Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 336
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 336

by Pliny the Elder


  est etiamnum nova inserendi ratio, ne quid sciens quidem praeteream, quod usquam invenerim, columellae excogitata, ut adfirmat ipse, qua vel diversae insociabilesque arborum naturae copulentur, ut fici atque oleae. iuxta hanc seri ficum iubet non ampliore intervallo, quam ut contingi large possit ramo oleae quam maxime sequaci atque oboedituro, eumque omni interim tempore edomari meditatione curvandi. postea fico adepta vires, quod evenire trimae aut utique quinquenni, detruncata superficie ipsum quoque deputatum et, ut dictum est, adraso cacumine defigi in crure fici, custoditum vinculis, ne curvatura fugiat. ita quodam propaginum insitorumque temperamento triennio communem inter duas matres coalescere, quarto anno abscisum totum adoptantis esse, nondum vulgata ratione aut mihi certe satis conperta.

  cetero eadem illa de calidis frigidisque et umidis aut siccis supra dicta ratio et scrobes fodere monstravit. in aquosis enim neque amplos neque altos facere expediet, aliter in aestuoso et sicco, ut quam maxime accipiant aquam contineantque. haec et veteres arbores colendi ratio est. ferventibus enim locis adcumulant aestate radices operiuntque, ne solis ardor exurat. aliubi ablaqueant perflatusque admittunt. iidem hieme cumulis a gelu vindidicant. contra illi hieme aperiunt umoremque sitientibus quaerunt. ubicumque circumfodiendi arbores ratio in circuitum pedes in orbem ternos, neque id in pratis, quoniam amore solis umorisque in summa tellure oberrant.

  et de arboribus quidem fructus gratia serendis inserendisque in universum sint dicta haec: restat earum ratio, quae propter alias seruntur ac vineas maxime, caeduo ligno.

  principatum in his optinent salices, quas serunt loco madido, tamen refosso pedes ii et semipedem, talea sesquipedali vel pertica, quae utilior, quo plenior. intervallo esse debent pedes seni. trimae pedibus binis a terra putatione coercentur, ut se in latitudinem fundant ac sine scalis tondeantur. salix enim fecundior, quo terrae propior. has quoque omnibus annis confodi iubent mense aprili. haec est viminalium cultura. perticalis et virga et talea seritur, fossura eadem. perticas ex ea caedi iustum est quarto fere anno. et hae autem senescentium locum propagine sarciunt praecisa post annum. salicis viminalis iugera singula sufficiunt xxv vineae iugeribus. eiusdem rei causa populus alba seritur bipedaneo pastinato, talea sesquipedali, biduo siccata, palmipedi intervallo, terra superiniecta ii cubitorum crassitudine.

  harundo etiamnum dilutiore quam hae solo gaudet. seritur bulbo radicis, quod alii oculum vocant, dodrantali scrobe, intervallo ii pedum et semipedis, reficiturque ex sese vetere harundineto exstirpato, quod utilius repertum quam castrare, sicut antea. namque inter se radices serpunt mutuoque discursu necantur. tempus conserendi, priusquam oculi harundinum intumescant, ante kal. martias. crescit ad brumam usque desinitque, cum durescere incipit. hoc signum tempestivam habet caesuram. et hanc autem, quotiens et vineam, fodiendam putant. seritur et traversa, non alte terra condita, erumpuntque e singulis oculis totidem plantae. seritur et deplantata pedali sulco, binis obrutis gemmis, ut tertius nodus terram attingat, prono cacumine, ne rores concipiat. caeditur decrescente luna. vineis anno siccata utilior quam viridis.

