Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 376
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 376

by Pliny the Elder


  φεύγετε κανθαρίδες, λύκος ἄγριος αἷμα διώκει. limeum herba appellatur a gallis, qua sagittas in venatu tingunt medicamento, quod venenum cervarium vocant. ex hac in iii modios salivati additur quantum in unam sagittam addi solet; ita offa demittitur boum faucibus in morbis. alligari postea ad praesepia oportet, donec purgentur - insanire enim solent - ; si sudor insequetur, aqua frigida perfundi. - leuce mercuriali similis nomen ex causa accepit, per medium folium candida linea transcurrente, quare mesoleucon quidam vocant. sucus eius fistulas sanat, ipsa contrita carcinomata. fortassis eadem sit quae leucas appellatur, contra marina omnia venena efficax. speciem eius auctores non tradunt nec aliud quam silvestrem latioribus foliis esse, efficaciorem hanc semine acriore. - leucographis qualis esset, scriptum non repperi, quod eo magis miror, quoniam utilis proditur sanguinem excreantibus iii obolis cum croco, item coeliacis, trita ex aqua et adposita profluvio feminarum, oculorum quoque medicamentis et explendis ulceribus, quae fiant in teneris partibus.

  medion folia habet iridis sativae, caulem tripedalem et in eo florem grandem, purpureum, rotundum, semine minuto, radicem semipedalem. in saxis opacis nascitur. radix drachmis ii cum melle menses feminarum sistit ecligmate per aliquot dies sumpto. semen quoque in vino contra abundantiam feminarum datur. - myosota sive myosotis levis herba, caulibus pluribus ab una radice, aliquatenus rubentibus, concavis ab imo, foliis angustis, oblongis, dorso acuto, nigris, per intervalla adsidue geminatis, tenuibus cauliculis ex alis prodeuntibus, flore caeruleo. radix digitali crassitudine multis capillamentis fimbriata. vis ei septica et exulceratrix, ideoque aegilopas sanat. tradunt aegypti, mensis, quem thoti vocant, die xxviii fere in augustum mensem incurrente si quis huius herbae suco inungatur mane, priusquam loquatur, non lippiturum eo anno. - myagros herba ferulacea est, foliis similis rubiae, tripedanea. semen oleosum, quod et fit ex eo. medetur oris ulceribus perunctis hoc suco.

  herba, quae vocatur nyma, iii foliis longis, intubaceis, inlita cicatrices ad colorem reducit. - natrix vocatur herba, cuius radix evulsa virus hirci redolet. hac in piceno feminis abigunt quos mira persuasione fatuos vocant; ego species lymphantium hoc modo animorum esse crediderim, quae tali medicamento iuventur.

  odontitis inter feni genera est, cauliculis densis ab eadem radice, geniculatis, triangulis, nigris. in geniculis folia parva habet, longiora tamen quam polygonum, semen in alis hordeo simile, florem purpureum, pusillum. nascitur in pratis. decoctum cauliculorum eius in vino austero quantum manus capiat dentium dolori medetur ita, ut contineatur ore. - othonna in syria nascitur, similis erucae perforatis crebro foliis, flore croci; quare quidam anemonen vocaverunt. sucus eius oculorum medicamentis convenit; mordet enim leniter et calefacit adstringitque siccando, purgat cicatrices et nubeculas et quicquid obstet. quidam tradunt lavari atque ita siccatam digeri in pastillos. - onosma longa folia habet fere ad iii digitos, in terra iacentia ad similitudinem anchusae, ... similis sive caule sive flore sive semine. praegnas, si edit eam aut supergradiatur, abortum facere dicitur. - onopradon cum ederunt, asini crepitus reddere dicuntur. trahit urinas et menses, alvum sistit, suppurationes et collectiones discutit. - osyris ramulos fert nigros, tenues, lentos et in his folia nigra ceu lini semenque in ramulis nigrum initio, dein colore mutato rubescens. smegmata mulieribus faciunt ex iis. radicum decoctum potu sanat arquatos. eaedem, priusquam maturescat semen, concisae et sole siccatae alvum sistunt; post maturitatem vero collectae et in sorbitione decoctae rheumatismis ventris medentur et per se tritae ex aqua caelesti bibuntur. - oxys folia terna habet. datur ad stomachum dissolutum. edunt et qui enterocelen habent.

