ea quoque, quam lamium inter genera earum appellavimus, mitissima et foliis non mordentibus, medetur cum mica salis contusis incussisque, ustis et strumis, tumoribus, podagris, vulneribus. album habet in medio folio, quod ignibus sacris medetur.
quidam e nostris tempore discrevere genera, et autumnalis urticae radicem adalligatam in tertianis ita, ut aegri nuncupentur, cum eruatur ea radix, dicaturque cui et quorum filio eximatur, liberare morbo tradiderunt; hoc idem et contra quartanas pollere. iidem urticae radice addito sale infixa corpori extrahi, foliis cum axungia strumas discuti vel, si suppuraverint, erodi, compleri.
ex argumento nomen accepit scorpio herba. semen enim habet ad similitudinem caudae scorpionis, folia pauca. valet adversus animal nominis sui. est et alia eiusdem nominis effectusque, sine foliis, asparagi caule, in cacumine aculeum habens et inde nomen.
leucacantham alii phyllon, alii ischada, alii polygonaton appellant, radice cypiri, quae commanducata dentium dolores sedat, item laterum et lumborum, ut hicesius tradit, semine poto drachmis octo aut suco. eadem ruptis, convulsis medetur.
helxinen aliqui perdicium vocant, quoniam perdices ea praecipue vescantur, alii sideritem, nonnulli parthenium. folia habet mixtae similitudinis plantagini et marruvio, cauliculos densos, leviter rubentes, semina in capitibus lappaceis adhaerescentia vestibus, unde et helxinen dictam volunt. sed nos qualis vera esset helxine diximus priore libro. haec autem inficit lanas, sanat ignes sacros et tumores collectionesque omnes et adusta, panos. sucus eius cum psimithio ignes sacros et guttura incipientia turgescere, item veterem tussim cyatho hausto et omnia vitia umida, sicut tonsillas et aures cum rosaceo. inponitur et podagris cum caprino sebo ceraque cypria.
perdicium sive parthenium sive etiam sideritis alia est; ab nostris herba urceolaris vocatur, ab aliis astercum; folio similis ocimo, nigrior tantum, nascens in tegulis parietinisque. medetur cum mica salis trita iisdem omnibus, quibus lamium, et eodem modo, item vomicae calfacto suco pota, sed contra vulsa, rupta lapsusque et praecipitia, ut vehiculorum eversiones, singularis. verna carus pericli atheniensium principi, cum is in arce templum aedificaret repsissetque super altitudinem fastigii et inde cecidisset, hac herba dicitur sanatus, monstrata pericli somnio a minerva, quare parthenium vocari coepta est adsignaturque ei deae. hic est vernula, cuius effigies ex aere fusa est et nobilis ille splanchnoptes.
chamaeleonem aliqui ixian vocant. duo genera eius: candidior asperiora habet folia, serpit in terra echini modo spinas erigens, radice dulci, odore gravi. quibusdam in locis viscum gignit album sub alis foliorum, maxime circa canis ortum, quo modo tura nasci dicuntur, unde et ixia appellatur. hac mastiche utuntur mulieres. quare et chamaeleon vocetur, varietate foliorum evenit; mutat enim cum terra colores, hic niger, illic viridis, aliubi cyaneus, aliubi croceus atque aliis coloribus. ex his candidus hydropicos sanat suco radicis decoctae; bibitur drachma in passo. pellit et interaneorum animalia acetabuli mensura suci eiusdem in vino austero cum origani scopis. facit ad difficultatem urinae. hic sucus occidit et canes suesque in polenta addita aqua et oleo, contrahit in se mures ac necat, nisi protinus aquam sorbeant. radicem eius aliqui concisam servari iubent funiculis pendentem decoquereque in cibo contra fluctiones, quas graeci rheumatismos vocant. ex nigris aliqui marem dixere, cui flos purpureus esset, et feminam, cui violaceus; set una nascuntur caule cubitali, crassitudine digitali. radicibus eorum lichenes curantur cum sulpure et bitumine una coctis, conmanducatis vero dentes mobiles aut in aceto decoctis. suco scabiem et quadripedum sanant. et ricinos canum necat, iuvencos quoque anginae modo, quare a quibusdam ulophyton vocatur, set et cynozolon propter gravitatem odoris. ferunt et haec viscum ulceribus utilissimum. omnium autem generum eorum radices scorpionibus adversantur.
coronopus oblonga herba est cum fissuris. seritur interim, quoniam radix coeliacis praeclare facit in cinere tosta.
