Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 362
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 362

by Pliny the Elder


  consequens horum est faex, sui cuiusque generis. ergo vini faecibus tanta vis est, ut descendentes in cupas enecet. experimentum demissa praebet lucerna, quamdiu extinguatur, periculum denuntians. inlota miscetur medicamentis, cum iridis vero pari pondere eruptionibus pituitae inlinitur, et sicca vel madida contra phalangia et testium mammarumque inflammationi vel in quacumque parte corporis, item cum hordeacia farina et turis polline in vino cocta. crematur et siccata. experimentum est legitime coctae, ut refrigerata linguam tactu videatur urere. celerrime exanimatur non inclusa condita. crematio ei multum virium adicit, utilissimae ad conpescendos lichenas, furfures cum fico decocta. sic et lepris et ulceribus manantibus inponitur. fungorum naturae contraria est pota, sed magis cruda. oculorum medicamentis cocta et lota miscetur. medetur inlita et testibus et genitalibus, in vino autem adversus strangurias bibitur. cum expiravit quoque, lavandis corporibus et vestibus utilis, tunc usum acaciae habet.

  faex aceti pro materia acrior sit necesse est multoque magis exulceret. resistit suppurationum incrementis; stomachum, interanea, ventrem inlita adiuvat. sistit rheumatismos earum partium et mulierum menses. panos discutit nondum exulceratos et anginas, ignes sacros cum cera. mammas lactis sui inpatientes eadem extinguit, ungues scabros aufert. e serpentibus contra cerastas validissima cum polenta, cum melanthio autem contra crocodili morsus et canis. et haec cremata ampliat vires. tunc addito lentiscino oleo inlita una nocte rufat capillum. eadem ex aqua in linteolo adposita vulvas purgat.

  sapae faece ambusta sanantur, melius addita lanugine harundinis, eadem faece decocta potaque tusses veteres. decoquitur in patinis cum sale et adipe ad tumorem quoque maxillarum et cervicium.

  olearum proxima auctoritas intellegitur. folia earum vehementissime adstringunt, purgant, sistunt. itaque commanducata inposita ulceribus medentur et capitis doloribus inlita cum oleo, decoctum eorum cum melle iis, quae medici usserint, gingivarum inflammationibus et paronychiis sordidisque ulceribus et putrescentibus. cum melle sanguinis profluvium e nervosis partibus cohibet. sucus eorum carbunculantibus circa oculos ulceribus et pusulis procidentique pupillae efficax, quapropter in collyria additur. nam et veteres lacrimationes sanat et genarum erosiones. exprimitur autem sucus tunsis adfuso vino et aqua caelesti siccatusque in pastillos digeritur. sistit menses in lana admotus vulvae, utilis et sanie manantibus, item condylomatis, ignibus sacris quaeque serpunt ulcera, epinyctidi.

  eosdem effectus et flos earum habet. uruntur cauliculi efflorescentes, ut cinis spodi vicem praestet, vinoque infuso iterum uritur. suppurationes et panos inlinunt cinere eo vel foliis tusis cum melle, oculos vero cum polenta. sucus fruticis recentis accensi destillans sanat lichenas, furfures, manantia ulcera. nam lacrima, quae ex arbore ipsa destillat, aethiopicae maxime oleae, mirari satis non est repertos, qui dentium dolores inlinendos censerent, venenum esse praedicantes atque etiam in oleastro quaerendum. e radice oleae quam tenerrimae cortex derasus in mel crebro gustatu medetur sanguinem reicientibus et suppurata extussientibus. ipsius oleae cinis cum axungia tumores sanat extrahitque fistulis vitia et ipsas sanat.

  olivae albae stomacho utiliores, ventri minus. praeclarum habent usum, antequam condiantur, recentes per se cibi modo devoratae. medentur enim harenosae urinae, item dentibus carne mandenda adtritis aut convolsis. nigra oliva stomacho inutilior, ventri facilior; capiti, oculis non convenit. utraque ambustis prodest, trita et inlita illa, sed nigra commanducatur et protinus ex ore inposita pusulas gigni prohibet. colymbades sordida ulcera purgant, inutiles difficultatibus urinae.

