melilotos ubique nascitur, laudatissima tamen in attica; ubicumque vero recens, nec candicans et croco quam simillima, quamquam in italia odoratior candida.
florum prima ver nuntiat viola alba, tepidioribus vero locis etiam hieme emicat; post ea, quae ion appellatur et purpurea, proxime flammeum, quod phlox vocatur, silvestre dumtaxat. cyclaminum bis anno, vere et autumno; aestates hiemesque fugit. seriores supra dictis aliquanto narcissus et lilium trans maria, in italia quidem, ut diximus, post rosam. verum in graecia tardius etiamnum anemone; est autem haec silvestrium bulborum flos, alia quam quae dicetur in medicis. sequitur oenanthe ac melanium et ex silvestribus heliochrysos, deinde alterum genus anemones, quae limonia vocatur, post hanc gladiolus comitatus hyacintho. novissima rosa, eademque prima deficit excepta sativa; e ceteris hyacinthus maxime durat et viola alba et oenanthe, sed haec ita, si devolsa crebro prohibeatur in semen ire. nascitur locis tepidis; odor idem ei, qui germinantibus uvis, atque inde nomen. hyacinthum comitatur fabula duplex, luctum praeferentis eius, quem apollo dilexerat, aut ex aiacis cruore editi, ita discurrentibus venis, ut graecarum litterarum figura ΑΙ legatur inscriptum. heliochrysus florem habet auro similem, folium tenue, cauliculum quoque gracilem, sed durum. hoc coronare se magi, si et unguenta sumantur ex auro, quod apyron vocant, ad gratiam quoque vitae gloriamque pertinere arbitrantur.
et verni quidem flores hi sunt; succedunt illis aestivi, lychnis et iovis flos et alterum genus lilii, item tiphyon et amaracus, quem phrygium cognominant. sed maxime spectabilis pothos. duo genera huius: unum, cui flos hyacinthi est, alter candidus, qui fere nascitur tumulis, quoniam fortius durat. et iris aestate floret. abeunt et hi marcescuntque. alii rursus subeunt autumno: tertium genus lilii et crocum et orsini utraque genera, unum hebes, alterum odoratum, primis omnia imbribus emicantia. coronarii quidem et spinae flore utuntur, quippe cum spinae albae cauliculi inter oblectamenta quoque gulae condiantur. hic est trans maria ordo florum. in italia violis succedit rosa, huic intervenit lilium, rosam cyanus excipit, cyanum amarantus. nam vicapervica semper viret, in modum liniae foliis geniculatim circumdata, topiaria herba, inopiam tamen florum aliquando supplet. haec a graecis chamaedaphne vocatur.
vita longissima violae albae trimatu. ab eo tempore degenerat. rosa et quinquennium perfert non recisa nec adusta. illo enim modo iuvenescit. diximus et terram referre plurimum. nam in aegypto sine odore haec omnia, tantumque myrtis odor praecipuus; alioqui etiam binis mensibus antecedit germinatio omnium. rosaria a favonio fossa oportet esse iterumque solstitio, et id agendum, ut intra id tempus purgata ac pura sint.
verum hortis coronamentisque maxime alvaria et apes conveniunt, res praecipui quaestus conpendiique, cum favet. harum ergo causa oportet serere thymum, apiastrum, rosam, violas, lilium, cytisum, fabam, erviliam, cunilam, papaver, conyzam, casiam, melilotum, melissophyllum, cerinthen. ea est autem folio candido, incurvo, cubitalis, capite concavo mellis sucum habente. horum floris avidissimae sunt atque etiam sinapis, quod miremur, cum olivae florem ab his non attingi constet; ideo hanc arborem procul esse melius sit, cum aliquas quam proxime seri conveniat, quae et evolantium examina invitent nec longius abire patiantur.
cornum quoque arborem caveri oporteat. flore eius degustato alvo cita moriuntur. remedium sorba contusa e melle praebere his vel urinam hominis vel boum aut grana punici mali ammineo vino conspersa. at genistas circumseri alvariis gratissimum.
