tertium genus est eius, quae a graecis mascula, a nostris cunilago vocatur, odoris foedi, radicis lignosae, folio aspero. vires eius vehementissimas in omnibus generibus earum tradunt; manipulo quoque eius abiecto omnes e tota domo blattas convenire ad eam, privatim adversus scorpiones ex posca pollere, foliis tribus ex oleo peruncto homine fugari serpentes.
e contrario quae mollis vocatur, pilosioribus ramis et aculeatis, trita mellis odorem habet, digitis tactu eius cohaerescentibus, altera turis, quam libanotida appellavimus. medetur utraque contra serpentes ex vino vel aceto, pulices etiam contritae cum aqua sparsae necant.
sativa quoque suos usus habet. sucus eius cum rosaceo auriculas iuvat, ipsa ad ictus bibitur. fit ex ea montana, serpyllo similis, efficax contra serpentes. urinam movet, purgat a partu mulieres. concoctionem mire adiuvat et aviditatem ad cibos utraque vel in cruditate ieiunis in potione aspersa; luxatis quoque utilis, contra vesparum et similes ictus ex farina hordeacia et posca utilissima. libanotidis alia genera suis locis dicentur.
piperitis, quam et siliquastrum appellavimus, contra morbos comitiales bibitur. castor et aliter demonstrabat: caule rubro et longo, densis geniculis, foliis lauri, semine albo, tenui, gustu piperis, utilem gingivis, dentibus, oris suavitati et ructibus.
origanum, quod vi saporem cunilae aemulatur, ut diximus, plura genera in medicina habet. onitin alii prasion appellant, non dissimile hysopo. privatim eius usus contra rosiones stomachi in tepida aqua et contra cruditates, araneos scorpionesque in vino albo, luxata et incussa in aceto et oleo et lana.
tragoriganum similius est serpyllo silvestri. urinam ciet, tumores discutit, contra viscum potum viperaeque ictum efficacissimum, stomacho acida ructanti et praecordiis. tussientibus quoque cum melle datur et pleuriticis et peripneumonicis.
heraclium quoque tria genera habet: nigrius latioribus foliis, glutinosum, alterum exilioribus, mollius, sampsucho non dissimile, quod aliqui prasion vocare malunt. tertium est inter haec medium, set minus quam cetera efficax. optimum autem creticum, nam et iucunde olet, proximum zmyrnaeum durius, heracleoticum ad potum utilius, quod onitin vocant. communis autem usus serpentes fugare, percussis esui dari et decoctum potui, urinam ciere, ruptis, convolsis mederi cum panacis radice, hydropicis cum fico aut cum hysopo acetabuli mensuris decoctum ad sextam; item ad scabiem, pruriginem, psoras in descensione balinearum. sucus auribus infunditur cum lacte mulieris. tonsillis quoque et uvis medetur, capitis ulceribus. venena opii et gypsi extinguit decoctum, si cum cinere e vino bibatur. alvum mollit acetabuli mensura, suggillatis inlinitur, item dentium dolori, quibus et candorem facit, cum melle et nitro. sanguinem narium sistit. ad parotidas decoquitur cum hordeacia farina, ad arterias asperas cum galla et melle teritur, ad lienem folia cum melle et sale. crassiores pituitas et nigras extenuat coctum cum aceto et sale sumptum paulatim. regio morbo tritum cum oleo in nares infunditur. lassi perunguuntur ex eo ita, ne venter attingatur. epinyctidas cum pice sanat, furunculos aperit cum fico tosta, strumas cum oleo et aceto et farina hordeacia, lateris dolores cum fico inlitum, fluctiones sanguinis in genitalibus tusum ex aceto inlitum, reliquias purgationum a partu.
lepidium inter urentia intellegitur. sic et in facie cutem emendat exulcerando, ut tamen cera et rosaceo facile sanetur. sic et lepras et psoras tollit semper facile et cicatricum ulcera. tradunt in dolore dentium adalligatum bracchio, qua doleat, convertere dolorem.
