e volucribus in auxilio contra serpentes primus vultur est, adnotatumque minus virium esse nigris. pinnarum ex alis nidore, si urantur, fugari eas dicunt, item cor eius alitis habentes tutos esse ab impetu non solum serpentium, sed etiam ferarum latronumque et regum ira.
carnibus gallinaceorum ita, ut tepebunt avulsae, adpositis venena serpentium domantur, item cerebro in vino poto. parthi gallinae malunt cerebrum plagis inponere. ius quoque ex iis potum praeclare medetur, et in multis aliis usibus mirabile. pantherae, leones non attingunt perunctos eo, praecipue si et alium fuerit incoctum. alvum solvit validius e vetere gallinaceo, prodest et contra longinquas febres et torpentibus membris tremulisque et articulariis morbis et capitis doloribus, epiphoris, inflationibus, fastidiis, incipiente tenesmo, iocineri, renibus, vesicae, contra cruditates, suspiria. itaque etiam faciendi eius extant praecepta: efficacius coci cum olere marino aut cybio aut cappari aut apio aut herba mercuriali, polypodio aut aneto, utilissime autem in congiis iii aquae ad iii heminas cum supra dictis herbis et refrigeratum sub diu dari, tempestivius antecedente vomitione. non praeteribo miraculum, quamquam ad medicinam non pertinens: si auro liquescenti gallinarum membra misceantur, consumunt id in se; ita hoc venenum auri est. at gallinacei ipsi circulo e ramentis addito in collum non canunt.
auxiliatur contra serpentes et columbarum caro recens concerpta et hirundinum, bubonis pedes usti cum plumbagine herba. nec omittam in hac quoque alite exemplum magicae vanitatis, quippe praeter reliqua portentosa mendacia cor eius inpositum mammae mulieris dormientis sinistrae tradunt efficere, ut omnia secreta pronuntiet; praeterea in pugnam ferentes id fortiores fieri. eiusdem ovo ad capillum remedia demonstrant. quis enim, quaeso, ovum bubonis umquam visere potuit, cum ipsam avem vidisse prodigium sit quis utique experiri et praecipue in capillo sanguine quidem pulli bubonis etiam crispari capillum promittunt. cuius generis prope videri possint quae tradunt et de vespertilione, si ter circumlatus domui vivus super fenestram inverso capite adfigatur, amuletum esse, privatimque ovilibus circumlatum totiens et pedibus suspensum super limen. sanguinem quoque eius cum carduo contra serpentium ictus inter praecipua laudant.
phalangium est italiae ignotum et plurium generum: unum simile formicae, sed multo maius, rufo capite, reliqua parte corporis nigra, albis guttis. acerbior huius quam vespae ictus. vivit maxime circa furnos et molas. in remedio est, si quis eiusdem generis alterum percusso ostendat, et ad hoc servantur mortui. inveniuntur et cortices eorum, qui triti et poti medentur; mustelae catuli ut supra. aeque phalangion graeci vocant inter genera araneorum, sed distingunt lupi nomine. tertium genus est eodem phalangi nomine araneus lanuginosus, grandissimo capite, quo dissecto inveniri intus dicuntur vermiculi duo adalligatique mulieribus pelle cervina ante solis ortum praestare, ne concipiant, ut caecilius in commentariis reliquit. vis ea annua est. quam solam ex omni atocio dixisse fas sit, quoniam aliquarum fecunditas plena liberis tali venia indiget. vocatur et rhox acino nigro similis, ore minimo sub alvo, pedibus brevissimis tamquam inperfectis. dolor a morsu eius qualis a scorpione, urina similis aranei textis. idem erat asterion, nisi distingueretur virgulis albis; huius morsus genua labefactat. peior utroque est caeruleus, lanugine nigra, caliginem concitans et vomitus araneosos. etiamnum deterior a crabrone pinna tantum differens; hic et ad maciem perducit. myrmecion, formicae similis capite, alvo nigra, guttis albis distinguentibus, vesparum dolore torquet. tetragnathii duo genera habent: peior medium caput distinguente linea alba et transversum altera; hic oris tumorem facit. at cinereus posteriore parte candicans lentior, minime autem noxius eodem colore qui telas muscis in parietibus latissime pandit. contra omnium morsus remedio est gallinaceum cerebrum cum piperis exiguo potum in posca, item formicae v potae, pecudum fimi cinis inlitus ex aceto et ipsi aranei quicumque in oleo putrefacti.
