Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 372
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 372

by Pliny the Elder


  alvum sistit et chondris sive pseudodictamnum. - hypocisthis, orobethron quibusdam dicta, malo granato inmaturo similis, nascitur, ut diximus, sub cistho, unde nomen. haec arefacta in umbra sistit alvum, ex vino nigro austero utraque. duo enim genera eius, candida et rufa. usus in suco: spissat, siccat. et rufa magis stomachi rheumatismos emendat pota iii obolis, sanguinis excreationes cum amylo, dysinterias pota et infusa, item verbenaca ex aqua data aut carentibus febri ex vino ammineo, cochlearibus v additis in cyathos iii vini.

  laver quoque, nascens in rivis, condita et cocta torminibus medetur, potamogiton vero ex vino dysintericis etiam et coeliacis, similis betae foliis, minor tantum hirsutiorque, paulum semper eminens extra aquam. usus in foliis: refrigerant, spissant, peculiariter cruribus vitiosis utilia et contra ulcerum nomas cum melle vel aceto. castor hanc aliter noverat, tenui folio velut equinis saetis, thyrso longo et levi, in aquosis nascentem. radice sanabat strumas et duritias. potamogiton adversatur crocodilis; itaque secum habent eam qui venantur. alvum sistit et achillea. eosdem effectus praestat et statice, vii caulibus veluti rosae capita sustinens.

  ceratia uno folio, radice nodosa et magna, in cibo coeliacis et dysintericis medetur. leontopodion alii leuceoron, alii doripetron, alii thorybethron vocant, cuius radix alvum sistit purgatque bilem, in aquam mulsam addito pondere denariorum ii. nascitur in campestri et gracili solo. semen eius potum lymphatica somnia facere dicitur. lagopus sistit alvom e vino pota aut in febri ex aqua. eadem inguini adalligatur in tumore. nascitur in segetibus. multi super omnia laudant ad deploratos dysintericos quinquefolium decoctis in lacte radicibus potis et aristolochiam victoriati pondere in cyathis vini iii. quae ex supra dictis calida sumentur, haec candente ferro temperari aptius erit.

  e diverso purgat alvum sucus centaurii minoris drachma in hemina aquae cum exiguo salis et aceti bilemque detrahit, maiore tormina discutiuntur. vettonica alvum solvit drachmis iiii in hydromelitis cyathis viiii, item euphorbeum vel agaricum drachmis ii cum sale modico potum ex aqua aut in mulso obolis iii. solvit et cyclaminos ex aqua pota aut balanis subditis, item chamaecissi balanus. hysopi manipulus decoctus ad tertias cum sale et pituitas trahit vel tritus cum oxymelite et sale pellitque ventris animalia. pituitam et bilem detrahit peucedani radix.

  alvum purgant anagallides ex aqua mulsa, item epithymum, qui est flos e thymo satureiae simili. differentia, quod hic herbaceus est, alterius thymi albus; quidam hippopheon vocant. stomacho minus utilis vomitiones movet, sed tormina et inflationes discutit. sumitur et ecligmate ad pectoris vitia cum melle et aliquando iride. alvum solvit a iiii drachmis ad vi cum melle et exiguo salis atque aceti. quidam aliter epithymum tradunt sine radice nasci, tenue, similitudine pallioli, rubens, siccari in umbra, bibi ex aqua acetabuli parte dimidia, detrahere pituitam bilemque alvo leniter soluta. et nymphaea in vino austero solvit et pycnocomon, erucae foliis crassioribus et acrioribus, radice rotunda, lutei coloris, terram olente, caule quadriangulo, modico, tenui, flore ocimi. invenitur in saxosis. radix eius in aqua mulsa #1108 ii pondere et alvum et bilem et pituitam exinanit; semen somnia tumultuosa facit una drachma in vino potum. et capnos trunca detrahit bilem.

  polypodi, quam nostri feliculam vocant, similis felici, radix in usu, pilosa, coloris intus herbacei, crassitudine digiti minimi, acetabulis cavernosa ceu polyporum cirri, subdulcis, in petris nascens aut sub arboribus vetustis. exprimitur sucus aqua madefactae, et ipsa minute concisa inspergitur oleri vel betae vel malvae vel salsamento aut cum pulticula coquitur ad alvum vel in febri leniter solvendam. detrahit bilem et pituitam, stomachum offendit. aridae farina indita naribus polypum consumit. florem et semen non fert.