  polyanthemum, quam quidam batrachion appellant, caustica vi exulcerat, cicatrices et ad colorem reducit, eademque vitiligines concorporat. - polygonum graeci vocant quam nos sanguinariam. non attollitur a terra foliis rutae similis gramini. sucus eius infusus naribus supprimit sanguinem et potus cum vino cuiuslibet partis profluvium excreationesque cruentas inhibet. qui plura genera polygoni faciunt, hanc marem intellegi volunt appellarique a multitudine seminis aut densitate fruticis, alii polygonaton a frequentia geniculorum, alii thalattiada, alii carcinothron, alii clema, multi myrtopetalum. nec non inveniuntur qui hanc feminam esse dicant, marem autem maiorem minusque nigram et geniculis densiorem, semine sub omnibus foliis turgescente. quocumque haec modo se habent, vis earum est spissare ac refrigerare. semine alvum solvunt, largius sumpto urinam cient, rheumatismos cohibent, qui si non fuere, non prosunt. stomachi fervori folia inponuntur, vesicae dolori inlinuntur et ignibus sacris. sucus et auribus purulentis instillatur et oculorum dolori. per se datur et in febribus ante accessiones ii cyathis, in tertianis quartanisque praecipue, item cholericis, dysintericis et in solutione stomachi. tertium genus orion vocant, in montibus nascens, harundini tenerae simile, uno caule, densis geniculis et in se infarctis, foliis autem piceae, radicis supervacuae, inefficacius quam superiora, peculiare ischiadicis. quartum genus silvestre appellatur, paene arboris frutice, radice lignosa, stirpe cedri rubicunda, ramis sparti binum palmorum, nigris geniculorum ternis quaternisque articulis. huic quoque spissandi natura; sapor mali cotonei. decoquitur in aqua ad tertias aut aridi farina inspergitur et oris ulceribus et adtritis partibus. propter gingivarum vero vitia ipsa commanducatur. nomas sistit omniaque, quae serpunt aut difficilem cicatricem habent, privatim vero sanat a nive facta ulcera. herbarii et ad anginas utuntur illa et in capitis dolore coronam ex ea inponunt et contra epiphoras collo circumdant; in tertianis quidem sinistra manu evulsam adalligant, adeo contra profluvia sanguinis, nec ullam magis aridam quam polygonum servant.