  castanea pedamentis omnibus praefertur facilitate tractatus, perdurandi pervicacia; regerminatione caedua vel salice laetior. quaerit solum facile nec tamen harenosum, maximeque sabulum umidum aut carbunculum vel tofi etiam farinam, quamlibet opaco septentrionalique et praefrigido situ, vel etiam declivi. recusat eadem glaream, rubricam, cretam omnemque terrae fecunditatem. seri nuce diximus, sed nisi ex maximis non provenit, nec nisi quinis acervatim satis. refringi solum debet sub ea ex novembri mense in februarium, quo solutae sponte cadunt ex arbore atque subnascuntur. intervalla sint pedalia, undique sulco dodrantali. ex hoc seminario transferuntur in aliud bipedali intervallo post biennium. sunt et propagines, nulli quidem faciliores. nudata enim radice tota in sulco prosternitur; tum ex cacumine supra terram relicto renascitur et alia ab radice. sed tralata nescit hospitari pavetque novitatem biennio fere; postea prosilit. ideo nucibus potius quam viveradicibus plantaria caedua implentur. cultura non alia quam supra dictis, fodiendo supputandisque per biennium sequens. de cetero ipsa se colit umbra stolones supervacuos enecante. caeditur intra septimum annum. sufficiunt pedamenta iugeri vicenis vinearum iugeribus, quando etiam bifida ex stirpe fiunt, durantque ultra alteram silvae suae caesuram.

  aesculus similiter provenit, caesura triennio serior, minus morosa nasci in quacumque terra seritur vere balano, sed non nisi aesculi, scrobe dodrantali, intervallis ii pedum. saritur leviter quater anno. hoc pedamentum minime putrescit caesumque maxime fruticat.

  praeter haec, quae diximus, sunt caedua fraxinus, laurus, persica, corulus, malus, sed tardius nascuntur terramque defixa vix tolerant, non modo umorem. sabucus contra firmissima ad palum taleis seritur, ut populus. nam de cupresso satis diximus.

  et praedictis velut armamentis vinearum restat ipsarum natura praecipua tradenda cura. vitium surculis et quarundam arborum, quibus fungosior intus natura, geniculati scaporum nodi intersaepiunt medullam. ferulae ipsae breves, et ad summa breviores articuli utrimque sua internodia includunt. medulla, sive illa vitalis anima est, ante se tendit longitudinem inplens, quamdiu nodi pervia patent fistula. cum vero concreti ademere transitum, repercussa erumpit ab ima sui parte iuxta priorem nodum alternis laterum semper inguinibus, ut dictum est in harundine ac ferula, quorum dexterum ab imo intellegitur articulo, laevum in proximo, atque ita per vices. hoc vocatur in vite gemma, cum ibi caespitem fecit; ante vero quam faciat, in concavo oculus et in cacumine ipso germen. sic palmites, nepotes, uvae, folia, pampini gignuntur, mirumque firmiora esse in dextera parte genita.

  hos ergo in surculis nodos, cum seruntur, medios secare oportet ita, ne profluat medulla. et in fico quidem dodrantales, paxillis solo patefacto, seruntur sic, ut descendant quae proxima arbori fuerint, ii oculi extra terram emineant. oculi autem in arborum surculis proprie vocantur, unde germinantur. hac de causa et in plantariis aliquando eodem anno ferunt, quo fuere laturi fructus in arbore, cum tempestive sati praegnates inchoatos conceptus aliubi pariunt. ita satas ficos tertio anno transferre facile. hoc pro senescendi celeritate adtributum huic arbori, ut citissime proveniat.