mirum est dignumque memoratu de alimentis quod conperi. hostilia vicus adluitur pado. huius inquilini pabulo circa deficiente inponunt navibus alvos noctibusque ad quina milia passuum contrario amne subvehunt. egressae luce apes pastaeque ad naves cotidie remeant mutantes locum, donec pondere ipso pressis navibus plenae alvi intellegantur revectisque eximantur mella. et in hispania mulis provehunt simili de causa. tantumque pabulum refert, ut mella quoque venenata fiant. heracliae in ponto quibusdam annis perniciosissima existunt ab iisdem apibus facta, nec dixere auctores, e quibus floribus ea fierent! nos trademus quae conperimus. herba est ab exitio et iumentorum quidem, sed praecipue caprarum appellata aegolethron. huius flore concipiunt noxium virus aquoso vere marcescentis. ita fit, ut non omnibus annis sentiatur malum. venenati signa sunt, quod omnino non densatur, quod color magis rutilus est, odor alienus, sternumenta protinus movens, quod ponderosius innoxio. qui edere, abiciunt se humi refrigerationem quaerentes, nam et sudore diffluunt. remedia sunt multa, quae suis locis dicemus; sed quoniam statim repraesentari aliqua in tantis insidiis oportet, mulsum vetus e melle optimo et ruta, salsamenta etiam, si reiciantur, sumpta crebro. certumque est id malum per excrementa ad canes etiam pervenire similiterque torqueri eos. mulsum tamen ex eo inveteratum innocuum esse constat, et feminarum cutem nullo melius emendari cum costo, suggillata cum aloe.
aliud genus in eodem ponti situ, gente sannorum, mellis, quod ab insania, quam gignit, maenomenon vocant. id existimatur contrahi flore rhododendri, quo scatent silvae. gensque ea, cum ceram in tributa romanis praestet, mel, quoniam exitiale est, non vendit. et in perside et in mauretaniae caesariensis gaetulia, contermina massaesylis, venenati favi gignuntur, quidamque a parte, quo nihil esse fallacius potest, nisi quod livore deprehenduntur. quid sibi voluisse naturam his arbitremur insidiis, ut ab iisdem apibus nec omnibus annis fierent aut non totis favis parum enim erat genuisse rem, in qua venenum facillime daretur etiamne hoc ipsa in melle tot animalibus dedit quid sibi voluit, nisi ut cautiorem minusque avidum faceret hominem non enim et ipsis apibus iam cuspides dederat et quidem venenatas, remedio adversus has utique non differendo ergo malvae suco aut foliorum hederae perungui salutare est vel percussos eas bibere. mirum tamen est venena portantes ore fingentesque ipsas non mori, nisi quod illa domina rerum omnium hanc dedit repugnantiam apibus, sicut contra serpentes psyllis marsisque inter homines.
aliud in creta miraculum mellis: mons est carina [viiii] passuum ambitu, intra quod spatium muscae non reperiuntur, natumque ibi mel nusquam attingunt. hoc experimento singulare medicamentis eligitur.
alvaria orientem aequinoctialem spectare convenit. aquilonem evitent, nec favonium minus. alvus optima e cortice, secunda ferula, tertia vimine; multi et e speculari lapide fecere, ut operantes intus spectarent. circumlini alvos fimo bubulo utilissimum, operculum a tergo esse ambulatorium, ut proferatur intus, si magna sit alvus aut sterilis operatio, ne desperatione curam abiciant; id paulatim reduci fallente operis incremento. alvos hieme stramento operiri, crebro suffiri, maxime fimo bubulo. cognatum hoc iis innascentes bestiolas necat, araneos, papiliones, teredines, apesque ipsas excitat. et araneorum quidem exitium facilius est; papilio, pestis maior, lucernis tollitur vere, cum maturescat malva, noctu interlunio caelo sereno accensis ante alvos. in eam flammam sese ingerunt.
si cibus sentiatur deesse apibus, uvas passas siccasve ficos tusas ad fores earum posuisse conveniat, item lanas tractas madentes passo aut defruto aut aqua mulsa, gallinarum etiam crudas carnes. quibusdam et aestatibus iidem cibi praestandi, cum siccitas continua florum alimentum abstulit. alvorum, cum mel eximatur, inlini oportet exitus melissophyllo aut genista tritis, aut medias alba vite praecingi, ne apes diffugiant. vasa mellaria et favos lavari aqua praecipiunt, hac decocta fieri saluberrimum acetum.