et anchusae radix in usu est, digitali crassitudine. finditur papyri modo manusque inficit sanguineo colore, praeparat lanas pretiosis coloribus. sanat ulcera in cerato, praecipue senum, item adusta. liquari non potest in aqua, oleo dissolvitur; idque sincerae experimentum est. datur et ad renium dolores drachma eius potui in vino aut, si febris sit, in decocto balani; item iocinerum vitiis et lienis et bile subfusis. lepris et lentigini inlinitur ex aceto. folia trita cum melle et farina luxatis inponuntur, et pota drachmis duabus in mulso alvum sistunt. pulices necare radix in aqua decocta traditur.
est et alia similis pseudoanchusa ob id appellata, a quibusdam vero echis aut doris et multis aliis nominibus, lanuginosior et minus pinguis, tenuioribus foliis, languidioribus. radix in oleo non fundit rubentem sucum, et hoc ab anchusa discernitur. contra serpentes efficacissima potu foliorum vel seminis. folia ictibus inponuntur. virus serpentes fugat. bibitur et propter spinam. folium eius sinistra decerpi iubent magi et, cuius causa sumatur, dici tertianisque febribus adalligari.
est et alia herba proprio nomine onochilon, quam aliqui anchusam vocant, alii archebion, alii onochelim, aliqui rhexiam, multi enchrysam, parvo frutice, flore purpureo, asperis foliis et ramis, radice messibus sanguinea, cetero nigra, in sabulosis nascens, efficax contra serpentes maximeque viperas et radice et foliis, aeque cibo ac potu. vires habet messibus. folia trita odorem cucumeris reddunt. datur in cyathis tribus vulva procidente. pellit et taenias cum hysopo, et in dolore renium aut iocineris ex aqua mulsa, si febris sit, sin aliter, e vino bibitur. lentigini ac lepris radix inlinitur. habentes eam a serpentibus feriri negantur. est et alia huic similis flore rubro, minor, et ipsa ad eosdem usus, traduntque, conmanducata ea si inspuatur, mori serpentem.
anthemis magnis laudibus celebratur ab asclepiade. aliqui leucanthemida vocant, alii leucanthemum, alii eranthemida, quoniam vere floreat; alii chamaemelon, quoniam odorem mali habeat. nonnulli melanthion vocant. genera eius tria fronde tantum distant, palmum non excedentia, parvis foliis ... rutae candidis aut malinis aut purpureis. in macro solo aut iuxta semitas colligitur vere et in coronamenta reponitur. eodem tempore et medici folia tusa in pastillos digerunt, item florem et radicem. dantur omnia mixta drachmae unius pondere contra serpentium omnium ictus. pellunt mortuos partus, item menstrua in potu et urinam calculosque, inlita inflationes, iocinerum vitia, bilem subfusam, aegilopia, conmanducata ulcerum eruptiones manantes sanant. ex omnibus his generibus ad calculos efficacissima est quae florem purpureum habet, cuius et foliorum et fruticis amplitudo maiuscula est. hanc proprie quidam eranthemim vocant.
loton qui arborem putant tantum esse, vel homero auctore coargui possunt. is enim inter herbas subnascentes deorum voluptati loton primam nominavit. folia eius cum melle oculorum cicatrices, argema, nubeculas discutiunt.
est et lotometra, quae fit ex loto sata, ex cuius semine simili milio putri fiunt panes in aegypto a pastoribus, maxime aqua vel lacte subacti. negatur quicquam illo pane salubrius esse aut levius, dum caleat. refrigeratus difficilius concoquitur fitque ponderosus. constat eos, qui illo vivant, nec dysinteria nec tenesmo neque aliis morbis ventris infestari. itaque inter remedia eorum habetur.
