Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 348
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 348

by Pliny the Elder


  est haec quoque res inter opera ganeae, quapropter non pigebit verbosius persequi. praecipuus fit caulis sapore ac magnitudine, primum omnium si in repastinato seras, dein si terram fugientes cauliculos sequare terra adtollentesque se proceritate luxuriosa exaggerando aliam accumules ita, ne plus quam cacumen emineat. tritanum hoc genus vocatur bis conputabili inpendio taedioque. cetera genera complura sunt: cumanum sessile folio, capite patulum; aricinum altitudine non excelsius, folio numerosius quam tenerius; hoc utilissimum existimatur, quia sub omnibus paene foliis fruticat cauliculis peculiaribus. pompeianum procerius, caule ab radice tenui, intra folia crassescit; rariora haec angustioraque, sed teneritas in dote est. frigora non tolerat, quibus etiam aluntur bruttiani praegrandes foliis, caule tenues, sapore acuti. sabellico usque in admirationem crispa sunt folia, quorum crassitudo caulem ipsum extenuet, sed dulcissimi perhibentur ex omnibus. nuper subiere lacuturnenses ex convalle aricina, capite praegrandes, folio innumeri, alii in orbem conlecti, alii in latitudinem torosi; nec plus ullis capitis post tritianum, cui pedale aliquando conspicitur, et cyma nullis serior. cuicumque autem generi pruinae plurimum suavitatis conferunt, at nisi obliquo vulnere defendatur medulla, plurimum nocent. semini destinati non secantur. est etiam sua gratia numquam plantae habitum excedentibus; ἁλμυρίδια vocant, quoniam nisi in maritumis non proveniunt. aiunt navigatione quoque longinqua virides adservari, si statim desecti ita, ne humum adtingant, in cados olei quam proxime siccatos opturatosque condantur omni spiritu excluso. sunt qui plantam in transferendo alga subdita pediculo nitrive triti quod tribus digitis capiatur celeriorem ad maturitatem fieri putent. sunt qui semen trifolii nitrumque simul tritum adspergant foliis. nitrum in coquendo etiam viriditatem custodit, ut et apiciana coctura, oleo ac sale, priusquam coquantur, maceratis. est inter herbas genus inserendi praecisis germinibus caulis et in medullam semine ex aliis addito. hoc et in cucumere silvestri. nec non olus quoque silvestre est, triumpho divi iuli carminibus praecipue iocisque militaribus celebratum; alternis quippe versibus exprobravere lapsana se vixisse aput dyrrachium, praemiorum parsimoniam cavillantes. est autem id cyma silvestris.

  omnium in hortis rerum lautissima cura asparagis. de origine eorum e silvestribus corrudis abunde dictum et quomodo eas iuberet cato in harundinetis seri. est et aliud genus incultius asparago, mitius corruda, passim etiam in montibus nascens, refertis superioris germaniae campis, non inficeto ti. caesaris dicto, herbam ibi quandam nasci simillimam asparago. nam quod in neside campaniae insula sponte nascitur, longe optimum existimatur. hortensium seritur spongeis. est enim plurimae radicis altissimeque germinat. viret thyrso primum emicante, qui caulem educens tempore ipso fastigatur in toros striatos. potest et semine seri.

  nihil diligentius comprehendit cato, novissimumque libri est, ut appareat rem repentem ac noviciam fuisse. locum subigi iubet umidum aut crassum, semipedali undique intervallo seri, ne calcetur, praeterea ad lineam grana bina aut terna paxillo demitti - videlicet semine tum tantum serebantur - , id fieri secundum aequinoctium vernum, stercore satiari, crebro purgari, caveri ne cum herbis evellatur asparagus; primo anno stramento ab hieme protegi, vere aperiri, sariri, runcari, tertio incendi verno. quo maturius incensus est, hoc melius provenit. itaque harundinetis maxime convenit, quae festinant incendi. sariri iubet idem non antequam asparagus natus fuerit, ne in sariendo radices vexentur. ex eo velli asparagum ab radice, nam si defringatur, stirpescere et intermori; velli, donec in semen eat - id autem maturescere ad ver - , incendique ac rursus, cum apparuerit asparagus, sariri ac stercorari. ac post annos viiii, cum iam vetus sit, digeri subacto stercoratoque, tum spongeis seri singulorum pedum intervallo. quin et ovillo fimo nominatim uti, quoniam aliud herbas creet. nec quicquam postea temptatum utilius apparuit, nisi quod circa id. feb. defosso semine acervatim parvulis scrobibus serunt, plurimum maceratum fimo. biennio dein nexis inter se radicibus spongeas factas post aequinoctium autumni disponunt pedalibus intervallis, fertilitate in denos annos durante. nullum gratius his solum quam ravennatium hortorum indicavimus. corrudam - hunc enim intellego silvestrem asparagum, quem graeci ὄρμινον aut μυάκανθον vocant aliisque nominibus - invenio nasci et arietis cornibus tunsis atque defossis.