  scamonium quoque dissolutione stomachi bilem detrahit, alvum solvit, praeterquam si adiciantur aloes drachmae ii obolis eius ii. est autem sucus herbae ab radice ramosae, pinguibus foliis, triangulis, albis, radice crassa, madida, nausiosa. nascitur pingui et albo solo. radix circa canis ortum excavatur, ut in ipsam confluat sucus, qui sole siccatus digeritur in pastillos. siccatur et ipsa vel cortex. laudatur natione colophonium, mysium, prienense, specie autem nitidum et quam simillimum taurino glutini, fungosum tenuissimis fistulis, cito liquescens, virus redolens, cumminosum, linguae tactu lactescens, quam levissimum, cum diluatur, albescens. hoc evenit et adulterino, quod fit ervi farina et tithymalli marini suco fere in iudaea. quod etiam strangulat sumptum. deprehenditur gustu, tithymallus enim linguam excalefacit. usus bimo; nec ante nec postea utile. dedere et per se ex aqua vel mulsa et sale quaternis obolis, sed utilissime cum aloe ita, ut incipiente purgatione mulsum bibatur. fit et decoctum radicis in aceto ad crassitudinem mellis, quo leprae inlinuntur et caput inunguitur in dolore cum oleo.

  tithymallum nostri herbam lactariam vocant, alii lactucam caprinam, narrantque lacte eius inscripto corpore, cum inaruerit, si cinis inspergatur, apparere litteras, et ita quidam adulteras adloqui maluere quam codicillis. genera eius multa. primus cognominatur characias, qui et masculus existimatur, ramis digitali crassitudine, rubris, sucosis, v aut vi, cubitali longitudine, a radice foliis paene oleae, in cacuminibus coma iunci. nascitur in asperis maritimis, legitur semen autumno cum coma, siccatum sole tunditur et reponitur. sucus vero incipiente pomorum lanugine defractis ramis excipitur farina ervi aut ficis, ut cum iis arescat. quinas autem guttas singulis excipi satis est, traduntque totiens purgari hydropicos fico sumpta, quot guttas ea lactis exceperit. sucus cum colligitur, ne attingat oculos, cavendum est. fit et e foliis tunsis priore minus efficax. fit et decoctum e ramis. est et semen in usu cum melle decoctum ad catapotia solvendae alvi gratia. semen et dentium cavis cera includitur. colluuntur et radicis decocto e vino aut oleo. inlinunt et lichenas suco bibuntque eum, ut purget vomitione et alvo soluta, alias stomacho inutilem. trahit pituitam sale addito in potu, bilem aphronitro, si per alvum purgari libeat, in posca, si vomitione, in passo aut aqua mulsa. media potio iii obolis datur. ficos a cibo sumpsisse melius est. fauces urit leniter, est enim tam ferventis naturae, ut per se extra corpori inpositus pusulas ignium modo faciat et pro caustico in usu sit. - alterum genus tithymalli myrtiten vocant, alii caryiten, foliis myrti acutis et pungentibus, sed maioribus, et ipsum in asperis nascens. colliguntur comae eius hordeo turgescente siccataeque in umbra diebus viiii in sole inarescunt. fructus non pariter maturescit, sed pars anno sequente, et nux vocatur. inde cognomen graeci dedere. demetitur cum messium maturitate lavaturque, deinde siccatur et datur cum papaveris nigri ii partibus ita, ut sit totum acetabuli modus. minus hic vomitorius quam superior, ceteri item. aliqui sic et folium eius dedere, nucem vero ipsam in mulso aut passo vel sesima. trahit pituitam et bilem per alvum, oris ulcera sanat. ad nomas oris folium cum melle estur. - tertium genus tithymalli paralium vocatur sive tithymallis folio rotundo, caule palmum alto, ramis rubentibus, semine albo, quod colligitur incipiente uva et siccatum teritur sumiturque acetabuli mensura ad purgationes. - quartum genus helioscopion appellant, foliis porcillacae, ramulis stantibus a radice iiii aut v rubentibus, semipedali altitudine, suci plenis. hoc circa oppida nascitur, semine albo, columbis gratissimo. nomen accepit, quoniam capita cum sole circumagit. trahit bilem per inferna in oxymelite dimidio acetabulo. ceteri usus qui characiae. - quintum cyparittian vocant propter foliorum similitudinem, caule gemino aut triplici, nascentem in campestribus. eadem vis quae helioscopio aut characiae. - sextum platyphyllon vocant, alii corymbiten, alii amygdaliten a similitudine. nec ullius latiora sunt folia. pisces necat. alvum solvit radice vel foliis vel suco in mulso aut aqua mulsa drachmis iiii. detrahit privatim aquas. - septimum dendroides cognominant, alii cobion, alii leptophyllon, in petris nascens, comosissimum ex omnibus, maximis cauliculis rubentibus et semine copiosissimum, eiusdem effectus cuius characian.

