igitur de cultura agri praecipere principale fuit etiam apud exteros, siquidem et reges fecere, hiero, philometor, attalus, archelaus, et duces, xenophon et poenus etiam mago, cui quidem tantum honorem senatus noster habuit carthagine capta, ut, cum regulis africae bibliothecas donaret, unius eius duodetriginta volumina censeret in latinam linguam transferenda, cum iam m. cato praecepta condidisset, peritisque punicae dandum negotium, in quo praecessit omnes vir clarissimae familiae d. silanus. sapientiae vero auctores et carminibus excellentes quique alii illustres viri conposuissent, quos sequeremur, praetexuimus hoc in volumine, non in grege nominando M. Varrone, qui lxxxi vitae annum agens de ea re prodendum putavit.
apud romanos multo serior vitium cultura esse coepit, primoque, ut necesse erat, arva tantum coluere, quorum a nobis nunc ratio tractabitur, non volgari modo, verum, ut adhuc fecimus, et vetustis et postea inventis omni cura perquisitis causaque rerum et ratione simul eruta. dicemus et sidera siderumque ipsorum terrestria signa dabimus indubitata, quandoquidem qui adhuc diligentius ea tractavere, quibusvis potius quam agricolis scripsisse possunt videri. ac primum omnium oraculis maiore ex parte agemus, quae non in alio vitae genere plura certiorave sunt. cur enim non videantur oracula, a certissimo deo maximeque veridico, usu, profecta
principium autem a catone sumemus: “fortissimi viri et milites strenuissimi ex agricolis gignuntur minimeque male cogitantes. - praedium ne cupide emas.” in re rustica “operae ne parcas, in agro emendo” minime. quod male emptum est, semper paenitet. agrum paraturos ante omnia intueri oportet “aquam, viam, vicinum.” singula magnas interpretationes habent nec dubias. cato in conterminis hoc amplius aestimari iubet, quo pacto niteant. “in bona enim,” inquit, “regione bene nitent.” atilius regulus ille punico bello bis consul aiebat neque fecundissimis locis insalubrem agrum parandum neque effetis saluberrimum. salubritas loci non semper incolarum colore detegitur, quoniam adsueti etiam in pestilentibus durant. praeterea sunt quaedam partibus anni salubria, nihil autem salutare est, nisi quod toto anno salubre. malus est ager, cum quo dominus luctatur.
cato inter prima spectari iubet, ut solum sua virtute valeat qua dictum est positione, ut operariorum copia prope sit oppidumque validum, ut navigiorum evectus vel itinerum, ut bene aedificatus et cultus. in quo falli plerosque video; segnitiem enim prioris domini pro emptore esse arbitrantur. nihil est damnosius deserto agro. itaque cato, de bono domino melius emi, nec temere contemnendam alienam disciplinam, agroque ut homini, quamvis quaestuosus sit, si tamen et sumptuosus, non multum superesse. ille in agro quaestuosissimam iudicat vitem, non frustra, quoniam ante omnia de inpensae ratione cavit; proxime hortos irriguos, nec id falso, si sub oppido sint; et prata antiqui parata dixere, idemque cato interrogatus, quis esset certissimus quaestus, respondit: “si bene pascas;” qui proximus: si “sat bene.” summa omnium in hoc spectando fuit, ut fructus is maxime probaretur, qui quam minimo inpendio constaturus esset. hoc ex locorum occasione aliter alibi decernitur. eodemque pertinet, quod agricolam vendacem esse oportere dixit, fundum in adulescentia conserendum sine cunctatione, aedificandum non nisi consito agro, tunc quoque cunctanter, optimumque est, ut volgo dixere, aliena insania frui, sed ita, ut villarum tutela non sit oneri. eum tamen, qui bene habitet, saepius ventitare in agrum, frontemque domini plus prodesse quam occipitium non mentiuntur.
