vespertilionum sanguis psilotri vim habet, sed alis puerorum inlitus non satis proficit, nisi aerugo vel cicutae semen postea inducatur; sic enim aut in totum tolluntur pili aut non excedunt lanuginem. idem et cerebro eorum profici putant; est autem duplex, rubens utique et candidum. aliqui sanguinem et iocur eiusdem admiscent. quidam in iii heminis olei discocunt viperam exemptis ossibus, psilotri vice utuntur, evolsis prius pilis, quos renasci nolunt. fel irenacei psilotrum est, utique mixtum vespertilionis cerebro et lacte caprino, item per se cinis. lacte canis primiparae, prius evolsis pilis vel nondum natis, perunctae partes alios non sufficiunt. idem evenire traditur sanguine ricini evulsi cani, item hirundinino sanguine vel felle, ovis formicarum. supercilia denigrari muscis tritis tradunt; si vero oculi nigri nascentium placeant, soricem praegnanti edendum; capilli ne canescant, vermium terrenorum cinere praestari admixto oleo.
infantibus, qui lacte concreto vexantur, praesidio est agninum coagulum ex aqua potum, aut si coagulato lacte acciderit, discutitur coagulo ex aceto dato. ad dentitiones cerebrum pecoris utilissimum est. ossibus in canino fimo inventis adustio infantium, quae vocatur siriasis, adalligatis emendatur, ramex infantium lacertae viridis admotae dormientibus morsu. postea harundini inligant et suspendunt in fumo traduntque pariter cum expirante ea sanari infantem. coclearum saliva inlita infantium oculis palpebras corrigit gignitque. ramicosis coclearum cinis cum ture ex ovi albo specillo inlitus per dies xxx medetur. inveniuntur in corniculis coclearum harenaceae duritiae; hae dentitionem facilem praestant adalligatae. coclearum inanium cinis cerae mixtus procidentium interaneorum partes extremas prohibet; oportet autem cineri misceri saniem punctis emissam ante. cerebrum viperae inligatum pellicula dentitiones adiuvat. idem valent et grandissimi dentes serpentium. fimum corvi lana adalligatum infantium tussi medetur. - vix est serio conplecti quaedam, non omittenda tamen, quia sunt prodita. ramici infantium lacerta mederi iubent. marem hanc prendi; intellegi eo, quod sub cauda unam cavernam habeat. id agendum, ut per aureum vel argenteum claustrum mordeat vitium; tum in calice novo inligatam in fumo poni. urina infantium cohibetur muribus elixis in cibo datis. scarabaeorum cornua grandia denticulata adalligata iis amuleti naturam obtinent. bovae capiti lapillum inesse tradunt, quem ab ea expui, si necem timeat; inopinantis praeciso capite exemptum adalligatumque mire prodesse dentitioni. item cerebrum eiusdem ad eundem usum adalligari iubent et limacis lapillum sive ossiculum; invenitur in dorso. magnifice iuvat et ovis cerebrum gingivis inlitum, sicut aures adeps anserinus cum ocimi suco inpositus. sunt vermiculi in spinosis herbis asperi, lanuginosi; hos adalligatos protinus mederi tradunt infantibus, si quid ex cibo haereat.
somnos adlicit oesypum cum murrae momento in vini cyathis ii dilutum vel cum adipe anserino et vino myrtite, avis cuculus leporina pelle adalligatus, ardiolae rostrum in pelle asinina fronti adalligatum. putant et per se rostrum effectus eiusdem esse vino collutum. e diverso somnum arcet vespertilionis caput aridum adalligatum.
in urina virili enecata lacerta venerem eius, qui fecerit, inhibet; nam inter amatoria esse magi dicunt. inhibent et cocleae, fimum columbinum cum oleo et vino potum. pulmonis vulturini dextrae partes venerem concitant viris adalligatae gruis pelle, item si lutea ex ovis quinis columbarum admixta adipis suilli denarii pondere ex melle sorbeantur, passeres in cibo vel ova eorum, gallinacei dexter testis arietina pelle adalligatus. ibium cinere cum adipe anseris et irino perunctis sic conceptos partus contineri, contra inhiberi venerem pugnatoris galli testiculis anserino adipe inlitis adalligatisque pelle arietina tradunt, item cuiuscumque galli, si cum sanguine gallinacei lecto subiciantur. cogunt concipere invitas saetae ex cauda mulae, si iunctis evellantur, inter se conligatae in coitu. qui in urinam canis suam egesserit, dicitur ad venerem pigrior fieri. mirum et de stelionis cinere, si verum est, linamento involutum in sinistra manu venerem stimulare, si transferatur in dextram, inhibere, item vespertilionis sanguinem collectum flocco subpositumque capiti mulierum libidinem movere aut anseris linguam in cibo vel potione sumptam.