  pancratium aliqui scillam pusillam appellare malunt, foliis albi lilii longioribus crassioribusque, radice bulbi magni, colore rufo. alvum solvit suco cum farina ervi sumpto, ulcera purgat. hydropicis, splenicis cum melle datur. alii decocunt eam, donec aqua dulcis fiat, eaque effusa radicem terentes digerunt in pastillos sole siccatos et postea utuntur ad capitis ulcera et cetera, quae repurganda sint, item ad tussim, quantum iii digitis adprehenderint in vino dantes, et ad lateris dolores aut peripneumonicis ecligmate. dant et propter ischiada in vino bibendam et propter tormina mensesque ciendos. - peplis, quam aliqui sycen, alii meconion, alii mecona aphrode vocant, ex una radice tenui fruticat foliis rutae paulo latioribus. semen est sub foliis, rotundum, minus candido papavere. inter vites fere colligitur messibus siccaturque cum fructu suo, subiectis in quae excidat. hoc poto alvus solvitur, bilis ac pituita detrahitur. media potio est acetabuli mensura in aquae mulsae heminis iii. et cibis inspergitur obsoniisque ad molliendam alvum. - periclymenon fruticat et ipsa ex intervallo ii folia habens subcandida, mollia, in cacumine autem semen inter folia durum et quod difficile vellatur. nascitur in arvis ac saepibus circumvolvens se adminiculis quibuscumque. semen eius in umbra siccatum tunditur et in pastillos digeritur; hi resoluti dantur in vini albi cyathis ternis tricenis diebus ad lienem, eumque urina cruentata aut per alvum absumit, quod intellegitur a decimo statim die. urinam cient et folia decocta, quae et orthopnoicis prosunt. partum quoque adiuvant secundasque pellunt pota simili modo. - pelecinon in segetibus diximus nasci, fruticosam cauliculis, foliis ciceris. semen in siliquis fert corniculorum modo aduncis ternis quaternisve, quale git novimus, amarum, stomacho utile. additur in antidota. - polygala palmum altitudine inplet, in caule summo foliis lenticulae, gustu adstricto. quae pota lactis abundantiam facit. - poterion aut, ut alii vocant, phrynion vel neuras large fruticat, spinis retorrida, lanugine spissa, foliis parvis, rotundis, ramulis longis, mollibus, lentis, tenuibus, flore longo, herbacei coloris. seminis nullus usus; est gustu acuto et odorato. invenitur in aquosis collibus. radices habet ii aut iii binum cubitorum in altitudinem, nervosas, candidas, firmas. circumfoditur autumno et praecisa radice dat sucum cummi similem. radix mira vulneribus sanandis traditur praecipueque nervis vel praecisis inlita. decoctum quoque eius cum melle potum dissolutiones nervorum et infirmitates et incisuras iuvat. - phalangitis a quibusdam phalangion vocatur, ab aliis leucanthemum vel, ut in quibusdam exemplaribus invenio, leucacantha. ramuli sunt ei numquam pauciores ii, in diversa te
ndentes, flos candidus, lilio rubro similis, semen nigrum, latum, ad lenticulae dimidiae figuram multo tenuius, radice tenui, herbacei coloris. huius folio vel flore vel semine auxiliantur contra scorpionum phalangiorumque et serpentium ictus, item contra tormina. - phyteuma quale sit, describere supervacuum habeo, cum sit usus eius tantum ad amatoria. - phyllon a graecis vocatur herba in saxosis montibus. femina magis herbacei coloris, caule tenui, radice parva. semen papaveri rotundo simile. haec sui sexus facit partus, mares autem mas, semine tantum differens, quod est incipientis olivae. utrumque bibitur in vino. - phellandrion nascitur in palustribus folio apii. bibitur semen eius propter calculos et vesicae incommoda. - phaleris thyrsum habet longum, tenuem ceu calamum, in summo florem inclinatum, semen simile sesamae. et hoc calculos frangit potum ex vino vel aceto vel cum melle et lacte; idem et vitia vesicae sanat. - polyrrhizon folia habet myrti, radices multas. hae tusae dantur e vino contra serpentes, prosunt et quadripedibus. - proserpinaca herba vulgaris est, eximii adversus scorpiones remedii. eadem contrita, addita muria e menis et oleo, anginam eximie curari tradunt, praeterea et quantalibet lassitudine recreari defessos, etiam cum obmutuerint, si subiciatur linguae; si devoretur, vomitionem sequi salutarem.

  rhecoma adfertur ex iis quae supra pontum sunt regionibus. radix costo nigro similis, minor et rufior paulo, sine odore, calfaciens gustu et adstringens. eadem trita vini colorem reddit ad crocum inclinantem. inlita collectiones inflammationesque sedat, vulnera sanat, epiphoras oculorum sedat ex passo, insignita cum melle et alia liventia ex aceto. farina eius inspergitur contra cacoe+the et sanguinem reicientibus drachmae pondere in aqua, dysintericis autem et coeliacis, si febri careant, in vino, sin aliter, ex aqua. facilius teritur nocte antecedente madefacta. datur et decoctum eius bibendum duplici mensura ad rupta, convolsa, contusis, ex sublimi devolutis. si pectoris sint dolores, additur piperis aliquid et murrae; si dissolutio stomachi, ex frigida aqua sumitur; sic et in tussi vetere ac purulentis excreationibus, item hepaticis, splenicis, ischiadicis. at renium vitia, suspiria, orthopnoeas, arteriae scabritias sanat ex passo iii obolis potis trita aut decoctum eius. lichenas quoque ex aceto inposita purgat. bibitur contra inflationes et perfrictiones, febres frigidas, singultus, tormina, herpetas, capitis gravitates, melancholicas vertigines, lassitudinum dolores et convolsiones. - circa ariminum nota est herba quam resedam vocant. discutit collectiones inflammationesque omnes. qui curant ea, addunt haec verba: “reseda, morbos reseda; scisne, scisne, quis hic pullus egerit radices nec caput nec pedes habeat.” haec ter dicunt totiensque despuunt.