modus hic probatur, ut neque fundus villam quaerat neque villa fundum, non, ut fecere iuxta diversis in eadem aetate exemplis l. lucullus et q. scaevola, cum villa scaevolae fructus non caperet, villam luculli ager, quo in genere censoria castigatio erat minus arare quam verrere. nec hoc sine arte quadam est. novissimus villam in misenensi posuit c. marius vii cos., sed peritia castra metandi sic, ut conparatos ei ceteros etiam sulla felix caecos fuisse diceret. convenit neque iuxta paludes ponendam esse neque adverso amne, quamquam homerus omnino e flumine semper antelucanas auras insalubres verissime tradidit. spectare in aestuosis locis septentriones debet, meridiem in frigidis, in temperatis exortum aequinoctialem.
agri ipsius bonitas quibus argumentis iudicanda sit, quamquam de terrae genere optimo disserentes abunde dixisse possumus videri, etiamnum tamen traditas notas subsignabimus catonis maxime verbis: “ebulum vel prunus silvestris vel rubus, bulbus minutus, trifolium, herba pratensis, quercus, silvestris pirus malusque frumentarii soli notae, item nigra terra et cinerei coloris. omnis creta coquet, nisi permacra, sabulumque, nisi id etiam pertenue est, et multo campestribus magis quam clivosis respondent eadem.”
modum agri in primis servandum antiqui putavere, quippe ita censebant, satius esse minus serere et melius arare; qua in sententia et vergilium fuisse video. verumque confitentibus latifundia perdidere italiam, iam vero et provincias - sex domini semissem africae possidebant, cum interfecit eos nero princeps - , non fraudando magnitudine hac quoque sua cn. pompeio, qui numquam agrum mercatus est conterminum. agro empto domum vendendam inclementer atque non ex utilitate publici status mago censuit, hoc exordio praecepta pandere ingressus, ut tamen appareat adsiduitatem desideratam ab eo.
dehinc peritia vilicorum in cura habenda est, multaque de his cato praecepit. nobis satis sit dixisse, quam proximum domino corde esse debere et tamen sibimet ipsi non videri. coli rura ab ergastulis pessumum est, ut quidquid agitur a desperantibus. temerarium videatur unam vocem antiquorum posuisse, et fortassis incredibile, ni penitus aestimetur, “nihil minus expedire, quam agrum optime colere.” l. tarius rufus infima natalium humilitate consulatum militari industria meritus, antiquae alias parsimoniae, circiter [30m]30 hs liberalitate Divi Augusti congestum usque ad detractationem heredis exhausit agros in piceno coemendo colendoque in gloriam. internicionem ergo famemque censemus immo, hercules, modum iudicem rerum omnium utilissimum. bene colere necessarium est, optime damnosum, praeterquam subole sua colono aut pascendis alioqui colente. domino aliquas messes colligere non expedit, si conputetur inpendium operae, nec temere olivam, nec quasdam terras diligenter colere, sicut in sicilia tradunt, itaque decipi advenas.
quonam igitur modo utilissime colentur agri ex oraculo scilicet: “malis bonis.” sed defendi aequum est abavos, qui praeceptis suis prospexere vitae. namque cum dicerent “malis”, intellegere voluere vilissimos, summumque providentiae illorum fuit, ut quam minimum esset inpendii. praecipiebant enim ista, qui triumphales denas argenti libras in supellectile crimini dabant, qui mortuo vilico relinquere victorias et reverti in rura sua postulabant, quorum heredia colenda suscipiebat res p., exercitusque ducebant senatu illis vilicante. inde illa reliqua oracula: “nequam agricolam esse quisquis emeret quod praestare ei fundus posset; malum patrem familias quisquis interdiu faceret, quod noctu posset, nisi in tempestate caeli; peiorem qui profestis diebus ageret, quod feriatis deberet; pessimum qui sereno die sub tecto potius operaretur quam in agro.” nequeo mihi temperare, quo minus unum exemplum antiquitatis adferam, ex quo intellegi possit, apud populum etiam de culturis agendi morem fuisse qualiterque defendi soliti sint illi viri. c. furius cresimus e servitute liberatus, cum in parvo admodum agello largiores multo fructus perciperet, quam ex amplissimis vicinitas, in invidia erat magna, ceu fruges alienas perliceret veneficiis. quamobrem ab spurio albino curuli aedile die dicta metuens damnationem, cum in suffragium tribus oporteret ire, instrumentum rusticum omne in forum attulit et adduxit familiam suam validam atque, ut ait piso, bene curatam ac vestitam, ferramenta egregie facta, graves ligones, vomeres ponderosos, boves saturos. postea dixit: “veneficia mea, quirites, haec sunt, nec possum vobis ostendere aut in forum adducere lucubrationes meas vigiliasque et sudores.” omnium sententiis absolutus itaque est. profecto opera, non inpensa, cultura constat, et ideo maiores fertilissimum in agro oculum domini esse dixerunt.