cera fit expressis favis, sed ante purificatis aqua ac triduo in tenebris siccatis, quarto die liquatis igni in novo fictili, aqua favos tegente, tunc sporta colatis. rursus in eadem olla coquitur cera cum eadem aqua excipiturque alia frigida, vasis melle circumlitis. optima quae punica vocatur, proxima quam maxime fulva odorisque mellei, pura, natione autem pontica, quod constare equidem miror inter venenata mella, dein cretica, plurimum enim ex propoli habet, de qua diximus in natura apium. post has corsica, quoniam ex buxo fit, habere quandam vim medicaminis putatur. punica fit hoc modo: ventilatur sub diu saepius cera fulva, dein fervet in aqua marina ex alto petita addito nitro. inde lingulis hauriunt florem, id est candidissima quaeque, transfunduntque in vas, quod exiguum frigidae habeat, et rursus marina decocunt separatim, dein vas ipsum aut aquam refrigerant. et cum hoc ter fecere, iuncea crate sub diu siccant sole lunaque. haec enim candorem facit, sol siccat, et, ne lique
faciat, protegunt tenui linteo. candidissima vero fit post insolationem etiamnum recocta. punica medicinis utilissima. nigrescit cera addito chartarum cinere, sicut anchusa admixta rubet, variosque in colores pigmentis trahitur ad reddendas similitudines et innumeros mortalium usus parietumque etiam et armorum tutelam. cetera de melle apibusque in natura earum dicta sunt.
et hortorum quidem omnis fere peracta ratio est; secuntur herbae sponte nascentes, quibus pleraeque gentium utuntur in cibis maximeque aegyptus, frugum quidem fertilissima, sed ut prope sola iis carere possit. tanta est ciborum ex herbis abundantia. in italia paucissimas novimus, fraga, tamnum, ruscum, batim marinam, batim hortensiam, quas aliqui asparagum gallicum vocant, praeter has pastinacam pratensem, lupum salictarium, eaque verius oblectamenta quam cibos.
in aegypto nobilissima est colocasia, quam cyamon aliqui vocant. hanc e nilo metunt, caule, cum coctus est, araneoso in mandendo, thyrso autem, qui inter folia emicat, spectabili, foliis latissimis, etiam si arboreis conparentur, ad similitudinem eorum, quae personata in nostris amnibus vocamus, adeoque nili sui dotibus gaudent, ut inplexis colocasiae foliis in variam speciem vasorum potare gratissimum habeant. seritur iam haec in italia.
in aegypto proxima auctoritas cichorio est, quod diximus intubum erraticum. nascitur post vergilias, floret particulatim. radix ei lenta, quare etiam ad vincula utuntur illa. anthalium longius a flumine nascitur, mespili magnitudine et rotunditate, sine nucleo, sine cortice, folio cyperi. mandunt igni comparatum. mandunt et oetum, cui pauca folia minimaque, verum radix magna. arachidne quidem et aracos, cum habeant radices ramosas ac multiplices, nec folium nec herbam ullam aut quicquam aliud supra terram habent. reliqua volgarium in cibis apud eos herbarum nomina: chondrylla, hypochoeris, caucalis, enthryscum, scandix, come, quae ab aliis tragopogon vocatur, foliis croco simillimis, parthenium, trychnum, corchorus et ab aequinoctio nascentes aphace, achynops. epipetron vocant quae numquam floret. at e contrario aphace subinde marcescente flore emittit alium tota hieme totoque vere usque in aestatem.
multas praeterea ignobiles habent, sed maxime celebrant cnecon italiae ignotam, ipsis autem oleo, non cibo gratam. hoc faciunt e semine eius. differentia prima: silvestris et mitior. silvestrium duae species. una mitiori similis, caule tamen rigido; itaque et colu antiquae utebantur exili, quare quidam atractylida vocant. semen eius candidum et grande, amarum. altera hirsutior, torosiore caule et qui paene humi serpat, minuto semine. aculeatarum generis haec est, quoniam distinguenda sunt et genera.
ergo quaedam herbarum spinosae sunt, quaedam sine spinis. spinosarum multae species. in totum spina est asparagus, scorpio, nullum enim folium habent. quaedam spinosa foliata sunt, ut carduus, erynge, glycyrrhiza, urtica; his enim omnibus foliis inest aculeata mordacitas. aliqua et secundum spinam habent folium, ut tribulus et anonis. quaedam in folio non habent et in caule habent, ut pheos, quod aliqui stoeben appellavere. hippophaes spinis geniculatum. tribulo proprietas, quod et fructum spinosum habet.
