanc in insulis fluvitantibus natam, illam in ripis exspatiantis lacus. tertia est harundo tibialis calami, quem auleticon dicebant. nono hic anno nascebatur. nam et lacus incrementa hoc temporis spatio servabat, prodigiosus, si quando amplitudinem biennio extendisset, quod notatum apud chaeroniam infausto atheniensium proelio est. ... aepe ... lebadia ... vocatur influente cephiso. cum igitur anno permansit inundatio, proficiunt in aucupatoriam quoque amplitudinem. vocabantur zeugitae, contra bombyciae maturius reciproco; graciles, feminarum latiore folio atque candidiore, modica lanugine; at omnino nulla spadonum nomine insignibus. hinc erant armamenta ad inclutos cantus, non silendo et reliquo curae miraculo, ut venia sit argento iam potius cani. caedi solebant tempestivae usque ad antigeniden tibicinem, cum adhuc simplici musica uterentur, sub arcturo. sic praeparatae aliquot post annos utiles esse incipiebant, tunc quoque multa domandae exercitatione et canere tibiae ipsae edocendae, comprimentibus se linguis, quod erat illis theatrorum moribus utilius. postquam varietas accessit et cantus quoque luxur
ia, caedi ante solstitia coeptae et fieri utiles in trimatu, apertioribus earum lingulis ad flectendos sonos, quae inde sunt et hodie. sed tum ex sua quamque tantum harundine congruere persuasum erat, et eam, quae radicem antecesserat, laevae tibiae convenire, quae cacumen, dexterae, inmensum quantum praelatis quas ipse cephisus abluisset. nunc sacrificae tuscorum e buxo, ludicrae vero e loto ossibusque asininis et argento fiunt. - aucupatoria harundo e panhormo laudatissima, piscatoria abaritana ex africa.

  harundinis italiae usus ad vineas maxime. cato seri eam iubet in umidis agris bipalio subacto prius solo, oculis dispositis intervallo ternorum pedum, simul et corrudae, unde asparagi fiant, concordare amicitiam, salicis vero circa. qua nulla aquaticarum utilior, licet populi vitibus placeant et caecuba educent, licet alni saepibus muniant contraque erumpentium amnium impetus riparum muro in tutela ruris excubent in aqua satae densius caesaeque innumero herede prosint.

  salicis etiam plura genera. namque et in proceritatem magnam emittunt iugis vinearum perticas pariuntque balteo corticis vincula, et aliae virgas sequacis ad vincturas lentitiae, aliae praetenues viminibus texendis spectabili subtilitate, rursus aliae firmiores corbibus ac plurimae agricolarum supellectili, candidiores ablato cortice lenique tractatu maioribus vasis, quam ut e corio fiant eadem, atque etiam supinarum in delicias cathedrarum aptissimae. caedua salici fertilitas densiorque tonsura ex brevi pugno verius quam ramo, non, ut remur, in novissimis curanda arbore. nullius quippe tutior reditus est minorisve inpendi aut tempestatium securior.

  tertium locum ei in aestimatione ruris cato adtribuit prioremque quam olivetis quamque frumento aut pratis, nec quia desint alia vincula. siquidem et genistae et populi et ulmi et sanguinei frutices et betullae et harundo fissa et harundinum folia, ut in liguria, et vitis ipsa recisisque aculeis rubi alligant et intorta corylus - mirumque contuso ligno alicui maiores ad vincula esse vires - , salici tamen praecipua dos. finditur graeca rubens, candidior amerina, sed paulo fragilior, ideo solido ligat nexu. in asia tria genera observant: nigram utiliorem viminibus, candidam agricolarum usibus, tertiam, quae brevissima est, helicem vocant. apud nos quoque multi totidem generibus nomina inponunt, viminalem vocant eandemque purpuream, alteram nitelinam a colore, quae sit tenuior, tertiam gallicam, quae tenuissima.

 

‹ Prev