reliqua praecepta reddentur suis locis, quae propria generum singulorum erunt. interim communia, quae succurrunt, non omittemus, et in primis catonis humanissimum utilissimumque: id agendum, ut diligant vicini. causas reddit ille, nos existimamus nulli esse dubias. - inter prima idem cavet, ne familiae male sit. - nihil sero faciendum in agricultura omnes censent, iterumque suo quaeque tempore facienda, et tert
io praecepto praetermissa frustra revocari. - de terra cariosa execratio catonis abunde indicata est, quamquam praedicere non cessantis. - quidquid per asellum fieri potest, vilissime constat. - filex biennio moritur, si frondem agere non patiaris. id efficacissime contingit germinantis ramis baculo decussis; sucus enim ex ipsa defluens necat radices. aiunt et circa solstitium avolsas non renasci nec harundine sectas aut exaratas vomeri harundine inposita. similiter et harundinem exarari filice vomeri inposita praecipiunt. - iuncosus ager verti pala debet aut in saxoso bidentibus. frutecta igni optime tolluntur. umidiorem agrum fossis concidi atque siccari utilissimum est, fossas autem cretosis locis apertas relinqui, in solutiore terra saepibus firmari vel proclivibus ac supinis lateribus procumbere; quasdam obcaecari et in alias dirigi maiores patentioresque et, si sit occasio, silice vel glarea sterni, ora autem earum binis utrimque lapidibus statuminari et alio superintegi. silvae extirpandae rationem democritus prodidit, lupini flore in suco cicutae uno die macerato sparsisque radicibus.
et quoniam praeparatus est ager, nunc indicabitur natura frugum. sunt autem duo prima earum genera: frumenta, ut triticum, hordeum, et legumina, ut faba, cicer. differentia notior, quam ut indicari deceat.
frumenti ipsius totidem genera per tempora satu divisa: hiberna, quae circa vergiliarum occasum sata terra per hiemem nutriuntur, ut triticum, hordeum; aestiva, quae aestate ante vergiliarum exortum seruntur, ut milium, panicum, sesama, horminum, irio, italiae dumtaxat ritu. alioquin in graecia et in asia omnia a vergiliarum occasu seruntur, quaedam autem utroque tempore in italia, ex his quaedam et tertio veris. aliqui verna milium, panicum, lentem, cicer, alicam appellant, sementiva autem triticum, hordeum, fabam, rapam. et in tritici genere pars aliqua pabuli est quadripedum causa sati, ut farrago, et in leguminibus, ut vicia; ad communem quadripedum hominumque usum lupinum.
legumina omnia singulas habent radices praeter fabam, easque surculosas, quia non in multa dividuntur, altissimas autem cicer. frumenta multis radicantur fibris sine ramis. erumpit a primo satu hordeum die septimo, legumen quarto vel, cum tardissime, septimo, faba a xv ad xx, legumina in aegypto tertio die. ex hordeo alterum caput grani in radicem exit, alterum in herbam, quae et prior floret. radicem crassior pars grani fundit, tenuior florem, ceteris seminibus eadem pars et radicem et florem.