  de amurca poteramus videri satis dixisse catonem secuti, sed reddenda medicinae quoque est. gingivis et oris ulceribus, dentium stabilitati efficacissime subvenit, item ignibus sacris infusa et iis, quae serpant. pernionibus nigrae olivae amurca utilior, item infantibus fovendis, albae vero mulierum vulvae in lana admovetur. multo autem omnis amurca decocta efficacior. coquitur in cyprio vase ad crassitudinem mellis. usus eius cum aceto aut vino vetere aut mulso, ut quaeque causa exigat, in curationem oris, dentium, aurium, ulcerum manantium, genitalium, rhagadum. vulneribus in linteolis inponitur, luxatis in lana. ingens hic usus utique inveterato medicamento; tale enim fistulas sanat. infunditur sedis, genitalium, vulvae exulcerationi, inlinitur vero podagris incipientibus, item articulariis morbis. si vero cum omphacio recoquatur ad mellis crassitudinem, causarios dentes extrahit; item iumentorum scabiem cum decocto lupinorum et chamaeleonte herba mire sanat. cruda amurca podagras foveri utilissimum. oleastri foliorum eadem natura. spodium e cauliculis vehementius inhibet rheumatismos. sedat et inflammationes oculorum, purgat ulcera alienata et explet, excrescentia leniter erodit siccatque et ad cicatricem perducit. cetera ut in oleis, peculiare autem, quod folia decocuntur ex melle et dantur coclearibus iii contra sanguinis excreationes. oleum tantum acrius efficaciusque, et ideo os quoque colluitur illo ad firmitatem dentium. inponuntur folia et paronychiis et carbunculis et contra omnem collectionem cum vino, iis vero, quae purganda sint, cum melle. miscentur oculorum medicamentis decoctum foliorum et sucus oleastri. utiliter et auribus instillatur cum melle vel si pus effluat. flore oleastri condylomata inlinuntur et epinyctides, item cum farina hordeacia venter in rheumatismo, cum oleo capitis dolores. cutem in capite ab ossibus recedentem cauliculi decocti et cum melle inpositi conprimunt. ex oleastro maturi in cibo sumpti sistunt alvum, tosti autem et cum melle triti nomas repurgant, carbunculos rumpunt.

  olei naturam causasque abunde diximus. ad medicinam ex olei generibus haec pertinent, utilissimum esse omphacium, proxime viride, praeterea quam maxime recens - nisi cum vetustissimum quaeritur - , tenue, odoratum quodque non mordeat, e diverso quam cibis eligitur. omphacium prodest gingivis, si contineatur in ore, et colorem dentium custodit motusque stabilit. sudores cohibet. oenanthino idem effectus qui rosaceo. omni autem oleo mollitur corpus, vigorem et robur accipit. stomacho contrarium, auget et ulcerum incrementa. fauces exasperat et venena omnia hebetat, praecipue psimithi et gypsi, in aqua mulsa aut ficorum siccarum decocto potum contra meconium, ex aqua contra cantharidas, buprestim, salamandras, pityocampas, per se potum redditumque vomitionibus contra omnia supra dicta. lassitudinum et perfrictionum refectio est. tormina calidum potum cyathis vi magisque ruta simul decocta pellit, item ventris animalia. solvit alvum heminae mensura cum vino et calida aqua potum aut tisanae suco, vulnerariis emplastris utile faciem purgat. bubus infusum per nares, donec ructent, inflationem sedat. vetus autem magis excalfacit corpora magisque discutit sudores, duritias magis diffundit, lethargicis auxiliare et inclinato morbo. oculorum claritati confert aliquid cum pari portione mellis acapni. capitis doloribus remedium est, item ardoribus in febri cum aqua. si vetusti non sit occasio, decoquitur, ut vetustatem repraesentet.

  oleum cicinum bibitur ad purgationes ventris cum pari caldae mensura. privatim dicitur purgare praecordia. prodest et articulorum morbis, duritiis omnibus, vulvis, auribus, ambustis, cum cinere vero muricum sedis inflammationibus, item psorae. colorem cutis commendat capillumque fertili natura evocat. semen, ex quo fit, nulla animans attingit. ellychnia ex uva fiunt claritatis praecipuae, ex oleo lumen obscurum propter nimiam pinguitudinem. folia igni sacro inlinuntur ex aceto, per se autem recentia mammis et epiphoris, eadem decocta in vino inflammationibus cum polenta, croco; per se autem triduo inposita faciem purgant.