git ex graecis alii melanthium, alii melaspermon vocant. optimum quam excitatissimi odoris et quam nigerrimum. medetur serpentium plagis et scorpionum; inlini ex aceto ac melle reperio incensoque serpentes fugari. bibitur drachma una et contra araneos. destillationem narium discutit tusum in linteolo olefactum, capitis dolores inlitum ex aceto, et infusum naribus cum irino oculorum epiphoras et tumores, dentium dolores coctum cum aceto, ulcera oris tritum aut commanducatum; item lepras et lentigines ex aceto, difficultates spirandi addito nitro potum, duritias tumoresque veteres et suppurationes inlitum. lacte mulierum auget aliquot continuis diebus sumptum. colligitur sucus eius ut hyoscyami similiterque largior venenum est, quod miremur, cum semen gratissime panes etiam condiat. oculos quoque purgat, urinam et menses ciet. quin immo linteolo deligatis tantum granis xxx secundas trahi reperio. aiunt et clavis in pedibus mederi tritum in urina, culices suffitu necare, item muscas.
et anesum adversus scorpiones ex vino habetur, pythagorae inter pauca laudatum sive crudum sive decoctum; item viride aridumve omnibus, quae condiuntur quaeque intinguntur, desideratum, panis etiam crustis inferioribus subditum. saccis quoque additum cum amaris nucibus vina commendat. quin ipsum oris halitum iucundiorem facit faetoremque tollit manducatum matutinis cum zmyrnio et melle exiguo, mox vino collutum. vultum iuniorem praestat. insomnia levat suspensum in pulvino, ut dormientes olefaciant. adpetentiam ciborum praestat, quando id quoque inter artificia deliciae fecere, ex quo labor desiit cibos poscere. ob has causas quidam anicetum id vocavere.
laudatissimum est creticum, proximum aegyptium. hoc ligustici vicem praestat in condimentis. dolores capitis levat suffitum naribus. epiphoris oculorum euenor radicem eius tusam inponit, iollas ipsum cum croco pari modo et vino, et per se cum polenta ad magnas fluctiones extrahendisque si qua in oculos inciderint. narium quoque carcinodes consumit inlitum ex aqua. sedat anginas cum hysopo ac melle ex aceto gargarizatum, auribus infunditur cum rosaceo, thoracis pituitas purgat tostum cum melle sumptum. melius cum acetabulo anesi nuces amaras l purgatas terere in melle ad tussim; facillime vero anesi drachmae tres, papaveris duae miscentur melle ad fabae magnitudinem et ternae diebus sumuntur. praecipuum autem est ad ructus; ideo stomachi inflationibus et intestinorum torminibus et coeliacis medetur. singultus et olfactum potumque decoctum inhibet. foliis decoctis digerit cruditates. sucus decocti cum apio olfactus sternumenta inhibet. potum somnos conciliat, calculos pellit, vomitiones cohibet et praecordiorum tumores, et pectorum vitiis, nervis quoque, quibus succinctum est corpus, utilissimum. prodest et capitis doloribus instillari sucum cum oleo decocti. non aliud utilius ventri et intestinis putant; ideo dysintericis et in tenesmo datur tostum. aliqui addunt et opium, pilulis in die ternis lupini magnitudine in vini cyatho dilutis. dieuches et ad lumborum dolores suco usus est, semen hydropicis et coeliacis dedit tritum cum menta, euenor radicem et ad renes. dalion herbarius parturientibus ex eo cataplasma inposuit cum apio, item vulvarum dolori deditque bibendum cum aneto parturientibus. phreneticis quoque inlinunt vel recens cum polenta; sic et infantibus comitiale vitium aut contractiones sentientibus. pythagoras quidem negat corripi vitio comitiali in manu habentes, ideo quam plurimum domi serendum; parere quoque facilius olfactantes, et statim a partu dandum potui polenta aspersa. sosimenes contra omnes duritias ex aceto usus est eo et contra lassitudines in oleo decoquens addito nitro. semine eius poto lassitudinis auxilium viatoribus spopondit. heraclides ad inflationes stomachi semen tribus digitis cum castorei obolis duobus ex mulso dedit, similiter ad ventris aut intestinorum inflationes et orthopnoicis quod ternis digitis prenderet seminis, tantundem hyoscyami cum lacte asinino. multi vomituris acetabula eius et folia lauri decem trita in aqua bibenda inter cenam suadent. strangulatus vulvae, si manducetur et linatur calidum vel si bibatur cum castoreo in aceto et melle, sedat; vertigines a partu cum semine cucumeris et lini pari mensura ternum digitorum, vini albi tribus cyathis discutit. tlepolemus ad quartanas ternis digitis seminis anesi et feniculi usus est in aceto et mellis cyatho uno. lenit articularios morbos cum amaris nucibus inlitum. sunt qui et aspidum venenis adversari naturam eius putent. urinam ciet, sitim cohibet, venerem stimulat, cum vino sudorem leniter praestat, vestes quoque a tineis defendit. efficacius semper recens et quo nigrius, stomacho tamen inutile est praeterquam inflato.