frumenta hieme in herba sunt, verno tempore fastigantur in stipulam quae sunt hiberni generis, at milium et panicum in culmum geniculatum et concavum, sesama vero in ferulaceum. omnium satorum fructus aut spicis continetur, ut tritici, hordei, muniturque vallo aristarum contra aves et parvas quadripedes, aut includitur siliquis, ut leguminum, aut vasculis, ut sesamae ac papaveris. milium et panicum tantum pro indiviso et parvis avibus expositum est; indefensum quippe membranis continetur.
panicum a paniculis dictum, cacumine languide nutante, paulatim extenuato culmo paene in surculum, praedensis acervatur granis, cum longissima, pedali phoba. milio comae granum complexae fimbriato capillo curvantur. sunt et panico genera mammosa, e pano parvis racemata paniculis, et cacumine gemino; quin et colore distinguntur candido, nigro, rufo, etiam purpureo. panis multifariam et e milio fit, e panico rarus; sed nullum ponderosius frumentum est aut quod coquendo magis crescat. lx pondo panis e modio reducunt modiumque pultis ex tribus sextariis madidis. milium intra hos x annos ex india in italiam invectum est nigrum colore, amplum grano, harundineum culmo. adolescit ad pedes altitudine vii, praegrandibus comis - iubas vocant - , omnium frugum fertilissimum. ex uno grano sextarii terni gignuntur. seri debet in umidis.
frumenta quaedam in tertio genu spicam incipiunt concipere, quaedam in quarto, sed etiamnum occultam. genicula autem sunt tritico quaterna, farri sena, hordeo octona. sed non ante supra dictum geniculorum numerum conceptus est spicae, qui ut spem sui fecit, iiii aut v tardissime diebus florere incipiunt totidemque aut paulo pluribus deflorescunt, hordea vero, cum tardissime, diebus vii. Varro quater novenis diebus fruges absolvi tradit et mense nono meti.
fabae in folia exeunt ac deinde caulem emittunt nullis distinctum internodiis. reliqua legumina surculosa sunt. ex his ramosa cicer, ervum, lens. quorundam caules sparguntur in terram, si non habeant adminiculum; at pisa scandunt, si habuere, aut deteriora fiunt. leguminum unicaulis faba sola, unus et lupino, sed ... , ceteris ramosis praetenui surculo, omnibus vero fistulosis. folium quaedam ab radice emittunt, quaedam a cacumine, ut frumentum et hordeum. utrumque et quidquid in stipula est in cacumine unum folium habet - sed hordeo scabra sunt, ceteris levia - , multifolia contra faba, cicer, pisum. frumentis folium harundinaceum, fabae rotunda et magnae leguminum parti, longiora erviliae et piso, phasiolis venosa, sesamae et irioni sanguinea. cadunt folia lupino tantum et papaveri. legumina diutius florent, et ex his ervum ac cicer, sed diutissime faba, xl diebus, non autem singuli scapi tamdiu, quoniam alio desinente alius incipit, nec tota seges, sicut frumenti, pariter. siliquantur vero omnia diversis diebus et ab ima primum parte, paulatim flore subeunte.
frumenta cum defloruere, crassescunt maturanturque, cum plurimum, diebus xl, item faba, paucissimis cicer. id enim a sementi diebus xl perficitur. milium et panicum et sesama et omnia aestiva xl diebus maturantur a flore, magna terrae caelique differentia. in aegypto enim hordeum sexto a satu mense, frumenta septumo metuntur, in hellade vii hordeum, in peloponneso octavo, et frumenta etiamnum tardius. grana in stipula crinito textu spicantur. in faba leguminibusque alternis lateribus siliquantur. fortiora contra hiemes frumenta, legumina in cibo.
tunicae frumento plures. hordeum maxime nudum et arinca, set praecipue avena. calamus altior frumento quam hordeo, arista mordacior hordeo. in area exteruntur triticum et siligo et hordeum. sic et seruntur pura, qualiter moluntur, quia tosta non sunt. e diverso far, milium, panicum purgari nisi tosta non possunt. itaque haec cum suis folliculis seruntur cruda. et far in vaginulis suis servant ad satus atque non torrent.