  oleum amygdalinum purgat, mollit corpora, cutem erugat, nitorem commendat, varos cum melle tollit e facie. prodest et auribus cum rosaceo aut melle et mali punici tegmine decoctum vermiculosque in his necat et gravitatem auditus discutit, sonos incertos et tinnitus, obiter capitis dolores et oculorum. medetur furunculis et a sole ustis cum cera. ulcera manantia et furfures cum vino expurgat, condylomata cum meliloto; per se vero capiti inlitum somnum adlicit.

  oleum laurinum utilius, quo recentius quoque viridius colore. vis eius excalfactoria, et ideo paralyticis, spasticis, ischiadicis, suggillatis, capitis doloribus, inveteratis destillationibus, auribus in calyce punici calfactum inlinitur.

  similis et myrtei olei ratio. adstringit, indurat. medetur gingivis, dentium dolori, dysinteriae, volvae exulceratae, vesi
cis, ulceribus vetustis vel manantibus cum squama aeris et cera, item eruptionibus, ambustis. adtrita sanat et furfures, rhagadas, condylomata, articulos luxatos, odorem gravem corporis. adversatur cantharidi, bupresti aliisque malis medicamentis, quae exulcerando nocent.

  chamaemyrsinae sive oxymyrsinae eadem natura. - cupressinum oleum eosdem effectus habet quos myrteum, item citreum. - e nuce vero iuglande, quod caryinum appellavimus, alopeciis utile est et tarditati aurium infusum, item capitis dolori inlitum, cetero iners et gravi sapore. enimvero si quid in nucleo putridi fuerit, totus modius deperit. - ex cnidio grano factum eandem vim habet quam cicinum. - e lentisco factum utilissimum acopo est idemque proficeret quod rosaceum, ni durius paulo intellegeretur. utuntur eo et contra nimios sudores papulasque sudorum. scabiem iumentorum efficacissime sanat. - balaninum oleum repurgat varos, furunculos, lentigines, gingivas.

  cypros qualis esset et quemadmodum ex ea fieret oleum docuimus. natura eius excalfacit, emollit nervos. folia stomacho inlinuntur et vulvae concitatae, sucus quoque eorum adponitur. folia recentia commanducata ulceribus in capite manantibus, item oris medentur et collectionibus, condylomatis. decoctum foliorum ambustis et luxatis prodest. ipsa rufant capillum tusa adiecto struthei mali suco. flos capitis dolores sedat cum aceto inlitus, item combustus in cruda olla nomas sanat et putrescentia ulcera per se vel cum melle. odor floris oleique somnum facit. - adstringit gleucinum et refrigerat eadem ratione qua oenanthinum.

  balsaminum longe pretiosissimum omnium, ut in unguentis diximus, contra omnes serpentes efficax, oculorum claritati plurimum confert, caliginem discutit, item dyspnoeas, collectiones omnes duritiasque lenit. sanguinem densari prohibet, ulcera purgat, auribus, capitis doloribus, tremulis, spasticis, ruptis perquam utile. adversatur aconito ex lacte potum, febres cum horrore venientes perunctis leviores facit. utendum tamen modico, quoniam adurit augetque vitia non servato temperamento.

  malobathri quoque naturam et genera exposuimus. urinam ciet, oculorum epiphoris in vino expressum utilissime inponitur, item frontibus dormire volentibus, efficacius, si et nares inlinantur aut si ex aqua bibatur. oris et halitus suavitatem commendat linguae subditum folium, sicut et vestium odorem interpositum.

  hyoscyaminum emolliendo utile est, nervis inutile. potum quidem cerebri motus facit. - therminum e lupinis emollit, proximum rosaceo effectu. - narcissinum dictum est cum suo flore. - raphaninum phthiriasis longa valitudine contractas tollit scabritiasque cutis in facie emendat. - sesaminum aurium dolores sanat et ulcera, quae serpunt, et quae cacoe+the vocant. - lilinum, quod et syrium vocavimus, renibus utilissimum est sudoribusque evocandis, vulvae molliendae concoquendisque intus. - selgiticum nervis utile esse diximus, sicut herbacium quoque, quod iguvini circa flaminiam viam vendunt.

  elaeomeli, quod in syria ex ipsis oleis manare diximus, sapore melleo, non sine nausea alvum solvit, bilem praecipue detrahit ii cyathis in hemina aquae datis; qui bibere, torpescunt excitanturque crebro. potores certaturi praesumunt ex eo cyathum unum. - pissino oleo usus ad tussim et quadripedum scabiem est.