  stoechas in insulis tantum eiusdem nominis gignitur, odorata herba, coma hysopi, amara gustu. menses ciet potu, pectoris dolores levat. antidotis quoque miscetur. - solanum graeci στρύχνον vocant, ut tradit cornelius celsus. huic vis reprimendi refrigerandique. - smyrnion caulem habet apii, folia latiora et maxime circa stolones multos, quorum a sinu exiliunt, pinguia et ad terram infracta, odore medicato cum quadam acrimonia iucundo, colore in luteum languescente, capitibus caulium orbiculatis ut apii, semine rotundo nigroque; arescit incipiente aestate. radix quoque odorata, gustu acri mordet, sucosa, mollis. cortex eius foris niger, intus pallidus. odor murrae habet qualitatem, unde et nomen. nascitur et in saxosis collibus et in terrenis. usus eius calfacere, extenuare. urinam et menses cient folia et radix et semen. alvum sistit. radix collectiones et suppurationes non veteres, item duritias discutit inlita, prodest et contra phalangia ac serpentes admixto cachry aut polio aut melissophyllo in vino pota, sed particulatim, quoniam universitate vomitiones movet; qua de causa aliquando cum ruta datur. medetur tussi et orthopnoeae semen vel radix, item thoracis aut lienis aut renium aut vesicae vitiis, radix autem ruptis, convolsis. partus quoque adiuvat et secundas pellit. datur et ischiadicis cum crethmo in vino. sudores ciet et ructus, ideo inflationem stomachi discutit. vulnera ad cicatricem perducit. exprimitur et sucus radici utilis feminis et thoracis praecordiorumque desideriis, calfacit enim et concoquit et purgat. semen peculiariter hydropicis datur potui, quibus et sucus inlinitur. et in malagmate cortice arido et ad obsonia utuntur cum mulso et oleo et garo, maxime in elixis carnibus. - sinon concoctiones facit, sapore simillima piperi. eadem in dolore stomachi efficax.

  telephion porcilacae similis est et caule et foliis. rami a radice septeni octonique fruticant foliis crassis, carnosis. nascitur in cultis et maxime inter vites. inlinitur lentigini et, cum inaruit, deteritur. inlinitur et vitiligini ternis fere mensibus senis horis noctis aut diei et ut postea farina hordeacia inlinatur. medetur et vulneribus et fistulis. - trichomanes adianto simile est, exilius modo nigriusque, foliis lenticulae, densis, parvis, adversis inter se. decoctum eius strangurias sanat in vino albo potum addito cumino rustico, lienem. cohibet capillos fluentes aut, si effluxerint, reparat alopeciasque densat tritum in oleo et inlitum. sternumenta quoque gustatu movet. - thalictrum folia coriandri habet, pinguiora paulo, caulem papaveris. nascitur ubique, praecipue campestribus. medentur ulceribus folia cum melle. - thlaspi duorum generum est: angustis foliis, digitali latitudine et longitudine, in terram versis, in cacumine divisis, cauliculo semipedali non sine ramis, ... peltarum specie semine incluso, lenticulae effigie, nisi quod infringitur, unde nomen. flos albicat. nascitur in semitis et saepibus. semen asperi gustus bilem et pituitam utrimque extrahit; modus sumendi acetabuli mensura. prodest et ischiadicis infusum. potione sanguinem trahit, menses quoque ciet, sed partus necat. alterum thlaspi aliqui persicon napy vocant, latis foliis, radicibus magnis, et ipsum utile ischiadicorum infusioni. prodest et inguinibus utrumque. praecipitur, ut qui colligat dicat, sumere se contra inguina et contra omnes collectiones et contra vulnera, una manu tollat. - trachinia herba qualis sit, non traditur. credo falsum et promissum democriti portentosum esse, adalligatam triduo absumere lienes. - tragonis sive tragion nascitur in cretae tantum insulae maritimis, iunipiro similis et semine et folio et ramis. sucus eius lacteus in cummim spissatus vel semen in potione ... spicula e corpore eicit; tunditur recens et cum vino inlinitur aut siccae farina cum melle. eadem lactis abundantiam facit mammisque unice medetur. - est et alia herba tragos, quam aliqui scorpion vocant, semipedem alta, fruticosa, sine foliis, pusillis racemis rubentibus grani tritici, acuto cacumine, et ipsa in maritimis nascens. huius racemorum x et xii cacumina trita ex vino pota coeliacis, dysintericis, sanguinem excreantibus mensumque abundantiae auxiliantur. - est et tragopogon, quem alii comen vocant, caule parvo, foliis croci, radice longa, dulci, super caulem calice lato, nigro. nascitur in asperis manditurque, sine usu.