levissimum ex his hordeum raro excedit xv libras et faba xxii. ponderosius far magisque etiamnum triticum. far in aegypto ex olyra conficitur. tertium genus spicae hoc ibi est. galliae quoque suum genus farris dedere, quod illic bracem vocant, apud nos scandalam, nitidissimi grani. est et alia differentia, quod fere quaternis libris plus reddit panis quam far aliud. populum romanum farre tantum e frumento ccc annis usum verrius tradit.
tritici genera plura, quae fecere gentes. italico nullum equidem comparaverim candore ac pondere, quo maxime decernitur. montanis modo comparetur italiae agris externum, in quo principatum tenuit boeotia, dein sicilia, mox africa. tertium pondus erat thracio, syrio, deinde et aegyptio, athletarum cum decreto, quorum capacitas iumentis similis quem diximus ordinem fecerat. graecia et ponticum laudavit, quod in italiam non pervenit. ex omni autem genere grani praetulit dracontian et strangian et selinusium argumento crassissimi calami. itaque pingui solo haec genera adsignabat. levissimum et maxime inane speudian, tenuissimi calami, in umidis seri iubebat, quoniam multo egeret alimento. haec fuere sententiae alexandro magno regnante, cum clarissima fuit graecia atque in toto orbe terrarum potentissima, ita tamen ut ante mortem eius annis fere cxlv sophocles poeta in fabula triptolemo frumentum italicum ante cuncta laudaverit, ad verbum tralata sententia: “et fortunatam italiam frumento serere candido.” quae laus peculiaris hodieque italico est; quo magis admiror posteros graecorum nullam mentionem huius fecisse frumenti.
nunc ex his generibus, quae romam invehuntur, levissimum est gallicum atque chersonneso advectum, quippe non excedunt modii vicenas libras, si quis granum ipsum ponderet. sardum adicit selibram, alexandrinum et trientem - hoc et siculi pondus - , baeticum totam libram addit, africum et dodrantem. in transpadana italia scio vicenas quinas libras farris modios pendere, circa clusium et senas. lex certa naturae, ut in quocumque genere pani militari tertia portio ad grani pondus accedat, sicut optumum frumentum esse, quod in subactum congium aquae capiat. quibusdam generibus per se pondus, sicut baliarico: modio tritici panis p. xxxv reddit; quibusdam binis mixtis, ut cyprio et alexandrino xx prope libras non excedentibus. cyprium fuscum est panemque nigrum facit, itaque miscetur alexandrinum candidum, redeuntque xxv pondo. thebaicum l
ibram adicit. marina aqua subigi, quod plerique in maritimis locis faciunt occasione lucrandi salis, inutilissimum. non alia de causa opportuniora morbis corpora existunt. galliae et hispaniae frumento in potum resoluto quibus diximus generibus spuma ita concreta pro fermento utuntur, qua de causa levior illis quam ceteris panis. est differentia et calami, crassior quippe melioris est generis. plurimis tunicis thracium triticum vestitur ob nimia frigora illi plagae exquisitum. eadem causa et trimenstre invenit detinentibus terras nivibus, quod tertio fere a satu mense, cum et in reliquo orbe, metitur. totis hoc alpibus notum, et hiemalibus provinciis nullum hoc frumento laetius, unicalamum praeterea nec usquam capax, seriturque non nisi tenui terra. est et bimestre circa thraciae aenum, quod xl die, e quo satum est, maturescit, mirumque nulli frumento plus esse ponderis et furfuribus carere. utitur eo et sicilia et achaia, montuosis utraque partibus, euboea quoque circa carystum. in tantum fallitur columella, qui ne trimestris quidem proprium genus existimaverit esse, cum sit antiquissimum. graeci setanion vocant. tradunt in bactris grana tantae magnitudinis fieri, ut singula spicas nostras aequent.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 339