anetum quoque ructus movet et tormina sedat, alvum sistit. epiphoris radices inlinuntur ex aqua vel vino. singultus cohibet semen fervens olfactu; sumptum ex aqua sedat cruditates. cinis eius uvam in faucibus levat, oculos et genituram hebetat.
sacopenium, quod apud nos gignitur, in totum transmarino alienatur. illud enim hammoniaci lacrimae simile sagapenon vocatur. prodest laterum et pe
ctoris doloribus, convolsis, tussibus vetustis excreationibusque, praecordiorum tumoribus. sanat et vertigines, tremulos, opisthotonicos, lienes, lumbos, perfrictiones. datur olfactandum ex aceto in strangulatu vulvae; ceteris et potui datur et cum oleo infricatur. prodest et contra mala medicamenta.
papaveris sativi tria diximus genera, et sponte nascentis alia promisimus. e sativis albi calix ipse teritur et e vino bibitur somni causa. semen elephantiasi medetur. e nigro papavere sopor gignitur scapo inciso, ut diagoras suadet, cum turgescit, ut iollas, cum deflorescit, hora sereni diei tertia, hoc est cum ros in eo exaruerit. incidi iubent sub capite et calice, nec in alio genere ipsum inciditur caput. sucus et hic et herbae cuiuscumque lana excipitur aut, si exiguus sit, ungue pollicis, ut lactucis, et postero die magis, quod inaruit, papaveris vero largus densatus et in pastillos tritus in umbra siccatur, non vi soporifera modo, verum, si copiosior hauriatur, etiam mortifera per somnos. opium vocant. sic scimus interemptum p. licini caecinae praetorii viri patrem in hispania bavili, cum valetudo inpetibilis odium vitae fecisset; item plerosque alios. qua de causa magna concertatio extitit. diagoras, erasistratus in totum damnavere ut mortiferum, infundi vetantes praeterea, quoniam visui noceret. addidit andreas, ideo non protinus excaecari eo, quoniam adulteraretur alexandriae. sed postea usus eius non inprobatus est medicamento nobili, quod διὰ κωδυῶν vocant. semine quoque eius trito in pastillos e lacte utuntur ad somnum, item ad capitis dolores cum rosaceo; cum hoc et aurium dolori instillatur. podagris inlinitur cum lacte mulierum - sic et foliis ipsis utuntur - , item ad ignes sacros et vulnera ex aceto. ego tamen damnaverim collyriis addi, multoque magis quas vocant ληξιπυρέτους quasque pepticas et coeliacas. nigrum tamen coeliacis in vino datur. sativum omne maius. rotunda ei capita, at silvestri longa ac pusilla, sed ad omnes effectus valentiora. decoquitur et bibitur contra vigilias, eademque aqua fovent ora. optimum in siccis et ubi raro pluat. cum capita ipsa et folia decocuntur, sucus meconium vocatur, multum opio ignavior. experimentum opii est primum in odore - sincerum enim perpeti non est - , mox in lucernis, ut pura luceat flamma et ut extinctum demum oleat, quae in fucato non eveniunt. accenditur quoque difficilius et crebro extinguitur. est sinceri experimentum et in aqua, quoniam ut nubecula innatat, fictum in pusulas coit. sed maxime mirum est aestivo sole deprehendi; sincerum enim sudat et se diluit, donec suco recenti simile fiat. mnesides optime servari putat hyoscyami semine adiecto, alii in faba.
inter sativa et silvestria medium genus, quoniam in arvis, sed sponte nasceretur, rhoeam vocavimus et erraticum. quidam id decerptum protinus cum toto calice mandunt. alvum exinanit. capita quinque decocta in vini tribus heminis pota et somnum faciunt.
silvestrium unum genus ceratitim vocant, nigrum, cubitali altitudine, radice crassa et corticosa, calyculo inflexo ut corniculo. folia minora et tenuiora quam ceteris silvestribus. semen exile tempestivum est messibus; alvum purgat dimidio acetabulo in mulso. folia trita cum oleo argema iumentorum sanant. radix acetabuli mensura cocta in duobus sextariis ad dimidias datur ad lumborum vitia et iocineris. carbunculis medentur ex melle folia. quidam hoc genus glaucion vocant, alii paralium. nascitur enim in adflatu maris aut nitroso loco.
