Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 382
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 382

by Pliny the Elder


  infantibus nihil butyro utilius per se et cum melle, privatim et in dentitione et ad gingivas et ad oris ulcera. dens lupi adalligatus infantium pavores prohibet dentiendique morbos, quod et pellis lupina praestat. dentes quidem eorum maximi equis quoque adalligati infatigabilem cursum praestare dicuntur. leporum coagulo ubere inlito sistitur infantium alvus. iocur asini admixta modice panace instillatum in os a comitialibus morbis et aliis infantes tuetur; hoc xl diebus fieri praecipiunt. et pellis asini iniecta inpavidos infantes facit. dentes, qui equis primum cadunt, facilem dentitionem praestant adalligati infantibus; efficacius, si terram non attigere. lien bubulus in melle et datur et inlinitur ad lienis dolores; sedat ulcera manantia cum melle lien vituli, in vino decoctus tritusque et inlitus ulcuscula oris. cerebrum caprae magi per anulum aureum traiectum, priusquam lac detur, infantibus instillant contra comitiales ceterosque infantium morbos. caprinum fimum inquietos infantes adalligatum panno cohibet, maxime puellas. lacte caprino aut cerebro leporum perunctae gingivae faciles dentitiones faciunt.

  somnos fieri lepore sumpto in cibis cato arbitrabatur, vulgus et gratiam corpori in viiii dies, frivolo quidem ioco, cui tamen aliqua debeat subesse causa in tanta persuasione. magi felle caprae, sacrificatae dumtaxat, inlito oculis vel sub pulvino posito somnum allici dicunt. - sudores inhibet cornus caprini cinis e myrteo oleo perunctis.

  coitus stimulat fel aprunum inlitum, item medullae suum haustae, sebum asininum anseris masculi adipe admixto inlitum; item a coitu equi vergilio quoque descriptum virus et testiculi equini aridi, ut potioni interi possint, dexterve asini testis in vino potus portioneve adalligatus bracchiali; eiusdem a coitu spuma conlecta russeo panno et inclusa argento, ut osthanes tradit. salpe genitale id in oleum fervens mergi iubet septies eoque perungui pertinentes partes, dalion cinerem ex eodem bibi vel tauri a coitu urinam, luto ipso inlini pubem. at e diverso tauri fimo inlito cohibetur virorum venus. - ebrietatem arcet pulmo apri aut suis assus, ieiunis in cibo sumptus eo die, item haedinus.

  mira praeterea traduntur in iisdem animalibus: vestigium equi excussum ungula, ut solet plerumque, si quis collectum reponat, singultus remedium esse recordantibus, quonam loco id reposuerint; iocur luporum equinae ungulae simile esse; rumpi equos, qui vestigia luporum sub equite sequantur; talis suum discordiae vim quandam inesse; in incendiis, si fimi aliquid egeratur e stabulis, facilius extrahi nec recurrere oves bovesque; hircorum carnes virus non resipere, si panem hordeacium eo die, quo interficiantur, ederint laserve dilutum biberint, nullas vero teredinem sentire luna decrescente induratas sale. adeoque nihil omissum est, ut leporem surdum celerius pinguescere reperiamus, animalium vero medicinas: si sanguis profluat iumentis, suillum fimum ex vino infundendum, boum autem morbis sebum, sulpur vivum, alium silvestre, ovum crudum trita in vino danda aut vulpis adipem; carnem caballinam discoctam potu suum morbis mederi, omnium vero quadripedum morbis capram solidam cum corio et ranam rubetam discoctas; gallinaceos non attingi a vulpibus, qui iocur animalis eius aridum ederint, vel si pellicula ex eo collo induta galli inierint; similiter in felle mustelae; boves in cypro contra tormina hominum excrementis sibi mederi; non supteri pedes boum, si prius cornua ima pice liquida perunguantur; lupos in agrum non accedere, si capti unius pedibus infractis cultroque adacto paulatim sanguis circa fines agri spargatur atque ipse defodiatur in eo loco, ex quo coeperit trahi; aut si vomerem, quo primus sulcus eo anno in agro ductus sit, excussum aratro focus larum, quo familia conveniet, urat, lupum nulli animalium nociturum in eo agro, quam diu id fiat.

  hinc deinde praevertemur ad animalia sui generis, quae aut placida non sunt aut fera.