heliotropii miraculum saepius diximus cum sole sese circumagentis etiam nubilo die; tantus sideris amor est. noctu velut desiderio contrahit caeruleum florem. genera eius duo, tricoccum et helioscopium. hoc altius, quamquam utrumque semipedalem altitudinem non excedit, ab ima radice ramosum. semen in folliculo messibus colligitur. nascitur nonnisi in pingui solo cultoque maxime, tricoccum ubique. si decoquatur, invenio cibis placere et in lacte iucundius alvum molliri et, si decocti sucus bibatur, efficacissime exinaniri. maioris sucus excipitur aestate hora sexta, miscetur cum vino, sic firmior. capitis dolores sedat rosaceo admixto. verrucas cum sale tollit sucus e folio, unde nostri verrucariam herbam appellavere, aliis cognominari effectibus digniorem. namque et serpentibus et scorpionibus resistit ex vino aut aqua mulsa, ut apollophanes et apollodorus tradunt. folia infantium destillationibus, quod siriasim vocant, inlita medentur, item contractionibus, etiam si id comitialiter accidat. decocto quoque foveri os saluberrimum est. potum id pellit taenias et renium harenas. si cuminum adiciatur, calculos frangit. decoqui cum radice
oportet, quae cum foliis et hircino sebo podagris inlinitur. alterum genus, quod tricoccum appellavimus et alio nomine scorpiuron vocatur, foliis non solum minoribus, sed etiam in terram vergentibus. semen ei est effigie scorpionis caudae, quare nomen. vis ad omnia venenata et phalangia, sed contra scorpiones praecipue inlita. non feriuntur habentes, et si terram surculo heliotropii circumscribat aliquis, negant scorpionem egredi, inposita vero herba aut uda omnino respersum protinus mori. seminis grana quattuor pota quartanis prodesse dicuntur, tria vero tertianis, vel si herba ipsa ter circumlata subiciatur capiti. semen et venerem stimulat, cum melle panos discutit. verrucas hoc utique heliotropium radicitus extrahit et excrescentia in sedibus. spinae quoque ac lumborum sanguinem corruptum trahit inlitum semen et potum in iure gallinacei decoctum aut cum beta et lente. cortex seminis liventibus colorem reddit. magi heliotropium in quartanis quater, in tertianis ter adligari iubent ab ipso aegro precarique eum, soluturum se nodos liberatum, et iacere non exempta herba.
aliud adianto miraculum: aestate viret, bruma non marcescit, aquas respuit, perfusum mersumve sicco simile est - tanta dissociatio deprehenditur - , unde et nomen a graecis alioqui frutici topiario. quidam callitrichon vocant, alii polytrichon, utrumque ab effectu. tinguit enim capillum et ad hoc decoquitur in vino cum semine apii adiecto oleo copioso, ut crispum densumque faciat; et defluere autem prohibet. duo genera eius: candidius et nigrum breviusque. id, quod maius est, polytrichon, aliqui trichomanes vocant. utrique ramuli nigro colore nitent, foliis felicis, ex quibus inferiora aspera ac fusca sunt, omnia autem contrariis pediculis, densa ex adverso inter se, radix nulla. umbrosas petras parietumque aspergines ac fontium maxime specus sequitur et saxa manantia, quod miremur, cum aquas non sentiat. calculos e corpore mire pellit frangitque, utique nigrum, qua de causa potius quam quod in saxis nasceretur a nostris saxifragum appellatum crediderim. bibitur e vino quantum terni decerpsere digiti. urinam cient, serpentium et araneorum venenis resistunt, in vino decocti alvum sistunt. capitis dolores corona ex his sedat. contra scolopendrae morsus inlinuntur, crebro auferendi, ne perurant; hoc et in alopeciis. strumas discutiunt furfuresque in facie et capitis manantia ulcera. decoctum ex his prodest suspiriosis et iocineri et lieni et felle subfusis et hydropicis. stranguriae inlinuntur et renibus cum absinthio. secundas cient et menstrua. sanguinem sistunt ex aceto aut rubi suco poti. infantes quoque exulcerati perunguntur ex iis cum rosaceo et vino. - (virus folii in urina pueri inpubis tritum quidem cum aphronitro et inlitum ventri mulierum, ne rugosus fiat, praestare dicitur.) - perdices et gallinaceos pugnaciores fieri putant in cibum eorum additis, pecorique esse utilissimos.
picris ab insigni amaritudine cognominatur, ut diximus, folio rotundo. tollit eximie verrucas. thesium quoque non dissimili amaritudine est, sed purgat alvum, in quem usum teritur ex aqua.