  vitium numerosior satus est. primum omnium nihil seritur ex his nisi inutile et deputatum in sarmenta. opputatur autem quidquid proximo tulit fructum. solebat capitulatus utrimque e duro surculus seri, eoque argumento malleolus vocatur etiamnunc. postea avelli cum sua calce coeptus est, ut in fico, neque est aliud vivacius. tertium genus adiectum etiamnum expeditius sine calce, quod sagittae vocantur, cum intorti panguntur, iidem cum recisi nec intorti, trigemmes. plures autem ex eodem surculo hoc modo fiunt. serere e pampinariis sterile est, nec nisi fecundo oportet. quae raros habet nodos, infecunda iudicatur; densitas gemmarum fertilitatis indicium est. quidam seri vetant nisi eos qui floruerint surculos. sagittas serere minus utile, quoniam in transferendo facile rumpitur quod intortum fuit. seruntur pedali, non breviores, longitudine, quinque sexve nodorum. pauciores tribus gemmis in hac mensura esse non poterunt. inseri eodem die, quo deputentur, utilissimum; si multo postea necesse sit serere custoditos, uti praecepimus, caveri utique, ne extra terram positi sole inarescant, vento aut frigore hebetentur. qui diutius in sicco fuerint, priusquam serantur, in aqua pluribus diebus revirescant.

  solum apricum et quam amplissimum in seminario sive in vinea bidente pastinari debet, ternos pedes bipalio alto, marra reici quaternum pedum fermento, ita ut in pedes binos fossa procedat, fossum purgari et extendi, ne crudum relinquatur, verum exigi mensura. male pastinatum deprendunt scamna inaequalia. metienda est et ea pars, quae interiacet, pulvini. surculi seruntur et in scrobe et in sulco longiore; super quam tenerrima ingeritur terra, sed in gracili solo frustra nisi substrato pinguiore corio ... quam duas integi oportet et proximam attingi, terram eodem paxillo deprimi et spissari, interesse in plantario sesquipedes inter bina semina in latitudinem, in longitudinem semisses; ita satos malleolos xxiiii mense recidere ad imum articulum, nisi ipsi parcatur. oculorum inde materia emicat, cum qua xxxvi mense viveradix transfertur.

  est et luxuriosa ratio vites serendi, ut quattuor malleoli vehementi vinculo
colligentur ima parte luxuriosa atque ita vel per ossa bubuli cruris vel per colla fictilia traiecti obruantur binis eminentibus gemmis. uniscunt hoc modo recisisque palmitem emittunt. postea fistula fracta radix libere capit vires, uvaque fert omnium corporum suorum acinos. in alio genere invento novicio finditur malleolus, medullaque erasa in se colligantur ipsi caules ita, ut gemmis parcatur omni modo. tum malleolus in terra fimo mixta seritur et, cum spargere caules coepit, deciditur foditurque saepius. talis uvae acinos nihil intus ligni habituros columella promittit, cum vivere semina ipsa perquam mirum sit medulla adempta.

  nasci surculis etiam, quibus non sit articulatio, arbores non omittendum videtur. namque buxi tenuissimis quinis senisve colligatis depacti proveniunt. quondam in observatione erat, ut defringerentur ex inputata buxo, aliter vivere non crediti. detraxere hoc experimenta.

  seminarii curam sequitur vinearum ratio. quinque generum hae: sparsis per terram palmitibus aut per se vite subrecta vel cum amminiculo sine iugo aut pedatae simplici iugo aut conpluviatae quadriplici. quae pedatae ratio, eadem intellegetur eius quoque, in qua sine amminiculo vitis per se stabit. id enim non fit nisi pedamenti inopia. simplici iugo constat porrecto ordine quem canterium appellant. melior ea vino, quoniam sibi ipsa non obumbrat adsiduoque sole coquitur et adflatum magis sentit, celerius rorem dimittit, pampinationi quoque et occationi omnique operi facilior. super cetera deflorescit utilius. iugum fit pertica aut harundine aut crine funiculove, ut in hispania brundisique. conpluviata copiosior vino est, dicta a cavis aedium conpluviis. dividitur in quaternas partes totidem iugis. huius serendi ratio dicetur, eadem valitura in omni genere, in hoc vero numerosior tantum. iii vero seritur modis: optime in pastinato, proxime in sulco, novissime in scrobe.