  poterant videri dicta omnia, quae in pretio sunt, ni restaret res maximi quaestus non sine pudore dicenda. certum est quippe carduos apud carthaginem magnam cordubamque praecipue sestertium sena milia e parvis reddere areis, quoniam portenta quoque terrarum in ganeam vertimus serimusque etiam ea, quae refugiunt cunctae quadripedes. carduos ergo duobus modis, autumno planta et semine ante nonas martias, plantaeque ex eo disponuntur ante id. novemb. aut in locis frigidis circa favonium. stercorantur etiam, si dis placet, laetiusque proveniunt. condiuntur quoque aceto melle diluto addita laseris radice et cumino, ne quis dies sine carduo sit.

  cetera in transcursu dici possunt. ocimum parilibus optime seri ferunt, quidam et autumno iubentque, cum in hiemem seratur, aceto semen perfundi. eruca quoque et nasturtium vel aestate vel hieme facillime nascuntur. eruca praecipue frigorum contemptrix diversae est quam lactuca naturae concitatrixque veneris. idcirco iungitur illi fere in cibis, ut nimio frigori par fervor inmixtus temperamentum aequet. nasturtium nomen accepit a narium tormento, et inde vigoris significatio proverbio usurpavit id vocabulum veluti torporem excitantis. in arabia mirae amplitudinis dicitur gigni.

  ruta quoque seritur favonio et ab aequinoctio autumni. odit hiemem et umorem ac fimum, apricis gaudet ac siccis terraque quam maxime lateraria, cinere vult nutriri. hic et semini miscetur, ut careat urucis. auctoritas ei peculiaris apud antiquos fuit. invenio mulsum rutatum populo datum a cornelio cethego, in consulatu collega quinti flaminini, comitiis peractis. amicitia ei cum fico tanta, ut nusquam laetior proveniat quam sub hac arbore. seritur et surculo, melius in perforatam fabam indito, quae suco nutrit conprehendendo surculum. serit et se ipsa, namque incurvato cacumine alicuius rami cum attigit terram, statim radicatur. eadem et ocimo natura, nisi quod difficilius arescit semen. ruta runcatur non sine difficultate, pruritivis ulceribus, ni munitis manibus id fiat oleove defensis. condiuntur autem et eius folia servanturque fasciculis.

  ab aequinoctio verno seritur apium semine paulum in pila pulsato. crispius sic putant fieri aut si satum calcetur cylindro pedibusve. proprium ei, quod colorem mutat. honos in achaia coronare victores sacri certaminis nemeae.

  eodem tempore seritur menta planta vel, si nondum germinet, spongea. non minus haec umido gaudet. aestate viret, hieme flavescit. genus eius silvestre mentastrum; ex hoc propagatur ut vitis vel si inversi rami serantur. mentae nomen suavitas odoris apud graecos mutavit, cum alioqui mintha vocaretur, unde veteres nostri nomen declinaverunt; nunc autem coepit dici ἡδύοσμον. grata tomento mensas odore percurrit in rusticis dapibus. semel sata diutina aetate durat. congruit puleio, cuius natura in carnariis reflorescens saepius dicta est. haec quoque servantur simili genere, mentam dico puleiumque et nepetam. condimentorum tamen omnium, quae fastidiis ... , cuminum amicissimum. nascitur in summa tellure vix haerens et in sublime tendens in putribus et calidis maxime locis, medio serendum vere. alterum eius genus silvestre, quod rusticum vocant, alii thebaicum, si tritum ex aqua potetur, in dolore stomachi prodest. in carpetania nostri orbis maxime laudatur, alioqui aethiopico africoque palma est; quidam in hoc aegyptium praeferunt.