phthiriasim et totius corporis pota membrana senectutis anguium triduo necat, serum exempto caseo potum cum exiguo sale. - caseos, si cerebrum mustelae coagulo addatur, negant corrumpi vetustate aut a muribus attingi. eiusdem mustelae cinis si detur in offa gallinaceis et columbinis, tutos esse a mustelis. - iumentorum urinae tormina vespertilione adalligato finiuntur, verminatio ter circumlato mediis palumbe. mirum dictu, palumbis emissus moritur iumentumque liberatur confestim.
ebriosis ova noctuae per triduum data in vino taedium eius adducunt. ebrietatem arcet pecudum assus pulmo praesumptus. hirundinis rostri cinis cum murra tritus et vino, quod bibetur, inspersus securos praestabit a temulentia. invenit orus assyriorum rex.
praeter haec sunt notabilia animalium ad hoc volumen pertinentium: gromphenam, avem in sardinia narratam grui similem, ignotam iam etiam sardis existimo. in eadem provincia ophion, cervis tantum pilo similis nec alibi nascens. iidem auctores sirulugum nec quale esset animal nec ubi nasceretur tradiderunt. fuisse quidem non dubito, cum et medicinae ex eo sint demonstratae. m. cicero tradit animalia biuros vocari, qui vites in campania erodant.
reliqua mirabilia ex iis, quae diximus: non latrari a cane membranam e secundis canis habentem aut leporis fimum vel pilos tenentem. in culicum genere muliones ... non amplius quam uno die vivere, eosque, qui arborarii pici rostrum habeant et mella eximant, ab apibus non attingi; porcos sequi eum, a quo cerebrum corvi acceperint in offa. pulverem, in quo se mula volutaverit, corpori inspersum mitigare ardores amoris. sorices fugere, si unus castratus emittatur. anguina pelle et sale et farre, serpyllo contritis una deiectisque cum vino in fauces boum uva maturescente, toto anno eos valere, vel si hirundinum pulli terni ternis offis dentur. pulvere e vestigio anguium collecto sparso apes in alvos reverti. arietis dextro teste praeligato oves tantum gigni. non lassescere in ullo labore qui nervos ex alis et cruribus gruis habeant. mulas non calcitrare, cum vinum biberint. ungulas tantum mularum repertas, neque aliam ullam materiam, quae non perroderetur a veneno stygis aquae, cum id dandum alexandro magno antipater mitteret, memoria dignum est, magna aristotelis infamia excogitatum.
nunc ad aquatilia praevertemur.
LIBER XXXI
aquatilium secuntur in medicina beneficia, opifice natura ne in illis quidem cessante et per undas fluctusque ac reciprocos aestus amniumque rapidos cursus inprobas exercente vires, nusquam potentia maiore, si verum fateri volumus, quippe hoc elementum ceteris omnibus imperat. terras devorant aquae, flammas necant, scandunt in sublime et caelum quoque sibi vindicant ac nubium obtentu vitalem spiritum strangulant, quae causa fulmina elidit, ipso secum discordante mundo. quid esse mirabilius potest aquis in caelo stantibus at illae, ceu parum sit in tantam pervenire altitudinem, rapiunt eo secum piscium examina, saepe etiam lapides, subeuntque portantes aliena pondera. eaedem cadentes omnium terra enascentium causa fiunt, prorsus mirabili natura, si quis velit reputare, ut fruges gignantur, arbores fruticesque vivant, in caelum migrare aquas animamque etiam herbis vitalem inde deferre, iusta confessione, omnes terrae quoque vires aquarum esse beneficii. quapropter ante omnia ipsarum potentiae exempla ponemus. cunctas enim enumerare quis mortalium queat
emicant benigne passimque in plurimis terris alibi frigidae, alibi calidae, alibi iunctae, sicut in tarbellis aquitanica gente et in pyrenaeis montibus tenui intervallo discernente, alibi tepidae, egelidae, atque auxilia morborum profitentes et e cunctis animalibus hominum tantum causa erumpentes augent numerum deorum nominibus variis urbesque condunt, sicut puteolos in campania, statiellas in liguria, sextias in narbonensi provincia. nusquam tamen largius quam in baiano sinu nec pluribus auxiliandi generibus: aliae sulpuris vi, aliae aluminis, aliae salis, aliae nitri, aliae bituminis, nonnullae etiam acida salsave mixtura, vapore ipso aliquae prosunt, tantaque est vis, ut balneas calefaciant ac frigidam etiam in soliis fervere cogant. quae in baiano posidianae vocantur, nomine accepto a claudii caesaris liberto, obsonia quoque percocunt. vaporant et in mari ipso quae Licinii Crassi fuere, mediosque inter fluctus existit aliquid valetudini salutare.