muris aranei morsus sanatur coagulo agni e vino poto, ungulae arietinae cinere cum melle, mustelae catulo ut in serpentibus dictum est. si iumenta momorderit, mus recens cum sale inponitur aut fel vespertilionis ex aceto. et ipse mus araneus contra se remedio est divulsus inpositus. nam si praegnans momordit, protinus dissilit. optimum, si is inponatur, qui momorderit, sed et alios ad hunc usum servant in oleo aut luto circumlitos. est et contra morsum eius remedio terra ex orbita; ferunt enim non transiri ab eo orbitam torpore quodam naturae.
scorpionibus contrarius maxime invicem stelio traditur, ut visu quoque pavorem iis adferat et torporem frigidi sudoris. itaque in oleo putrefaciunt eum et ita vulnera perungunt. quidam oleo illo spumam argenteam decocunt ad emplastri genus atque ita inlinunt. hunc graeci coloten vocant et ascalaboten et galeoten; in italia non nascitur. est enim hic plenus lentigine, stridoris acerbi et araneis vescitur, quae omnia nostris stelionibus aliena sunt.
prodest et gallinarum fimi cinis inlitus, draconis iocur, lacerta divulsa, mus divulsus, scorpio ipse suae plagae inpositus aut assus in cibo sumptus aut potus in meri cyathis ii. proprium est scorpionum quod manus palmam non feriunt, nec visi pilos attingere. lapillus qualiscumque ab ea parte, qua in terra erat, adpositus plagae levat dolorem, item testa, sicut erat terra operta ex aliqua parte, inposita liberare dicitur - non debent respicere qui inponunt et cavere ne sol aspiciat - , vermes terreni triti inpositi. multa et alia ex his remedia sunt, propter quae in melle servantur.
noctua apibus contraria et vespis crabronibusque et sanguisugis; pici quoque martii rostrum secum habentes non feriuntur ab iis. adversantur et locustarum minimae sine pinnis, quas attelebos vocant.
est et formicarum genus venenatum, non fere in italia. solipugas cicero appellat, salpugas baetica. his cor vespertilionis contrarium omnibusque formicis.
salamandris cantharidas diximus resistere. sed in his magna quaestio, quoniam ipsae venena sunt potae vesicae cum cruciatu praecipuo. cossinum equitem romanum amicitia neronis principis notum, cum is lichene correptus esset, vocatus ex aegypto medicus ob hanc valetudinem eius a caesare, cum cantharidum potu praeparare voluisset, interemit. verum inlitas prodesse non dubium est cum suco taminiae uvae et sebo ovis vel caprae. ipsarum cantharidum venenum in qua parte sit, non constat inter auctores. alii in pedibus et in capite existimant esse, alii negant. convenit tantum pinnas earum auxiliari, in quacumque parte sit venenum. ipsae nascuntur ex vermiculo in spongea maxime cynorrhodi, quae fit in caule, sed fecundissime in fraxino, ceterae in alba rosa, minus efficaces. potentissimae inter omnes variae luteis lineis, quas in pinnis transversas habent, pingues; multum inertiores minutae, latae, pilosae; inutilissimae vero unius coloris macrae. conduntur in calice fictili non picato et linteo conligato, coniecta et rosa matura, et suspenduntur super acetum cum sale fervens, donec per linteolum vaporentur, postea reponuntur. vis earum adurere corpus, crustas obducere. eadem pityocampis in picea nascentibus, eadem bupresti, similiterque praeparantur, efficacissimae omnes ad lepras, lichenas. dicuntur et menses ciere et urinam; ideo hippocrates et hydropicis dabat.
cantharides obiectae sunt catoni uticensi, ceu venenum vendidisset in auctione regia, quoniam eas hs lx addixerat. et sebum autem struthocamelinum tunc venisse hs xxx obiter dictum sit, efficacioris ad omnia usus, quam est anserinus adips.
diximus et mellis venenati genera. contra utuntur melle, in quo apes sint mortuae. idem potum in vino remedium est vitiorum, quae e cibo piscium gignuntur.