  LIBER XXIX

  naturae remediorum atque multitudo instantium ac praeteritorum plura de ipsa medendi arte cogunt dicere, quamquam non ignaros, nulli ante haec latino sermone condita ancepsque, lubricum esse rerum omnium novarum exordium, utique tam sterilis gratiae tantaeque difficultatis in promendo. sed quaestionem occurrere verisimile est omnium, qui haec noscant, cogitationi, quonam modo exoleverint in medicinae usu quae iam parata atque pertinentia erant, mirumque et indignum protinus subit, nullam artium inconstantiorem fuisse aut etiamnunc saepius mutari, cum sit fructuosior nulla. dis primum inventores suos adsignavit et caelo dicavit, nec non et hodie multifariam ab oraculis medicina petitur. auxit deinde famam etiam crimine, ictum fulmine aesculapium fabulata, quoniam tyndareum revocavisset ad vitam - nec tamen cessavit narrare alios revixisse opera sua - , clara troianis temporibus, a quibus fama certior, vulnerum tamen dumtaxat remediis.

  sequentia eius, mirum dictu, in nocte densissima latuere usque ad peloponnesiacum bellum. tunc eam revocavit in lucem hippocrates, genitus in insula coo in primis clara ac valida et aesculapio dicata. is, cum fuisset mos, liberatos morbis scribere in templo eius dei quid auxiliatum esset, ut postea similitudo proficeret, exscripsisse ea traditur atque, ut Varro apud nos credit, templo cremato iis instituisse medicinam hanc, quae clinice vocatur. nec fuit postea quaestus modus, quoniam prodicus, selymbriae natus, e discipulis eius instituit quam vocant iatralipticen et unctoribus quoque medicorum ac mediastinis vectigal invenit.

  horum placita chrysippus ingenti garrulitate mutavit, plurimumque et ex chrysippo discipulus eius erasistratus, aristotelis filia genitus. hic antiocho rege sanato centum talentis donatus est a rege ptolemaeo filio eius, ut incipiamus et praemia artis ostendere.

  alia factio ab experimentis se cognominans empiricen coepit in sicilia, acrone agragantino empedoclis physici auctoritate commendato, dissederuntque hae scholae, et omnes eas damnavit herophilus in musicos pedes venarum pulsu discripto per aetatum gradus. deserta deinde et haec secta est, quoniam necesse erat in ea litteras scire; mutata et quam postea asclepiades, ut rettulimus, invenerat. auditor eius themison fuit seque inter initia adscripsit illi, mox procedente vita sua et placita mutavit, sed et illa antonius musa eiusdem auctoritate Divi Augusti, quem contraria medicina gravi periculo exemerat. multos praetereo medicos celeberrimosque ex iis cassios, carpetanos, arruntios, rubrios. [ccl] hs annuae iis mercedes fuere apud principes. q. stertinius inputavit principibus, quod sestertiis quingenis annuis contentus esset, sescena enim sibi quaestu urbis fuisse enumeratis domibus ostendebat. par et fratri eius merces a claudio caesare infusa est, censusque, quamquam exhausti operibus neapoli exornata, heredi hs [ccc] reliquere, quantum aetate eadem arruntius solus. exortus deinde est vettius valens, adulterio messalinae claudii caesaris nobilitatus, pariterque eloquentiae adsectatores et potentiae nanctus novam instituit sectam. eadem aetas neronis principatu ad thessalum transilivit, delentem cuncta placita et rabie quadam in omnis aevi medicos perorantem, quali prudentia ingenioque, aestimari vel uno argumento abunde potest, cum monumento suo, quod est appia via, iatronicen se inscripserit. nullius histrionum equorumque trigarii comitatior egressus in publico erat, cum crinas massiliensis arte geminata, ut cautior religiosiorque, ad siderum motus ex ephemeride mathematica cibos dando horasque observando auctoritate eum praecessit, nuperque hs [c] reliquit, muris patriae moenibusque aliis paene non minore summa extructis. hi regebant fata, cum repente civitatem charmis ex eadem massilia invasit damnatis non solum prioribus medicis, verum et balineis, frigidaque etiam hibernis algoribus lavari persuasit. mersit aegros in lacus. videbamus senes consulares usque in ostentationem rigentes, qua de re exstat etiam annaei senecae adstipulatio. nec dubium est omnes istos famam novitate aliqua aucupantes anima statim nostra negotiari. hinc illae circa aegros miserae sententiarum concertationes, nullo idem censente, ne videatur accessio alterius. hinc illa infelicis monumenti inscriptio: “turba se medicorum perisse.” mutatur ars cottidie totiens interpolis, et ingeniorum graeciae flatu inpellimur, palamque est, ut quisque inter istos loquendo polleat, imperatorem ilico vitae nostrae necisque fieri, ceu vero non milia gentium sine medicis degant nec tamen sine medicina, sicuti populus romanus ultra sexcentesimum annum, neque ipse in accipiendis artibus lentus, medicinae vero etiam avidus, donec expertam damnavit.