  a vitibus oleisque proxima nobilitas palmis. inebriant recentes, capitis dolorem adferunt minus siccae, nec, quantum videtur, utiles stomacho. tussim exasperant, corpus alunt. sucum decoctarum antiqui pro hydromelite dabant aegris ad vires recreandas, sitim sedandam, in quo usu praeferebant thebaicas, sanguinem quoque excreantibus utiles, in cibo maxime. inlinuntur caryotae stomacho, vesicae, ventri, intestinis cum cotoneis et cera et croco. suggillata emendant. nuclei palmarum cremati in fictili novo cinere loto spodi vicem efficiunt miscenturque collyriis et calliblephara faciunt addito nardo.

  palma, quae fert myrobalanum, probatissima in aegypto, ossa non habet reliquarum modo in balanis. alvum et menses ciet in vino austero et vulnera conglutinat.

  palma elate sive spathe medicinae confert germina, folia, corticem. folia inponuntur praecordiis, stomacho, iocineri, ulceribus, quae serpunt cicatrici repugnantia. psoras cortex eius tener cum resina et cera sanat diebus xx. decoquitur et ad testium vitia. capillum denigrat. suffitu partus extrahit. datur bibendus renium vitiis et vesicae et praecordiorum, capiti et nervis inimicus. vulvae ac ventris fluctiones sistit decoctum eius; item cinis et tormina, potus in vino albo in vulvarum vitiis efficacissimus.

  proxime varietates generum medicinarumque mala habent. ex his verna acerba et stomacho inutilia sunt, alvum, vesicam circumagunt, nervos laedunt. cocta meliora. - cotonea cocta suaviora, cruda tamen, dumtaxat matura, prosunt sanguinem excreantibus et dysintericis, cholericis, coeliacis. non idem possunt decocta, quoniam amittunt constringentem illam vim suci, et tamen decocuntur in aqua caelesti ad eadem, quae supra scripta sunt. inponuntur et pectori in febris ardoribus, ad stomachi autem dolores cruda decoctave cerati modo inponuntur. lanugo eorum carbunculos sanat. cocta in vino et inlita cum cera alopeciis capillum reddunt. quae ex iis cruda in melle conduntur, alvum movent; mellis autem suavitati multum adiciunt stomachoque utilius id faciunt. quae vero in melle cocta conduntur, quidam ad stomachi vitia trita cum rosae foliis decoctis dant pro cibo. sucus crudorum lienibus, orthopnoicis, hydropicis prodest, item mammis, condylomatis, varicibus; flos et viridis et siccus inflammationibus oculorum, excreationibus sanguinis, mensibus mulierum. fit et sucus ex illis mitis cum vino dulci tusis, utilis coeliacis et iocineri. decocto quoque eorum foventur, si procidant, vulvae et interanea. fit et oleum ex iis, quod melinum vocavimus, quotiens ... non fuerint in umidis nata. ideo utilissima quae ex sicilia veniunt, minus utilia struthia, quamvis cognata. radix eorum circumscripta terra manu sinistra capitur ita, ut qui id faciet dicat, quare capiat et cuius causa. sic adalligata strumis medetur.

  melimela et reliqua dulcia stomachum et ventrem solvunt, siticulosa, aestuosa, sed nervos non laedunt. - orbiculata sistunt alvum et vomitiones, urinas cient. - silvestria mala similia sunt vernis acerbis alvumque sistunt; sane in hunc usum inmatura opus sunt.

  citrea contra venenum in vino bibuntur vel ipsa vel semen. faciunt oris suavitatem decocto eorum colluti aut suco expresso. horum semen edendum praecipiunt in malacia praegnatibus, ipsa vero contra infirmitatem stomachi, sed non nisi ex aceto facile manduntur.