  de pastinatione dictum est; sulco latitudo palae satis est, scrobibus ternorum pedum in quamque partem. altitudo in quocumque genere tripedalis, ideo nec vitis minor transferri debet, exstatura etiamnum duabus gemmis. emolliri terram minutis in scrobe imo sulcis fimoque misceri necessarium. clivosa altiores scrobes poscunt, praeterea pulvinatis a devexitate labris. qui ex his longiores fient, ut vites binas accipiant e diverso, alvei vocabuntur. esse vitis radicem in medio scrobe oportet, sed ipsam innixam solido in orientem aequinoctialem spectare, adminicula prima e calamo accipere; vineas limitari decumano xviii pedum latitudinis ad contrarios vehiculorum transitus, aliisque traversis limitibus denum pedum distingui per media iugera aut, si maior modus sit, totidem pedum cardine, quot decumano, limitari, semper vero quintanis semitari, hoc est ut quinto quoque palo singulae iugo paginae includantur; solo spisso non nisi repastinato nec nisi viveradicem seri, tenero et soluto vel malleolum sulco vel scrobe. in colles sulcos agere traversos melius quam pastinare, ut defluvia transtris eorum contineantur; aquoso caelo vel sicco solo malleolos serere autumno, nisi si tractus ratio mutabit. siccus enim et calidus autumno poscet, umidus frigidusque etiam veris exitu. in arido solo viveradix quoque frustra seritur, male et in siccis malleolus, nisi post imbrem, at in riguis vel frondens vitis et usque ad solstitium recte, ut in hispania. quiescere ventos sationis die utilissimum. plerique austros optant, cato abdicat.

  interesse medio temperamento inter binas vites oportet pedes quinos, minimum autem laeto solo pedes quaternos, tenui plurimum octonos - umbri et marsi ad vicenos intermittunt arationis gratia in his, quae vocant porculeta - , pluvio et caliginoso tractu rariores poni, sicco densiores. subtilitas parsimoniae conpendia invenit, cum vinea in pastinato seratur, obiter seminarium faciendi, ut et viveradix loco suo et malleolus, qui transferatur, inter vites et ordines seratur, quae ratio in iugero circiter [xvi] viveradicum donat. interest autem biennium fructus, quo tardius in sato provenit quam in tralato.

  viveradix posita in vinea post annum resecatur usque ad terram, ut unus tantum emineat oculus, adminiculo iuxta adfixo et fimo addito. simili modo et secundo anno reciditur viresque concipit et intra se pascit suffecturas oneri. alias festinatione pariendi gracilis atque eiuncida, ni cohibeatur castigatione tali, in fetum exeat tota. nihil avidius nascitur ac, nisi ad pariendum vires serventur, tota fit fetus.

  pedamenta optuma, quae diximus, aut ridicae e robore oleaque, si non sint, pali e iunipero, cupresso, laburno, sabuco. reliquorum generum sudes omnibus annis reciduntur. saluberrima in iugo harundo conexa fasciculis durat annis quinis. cum breviores palmites sarmento iunguntur inter se funium modo, ex hoc arcus funeta dicuntur.

  tertius vineae annus palmitem velocem robustumque emittit et quem faciat aetas vitem. hic in iugum insilit. aliqui tum excaecant eum supina falce auferendo oculos, ut longius evocent, noxia iniuria. utilior enim consuetudo pariendi satiusque pampinos adiugatae detergere usque quo placeat roborari eam. sunt qui vetant tangi proximo anno, quam tralata sit, neque ante lx mensem falce curari, tunc autem ad iii gemmas recidi. alii et proximo quidem anno recidunt, sed ut ternos quaternosve singulis annis adiciant articulos, quarto demum perducant ad iugum. id utrimque fructu tardum, praeterea retorridum et nodosum pumilionum incremento. optimum autem matrem esse firmam, postea fetum audacem. nec tutum est quod cicatricosum, magno imperitiae errore; quidquid est tale, plagis nascitur, non e matre. totas habeat illa vires, dum roboratur, et annuos accipiet tota fetus, cum permissum fuerit nasci. nihil natura portionibus parit. quae excreverit satis firma, protinus in iugo collocari debebit; si etiamnum infirmior erit, sub ipso iugo hospitari recisa. viribus, non aetate, decernitur. temerarium est ante crassitudinem pollicarem viti imperare. sequente anno palmites educentur pro viribus matris singuli aut gemini. iidem et secuto, si coget infirmitas, nutriantur, tertioque demum ii adiciantur. nec sunt plures quaternis umquam permittendi, breviterque non indulgendum et semper inhibenda fecunditas est. ea est natura, ut parere malit quam vivere. quidquid materiae adimitur, fructui accedit. illa semina mavult quam fructum gigni, quoniam fructus caduca res est. sic perniciose luxuriat, nec ampliat se, sed egerit.

