Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 400
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 400

by Pliny the Elder


  antispodon vocant cinerem fici arboris vel caprifici vel myrti foliorum cum tenerrimis ramorum partibus vel oleastri vel oleae vel cotonei mali vel lentisci, item ex moris inmaturis, id est candidis, in sole arefactis vel e buxi coma aut pseudocypiri aut rubi aut terebinthi vel oenanthes. taurini quoque glutinis aut linteorum cinerem similiter pollere inventum est. uruntur omnia ea crudo fictili in fornacibus, donec figlina percoquantur.

  in aerariis officinis et smegma fit iam liquato aere ac percocto additis etiamnum carbonibus paulatimque accensis, ac repente vehementiore flatu exspuitur aeris palea quaedam. solum, quo excipiatur, stratum esse debet marilla.

  ab ea discernitur quam in isdem officinis diphrygem vocant graeci ab eo, quod bis torreatur. cuius origo triplex. fieri enim traditur ex lapide pyrite cremato in caminis, donec excoquatur in rubricam. fit et in cypro ex luto cuiusdam specus arefacto prius, mox paulatim circumdatis sarmentis. tertio fit modo in fornacibus aeris faece subsidente. differentia est, quod aes ipsum in catinos defluit, scoria extra fornaces, flos supernatat, diphryges remanent. quidam tradunt in fornacibus globos lapidis, qui coquatur, feruminari, circa hunc aes fervere, ipsum vero non percoqui nisi tralatum in alias fornaces, et esse nodum quendam materiae; id, quod ex cocto supersit, diphryga vocari. ratio eius in medicina similis praedictis: siccare et excrescentia consumere ac repurgare. probatur lingua, ut eam siccet tactu statim saporemque aeris reddat.

  unum etiamnum aeris miraculum non omittemus. servilia familia inlustris in fastis trientem aereum pascit auro, argento, consumentem utrumque. origo atque natura eius incomperta mihi est. verba ipsa de ea re messallae senis ponam: “serviliorum familia habet trientem sacrum, cui summa cum cura magnificentiaque sacra quotannis faciunt. quem ferunt alias crevisse, alias decrevisse videri et ex eo aut honorem aut deminutionem familiae significare.”

  proxime indicari debent metalla ferri. optumo pessimoque vitae instrumento est, siquidem hoc tellurem scindimus, arbores serimus, arbusta tondemus, vites squalore deciso annis omnibus cogimus iuvenescere, hoc exstruimus tecta, caedimus saxa, omnesque ad alios usus ferro utimur, sed eodem ad bella, caedes, latrocinia, non comminus solum, sed etiam missili volucrique, nunc tormentis excusso, nunc lacertis, nunc vero pinnato, quam sceleratissimam humani ingenii fraudem arbitror, siquidem, ut ocius mors perveniret ad hominem, alitem illam fecimus pinnasque ferro dedimus. quam ob rem culpa eius non naturae fiat accepta. aliquot experimentis probatum est posse innocens esse ferrum. in foedere, quod expulsis regibus populo romano dedit porsina, nominatim comprehensum invenimus, ne ferro nisi in agri cultu uteretur. et tum stilo osseo scribere institutum vetustissimi auctores prodiderunt. magni pompei in tertio consulatu extat edictum in tumultu necis clodianae prohibentis ullum telum esse in urbe. et ars antiqua ipsa non defuit honorem mitiorem habere ferro quoque. aristonidas artifex, cum exprimere vellet athamantis furorem learcho filio praecipitato residentem paenitentia, aes ferrumque miscuit, ut robigine eius per nitorem aeris relucente exprimeretur verecundiae rubor. hoc signum exstat hodie rhodi. est in eadem urbe et ferreus hercules, quem fecit alcon laborum dei patientia inductus. videmus et romae scyphos e ferro dicatos in templo martis ultoris. obstitit eadem naturae benignitas exigentis ab ferro ipso poenas robigine eademque providentia nihil in rebus mortalius facientis quam quod esset infestissimum mortalitati.