i
am generatim nervis prosunt pedibusve aut coxendicibus, aliae luxatis fractisve, inaniunt alvos, sanant vulnera, capiti, auribus privatim medentur, oculis vero ciceronianae. dignum memoratu, villa est ab averno lacu puteolos tendentibus inposita litori, celebrata porticu ac nemore, quam vocabat m. cicero academiam ab exemplo athenarum, ibi compositis voluminibus eiusdem nominis, in qua et monumenta sibi instauraverat, ceu vero non et in toto terrarum orbe fecisset. huius in parte prima exiguo post obitum ipsius antistio vetere possidente eruperunt fontes calidi perquam salubres oculis, celebrati carmine laureae tulli, qui fuit e libertis eius, ut protinus noscatur etiam ministeriorum haustus ex illa maiestate ingenii. ponam enim ipsum carmen, ut ubique et non ibi tantum legi queat: “quo tua, romanae vindex clarissime linguae,
silva loco melius surgere iussa viret atque academiae celebratam nomine villam
nunc reparat cultu sub potiore vetus, hoc etiam apparent lymphae non ante repertae,
languida quae infuso lumina rore levant. nimirum locus ipse sui ciceronis honori
hoc dedit, hac fontes cum patefecit ope, ut, quoniam totum legitur sine fine per orbem,
sint plures oculis quae medeantur aquae.”
in eadem campaniae regione sinuessanae aquae sterilitatem feminarum et virorum insaniam abolere produntur, in aenaria insula calculosis mederi et quae vocatur acidula ab teano sidicino [iiii] p. - haec frigida - , item in stabiano quae dimidia vocatur et in venafrano ex fonte acidulo. idem contingit in velino lacu potantibus, item in syriae fonte iuxta taurum montem auctor est M. Varro et in phrygiae gallo flumine callimachus. sed ibi in potando necessarius modus, ne lymphatos agat, quod in aethiopia accidere iis, qui e fonte rubro biberint, ctesias scribit. iuxta romam albulae aquae volneribus medentur, egelidae hae, sed cutiliae in sabinis gelidissimae suctu quodam corpora invadunt, ut prope morsus videri possit, aptissimae stomacho, nervis, universo corpori. thespiarum fons conceptus mulieribus repraesentat, item in arcadia flumen elatum, custodit autem linus fons in eadem arcadia abortusque fieri non patitur. e diverso in pyrrha flumen, quod aphrodisium vocatur, steriles facit. lacu alphio vitiligines tolli Varro auctor est titiumque praetura functum marmorei signi faciem habuisse propter id vitium. cydnus ciliciae amnis podagricis medetur, sicut apparet epistula cassi parmensis ad m. antonium. contra aquarum culpa in troezene omnium pedes vitia sentiunt. tungri civitas galliae fontem habet insignem plurimis bullis stillantem, ferruginei saporis, quod ipsum non nisi in fine potus intellegitur. purgat hic corpora, tertianas febres discutit, calculorum vitia. eadem aqua igne admoto turbida fit ac postremo rubescit. leucogaei fontes inter puteolos et neapolim oculis et vulneribus medentur. cicero in admirandis posuit reatinis tantum paludibus ungulas iumentorum indurari.
eudicus in hestiaeotide fontes duos tradit esse, ceronam, ex quo bibentes oves nigras fieri, nelea, ex quo albas, ex utroque varias, theophrastus thuriis crathim candorem facere, sybarim nigritiam bubus ac pecori, quin et homines sentire differentiam eam; nam qui e sybari bibant, nigriores esse durioresque et crispo capillo, qui e crathi candidos mollioresque ac porrecta coma. item in macedonia qui velint sibi candida nasci, ad haliacmonem ducere, qui nigra aut fusca, ad axium. idem omnia fusca nasci quibusdam in locis dicit et fruges quoque, sicut in messapis, at in lusis arcadiae quodam fonte mures terrestres vivere et conversari. erythris aleos amnis pilos gignit in corporibus.