  dabit consilium et soli natura. in macro, etiamsi vires habebit, recisa intra iugum moretur, ut omnis fetura sub eo exeat. minimum id esse debebit intervallum, ut attingat iugum speretque, non teneat, adeo non recumbat in eo nec delicate se spargat. ita temperetur hic modus, ut crescere etiamnum malit quam parere.

  palmes duas tresve gemmas habere sub iugo debet, ex quibus materia nascatur, tunc per iugum mergi alligarique, ut sustineatur iugo, non pendeat, vinculo mox adstrictius a tertia gemma alligari, quoniam et sic coercetur impetus materiae densioresque citra pampini exultant. cacumen religari vetant. natura haec est: deiecta pars aut praeligata fructum dat, plurimumque ipsa curvatura. quod citra est, materiem emittit, offensante, credo, spiritu et illa quam diximus medulla. quae ita emicuerit materia fructum dabit anno sequente. sic duo genera palmitum: quod e duro exit materiamque in proximum annum promittit, pampinarium vocatur aut, ubi supra cicatricem est, fructuarium; alterum ex anniculo palmite semper fructuarium. relinquitur sub iugo et qui vocatur custos - hic est novellus palmes, non longior tribus gemmis - proximo anno materiam daturus, si vitis luxuria se consumpserit, et alius iuxta eum, verrucae magnitudine, qui furunculus appellatur, si forte custos fallat.

  vitis, antequam septumum annum a surculo conpleat, evocata ad fructum eiuncescit ac moritur. nec veterem placet palmitem in longum et ad quartum usque pedamentum emitti, quod alii dracones, alii funiculos vocant, ut faciant quae masculeta appellant. cum induruit vitis, pessimum in vinea traducere. quinto anno et ipsi palmites intorquentur singulaeque singulis materiae emittuntur ac deinde proximis, prioresque amputantur. semper custodem relinqui melius, sed is proximus viti esse debet, nec longior quam dictum est, et, si luxuriaverint palmites, intorqueri, ut iv materias vel ii, si uniiuga erit vinea, emittat.

  si per se vitis ordinabitur sine pedamento, qualecumque initio adminiculum desiderabit, dum stare condiscat et recta surgere, cetera a primordio eadem, dividi autem putatione pollices in aequali examine undique, ne praegravet fructus parte aliqua. obiter idem deprimens prohibebit in excelsum emicare. huic vineae trium pedum altitudo excelsior nutat, ceteris a quinto, dum ne excedat hominis longitudinem iustam. iis quoque, quae sparguntur in terra, breves a
d limitandum caveas circumdant, scrobibus per ambitum factis, ne vagi palmites inter se pugnent occursantes, maiorque pars terrarum ita supinam in tellure vindemiam metit, siquidem et in africa et in aegypto syriaque ac tota asia et multis locis europae hic mos praevalet. ibi ergo iuxta terram conprimi debet vitis, eodem modo et tempore nutrita radice, quo in iugata vinea, ut semper pollices tantum relinquantur, fertili solo cum tribus gemmis, graciliore binis, praestatque multos esse quam longos. quae de natura soli diximus, tanto potentiora sentientur, quanto propior fuerit uva terrae.

 

‹ Prev