  ferri metalla ubique propemodum reperiuntur, quippe etiam insula italiae ilva gignente, minimaque difficultate adgnoscuntur colore ipso terrae manifesto. ratio eadem excoquendis venis; in cappadocia tantum quaestio est, aquae an terrae fiat acceptum, quoniam perfusa ceraso fluvio terra neque aliter ferrum e fornacibus reddit. differentia ferri numerosa. prima in genere terrae caelive: aliae molle tantum plumboque vicinum subministrant, aliae fragile et aerosum rotarumque usibus et clavis maxime fugiendum, cui prior ratio convenit; aliud brevitate sola placet clavisque caligariis, aliud robiginem celerius sentit. stricturae vocantur hae omnes, quod non in aliis metallis, a stringenda acie vocabulo inposito. et fornacium magna differentia est, nucleusque quidam ferri excoquitur in iis ad indurandam aciem, alioque modo ad densandas incudes malleorumve rostra. summa autem differentia in aqua, cui subinde candens inmergitur. haec alibi atque alibi utilior nobilitavit loca gloria ferri, sicuti bilbilim in hispania et turiassonem, comum in italia, cum ferraria metalla in iis locis non sint. ex omnibus autem generibus palma serico ferro est; seres hoc cum vestibus suis pellibusque mittunt; secunda parthico. neque alia genera ferri ex mera acie temperantur, ceteris enim admiscetur mollior complexus. in nostro orbe aliubi vena bonitatem hanc praestat, ut in noricis, aliubi factura, ut sulmone, aqua ubi diximus, quippe cum exacuendo oleariae cotes aquariaeque differant et oleo delicatior fiat acies. mirumque, cum excoquatur vena, aquae modo liquari ferrum, postea in spongeas frangi. tenuiora ferramenta oleo restingui mos est, ne aqua in fragilitatem durentur. a ferro sanguis humanus se ulciscitur, contactum namque eo celerius robiginem trahit.

  de magnete lapide suo loco dicemus concordiaque, quam cum ferro habet. sola haec materia virus ab eo lapide accipit retinetque longo tempore, aliud adprehendens ferrum, ut anulorum catena spectetur interdum. quod volgus imperitum appellat ferrum vivum, vulneraque talia asperiora fiunt. hic lapis et in cantabria nascitur, non ut ille magnes verus caute continua, sed sparsa bulbatione - ita appellant - , nescio an vitro fundendo perinde utilis, nondum enim expertus est quisquam; ferrum utique inficit eadem vi. - magnete lapide architectus timochares alexandriae arsinoes templum concamarare incohaverat, ut in eo simulacrum e ferro pendere in ae+re videretur. intercessit ipsius mors et ptolemaei regis, qui id sorori suae iusserat fieri. - metallorum omnium vena ferri largissima est cantabriae. maritima parte, qua oceanus adluit, mons praealtus - incredibile dictu - totus ex ea materia est, ut in ambitu oceani diximus.

  ferrum accensum igni, nisi duretur ictibus, corrumpitur. rubens non est habile tundendo neque antequam albescere incipiat. aceto aut alumine inlitum fit aeri simile. a robigine vindicatur cerussa et gypso et liquida pice. haec est ferro a graecis antipathia dicta. ferunt quidem et religione quadam id fieri et exstare ferream catenam apud euphraten amnem in urbe, quae zeugma appellatur, qua alexander magnus ibi iunxerit pontem, cuius anulos, qui refecti sint, robigine infestari, carentibus ea prioribus.

  medicina e ferro est et alia quam secandi. namque et circumscribi circulo terve circumlato mucrone et adultis et infantibus prodest contra noxia medicamenta, et praefixisse in limine evulsos sepulchris clavos adversus nocturnas lymphationes, pungique leviter mucrone, quo percussus homo sit, contra dolores laterum pectorumque subitos, qui punctionem adferant. quaedam ustione sanantur, privatim vero canis rabidi morsus, quippe etiam praevalente morbo expaventesque potum usta plaga ilico liberantur. calfit etiam ferro candente potus in multis vitiis, privatim vero dysentericis.