in boeotia ad trophonium deum iuxta flumen hercynnum e duobus fontibus alter memoriam, alter oblivionem adfert, inde nominibus inventis. in cilicia apud oppidum cescum rivus fluit nuus, ex quo bibentium subtiliores sensus fieri M. Varro tradit, at in cea insula fontem esse, quo hebetes fiant, zamae in africa, ex quo canorae voces. - vinum taedio venire iis, qui ex clitorio lacu biberint, ait eudoxus, set theopompus inebriari fontibus iis, quos diximus, mucianus andri e fonte liberi patris statis diebus septenis eius dei vinum fluere, si auferatur e conspectu templi, sapore in aquam transeunte, polyclitus lipari iuxta solos ciliciae ungui, theophrastus hoc idem in aethiopia eiusdem nominis fonte, lycos in indis oratis fontem esse, cuius aqua lucernae luceant; idem ecbatanis traditur. theopompus in scotusaeis lacum esse dicit, qui volneribus medeatur, iuba in trogodytis lacum insanum malefica vi appellatum ter die fieri amarum salsumque ac deinde dulcem totiensque et nocte, scatentem albis serpentibus vicenum cubitorum; idem in arabia fontem exilire tanta vi, ut nullum non pondus inpactum respuat; theophrastus marsyae fontem in phrygia ad celaenarum oppidum saxa egerere. non procul ab eo duo sunt fontes claeon et gelon ab effectu graecorum nominum dicti. cyzici fons cupidinis vocatur, ex quo potantes amorem deponere mucianus credit.
cranone est fons calidus citra summum fervorem, qui vino addito triduo calorem potionis custodit in vasis. sunt et mattiaci in germania fontes calidi trans rhenum, quorum haustus triduo fervet, circa margines vero pumicem faciunt aquae.
quod si quis fide carere ex his aliqua arbitratur, discat in nulla parte naturae maiora esse miracula, quamquam inter initia operis abunde multa rettulimus. ctesias tradit silan vocari stagnum in indis, in quo nihil innatet, omnia mergantur; caelius apud nos in averno etiam folia subsidere, Varro aves, quae advolaverint, emori. contra in africae lacu apuscidamo omnia fluitant, nihil mergitur, item in siciliae fonte phinthia, ut apion tradit, et in medorum lacu puteoque saturni. item fluvii fons limyrae transire solet in loca vicina portendens aliquid; mirum quoque quod cum piscibus transit. responsa ab his petunt incolae cibo, quem rapiunt adnuentes, si vero eventum negent, caudis abigunt. amnis alcas in bithynia bryazum adluit - hoc est et templo et deo nomen - , cuius gurgitem periuri negantur pati velut flammam urentem. et in cantabria fontes tamarici in auguriis habentur. tres sunt octonis pedibus distantes, in unum alveum coeunt vasto amne. singuli siccantur duodenis diebus, aliquando vicenis, citra suspicionem ullam aquae, cum sit vicinus illis fons sine intermissione largus. dirum est non profluere eos aspicere volentibus, sicut proxime larcio licinio legato pro praetore post septem dies accidit. in iudaea rivus sabbatis omnibus siccatur.
e diverso miracula alia dira. ctesias in armenia fontem esse scribit, ex quo nigros pisces ilico mortem adferre in cibis. quod et circa danuvii exortum audivi, donec veniatur ad fontem alveo adpositum, ubi finitur id genus piscium, ideoque ibi caput amnis eius intellegit fama. hoc idem et in lydia in stagno nympharum tradunt. in arcadia ad pheneum aqua profluit e saxis styx appellata, quae ilico necat, ut diximus, sed esse pisces parvos in ea tradit theophrastus, letales et ipsos, quod non in alio genere mortiferorum fontium. necare aquas theopompus et in thracia apud cichros dicit, lycos in leontinis tertio die quam quis biberit, Varro ad soracten in fonte, cuius sit latitudo quattuor pedum; sole oriente eum exundare ferventi similem; aves, quae degustaverint, iuxta mortuas iacere. namque et haec insidiosa condicio est, quod quaedam etiam blandiuntur aspectu, ut ad nonacrim arcadiae, omnino nulla deterrent qualitate. hanc putant nimio frigore esse noxiam, utpote cum profluens ipsa lapidescat. aliter circa thessalica tempe, quoniam virus omnibus terrori est, traduntque ae+na etiam ac ferrum erodi illa aqua. profluit, ut indicavimus, brevi spatio, mirumque, siliqua silvestris amplecti radicibus fontem eum dicitur, semper florens purpura. et quaedam sui generis herba in labris fontis viret. in macedonia non procul euripidis poetae sepulchro duo rivi confluunt, alter saluberrimi potus, alter mortiferi.