in canis rabiosi morsu tuetur a pavore aquae canini capitis cinis inlitus vulneri. oportet autem comburi omnia eodem modo, ut semel dicamus, in vase fictili novo argilla circumlito atque ita in furnum indito. idem et in potione proficit. quidam ob id edendum dederunt. aliqui et vermem e cadavere canino adalligavere menstruave canis in panno subdidere calici aut intus ipsius caudae pilos combustos inseruere vulneri. cor caninum habentem fugiunt canes; non latrant vero lingua canina in calciamento subdita pollici aut caudam mustelae, quae abscisa ea dimissa sit, habentes. est limus salivae sub lingua rabiosi canis, qui datus in potu hydrophobos fieri non patitur; multo tamen utilissime iocur eius, qui in rabie momorderit, datur, si fieri possit, crudum mandendum; sin minus, quoquo modo coctum, aut ius coctis carnibus. est vermiculus in lingua canum, qui vocatur a
graecis lytta, quo exempto infantibus catulis nec rabidi fiunt nec fastidium sentiunt. idem ter igni circumlatus datur morsis a rabioso, ne rabidi fiant. et cerebello gallinaceo occurritur, sed id devoratum anno tantum eo prodest. aiunt et cristam galli contritam efficaciter inponi et anseris adipem cum melle. salliuntur et carnes eorum, qui rabidi fuerint, ad eadem remedia in cibo dandae. quin et necantur catuli statim in aqua ad sexum eius, qui momorderit, ut iocur crudum devoretur ex iis. prodest et fimum gallinaceum, dumtaxat rufum, ex aceto inpositum et muris aranei caudae cinis ita, ut ipse, cui abscisa sit, vivus dimittatur, glaebula ex hirundinum nido inlita ex aceto, vel pulli hirundinis combusti, membrana sive senectus anguium vernatione exuta cum cancro masculo ex vino trita; hac etiam per se reposita in arcis armariisque tineas necant. mali tanta vis est, ut urina quoque calcata rabiosi canis noceat, maxime ulcus habentibus. remedio est fimum caballinum adspersum aceto et calefactum in fico inpositum. minus hoc miretur qui cogitet lapidem a cane morsum usque in proverbium discordiae venisse. qui in urinam canis suam egesserit, torporem lumborum sentire dicunt. - (lacerta, quam sepa, alii chalcidem vocant, in vino pota morsus suos sanat). -
veneficiis ex mustela silvestri factis contrarium est ius gallinacei veteris large haustum; peculiariter contra aconita addi parum salis oporteat. gallinarum fimum, dumtaxat candidum, in hysopo decoctum aut mulso contra venena fungorum boletorumque, item inflationes ac strangulationes, quod miremur, cum, si aliud animal gustaverit id fimum, torminibus et inflationibus adficiatur. sanguis anserinus contra lepores marinos valet cum olei aequa portione, idem contra mala medicamenta omnia adversatur cum lemnia rubrica et spinae albae suco, ut pastillorum drachmis quinis e cyathis ternis aquae bibatur. item mustelae catulus, ut supra diximus praeparatus, coagulum quoque agninum adversus omnia mala medicamenta pollet; item sanguis anatum ponticarum; itaque et spissatus servatur vinoque diluitur; quidam feminae anatis efficaciorem putant. simili modo contra venena omnia ciconiarum ventriculus valet, coagulum pecoris, ius ex carne arietum, privatim adversus cantharidas, item lac ovium calidum praeterque iis, qui buprestim aut aconitum biberint, columbarum silvestrium fimum privatim contra argenti vivi potum, contra toxica mustela vulgaris inveterata drachmis binis pota.