  apios ischas sive raphanos agria, iuncos ii aut iii spargit in terra rubentes, foliis rutae. radix cepae, sed amplior, quare quidam raphanum silvestrem vocant. intus habet mammam candidam, extra cortices nigros. nascitur in montosis asperis, aliquando et herbosis. effoditur vere tusaque in fictili mergitur, deiectoque quod supernatat reliquus sucus purgat utraque parte sesquiobolo in aqua mulsa. sic et
hydropicis datur acetabuli mensura. inspergitur et aridae radicis farina potioni. aiunt superiorem partem eius vomitione biles extrahere, inferiorem per alvum in aqua.

  tormina discutit quodcumque panaces, vettonica praeterquam a cruditate, peucedani sucus et inflationes, ructus gignens, acori radix, daucum vel si lactucae modo sumatur. ladanum cyprium potum interaneorum vitiis occurrit, gentianae farina ex aqua tepida fabae magnitudine, plantago mane sumpta ii lingulis et tertia papaveris in vini cyathis iiii non veteris. datur et in somnum euntibus addito nitro vel polenta, si multo post cibum detur. colo infunditur hemina suci vel in febri.

  agaricum potum obolis iii in vini veteris cyatho uno lieni medetur, e panace omnium generum radix in mulso, sed teucria praecipue pota arida et decocta, quantum manus capiat, in aceti heminis iii ad heminam. inlinitur eadem ex aceto aut, si tolerari non possit, ex fico vel aqua. polemonia bibitur ex vino, vettonica drachma in oxymelitis cyathis iii, aristolochia ut contra serpentes. argemonia vii diebus in cibo sumpta lienem consumere dicitur, agaricum in aceto mulso obolis ii. nymphaeae heracliae radix in vino pota et ipsa consumit. cissanthemus drachma bis die sumpta in vini albi cyathis ii per dies xl lienem dicitur paulatim emittere per urinam. prodest et hysopum cum fico decoctum, lonchitidis radix decocta prius quam semen demittat, peucedani quoque radix et lieni et renibus. lien suco acori poto consumitur, praecordiis et ilibus utilissimae radices; ... clymeni semen potum diebus xxx pondere denarii in vino albo, vettonicae farina ex melle et aceto scillite pota, radix lonchitidis in aqua. teucrium inlinitur, item scordium cum cera, agaricum cum farina e feno graeco.

  vesicae malis contraque calculos, gravissimis cruciatibus, ut diximus, auxilio est polemonia ex vino pota, item agaricum, plantago foliis vel radice potis ex passo, vettonica ut in iocinere diximus, item ramici pota atque inlita, eadem ad strangurias efficacissima. quidam ad calculos vettonicam et verbenacam et milifolium aequis portionibus ex aqua pro singulari remedio bibere suadent. strangurias discuti et dictamno certum est, item quinquefolio decocto ad tertias in vino. hoc et enterocelicis dari atque inlini utilissimum est. xiphi quoque radix superior urinam ciet, infantibus enterocelicis datur ex aqua et inlinitur. vesicae vitiis peucedani sucus, infantium ramici et umbilicis eminentibus psyllion inlinitur. urinam cient anagallides, acori radicis decoctum vel ipsa trita potaque et omnia vesicae vitia depellit, calculos et herba et radix cotyledonis itemque genitalium inflammationem omnem pari pondere et caulis et seminis et murrae. ebulum teneris cum foliis tritum ex vino potum calculos pellit, inpositum testes sanat. erigeron quoque cum farina turis et vino dulci testium inflammationes sanat. symphyti radix inlita enterocelas cohibet, genitalium nomas hypocisthis alba. artemisia quoque datur contra calculos ex vino dulci et ad stranguriam, dolores vesicae sedat ex vino radix nymphaeae heracliae.