  punici mali novem genera nunc iterari supervacuum. ex iis dulcia, quae apyrena alio nomine appellavimus, stomacho inutilia habentur; inflationes pariunt, dentes gingivasque laedunt. quae vero ab his sapore proxima vinosa diximus, parvum nucleum habentia, utiliora paulo intelleguntur; alvum sistunt et stomachum, dumtaxat pauca, ultraque satietatem et haec minime danda, quamquam omnino nulla in febri, nec carne acinorum utili nec suco. caventur aeque vomitionibus ac bilem reicientibus. uvam in his ac ne mustum quidem, sed protinus vinum aperuit natura. utrumque asperiore cortice; hic acerbis in magno usu. vulgus coria maxume perfici illo novit; ob id malicorium appellant medici. urinam cieri eodem monstrant mixtaque galla in aceto decoctum mobiles dentes stabilire. expetitur gravidarum malaciae, quoniam gustatu moveat infantem. dividitur malum caelestique aqua madescit ternis fere diebus; haec bibitur frigida coeliacis et sanguinem excreantibus.

  ex acerbo fit medicamentum quod stomatice vocatur, utilissimum oris vitiis, narium, aurium, oculorum caligini, pterygiis, genitalibus et iis, quas nomas vocant et quae in ulceribus excrescunt, contra leporem marinum hoc modo: acinis detracto cortice tunsis sucoque decocto ad tertias cum croci et aluminis scissi, murrae, mellis attici selibris. alii et hoc modo faciunt: punica acida multa tunduntur, sucus in cacabo novo coquitur mellis crassitudine ad virilitatis et sedis vitia et omnia, quae lycio curantur, aures purulentas, epiphoras incipientes, rubras maculas in manibus. rami punicorum serpentes fugant. cortices punici ex vino cocti et inpositi perniones sanant. contusum malum ex iii heminis vini decoctum ad heminam tormina et taenias pellit. punicum in olla nova, coperculo inlito, in furno exustum et contritum potumque in vino sistit alvum, discutit tormina.

  primus pomi huius partus florere incipientis cytinus vocatur a graecis, mirae observationis multorum experimento. si quis unum ex his, solutus vinculo omni cinctus et calciatus atque etiam anuli, decerpserit ii digitis, pollice et quarto, sinistrae manus atque ita lustratis levi
tactu oculis in os additum devoraverit, ne dente contingat, adfirmatur nullam oculorum inbecillitatem passurus eodem anno. iidem cytini siccati tritique carnes excrescentes cohibent, gingivis et dentibus medentur, vel si mobiles sint, decocto suco. ipsa corpuscula trita ulceribus, quae serpunt putrescuntve, inlinuntur, item oculorum inflammationi intestinorumque et fere ad omnia quae cortices malorum. adversantur scorpionibus.

  non est satis mirari curam diligentiamque priscorum, qui omnia scrutati nihil intemptatum reliquerunt. in hoc ipso cytino flosculi sunt, antequam scilicet malum ipsum prodeat, erumpentes, quos balaustium vocari diximus. hos quoque ergo experti invenere scorpionibus adversari. sistunt potu menses feminarum, sanant ulcera oris, tonsillas, uvam, sanguinis excreationes, ventris et stomachi solutiones, genitalia, ulcera quacumque in parte manantia. siccavere etiam, ut sic quoque experirentur, inveneruntque tusorum farina dysintericos a morte revocari. alvum sistunt. quin et nucleos ipsos acinorum experiri non piguit. tosti tusique stomachum iuvant cibo aut potionibus. per se bibuntur ex aqua caelesti ad sistendam alvum. radix decocta sucum remittit, qui taenias necat victoriati pondere. eadem discocta in aqua quas lycium praestat utilitates.

  est et silvestre punicum a similitudine appellatum. eius radices rubro cortice denari pondere ex vino potae somnos faciunt. semine poto aqua, quae subierit cutem, siccatur. mali punici corticis fumo culices fugantur.

  pirorum omnium cibus, etiam valentibus onerosus, aegris vini quoque modo negatur. decocta eadem mire salubria et grata, praecipue crustumina; quaecumque vero cum melle decocta stomachum adiuvant. fiunt cataplasmata e piris ad discutienda corporum vitia, et decocto eorum ad duritias utuntur. ipsa adversantur boletis atque fungis pelluntque pondere et pugnante suco. - pirum silvestre tardissime maturescit. conciditur suspensumque siccatur ad sistendam alvum, quod et decoctum eius potu praestat. decocuntur et folia cum pomo ad eosdem usus. pirorum ligni cinis contra fungos etiamnum efficacius proficit. - mala piraque iumentis portatu mire gravia sunt vel pauca. remedio aiunt esse, si prius edenda dentur aliqua aut utique ostendantur.

 

‹ Prev