  etenim percensere insignia priscorum in his moribus convenit. cassius hemina ex antiquissimis auctor est primum e medicis venisse romam pelo
ponneso archagathum lysaniae filium l. aemilio m. livio cos. anno urbis dxxxv, eique ius quiritium datum et tabernam in compito acilio emptam ob id publice. vulnerarium eum fuisse egregium, mireque gratum adventum eius initio, mox a saevitia secandi urendique transisse nomen in carnificem et in taedium artem omnesque medicos, quod clarissime intellegi potest ex m. catone, cuius auctoritati triumphus atque censura minimum conferunt; tanto plus in ipso est. quam ob rem verba eius ipsa ponemus:

  “dicam de istis graecis suo loco, m. fili, quid athenis exquisitum habeam et quod bonum sit illorum litteras inspicere, non perdiscere. vincam nequissimum et indocile genus illorum, et hoc puta vatem dixisse: quandoque ista gens suas litteras dabit, omnia conrumpet, tum etiam magis, si medicos suos hoc mittet. iurarunt inter se barbaros necare omnes medicina, sed hoc ipsum mercede faciunt, ut fides iis sit et facile disperdant. nos quoque dictitant barbaros et spurcius nos quam alios Ὀπικῶν appellatione foedant. interdixi tibi de medicis.”