  sed praecipue olusatrum mirae naturae est. hipposelinum graeci vocant, alii zmyrnium. e lacrima caulis sui nascitur. seritur et radice. sucum eius qui colligunt, murrae saporem habere dicunt, auctorque est theophrastus murra sata natum. hipposelinum veteres praeceperunt in locis incultis, lapidosis iuxta maceriam seri - nunc et repastinato seritur et a favonio post aequinoctium autumnum - , quippe cum capparis quoque seratur sic, siccis maxime, area ideo fossa inclusa ripisque undique circumstructis lapide; alias evagatur per agros et cogit solum sterilescere. floret aestate, viret usque ad vergiliarum occasum, sabulosis familiarissimum. vitia eius, quod trans maria nascitur, diximus inter peregrinos frutices.

  peregrinum et careum gentis suae nomine appellatum, culinis principale. in quacumque t
erra seri vult ratione eadem, qua olusatrum, laudatissimum tamen in caria, proximum phrygia.

  ligusticum silvestre est in liguriae suae montibus; seritur etiam ubique. suavius sativum, sed sine viribus. panacem aliqui vocant. crateuas apud graecos cunilam bubulam eo nomine appellat, ceteri vero conyzam, id est cunilaginem, thymbram vero quae sit cunila. haec aput nos habet vocabulum et aliud, satureia dicta in condimentario genere. seritur mense februario. origano aemulo nusquam utrumque additur, quippe similis effectus. sed cunilae aegyptium origanum tantum praefertur.

  peregrinum fuit et lepidium. seritur a favonio, dein, cum fruticavit, iuxta terram praeciditur, tunc runcatur stercoraturque. per biennium hoc postea, iisdem fruticibus, utuntur, si non saevitia hiemis ingruat, quando inpatientissimum est frigorum. exit et in cubitalem altitudinem, foliis lauri, sed mollius. usus eius non sine lacte.

  git pistrinis, anesum et anetum culinis et medicis nascuntur; sacopenium, quo laser adulteratur, et ipsum in hortis quidem, sed medicinae tantum.

  sunt quaedam comitantia aliorum satus; papaver namque cum brassica seritur ac porcillaca, et eruca cum lactuca. papaveris sativi tria genera: candidum, cuius semen tostum in secunda mensa cum melle apud antiquos dabatur; hoc et panis rustici crustae inspergitur, adfuso ovo inhaerens, ubi inferiorem crustam apium gitque cereali sapore condiunt. alterum genus est papaveris nigrum, cuius scapo inciso lacteus sucus excipitur. tertium genus rhoean vocant graeci, id nostri erraticum; sponte quidem, sed in arvis cum hordeo maxime nascitur, erucae simile, cubitali altitudine, flore rufo et protinus deciduo, unde et nomen a graecis accepit. de reliquis generibus papaveris sponte nascentis dicemus in medicinae loco. fuisse autem in honore apud romanos semper indicio est tarquinius superbus, qui legatis a filio missis decutiendo papavera in horto altissima sanguinarium illud responsum hac facti ambage reddidit.

  rursus alio comitatu aequinoctio autumni seruntur coriandrum, anetum, atriplex, malva, lapathum, caerefolium, quod paederota graeci vocant, et acerrimum sapore igneique effectus ac saluberrimum corpori sinapi, nulla cultura, melius tamen planta tralata. quin e diverso vix est sato semel eo liberare locum, quoniam semen cadens protinus viret. usus eius etiam pro pulmentario in patellis decocto, citra intellectum acrimoniae. cocuntur et folia, sicut reliquorum olerum. sunt autem trium generum: unum gracile, alterum simile rapi foliis, tertium erucae. semen optimum aegyptium. athenienses napy appellaverunt, alii thlaspi, alii saurion.

  serpyllo et sisymbrio montes plerique scatent, sicut threciae. itaque deferunt ex his avulsos ramos seruntque, item sicyone ex suis montibus et athenis ex hymetto. simili modo et sisymbrium serunt. laetissimum nascitur in puteorum parietibus et circa piscinas ac stagna.