in perperenis fons est, quamcumque rigat, lapideam faciens terram, item calidae aquae in euboeae aedepso. nam quae adit rivus saxa in altitudinem crescunt. in eurymenis deiectae coronae in fontem lapideae fiunt. in colossis flumen est, quo lateres coniecti lapidei extrahuntur. in scyretico metallo arbores, quaecumque flumine adluuntur, saxeae fiunt cum ramis. destillantes quoque guttae lapide durescunt in antris, conchatis ideo, nam miezae in macedonia etiam pendentes in ipsis camaris, at in corycio cum cecidere, in quibusdam speluncis utroque modo columnasque faciunt, ut in phausia cherrhonesi adversae rhodo in antro magno, etiam discolori aspectu. et hactenus contenti simus exemplis.
quaeritur inter medicos, cuius generis aquae sint utilissimae. stagnantes pigrasque merito damnant, utiliores quae profluunt existimantes, cursu enim percussuque ipso exten
uari atque proficere; eoque miror cisternarum ab aliquis maxime probari. sed hi rationem adferunt, quoniam levissima sit imbrium, ut quae subire potuerit ac pendere in ae+re. ideo et nives praeferunt nivibusque etiam glaciem, velut ad infinitum coacta subtilitate; leviora enim haec esse et glaciem multo leviorem aqua. horum sententiam refelli interest vitae. in primis enim levitas illa deprehendi aliter quam sensu vix potest, nullo paene momento ponderis aquis inter se distantibus. nec levitatis in pluvia aqua argumentum est subisse eam in caelum, cum etiam lapides subire appareat cadensque inficiatur halitu terrae, quo fit ut pluviae aquae sordium plurimum inesse sentiatur citissimeque ideo calefiat aqua pluvia. nivem quidem glaciemque subtilissimum elementi eius videri miror adposito grandinum argumento, e quibus pestilentissimum potum esse convenit. nec vero pauci inter ipsos e contrario ex gelu ac nivibus insaluberrimos potus praedicant, quoniam exactum sit inde quod tenuissimum fuerit. minui certe liquorem omnem congelatione deprehenditur et rore nimio scabiem fieri, pruina uredinem, cognatis et nivis causis. pluvias quidem aquas celerrime putrescere convenit minimeque durare in navigatione. epigenes autem aquam, quae septies putrefacta purgata sit, ait amplius non putrescere. nam cisternas etiam medici confitentur inutiles alvo duritia faucibusque, etiam limi non aliis inesse plus aut animalium, quae faciunt taedium. item confitendum habent nec statim amnium utilissimas esse, sicuti nec torrentium ullius, lacusque plurimos salubres. quaenam igitur et cuius generis aptissimae aliae alibi. parthorum reges ex choaspe et eulaeo tantum bibunt; eae quamvis in longinqua comitantur illos. sed horum placere, non quia sint amnes, apparet, quoniam neque e tigri neque euphrate neque e multis aliis bibunt.
limus aquarum vitium est. si tamen idem amnis anguillis scateat, salubritatis indicium habetur, sicuti frigoris taenias in fonte gigni. ante omnia autem damnantur amarae et quae sorbentem statim implent, quod evenit troezene. nam nitrosas atque salmacidas in desertis rubrum mare petentes addita polenta utiles intra duas horas faciunt ipsaque vescuntur polenta. damnantur in primis quae fonte caenum faciunt quaeque malum colorem bibentibus, refert et si vasa aerea inficiant aut si legumina tarde percocant, si liquatae leniter terram relinquant decoctaeque crassis obducant vasa crustis. est etiamnum vitium non fetidae modo, verum omnino quicquam resipientis, iucundum sit illud licet gratumque et, ut saepe, ad viciniam lactis accedens. aquam salubrem ae+ri quam simillimam esse oportet. unus in toto orbe traditur fons aquae iucunde olentis in mesopotamia chabura; fabulae rationem adferunt, quoniam eo iuno perfusa sit. de cetero aquarum salubrium sapor odorve nullus esse debet.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 388