  atqui hic cato sescentesimo quinto anno urbis nostrae obiit, octogensimo quinto suo, ne quis illi defuisse publice tempora aut privatim vitae spatia ad experiendum arbitretur. quid ergo damnatam ab eo rem utilissimam credimus minime, hercules. subicit enim qua medicina se et coniugem usque ad longam senectam perduxerit, his ipsis scilicet, quae nunc nos tractamus, profiteturque esse commentarium sibi, quo medeatur filio, servis, familiaribus, quem nos per genera usus sui digerimus. non rem antiqui damnabant, sed artem, maxime vero quaestum esse manipretio vitae recusabant. ideo templum aesculapii, etiam cum reciperetur is deus, extra urbem fecisse iterumque in insula traduntur et, cum graecos italia pellerent, diu etiam post catonem, excepisse medicos. augebo providentiam illorum. solam hanc artium graecarum nondum exercet romana gravitas, in tanto fructu paucissimi quiritium attigere, et ipsi statim ad graecos transfugae, immo vero auctoritas aliter quam graece eam tractantibus etiam apud inperitos expertesque linguae non est, ac minus credunt quae ad salutem suam pertinent, si intellegant. itaque, hercules, in hac artium sola evenit, ut cuicumque medicum se professo statim credatur, cum sit periculum in nullo mendacio maius. non tamen illud intuemur; adeo blanda est sperandi pro se cuique dulcedo. nulla praeterea lex, quae puniat inscitiam capitalem, nullum exemplum vindictae. discunt periculis nostris et experimenta per mortes agunt, medicoque tantum hominem occidisse inpunitas summa est. quin immo transit convitium et intemperantia culpatur, ultroque qui periere arguuntur. sed decuriae pro more censuris principum examinantur, inquisitio per parietes agitur, et qui de nummo iudicet a gadibus columnisque herculis arcessitur, de exilio vero non nisi xlv electis viris datur tabella: at de iudice ipso quales in consiliumeunt statim occisuri! merito, dum nemini nostrum libet scire, quid saluti suae opus sit. alienis pedibus ambulamus, alienis oculis agnoscimus, aliena memoria salutamus, aliena et vivimus opera, perieruntque rerum naturae pretia et vitae argumenta. nihil aliud pro nostro habemus quam delicias. non deseram catonem tam ambitiosae artis invidiae a me obiectum aut senatum illum, qui ita censebat, idque non criminibus artis arreptis, ut aliquis exspectaverit. quid enim venenorum fertilius aut unde plures testamentorum insidiae iam vero et adulteria etiam in principum domibus, ut eudemi in livia drusi caesaris, item valentis in qua dictum est regina. non sint artis ista, sed hominum: non magis haec urbi timuit cato, ut equidem credo, quam reginas. ne avaritiam quidem arguam rapacesque nundinas pendentibus fatis et dolorum indicaturam ac mortis arram aut arcana praecepti, squamam in oculis emovendam potius quam extrahendam. per quae effectum est, ut nihil magis pro re videretur quam multitudo grassantium; neque enim pudor, sed aemuli pretia summittunt. notum est ab eodem charmide unum aegrum e provincialibus hs [cc] reconductum, alconti vulnerum medico hs [30c]30 damnato ademisse claudium principem, eidemque in gallia exulanti et deinde restituto adquisitum non minus intra paucos annos. et haec personis inputentur. ne faecem quidem aut inscitiam eius turpem arguamus: ipsorum procerum intemperantiam inmodicis aquarum calidarum deverticulis, imperiosa inedia et ab isdem deficientibus cibo saepius die ingesto, mille praeterea paenitentiae modis, culinarum etiam praeceptis et unguentorum mixturis, quando nullas omisere vitae inlecebras. invehi peregrinas merces conciliarique externa pretia displicuisse maioribus crediderim equidem, non tamen hoc catonem providisse, cum damnaret artem. theriace vocatur excogitata compositio; luxuria finxit rebus sexcentis, cum tot remedia dederit natura, quae singula sufficerent. mithridatium antidotum ex rebus liiii componitur, inter nullas pondere aequali, et quarundam rerum sexagesima denarii unius imperatur, quo deorum, per fidem, ista monstrante! hominum enim subtilitas tanta esse non potuit; ostentatio artis et portentosa scientiae venditatio manifesta est. ac ne ipsi quidem illa novere, conperique volgo pro cinnabari indica in medicamenta minium addi inscitia nominis, quod esse venenum docebimus inter pigmenta. verum haec ad singulorum salutem pertinent; illa autem, quae timuit cato atque providit, innocentiora multo et parva opinatu, quae proceres artis eius de semet ipsi fateantur, illa perdidere imperii mores, illa, quae sani patimur, luctatus, ceromata ceu valitudinis causa instituta, balineae ardentes, quibus persuasere in corporibus cibos coqui, ut nemo non minus validus exiret, oboedientissimi vero efferrentur, potus deinde ieiunorum ac vomitiones et rursus perpotationes ac pilorum eviratio instituta resinis eorum, itemque pectines in feminis quidem publicati. ita est profecto: lues morum, nec aliunde maior quam e medicina, vatem prorsus cottidie facit catonem et oraculum: “satis esse ingenia graecorum inspicere, non perdiscere”.

  haec fuerint dicenda pro senatu illo sescentisque p. r. annis adversus artem, in qua condicione insidiosissima auctoritatem pessimis boni faciunt, simul contra attonitas quorundam persuasiones, qui prodesse nisi pretiosa non putant. neque enim dubitaverim aliquis fastidio futura quae dicentur animalia, at non vergilio fuit nominare formicas nulla necessitate et curculiones ac “lucifugis congesta cubilia blattis,” non homero inter proelia deorum inprobitatem muscae describere, non naturae gignere ista, cum gignat hominem. proinde causas quisque et effectus, non res aestimet.

 

‹ Prev