  reliqua sunt ferulacei generis, ceu feniculum anguibus, ut diximus, gratissimum, ad condienda plurima, cum inaruit, eique perquam similis thapsia, de qua diximus inter externos frutices; deinde utilissima funibus cannabis. seritur a favonio; quo densior est, eo tenerior. semen eius, cum est maturum, ab aequinoctio autumni destringitur et sole aut vento aut fumo siccatur. ipsa cannabis vellitur post vindemiam ac lucubrationibus decorticata purgatur. optima alabandica, plagarum praecipue usibus. tria eius ibi genera: inprobatur cortici proximum aut medullae; laudatissima est e medio quae mesa vocatur. secunda mylasea. quod ad proceritatem quidem attinet, rosea agri sabini arborum altitudinem aequat. ferulae duo genera in peregrinis fruticibus diximus. semen eius in italia cibus est; conditur quippe duratque in urceis vel anni spatio. duo ex ea genera, caules et racemi. corymbian hanc vocant corymbosque quos condiunt.

  morbos hortensia quoque sentiunt sicut reliqua terra sata. namque et ocimum senectute degenerat in serpyllum, et sisymbrium in zmintham, et ex semine brassicae vetere rapa fiunt, atque invicem. et necatur cuminum αἱμοδώρῳ, nisi repurgetur; est autem unicaule, radice bulbo simili, non nisi in gracili solo nascens. alius privatim cumini morbus scabies. et ocimum sub canis ortu pallescit. omnia vero accessu mulieris menstrualis flavescunt. bestiolarum quoque genera innascuntur, napis pulices, raphano urucae et vermiculi, item lactucis et oleri, utrisque hoc amplius limaces et cocleae, porro vero privata animalia, quae facillime stercore iniecto capiuntur condentia in id se. ferro quoque non expedire tangi rutam, cunilam, mentam, ocimum auctor est sabinus tiro in libro κηπουρικῶν, quem maecenati dicavit.

  idem contra formicas, non minimum hortorum exitium, si non sint rigui, remedium monstravit limum marinum aut cinerem obturandis earum foraminibus. sed efficacissime heliotropio herba necantur. quidam et aquam diluto latere crudo inimicam his putant. naporum medicina ervi aliquid una seri, sicut olerum cicer; arcet enim urucas. quo si omisso enatae sint, remedio est absinthi sucus decocti inspersus vel sedi; genus hoc herbae, quam alii ἀείζωον vocant, diximus. semen olerum si suco eius madefactum seratur, olera nulli animalium obnoxia futura tradunt; in totum vero necari urucas, si palo inponantur in hortis ossa capitis ex equino genere, feminae dumtaxat. adversus urucas et cancrum fluviatilem in medio horto suspensum auxiliari narrant. sunt qui sanguineis virgis tangant ea, quae nolint iis obnoxia esse. infestant et culices riguos hortos, praecipue si sint arbusculae aliquae. hi galbano accenso fugantur.

  nam quod ad permutationem seminum attinet, quibusdam ex his firmitas maior est, ut coriandro, betae, porro, nasturtio, sinapi, erucae, cunilae et fere acribus; infirmiora autem sunt atriplici, ocimo, cucurbitae, cucumi, et aestiva omnia hibernis magis; minime autem durat gethyum. sed ex his, quae sunt fortissima, nullum ultra quadrimatum utile est, dumtaxat serendo, culinis et ultra tempestiva sunt.

  peculiaris medicina raphano, betae, rutae, cunilae in salsis aquis, quae et alioqui plurimum suavitati et fertilitati conferunt. ceteris dulcium aquarum rigua prosunt. utilissimae ex his quae frigidissimae et quae potu suavissimae. minus utiles e stagno et quas elices inducunt, quoniam herbarum semina invehunt. praecipue tamen imbres alunt, nam et bestiolae innascentes necantur.