  eadem vis crethmo ab hippocrate admodum laudatae. est autem inter eas quae eduntur silvestrium herbarum; hanc certe apud callimachum adponit rustica illa hecale. species quae elatae hortensiae. caulis unus palmum altus; semen fervens, odoratum ceu libanotidis, rotundum; siccatum rumpitur. habet intus nucleum candidum, quem aliqui cachrym vocant. folia pinguia albicant veluti olivae, crassiora et salsa gustu; radices digiti crassitudine iii aut iiii. nascitur in maritimis petrosis. estur cruda coctave cum olere, odorati saporis et iucundi. servatur etiam in muria. praecipue ei usus ad strangurias folio vel caule vel radice ex vino. colorem quoque corporis gratiorem facit, verum largior inflationes. alvum solvit decocto, urinam et a renibus umorem trahit, sicut alcimae siccae farina, e vino pota stranguriae efficacius addito dauco, lieni quoque utilis. adversus serpentes bibitur. iumentis quoque in pituita aut stranguria hordeo inspersa succurrit.

  anthyllion est lenti simillima, quae in vino pota vesicas vitiis liberat, sanguinem sistit. altera anthyllis, chamaepityi similis, flore purpureo, odore gravi, radice intubi, vel magis medetur ... .

  cepaea, similis porcilacae, nigriore radice, sed inutili, nascens in litoribus harenosis, gustu amara, in vino cum asparagi radice vesicae plurimum prodest. eadem praestat hypericon - alii chamaepityn, alii corissum appellant - , oleraceo frutice, tenui, cubitali, rubente, folio rutae, odore acri, semine in siliqua nigro, maturescente cum hordeo. natura semini spissandi. alvum sistit, urinam ciet, vesicae cum vino bibitur. est aliud hypericon, quod aliqui caron appellant, folio tamaricis - et sub ea nascitur - , sed pinguioribus foliis et minutis, rubentibus, odoratum, palmo altius, suave, leniter acutum. vis semini excalfactoria, et ideo inflammationem facit, sed stomacho non inutile, praecipuum ad stranguriam, si exulcerata non sit vesica. medetur et pleuriticis ex vino potum, vesicae autem callithrix trita simul cum cumino et data ex vino albo, verbenacaque cum foliis decocta ad tertias vel radix eius e mulso calido calculos eicit; item perpressa, quae arreti et in illyrico nascitur, in aqua decocta ex iii heminis ad unam pota, trifolium ex vino sumptum et chrysanthemum primum. anthemis quoque calculos eicit, parvis a radice foliis quinis, caulibus longis ii, flore roseo, radices tritae per se ... cei, laver crudum. silaus nascitur glariosis et perennibus rivis, cubitalis apii similitudine. coquitur ut olus acidum, magna utilitate vesicae. quae si scabiem sentiat, panacis radice sanatur, aliter inutilis vesicis. - calculos pellit malum erraticum radicis libra in congio decocta ad dimidias - inde heminae sumuntur per triduum, relicum ex vino - et urtica marina et daucum et plantaginis semen ex vino et herba fulviana trita ex vino. et haec nomen inventoris habet, nota tractantibus. urinas ciet scordion, testium tumores sedat hyoscyamum, genitalibus medetur peucedani sucus, ex melle semen, stranguriae agaricum obolis iii in vini veteris cyatho uno, trifolii radix drachmis ii in vino, dauci una drachma vel seminis.

  ischiadici semine et foliis erythrodani tritis sanantur, panace poto et infricato, polemonia, aristolochiae decocto folii. agarico quidem et nervus, qui platys appellatur, et umerorum dolor sanatur obolis iii in vini veteris cyatho uno poto. quinquefolium ischiadicis et bibitur et inponitur, item scamonia decocta et cum hordei farina. semen hyperici utriusque bibitur ex vino.