  est et robigo ipsa in remediis, et sic proditur telephum sanasse achilles, sive id aerea sive ferrea cuspide fecit; ita certe pingitur ex ea decutiens gladio. sed robigo ferri deraditur umido ferro clavis veteribus. potentia eius ligare, siccare, sistere. emendat alopecias inlita. utuntur et ad scabritias genarum pusulasque totius corporis cum cera et myrteo oleo, ad ignes vero sacros ex aceto, item ad scabiem, paronychia digitorum et pterygia in linteolis. sistit et feminarum profluvia inposita velleribus, plagis quoque recentibus vino diluta et cum murra subacta, condylomatis ex aceto. podagras quoque inlita lenit.

  squama quoque ferri in usu est ex acie aut mucronibus, maxime simili, sed acriore vi quam robigo, quam ob rem et contra epiphoras oculorum adsumitur. sanguinem sistit, cum volnera ferro maxime fiant. sistit et feminarum profluvia. inponitur et contra lienium vitia, et haemorroidas compescit ulcerumque serpentia. et genis prodest farinae modo adspersa paullisper. praecipua tamen commendatio eius in hygremplastro ad purganda vulnera fistulasque et omnem callum erodendum et rasis ossibus carnes recreandas. componitur hoc modo: propolis oboli vi, cimoliae cretae drachmae vi, aeris tusi drachmae ii, squamae ferri totidem, cerae x, olei sextarius. his adicitur, cum sunt repurganda volnera aut replenda, ceratum.

  sequitur natura plumbi, cuius duo g
enera, nigrum atque candidum. pretiosissimum in hoc candidum, graecis appellatum cassiterum fabuloseque narratum in insulas atlantici maris peti vitilibusque navigiis et circumsutis corio advehi. nunc certum est in lusitania gigni et in gallaecia summa tellure, harenosa et coloris nigri. pondere tantum ea deprehenditur; interveniunt et minuti calculi, maxime torrentibus siccatis. lavant eas harenas metallici et, quod subsedit, cocunt in fornacibus. invenitur et in aurariis metallis, quae alutias vocant, aqua inmissa eluente calculos nigros paullum candore variatos, quibus eadem gravitas quae auro, et ideo in calathis, quibus aurum colligitur, cum eo remanent; postea caminis separantur conflatique in plumbum album resolvuntur. non fit in gallaecia nigrum, cum vicina cantabria nigro tantum abundet, nec ex albo argentum, cum fiat ex nigro. iungi inter se plumbum nigrum sine albo non potest nec hoc ei sine oleo ac ne album quidem secum sine nigro. album habuit auctoritatem et iliacis temporibus teste homero, cassiterum ab illo dictum. plumbi nigri origo duplex est; aut enim sua provenit vena nec quicquam aliud ex sese parit aut cum argento nascitur mixtisque venis conflatur. huius qui primus fuit in fornacibus liquor stagnum appellatur; qui secundus, argentum; quod remansit in fornacibus, galena, quae fit tertia portio additae venae; haec rursus conflata dat nigrum plumbum deductis partibus nonis ii.

  stagnum inlitum aereis vasis saporem facit gratiorem ac compescit virus aeruginis, mirumque, pondus non auget. specula etiam ex eo laudatissima, ut diximus, brundisi temperabantur, donec argenteis uti coepere et ancillae. nunc adulteratur stagnum addita aeris candidi tertia portione in plumbum album. fit et alio modo mixtis albi plumbi nigrique libris; hoc nunc aliqui argentarium appellant. iidem et tertiarium vocant, in quo duae sunt nigri portiones et tertia albi. pretium eius in libras #1108 xx. hoc fistulae solidantur. inprobiores ad tertiarium additis partibus aequis albi argentarium vocant et eo quae volunt incoquunt. pretium huius faciunt in p. #1108 lxx. albo per se sincero pretium sunt #1108 lxxx, nigro #1108 vii.