asphodelum de clarissimis herbarum, ut quod heroion aliqui appellaverint, hesiodus et in silvis nasci dixit, dionysius marem ac feminam esse. defectis corporibus et phthisicis constat bulbos eius cum tisana decoctos aptissime dari, panemque ex his cum farina subactis saluberrimum esse. nicander et contra serpentes ac scorpiones vel caulem, quem anthericum vocavimus, vel semen vel bulbos dedit in vino tribus drachmis substravitque somno contra hos metus. datur et contra venenata marina et contra scolopendras terrestres. cocleae mire in campania caulem eum persequuntur et sugendo arefaciunt. folia quoque inlinuntur venenatorum vulneribus ex vino. bulbi nervis articulisque cum polenta tunsi inlinuntur. prodest et concisis ex aceto lichenas fricare, item ulceribus putrescentibus ex aqua inponere, mammarum quoque et testium inflammationibus. decocti in faece vini oculorum epiphoris supposito linteolo medentur. fere in quocumque morbo magis decoctis utuntur, item ad tibiarum taetra ulcera rimasque corporum quacumque in parte farina arefactorum. autumno autem colliguntur, cum plurimum valent. sucus quoque ex tusis expressus aut decoctis utilis fit corporis dolori cum melle, idem odorem corporis iucundum affectantibus cum iri arida et salis exiguo. folia et supra dictis medentur et strumis, panis, ulceribus in facie decocta in vino. cinis e radice alopecias emendat et rimas pedum sedisque, decoctae radicis in oleo sucus perniones et ambusta et gravitatem aurium; infunditur a contraria aure in dolore dentium. prodest et urinae pota modice radix et menstruis et lateris doloribus, item ruptis, convulsis, tussibus, drachmae pondere in vino pota. eadem et vomitiones adiuvat commanducata. semine sumpto turbatur venter. chrysermus et parotidas in vino decocta radice curavit, item strumas admixta cachry ex vino. quidam aiunt, si inposita radice pars eius in fumo suspendatur quartoque die solvatur, una cum radice arescere strumam. diocles ad podagras utroque modo, cocta crudaque, usus est, ad perniones decocta ex oleo; dedit et suffusis felle in vino et hydropicis. venerem quoque concitari cum vino et melle perunctis aut bibentibus tradidere. xenocrates et lichenas, psoras, lepras radice in aceto decocta tolli dicit, item suco cum hyoscyamo et pice liquida alarum quoque et feminum vitia; et capillum crispiorem fieri, raso prius capite, si radice ea fricetur, simos lapides renium in vino decocta potaque eximi. hippocrates semine ad impetus lienis dari censet. iumentorum quoque ulcera ac scabiem radix inlita aut decoctae sucus ad pilum reducit. mures eadem fugantur, caverna praeclusa moriuntur.
asphodelum ab hesiodo quidam halimon appellari existimavere, quod falsum arbitror; est enim suo nomine halimon, non parvi et ipsum erroris inter auctores. alii enim fruticem esse dicunt densum, candidum, sine spina, foliis oleae, sed mollioribus; coqui haec ciborum gratia, radice tormina discuti drachmae pondere in aqua mulsa pota, item rupta, convulsa. alii olus maritimum esse dixere salsum et inde nomen, foliis in rotunditatem longis, laudatum in cibis. duorum praeterea generum, silvestre et mitius, utrumque prodesse dysintericis etiam exulceratis cum pane, stomacho vero ex aceto. ulceribus vetustis inlini crudum et vulnerum recentium impetus lenire et luxatorum pedum ac vesicae dolores. silvestri tenuiora folia, sed in iisdem remediis effectus maiores et in sananda hominum ac pecorum scabie. praeterea nitorem corpori fieri dentibusque candorem, si fricentur radice ea, semine linguae subdito sitim non sentiri. hoc quoque mandi et utraque etiam condiri. crateuas tertium quoque genus tradidit longioribus foliis et hirsutioribus, odore cupressi, nasci sub hedera maxime, prodesse opisthotonis, contractionibus nervorum tribus obolis in sextarium aquae.
acanthi, topiariae et urbanae herbae lato longoque folio crepidines marginum adsurgentiumque pulvinorum toros vestientis, duo genera sunt: aculeatum et crispum, quod brevius, alterum leve, quod aliqui paederota vocant, alii melamphyllum. huius radices ustis luxatisque mire prosunt, item ruptis, convulsis, et phthisin metuentibus, id coctae cibo, maxime tisana. podagris quoque inlinuntur tritae et calefactae, e sale calidis.
bupleuron in sponte nascentium olerum numero graeci habent, caule cubitali, foliis multis longisque, capite aneti, laudatum in cibis ab hippocrate, in medicina glaucone et nicandro. semen contra serpentes valet. folia ad secundas feminarum vel sucum ex vino inlinunt, et strumis folia cum sale et vino. radix contra serpentes datur in vino et urinae ciendae.
buprestim magna inconstantia graeci in laudibus ciborum etiam habuere, iidemque remedia tamquam contra venenum prodiderunt. et ipsum nomen indicio est boum certe venenum esse, quos dissilire degustata fatentur. quapropter nec de hac plura dicemus. est vero causa, quare venena monstremus inter gramineas coronas! nisi libidinis causa expetenda alicui videtur, quam non aliter magis accendi putant quam pota ea.
elaphoboscon ferulaceum est, geniculatum digiti crassitudine, semine corymbis dependentibus silis effigie, set non amaris, foliis olusatri. et hoc laudatum in cibis - quippe etiam conditum prorogatur - , ad urinam ciendam, lateris dolores sedandos, rupta, convulsa sananda, inflationes discutiendas colique tormenta, contra serpentium omniumque aculeatorum ictus, quippe fama est, hoc pabulo cervos resistere serpentibus. fistulas quoque radix nitro addito inlita sanat, siccanda autem in eo usu prius est, ne suco suo madeat, qui contra serpentium ictus non facit deteriorem eam.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 358