alopecias replet fimi pecudum cinis cum oleo cyprio et melle, item ungularum muli vel mulae ex oleo myrteo, praeterea, ut Varro noster tradit, murinum fimum, quod ille muscerdas appellat, aut muscarum capita recentia prius folio ficulneo asperatas. alii sanguine muscarum utuntur, alii x diebus cinerem earum inlinunt cum cinere chartae vel nucum ita, ut sit tertia portio e muscis; alii lacte mulierum cum brassica cinerem muscarum subigunt, quidam melle tantum. nullum animal minus docile existimatur minorisve intellectus; eo mirabilius est olympiae sacro certamine nubes earum immolato tauro deo, quem myioden vocant, extra territorium id abire. alopecias cinis et e murium capitibus caudisque et totius muris emendat, praecipue si veneficio acciderit haec iniuria, item irenacei cinis cum melle aut corium combustum cum pice liquida. caput quidem eius ustum per se etiam cicatricibus pilos reddit, alopecias autem in ea curatione praeparari oportet novacula; et sinapi quidam ex aceto uti maluerunt. quae de irenaceo dicentur, omnia tanto magis valebunt in hystrice. lacertae quoque, ut docuimus combustae cum radice recentis harundinis, quae, ut una cremari possit, minutim findenda est, ita myrteo oleo permixto cinere, capillorum defluvia continent. efficacius virides lacertae omnia eadem praestant, etiamnum utilius admixto sale et adipe ursino et cepa tusa. quidam denas virides in x sextariis olei veteris discocunt, contenti semel in mense unguere. pellium viperinarum cinis alopecias celerrime explet, item gallinarum fimum recens inlitum. corvi ovum in aereo vase permixtum inlitumque deraso capite nigritiam capilli adfert, sed, donec inarescat, oleum in ore habendum est, ne et dentes simul nigrescant, idque in umbra faciendum neque ante quadriduum abluendum. alii sanguine et cerebro eius utuntur cum vino nigro; alii excocunt ipsum et nocte concubia in plumbeum vas condunt. aliqui alopecias cantharide trita inlinunt cum pice liquida, nitro praeparata cute - caustica vis earum, cavendumque ne exulcerent alte - , postea ad ulcera ita facta capita murium et fel murium et fimum cum helleboro et pipere inlini iubent.
lendes tolluntur adipe canino vel anguibus in cibo sumptis anguillarum modo aut eorum vernatione, quam exuunt, pota, porrigines felle ovillo cum creta cimolia inlito capite, donec inarescat.
capitis doloribus remedio sunt coclearum, quae nudae inveniuntur nondum peractae, ablata capita et his duritia lapidea exempta - est autem calculi latitudine, eaque adalligantur, set minutae fronti inlinuntur tritae, item oesypum - , ossa e capite vulturis adalligata aut cerebrum cum oleo et cedria, peruncto capite et intus naribus inlitis, cornicis cerebrum coctum in cibo sumptum vel noctuae, gallinaceus, si inclusus abstineatur die ac nocte, pari inedia eius, cuius doleat, evulsis collo plumis circumligatisque vel cristis, mustelae cinis inlitus, surculus ex nido milui pulvino subiectus, murina pellis cremata ex aceto inlito cinere, limacis inter duas orbitas inventae ossiculum per aurum, argentum, ebur traiectum in pellicula canina adalligatum, quod remedium pluribus semperque prodest. fracto capiti aranei tela ex oleo et aceto inposita non nisi vulnere sanato abscedit. haec et vulneribus tonstrinarum sanguinem sistit, a cerebro vero profluentem anseris sanguis aut anatis infusus, adeps earundem alitum cum rosaceo. cocleae matutina pascentis harundine caput praecisum, maxime luna plena, lineo panno adalligant capitis doloribus liceo aut cera alba addita fronti inlinunt. et pilos caninos panno adalligant.
cerebrum cornicis in cibo sumptum palpebras gignere dicitur, oesypum cum murra calido specillo inlitum. idem praestare muscarum fimique murini cinerem aequis portionibus, ut efficiatur dimidium pondus denarii, promittitur, additis ii sextis denarii e stibi, ut omnia oesypo inlinantur; item murini catuli triti in vino vetere ad crassitudinem acopi. pilos in iis incommodos evulsos renasci non patitur fel irenacei, ovorum stelionis liquor, salamandrae cinis, lacertae viridis fel in vino albo sole coactum ad crassitudinem mellis in aereo vase, hirundinis pullorum cinis cum lacte tithymalli, spuma coclearum.