  albi natura plus aridi habet, contraque nigri tota umida est. ideo album nulli rei sine mixtura utile est. neque argentum ex eo plumbatur, quoniam prius liquescat argentum, confirmantque, si minus albo nigri, quam satis sit, misceatur, erodi ab eo argentum. album incoquitur aereis operibus galliarum invento ita, ut vix discerni possit ab argento, eaque incoctilia appellant. deinde et argentum incoquere simili modo coepere equorum maxime ornamentis iumentorumque ac iugorum in alesia oppido; reliqua gloria biturigum fuit. coepere deinde et esseda sua colisataque ac petorita exornare simili modo, quae iam luxuria ad aurea quoque, non modo argentea, staticula pervenit, quaeque in scyphis cerni prodigum erat, haec in vehiculis adteri cultus vocatur. plumbi albi experimentum in charta est, ut liquefactum pondere videatur, non calore, rupisse. india neque aes neque plumbum habet gemmisque ac margaritis suis haec permutat.

  nigro plumbo ad fistulas lamnasque utimur, laboriosius in hispania eruto totasque per gallias, sed in brittannia summo terrae corio adeo large, ut lex ultro dicatur, ne plus certo modo fiat. nigri generibus haec sunt nomina: iovetanum, caprariense, oleastrense, nec differentia ulla scoria modo excocta diligenter. mirum in his solis metallis, quod derelicta fertilius revivescunt. hoc videtur facere laxatis spiramentis ad satietatem infusus ae+r, aeque ut feminas quasdam fecundiores facere abortus. nuper id conpertum in baetica samariensi metallo, quod locari solitum #1108 [cc] annuis, postquam obliteratum erat, #1108 [cclv] locatum est. simili modo antonianum in eadem provincia pari locatione pervenit ad hs [cccc] vectigalis. mirum et addita aqua non liquescere vasa e plumbo, eadem, si in aquam addantur calculus vel aereus quadrans, peruri.

  in medicina per se plumbi usus cicatrices reprimere adalligatisque lumborum et renium parti lamnis frigidiore natura inhibere inpetus veneris visaque in quiete veneria sponte naturae erumpentia usque in genus morbi. his lamnis calvus orator cohibuisse se traditur viresque corporis studiorum labori custodisse. nero, quoniam ita placuit diis, princeps, lamna pectori inposita sub ea cantica exclamans alendis vocibus demonstravit rationem. coquitur ad medicinae usus patinis fictilibus substrato sulpure minuto, lamnis inpositis tenuibus opertisque sulpure et ferro mixtis. cum coquatur, munienda in eo opere foramina spiritus convenit; alioqui plumbi fornacium halitus noxius sentitur. et pestilens est, canibus ocissime, omnium vero metallorum muscis et culicibus, quam ob rem non sunt ea taedia in metallis. quidam in coquendo scobem plumbi lima quaesitam sulpuri miscent, alii cerussam potius quam sulpur. fit et lotura plumbi usus in medicina. cum se ipso teritur in mortariis plumbeis addita aqua caelesti, donec crassescat; postea supernatans aqua tollitur spongeis; quod crassissimum fuit, siccatum dividitur in pastillos. quidam limatum plumbum sic terunt, quidam et plumbaginem admiscent, alii vero acetum, alii vinum, alii adipem, alii rosam. quidam in lapideo mortario et maxime thebaico plumbeum pistillum terere malunt, candidiusque ita fit medicamentum. id autem quod ustum est plumbum lavatur ut stibis et cadmea. potest adstringere, sistere, contrahere cicatrices; usu est eodem et in oculorum medicamentis, maxime contra procidentiam eorum et inanitates ulcerum excrescentiave rimasque sedis aut haemorroidas et condylomata. ad haec maxime lotura plumbi facit, cinis autem usti ad serpentia ulcera aut sordida, eademque quae chartis ratio profectus. uritur autem in patinis per lamnas minutas cum sulpure, versatum rudibus ferreis aut ferulaceis, donec liquor mutetur in cinerem; dein refrigeratum teritur in farinam. alii elimatam scobem in fictili crudo cocunt in caminis, donec percoquatur figlinum. aliqui cerussam admiscent pari mensura aut hordeum teruntque ut in crudo dictum est, et praeferunt sic plumbum spodio cyprio.