  sedis vitia et adtritus celerrime sanat plantago, condylomata quinquefolium, sed ea in callum iam conversa cyclamini radix ex aceto. anagallidum caerulea procidentiam sedis retro agit, e diverso rubens proritat. cotyledon condylomata et haemorrhoidas mire curat, testium tumores acori radix decocta in vino tritaque inlita. intertrigines negat fieri cato absinthium ponticum secum habentibus. alii adiciunt et puleium, quod ieiunus quis legerit: si post se alliget, inguinis dolores prohibet aut sedat coeptos. inguinalis, quam quidam argemonion vocant, passim in vepribus nascens, ut prosit, in manu tantum habenda est.

  panos sanat panaces ex melle, plantago cum sale, quinquefolium, persollatae radix ut in strumis, item damasonium, verbascum cum sua radice tusum, vino aspersum folioque involutum et ita in cinere calefactum, ut inponatur calidum. experti adfirmavere plurimum referre, si virgo inponat nuda ieiuna ieiuno et manu supina tangens dicat: “negat apollo pestem posse crescere cui nuda virgo restinguat” atque ita retrorsa manu ter dicat totiensque despuant ambo. medetur et radix mandragorae ex aqua, radicis scamoniae decoctum cum melle, sideritis cum adipe vetere contusa, marruvium cum axungia vetere, vel chrysippios cum ficis pinguibus. et haec ab inventore habet nomen.

  venerem in totum adimit, ut diximus, nymphaea heraclia, eadem semel pota in xl dies, insomnia quoque veneris a ieiuno pota et in cibo sumpta. inlita quoque radix genitalibus inhibet non solum venerem, sed et affluentiam geniturae; ob id corpus alere vocemque dicitur. adpetentiam veneris facit radix e xiphio superior data potui in vino, item quam cremnon agrion appellant, orminos agrios cum polenta contritus.

  sed inter pauca mirabilis est orchis herba sive serapias, foliis porri, caule palmeo, flore purpureo, gemina radice testiculis simili, ita ut maior sive, ut aliqui dicunt, tenuior ex aqua pota excitet libidinem, minor sive mollior e lacte caprino inhibeat. quidam folio scillae esse dicunt leviore ac minore, caule spinoso. radices sanant oris ulcera, thoracis pituitas, alvum sistunt e vino potae.

  concitatricem vim habet et satyrion. duo eius genera: longioribus foliis quam oleae, caule iiii digitorum, flore pu
rpureo, radice gemina ad formam hominis testium, alternis annis intumescente ac residente. altera satyrios orchis cognominatur et femina esse credita est. distinguitur internodiis et ramosiore frutice, radice fascini. nascitur fere iuxta mare. haec tumores et vitia partium earum cum polenta inlita sedat vel per se trita. superioris radix in lacte ovis colonicae data nervos intendit, eadem ex aqua remittit. graeci satyrion foliis lilii rubris, minoribus et iii non amplius e terra exeuntibus tradunt, caule levi, cubitali, nudo, radice gemina, cuius inferior pars et maior mares gignat, superior ac minor feminas. et aliud genus satyrii erythraicon appellant, semine viticis maiore, levi, duro, radicis cortice rufo; intus album includi sapore subdulce, fere in montuosis inveniri. venerem, etiam si omnino manu teneatur radix, stimulari, adeo si bibatur in vino austero; arietibus quoque et hircis segnioribus in potu dari, et a sarmatia equis ob adsiduum laborem pigrioribus in coitu, quod vitium prosedamum vocant. restinguit vim eius aqua mulsa aut lactuca sumpta. in totum quidem graeci, cum concitationem hanc volunt significare, satyrion appellant, sic et crataegin cognominantes et thelygonon et arrhenogonon, quarum semen testibus simile est. tithymalli quoque ramorum medullam habentes ad venerem proniores fieri dicuntur. prodigiosa sunt quae circa hoc tradit theophrastus, auctor alioqui gravis, septuageno coitu durasse libidinem contactu herbae, cuius nomen genusque non posuit. - sideritis adalligata varices minuit et sine dolore praestat.

 

‹ Prev