alterum e silvestribus genus heraclium vocatur, ab aliis aphrodes, foliis, si procul intuearis, speciem passerum praebentibus, radice in summa terrae cute, semine spumeo. ex hoc lina splendorem trahunt. aestate tunditur in pila. comitialibus morbis acetabulo seminis in vino albo - vomitionem enim facit - , item medicamento, quod διὰ κωδυῶν et arteriace vocatur, utilissimum. fit autem huius papaveris aut cuiuscumque silvestris capitibus cxx in aquae caelestis sextariis tribus biduo maceratis in eademque discoctis, deinde suco siccato iterumque cum melle decocto ad dimidias partes vapore tenui. addidere postea drachmas senas croci, hypocisthidis, turis, acaciae et passi cretici sextarium. haec ostentatione, simplex quidem et antiqua illa salubritas papavere et melle constat.
tertium genus est tithymalon - mecona vocant, alii paralion - folio lini, flore albo, capite magnitudinis fabae. colligitur uva florente, siccatur in umbra. semen potum purgat alvum dimidio acetabulo in mulso. cuiuscumque autem papaveris caput viride vel siccum inlitum epiphoras oculorum lenit. opium ex vino meraculo si protinus detur, scorpionum ictibus resistit. aliqui hoc tantum nigro tribuunt, si capita eius vel folia terantur.
est et porcillaca, quam peplin vocant, non multum sativa efficacior, cuius memorabiles usus traduntur: sagittarum venena et serpentium haemorrhoidum et presterum restingui pro cibo sumpta et plagis inposita extrahi, item hyoscyami pota e passo expresso suco. cum ipsa non est, semen eius simili effectu prodest. resistit et aquarum vitiis, capitis dolori ulceribusque in vino tusa et inposita, reliqua ulcera commanducata cum melle sanat. sic et infantium cerebro inponitur umbilicoque prociduo, in epiphoris vero omnium fronti temporibusque cum polenta, sed ipsis oculis e lacte et melle; eadem, si procidant oculi, foliis tritis cum corticibus fabae, pusulis cum polenta et sale et aceto. ulcera oris tumoremque gingivarum commanducata cruda sedat, item dentium dolores, tonsillarum ulcera sucus decoctae; quidam adiecere paulum murrae. nam mobiles dentes stabilit conmanducata cruda sedat vocemque firmat et sitim arcet. cervicis dolores cum galla et lini semine et melle pari mensura sedat, mammarum vitia cum melle aut cimolia creta, salutaris et suspiriosis semine cum melle hausto. stomachum in acetariis sumpta corroborat. ardenti febribus inponitur cum polenta, et alias manducata refrigerat etiam intestina. vomitiones sistit. dysinteriae et vomicis estur ex aceto vel bibitur cum cumino, tenesmis autem cocta. comitialibus cibo vel potu prodest, purgationibus mulierum acetabuli mensura in sapa, podagris calidis cum sale inlita et sacro igni. sucus eius potus renes iuvat ac vesicas, ventris animalia pellit. ad vulnerum dolores ex oleo cum polenta inponitur. nervorum duritias emollit. metrodorus, qui ἐπιτομὴν ῥιζοτομουμένων scripsit, purgationibus a partu dandam censuit. venerem inhibet venerisque somnia. praetorii viri pater est, hispaniae princeps, quem scio propter inpetibiles uvae morbos radicem eius filo suspensam e collo gerere praeterquam in balineis, ita liberatum incommodo omni. quin etiam inveni apud auctores caput inlitum ea destillationem anno toto non sentire. oculos tamen hebetare putatur.
coriandrum inter silvestria non invenitur. praecipuum esse constat aegyptium. valet contra serpentium genus unum, quod amphisbaenas vocant, potum inpositumque. sanat et alia vulnera, epinyctidas pusulas tritum; sic et omnes tumores collectionesque cum melle aut uva passa, panos vero ex aceto tritum. seminis grana tria in tertianis devorari iubent aliqui ante accessionem vel plura inlini fronti. sunt qui et ante solis ortum cervicalibus subici efficaciter putent. vis magna ad refrigerandos ardores viridi. ulcera quoque, quae serpunt, sanat cum melle vel uva passa, item testes, ambusta, carbunculos, aures, cum lacte mulieris epiphoras oculorum, ventris et intestinorum fluctiones semen ex aqua potum. bibitur et in choleris cum ruta. pellit animalia interaneorum cum mali punici suco et oleo semen potum. xenocrates tradit rem miram, si vera est, menstrua contineri uno die, si unum granum biberint feminae, biduo, si duo, et totidem diebus quot grana sumpserint, M. Varro coriandro subtrito et cumino acetoque carnem omnem incorruptam aestate servari putat.