  et de herbis quidem memoria digna hactenus accepimus aut comperimus. in fine earum admonere non ab re iudicamus, alias aliis virium aetates esse. longissimo tempore durat elaterium, ut diximus, chamaeleon niger xl annis, centaurium non ultra xii, peucedanum et aristolochia ad vi, vitis silvestris anno, in umbra si serventur. et animalium quidem exterorum nullum aliud radices a nobis dictas adtingit excepta sphondyle, quae omnes persequitur. genus id serpentis est.

  ne illud quidem dubitatur, omnium radicum vim effectusque minui, si fructus prius ematurescant, item seminum ante radice propter sucum incisa. resolvitur autem omnium vis consuetudine, et desinunt prodesse, cum opus est, quae cottidie in usu fuere, aeque quam nocere. omnes vero herbae vehementiores effectu viribusque sunt in frigidis et in aquiloniis, item siccis.

  sunt et gentium differentiae non mediocres, sicut accipimus de taeniis lumbricisque, inesse aegypti, arabiae, syriae, ciliciae populis, e diverso threciae, phrygiae omnino non innasci. minus id mirum quam quod in confinio atticae et boeotiae thebanis innascuntur, cum absint atheniensibus. quae contemplatio aufert nos ad ipsorum animalium naturas ingenitasque iis vel certiores morborum omnium medicinas. rursus enim cum rerum parens nullum animal ad hoc tantum, ut pasceretur aut alia satiaret, nasci voluit artesque salutares inseruit et visceribus, quippe cum surdis etiam rebus insereret, tum vero illa animae auxilia praestantissima ex alia anima esse voluit, contemplatione ante cuncta mirabili.

  LIBER XXVIII

  dictae erant naturae omnium rerum inter caelum ac terram nascentium, restabantque quae ex ipsa
tellure fodiuntur, si non herbarum ac fruticum tractata remedia auferrent traversos ex ipsis animalibus, quae sanantur, reperta maiore medicina. quid ergo dixerimus herbas et florum imagines ac pleraque inventu rara ac difficilia, iidem tacebimus, quid in ipso homine prosit homini, ceteraque genera remediorum inter nos viventia, cum praesertim nisi carenti doloribus morbisque vita ipsa poena fiat minime vero, omnemque insumemus operam, licet fastidii periculum urgeat, quando ita decretum est, minorem gratiae quam utilitatium vitae respectum habere. quin immo externa quoque et barbaros etiam ritus indagabimus. fides tantum auctores appellet, quamquam et ipsi consensu prope iudicii ista eligere laboravimus potiusque curae rerum quam copiae institimus. illud admonuisse perquam necessarium est, dictas iam a nobis naturas animalium et quae cuiusque essent inventa - neque enim minus profuere medicinas reperiendo quam prosunt praebendo - , nunc quae in ipsis auxilientur indicari, neque illic in totum omissa; itaque haec esse quidem alia, illis tamen conexa.

 

‹ Prev