ex omnibus his generibus urtica maxime noscitur acetabulis in flore purpuream lanuginem fundentibus, saepe altior binis cubitis. plures eius differentiae: silvestris, quam et feminam vocant, mitiorque; et silvestri quae dicitur canina acrior, caule quoque mordaci, fimbriatis foliis; quae vero etiam odorem fundit herculanea vocatur. semen omnibus copiosum, nigrum. mirum sine ullis spinarum aculeis lanuginem ipsam esse noxiam et tactu tantum levi pruritum pusulasque confestim adusto similes existere. notum est et remedium olei. sed mordacitas non protinus cum ipsa herba gignitur, nec nisi solibus roborata. incipiens quidem ipsa nasci vere non ingrato, multis etiam religioso in cibo est ad pellendos totius anni morbos. silvestrium quoque radix omnem carnem teneriorem facit simul cocta. quae innoxia est, morsu carens, lamium vocatur. de scorpione dicemus inter medicas.
carduus et folia et caules spinosae lanuginis habet, item acorna, leucacanthos, chalceos, cnecos, polyacanthos, onopyxos, helxine, scolymos. chamaeleon in foliis non habet aculeos. est et illa differentia, quod quaedam in his multicaulia ramosaque sunt, ut carduus, uno autem caule nec ramosum cnecos. quaedam cacumine tantum spinosa sunt, ut erynge. quaedam aestate florent, ut tetralix et helxine. scolymos quoque sero floret et diu. acorna a cneco colore tantum rufo distinguitur et pinguiore suco. idem erat atractylis quoque, nisi candidior esset et nisi sanguineum sucum funderet, qua de causa phonos vocatur a quibusdam, odore etiam gravis, sero maturescente semine nec ante autumnum, quamquam id de omnibus spinosis dici potest. verum omnia haec et semine et radice nasci possunt. scolymus carduorum generis ab his distat, quod radix eius vescendo est decocta. mirum, quod sine intervallo tota aestate aliud floret in eo genere, aliud concipit, aliud parturit. aculei arescente folio desinunt pungere. helxine rara visu est neque in omnibus terris, a radice foliosa, ex qua media veluti malum extuberat contectum sua fronde. huius vertex summus lacrimam continet iucundi saporis, acanthicen mastichen appellatam.
et cactos quoque in sicilia tantum nascitur, suae proprietatis et ipse. in terra serpunt caules a radice emissi, lato folio et spinoso. caules vocant cactos, nec fastidiunt in cibis inveteratos quoque. unum autem caulem rectum habet, quem vocant pternica, eiusdem suavitatis, sed vetustatis inpatientem. semen ei lanuginis, quam pappum vocant, quo detracto et cortice teneritas similis cerebro palmae est. vocant ascalian.
tribulus non nisi in palustribus nascitur. dura res alibi, iuxta nilum et strymonem amnes recipitur in cibos, inclinatus in vadum, folio lato atque effigie ulmi, pediculo longo. at in reliquo orbe genera ii, uni cicerculae folia, alteri aculeata. hic et serius floret magisque saepta obsidet villarum. semen ei rotundius, nigrum, in siliqua, alteri harenaceum. spinosorum etiamnum aliud genus anonis. in ramis enim spinas habet adposito folio rutae simili, toto caule foliato in modum coronae. sequitur arata, frugibus inimica vivaxque praecipue.
aculeatarum caules aliquarum per terram serpunt, ut eius, quam coronopum vocant. e diverso stat anchusa inficiendo ligno cerisque radicis aptae, stant e mitioribus anthemis et phyllanthes et anemone et aphace. caule foliato est crepis et lotos.
differentia foliorum et hic quae in arboribus, brevitate pediculi ac longitudine, angustiis ipsius folii, amplitudine, iam vero angulis, incisuris, odore, flore. diuturnior hic quibusdam per partes florentibus, ut ocimo, heliotropio, aphacae, onochili. multis inter haec aeterna folia, sicut quibusdam arborum, inprimisque heliotropio, adianto, polio.
aliud rursus spicatarum genus, ex quo est achynops, alopecuros, stelephuros, - quam quidam ortygem vocant, alii plantaginem, de qua plura dicemus inter medicas - , thryallis. ex his alopecuros spicam habet mollem et lanuginem densam, non dissimilem vulpium caudis, unde et nomen. proxima ei est et stelephuros, nisi quod illa particulatim floret. cichorion et similia circa terram folia habent; germinant ab radice post vergilias.
perdicium et aliae gentes quam aegyptii edunt. nomen dedit avis id maxime eruens. crassas plurimasque habet radices. item ornithogale caule tenero, candido, semipedali molli, tribus aut quattuor agnatis, radice bulbosa; coquitur in pulte.