  his horae rigandi matutino atque vespera, ne infervescat aqua sole, ocimo tantum et meridie; nam etiam satum celerrime erumpere putant inter initia ferventi aqua aspersum. omnia autem tralata meliora grandioraque fiunt, maxime porri napique. in tralatione et medicina est, desinuntque sentire iniurias, ut gethyum, porrum, raphani, apium, lactucae, rapa, cucumis. omnia autem fere silvestria sunt et foliis minora et caulibus, suco acriora, sicut cunila, origanum, ruta. solum vero ex omnibus lapathum silvestre melius. hoc in sativis rumix vocatur, omnium, quae seruntur nascunturque, fortissimum; tradunt certe semel satum durare nec vinci umquam a terra, maxime iuxta aquas. usus eius cum tisana tantum in cibis; leniorem gratioremque saporem praestat. silvestre ad multa medicamina utile est. - (adeoque nihil omisit cura, ut carmine quoque comprehensum reperiam, fabis caprini fimi singulis cavatis, si porri, erucae, lactucae, apii, intubi, nasturtii semina inclusa serantur, mire provenire. - quae sunt et silvestria, eadem sativis sicciora intelleguntur et acriora.) -

  namque et sucorum saporumque dicenda differentia est, vel maior in his quam in pomis. sunt autem acres cunilae, origani, nasturti, sinapis, amari absinthi, centaurei; aquatiles cucumeris, cucurbitae, lactucae; acuti thymi, cunilae; acuti et odorati apii, aneti, feniculi. salsus tantum e saporibus non nascitur; aliquando extra insidit pulveris modo, et cicerculis tantum.

  atque ut intellegatur vana ceu plerumque vitae persuasio, panax piperis saporem reddit et magis etiam siliquastrum, ob id piperitidis nomine accepto, libanotis odorem turis, zmyrnium murrae. de panace abunde dictum est. libanotis locis putribus et macris ac roscidis seritur semine. radicem habet olusatri, nihil ture differentem. usus eius post annum stomacho saluberrimus. quidam eam nomine alio rosmarinum appellant. zmyrnium olus seritur iisdem locis murramque radice resipit. eadem et siliquastro satio. reliqua a ceteris et odore et sapore differunt, ut anetum, tantaque est diversitas atque vis, ut non solum aliud alio mutetur, sed etiam in totum auferatur. apio eximunt coqui obsoniis acetum, eodem cellarii in saccis odorem vino gravem.

  et hactenus hortensia dicta sint, ciborum gratia dumtaxat. maximum quidem opus in iisdem naturae restat, quoniam proventus tantum adhuc summasque quasdam tractavi
mus, vera autem cuiusque natura non nisi medico effectu pernosci potest, opus ingens occultumque divinitatis et quo nullum reperiri possit maius. ne singulis id rebus contexeremus, iusta fecit ratio, cum ad alios medendi desideria pertinerent, longis utriusque dilationibus futuris, si miscuissemus. nunc suis quaeque partibus constabunt poteruntque a volentibus iungi.

  LIBER XX

  maximum hinc opus naturae ordiemur et cibos suos homini narrabimus faterique cogemus ignota esse per quae vivat. nemo id parvum ac modicum existimaverit, nominum vilitate deceptus. pax secum in his aut bellum naturae dicetur, odia amicitiaeque rerum surdarum ac sensu carentium et, quo magis miremur, omnia ea hominum causa. quod graeci sympathiam et antipathiam appellavere, quibus cuncta constant, ignes aquis restinguentibus, aquas sole devorante, luna pariente, altero alterius iniuria deficiente sidere atque, ut a sublimioribus recedamus, ferrum ad se trahente magnete lapide et alio rursus abigente a sese, adamanta, rarum opum gaudium, infragilem omni cetera vi et invictum, sanguine hircino rumpente, quaeque alia in suis locis dicemus paria vel maiora miracula. tantum venia sit a minimis, sed a salutaribus ordienti primumque ab hortensiis.

  cucumin silvestrem esse diximus, multo infra magnitudinem sativi. ex eo fit medicamentum, quod vocatur elaterium, suco expresso semini, cuius causa nisi maturius incidatur, semen exilit oculorum etiam periculo. servatur autem decerptus una nocte, postero die inciditur harundine, semenque cinere conditur ad coercendam suci abundantiam, qui expressus suscipitur aqua caelesti atque subsidit, deinde sole cogitur in pastillos ad magnos mortalium usus, obscuritates et vitia oculorum, genarum ulcera. tradunt hoc suco tactis radicibus vitium non attingi uvas ab avibus. radix autem ex aceto cocta podagris inlinitur sucoque dentium dolori medetur, arida cum resina inpetiginem et scabiem quaeque psoram et lichenas vocant, parotidas, panos sanat et cicatricibus colorem reddit, et foliorum sucus auribus surdis cum aceto instillatur.

 

‹ Prev