atriplex et silvestre est, accusatum pythagorae, tamquam faceret hydropicos morbosque regios et pallorem, concoqueretur difficillime; ac ne in hortis quidem iuxta id nasci quicquam nisi languidum culpavit. addidere dionysius et diocles plurimos gigni ex eo morbos, nec nisi mutata saepe aqua coquendum, stomacho contrarium esse, lentigines et papulas gignere. miror quare difficulter in italia nasci tradiderit id solo smyrnaeus. hippocrates vulvarum vitiis infundit id cum beta. lycus neapolitanus contra cantharidas bibendum dedit, panos, furunculos incipientes, duritias omnes vel cocto vel crudo utiliter inlini putavit, item ignem sacrum cum melle, aceto, nitro, similiter podagras. ungues scabros detrahere dicitur sine ulcere. sunt qui et morbo regio dent semen eius cum melle, arterias et tonsillas nitro addito perfricent, alvum moveant cocto vel per se vel cum malva aut lenticula. concitant et vomitiones. silvestri capillos tingunt et ad supra scripta utuntur.
e. contrario in
magnis laudibus malva est utraque et sativa et silvestris. duo genera earum amplitudine folii discernuntur. maiorem graeci malopem vocant in sativis, alteram ab emolliendo ventre dictam putant malachen. at e silvestribus, cui grande folium et radices albae, althaea vocatur, ab excellentia effectus a quibusdam plistolochia. omne solum, in quo seruntur, pinguius faciunt. contra omnes aculeatos ictus efficaces, praecipue scorpionum, vesparum similiumque et muris aranei. quin et trita cum oleo qualibet earum peruncti ante vel habentes eas non feriuntur. folium inpositum scorpionibus torporem adfert. valent et contra psimithi venena. aculeos omnes extrahunt inlitae crudae cum aphronitro, potae vero decoctae cum radice sua leporis marini venenum restingunt, ut quidam dicunt, si vomatur. de iisdem mira et alia traduntur, sed maxime, si quis cotidie suci ex qualibet earum sorbeat cyathum dimidium, omnibus morbis cariturum. ulcera manantia in capite sanant in urina putrefactae, lichenas et ulcera oris cum melle; radix decocta furfures capitis et dentium mobilitates. eius, quae unum caulem habet, radice circa dentem, qui doleat, pungunt, donec desinat dolor; eadem strumas et parotidas, panos addita hominis saliva purgat citra vulnus. semen in vino nigro potum pituita et nauseis liberat. radix mammarum vitiis occurrit adalligata in lana nigra, tussim in lacte cocta et sorbitionis modo sumpta quinis diebus emendat. stomacho inutiles sextius niger dicit, olympias thebana abortivas esse cum adipe anseris, aliqui purgari feminas foliis earum manus plenae mensura in oleo et vino sumptis. utique constat parturientes foliis substratis celerius solvi; protinus a partu revocanda, ne vulva sequatur. dant et sucum bibendum parturientibus ieiunis in vino decoctae hemina. quin et semen adalligant bracchio genitale non continentium, adeoque veneri nascuntur, ut semen unicaulis adspersum curationi feminarum aviditates augere ad infinitum xenocrates tradat itemque tres radices iuxta adalligatas. tenesmo, dysintericis utilissime infundi, item sedis vitiis, vel si foveantur. melancholicis quoque sucus datur cyathis ternis tepidus et insanientibus quaternis, decoctae comitialibus heminae suci. hic et calculosis et inflatione et torminibus aut opisthotonico laborantibus tepidus inlinitur. et sacris ignibus et ambustis decocta in oleo folia inponuntur, et ad vulnerum impetus cruda cum pane. sucus decoctae nervis prodest et vesicae et intestinorum rosionibus, vulvas et cibo et infusione emollit. alvo sucus decoctae permeatus suaves facit.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 352