mirum loton herbam et aegilopa non nisi post annum e semine suo nasci. mira et anthemidis natura, quod a summo florere incipit, cum ceterae omnes, quae particulatim florent, ab ima sui parte incipiant.
notabile et in lappa, quae adhaerescit, quod in ipsa flos nascitur non evidens, sed intus occultus, et intra se germinat velut animalia, quae in se pariunt. circa opuntem est herba etiam homini dulcis, mirumque e folio eius radicem fieri ac sic eam nasci.
iasine unum folium habet, sed ita implicatum, ut plura videantur. chondrylla amara est et acris in radice suci. amara et aphace et quae picris nominatur, et ipsa toto anno florens; nomen ei amaritudo inposuit.
notabilis et scillae crocique natura, quod, cum omnes herbae folium primum emittant, mox in caulem rotundentur, in his caulis prior intellegitur quam folium. et in croco quidem flos inpellitur caule, in scilla vero caulis exit, deinde ex eo flos emergit, eademque ter floret, ut diximus, tria tempora arationum ostendens.
bulborum generi quidam adnumerant et cypiri, hoc est gladioli, radicem. dulcis ea est et quae decocta panem etiam gra
tiorem faciat ponderosioremque simul subacta. non dissimilis est et quae thesium vocatur, gustu aspera.
ceterae eiusdem generis folio differunt: asphodelus oblongum et angustum habet, scilla latum et tractabile, gladiolus simile nomini. asphodelus manditur et semine tosto et bulbo, set hoc in cinere tosto, dein sale et oleo addito, praeterea tuso cum ficis, praecipua voluptate, ut videtur hesiodo. tradunt et ante portas villarum satum remedio esse contra veneficiorum noxiam. asphodeli mentionem et homerus fecit. radix eius napis modicis similis est, neque alia numerosior lxxx simul acervatis saepe bulbis. theophrastus et fere graeci princepsque pythagoras caulem eius cubitalem et saepe duum cubitorum, foliis porri silvestris, anthericum vocavere, radicem vero, id est bulbos, asphodelum. nostri illud albucum vocant et asphodelum hastulam regiam, caulis acinosi, ac duo genera faciunt. albuco scapus cubitalis, amplus, purus levisque, de quo mago praecipit exitu mensis marti et initio aprilis, cum floruerit, nondum semine eius intumescente, demetendum findendosque scapos et quarto die in solem proferendos, ita siccati manipulos faciendos. idem oiston adicit a graecis vocari, quam inter ulvas sagittam appellamus. hanc ab idibus maiis usque in finem octobris mensis decorticari atque leni sole siccari iubet; idem et gladiolum alterum, quem cypiron vocant, et ipsum palustrem, iulio mense toto secari iubet ad radicem tertioque die in sole siccari, donec candidus fiat, cotidie autem ante solem occidentem in tectum referri, quoniam palustribus desectis nocturni rores noceant.
similia praecipit et de iunco, quem mariscum appellant, ad texendas tegetes et ipsum iunio mense eximi ad iulium medium praecipiens, cetera de siccando eadem, quae de ulva suo loco diximus. alterum genus iuncorum facit, quod marinum et a graecis oxyschoenon vocari invenio. tria genera eius: acuti, sterilis, quem marem et oxyn graeci vocant; reliqua feminini, ferentis semen nigrum: quem melancranim appellant, crassior hic et fruticosior, magisque etiamnum tertius, qui vocatur holoschoenus. ex his melancranis sine aliis generibus nascitur, oxys autem et holoschoenus eodem caespite. utilissimus ad vitilia holoschoenus, quia mollis et carnosus est; fert fructum ovorum cohaerentium modo. nascitur autem et is, quem marem appellavimus, ex semetipso, cacumine in terram defixo, melancranis autem suo semine. alioqui omnium radices omnibus annis intermoriuntur. usus ad nassas marinas, vitilium elegantiam, lucernarum lumina, praecipua medulla, amplitudine iuxta maritimas alpes tanta, ut inciso ventre inpleant paene unciarum latitudinem, in aegypto vero cubitorum longitudinem non aliis utiliorem. quidam etiamnum unum genus faciunt iunci trianguli - cyperon vocant - , multi vero non discernunt a cypiro vicinitate nominis. nos distinguemus utrumque.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 355