glaucomata dicunt magi cerebro catuli septem dierum emendari specillo demisso in dexteram partem, si dexter oculus curetur, in sinistram, si sinister, aut felle recenti axionis; noctuarum est id genus, quibus pluma aurium modo micat. suffusionem oculorum canino felle malebat quam hyaenae curari Apollonius pitanaeus cum melle, item albugines. murium capitum caudaeque cinere ex melle inunctis claritatem visus restitui dicunt, multoque magis gliris aut muris silvestris cinere aut aquilae cerebro vel felle cum attico melle. cinis e capite soricis cum stibi tritus lacrimosis oculis plurimum confert - stibi quid sit dicemus in metallis - , mustelae cinis suffusionibus, item lacertae, hirundinis cerebrum. cocleae tritae fronti inlitae epiphoras sedant sive per se sive cum polline sive cum ture; sic et solatis, id est sole correptis, prosunt. vivas quoque cremare et cinere earum cum melle cretico inunguere caligines utilissimum est. iumentorum oculis membrana aspidis, quam exuit vere, cum adipe eiusdem claritatem inunctis facit. viperam vivam in fictili novo comburere addito feniculi suco ad cyathum unum et turis manna una atque ita suffusiones oculorum et caligines inunguere utilissimum est; medicamentum id echeon vocatur. fit et collyrium e vipera in olla putrefacta vermiculisque enatis cum croco tritis. et uritur in olla cum sale, quem lingendo claritatem oculorum consecuntur et stomachi totiusque corporis tempestivitates; hic sal et pecori datur salubritatis causa et in antidotum contra serpentes additur. quidam et ad oculos viperis utuntur in cibis. primum omnium occisae statim salem in os addi iubent, donec liquescat, mox iiii digitorum mensura utrimque praecisa exemptisque interaneis discoquunt in aqua, oleo, sale, aneto et aut statim vescuntur aut pane colligunt, ut saepius utantur. ius praeter supra dicta pediculos e toto corpore expellit pruritusque etiam summae cutis. effectum ostendit et per se capitis viperini cinis - utilissime eo oculos inungunt - itemque adips viperinus. de felle non audaciter suaserim quae praecipiunt, quoniam, ut suo loco docuimus, non aliud est serpentium venenum. anguium adeps aerugini mixtus ruptas oculorum partes sanat, et membrana sive senectus vernatione eorum exuta, si adfricetur, claritatem
facit. boae quoque fel praedicatur ad albugines, suffusiones, caligines, adeps similiter ad claritatem.
aquilae, quam diximus pullos ad contuendum solem experiri, felle mixto cum melle attico inunguntur nubeculae et caligationes suffusionesque oculorum. eadem vis est et in vulturino felle cum porri suco et melle exiguo, item in gallinacei felle ad argema et albugines ex aqua diluto, item suffusiones oculorum, maxime candidi gallinacei. fimum quoque gallinaceorum, dumtaxat rubrum, lusciosis inlini monstrant. laudant et gallinae fel et praecipue adipem contra pusulas in pupillis, nec scilicet eius rei gratia saginant. adiuvat mirifice et ruptas oculorum tuniculas admixtis schisto et haematite lapidibus. fimum quoque earum, dumtaxat candidum, in oleo vetere corneisque pyxidibus adservant ad pupillarum albugines. qua in mentione significandum est pavones fimum suum resorbere tradi invidentes hominum utilitatibus. accipiter decoctus in rosaceo efficacissimus ad inunctiones omnium vitiorum putatur, item fimi eius cinis cum attico melle. laudatur et milui iocur, fimum columbarum ex aceto ad aegilopia, similiter ad albugines et cicatrices, fel anserinum, sanguis anatum contusis oculis ita, ut postea oesypo et melle inunguantur, fel perdicum cum mellis aequo pondere, per se vero ad claritatem. ex hippocratis putant auctoritate adici, quod in argentea pyxide id servari iubent. ova perdicum in vase aereo decocta cum melle ulceribus oculorum et glaucomatis medentur. columbarum, palumbium, turturum, perdicum sanguis oculis cruore suffusis eximie prodest. in columbis masculae efficaciorem putant; vena autem sub ala ad hunc usum inciditur, quoniam suo calore utilior est. superinponi oportet splenium e melle decoctum lanamque sucidam ex oleo aut vino. earundem avium sanguis nyctalopas sanat et iocur ovium, ut in capris diximus, efficacius fulvae. decocto quoque eius oculos abluere suadent et medulla dolores tumoresque inlinere. bubonis oculorum cinis collyrio mixtus claritatem oculis facere promittitur. turturis fimum albugines extenuat, item coclearum cinis, fimum cenchridis; accipitrum generis hanc graeci faciunt. argema ex melle omnibus, quae supra scripta sunt, sanatur. mel utilissimum oculis, in quo apes sint inmortuae. ciconiae pullum qui ederit, negatur annis multis continuis lippiturus, item qui draconis caput habeat. huius adipe et melle cum oleo vetere incipientes caligines discuti tradunt. hirundinum pullos plena luna excaecant, restitutaque eorum acie capita comburuntur; cinere cum melle utuntur ad claritatem et dolores ac lippitudines et ictus.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 384