  scoria quoque plumbi in usu est. optima quae maxime ad luteum colorem accedit, sine plumbi reliquiis aut sulpuris specie et terra carens. lavatur haec in mortariis minutim fracta, donec aqua luteum colorem trahat, et transfunditur in vas purum, idque saepius, usque dum subsidat quod utilissimum est. effectus habet eosdem quos plumbum, sed acriores. mirarique succurrit experientiam vitae, ne faece quidem rerum excrementorumque foeditate intemptata tot modis.

  fit et spodium ex plumbo eodem modo quo ex cyprio aere; lavatur in linteis raris aqua caelesti separaturque terrenum transfusione; cribratum teritur. quidam pulverem eum pinnis digerere malunt ac terere in vino odorato.

  est et molybdaena, quam alio loco galenam appellavimus, vena argenti plumbique communis. melior haec, quanto magis aurei coloris quantoque minus plumbosa, friabilis et modice gravis. cocta cum oleo iocineris colorem trahit. adhaerescit et auri argentique fornacibus; hanc metallicam vocant. laudatissima quae in zephyrio fiat; probantur minime terrenae minimeque lapidosae. coquuntur lavanturque scoriae modo. usus in lipara ad lenienda ac refrigeranda ulcera et emplastris, quae non inligantur, sed inlita ad cicatricem perducunt in teneris corporibus mollissimisque partibus. compositio eius e libris iii et cerae libra, olei iii heminis, quod in senili corpore cum fracibus additur. temperatur cum spuma argenti et scoria plumbi ad dysenteriam et tenesmum fovenda calida.

  psimithium quoque, hoc est cerussam, plumbariae dant officinae, laudatissimam in rhodo. fit autem ramentis plumbi tenuissimis super vas aceti asperrimi inpositis atque ita destillantibus. quod ex eo cecidit in ipsum acetum, arefactum molitur et cribratur iterumque aceto admixto in pastillos dividitur et in sole siccatur aestate. fit et alio modo, addito in urceos aceti plumbo opturatos per dies x derasoque ceu situ ac rursus reiecto, donec deficiat materia. quod derasum est, teritur et cribratur et coquitur in patinis misceturque rudiculis, donec rufescat et simile sandaracae fiat. dein lavatur dulci aqua, donec nubeculae omnes eluantur. siccatur postea similiter et in pastillos dividitur. vis eius eadem quae supra dictis, lenissima tantum ex omnibus, praeterque ad candorem feminarum. est autem letalis potu sicut spuma argenti. postea cerussa ipsa, si coquatur, rufescit.

  sandaracae quoque propemodum dicta natura est. invenitur autem et in aurariis et in argentariis metallis, melior quo magis rufa quoque magis virus sulpuris redolens ac pura friabilisque. valet purgare, sistere, excalfacere, erodere, summa eius dote septica. explet alopecias ex aceto inlita; additur oculorum medicamentis; fauces purgat cum melle sumpta vocemque limpidam et canoram facit; suspiriosis et tu
ssientibus iucunde medetur cum resina terebinthina in cibo sumpta, suffita quoque cum cedro ipso nidore isdem medetur.

  et arrhenicum ex eadem est materia. quod optimum, coloris etiam in auro excellentis; quod vero pallidius aut sandaracae simile est, deterius iudicatur. est et tertium genus, quo miscetur aureus color sandaracae. utraque haec squamosa, illud vero siccum purumque, gracili venarum discursu fissile. vis eadem quae supra, sed acrior. itaque et causticis additur et psilotris. tollit et pterygia digitorum carnesque narium et condylomata et quidquid excrescit. torretur, ut valdius prosit, in nova testa, donec mutet colorem.

  LIBER XXXV

  metallorum, quibus opes constant, adgnascentiumque iis natura indicata propemodum est, ita conexis rebus, ut inmensa medicinae silva officinarumque tenebrae et morosa caelandi fingendique ac tinguendi subtilitas simul dicerentur. restant terrae ipsius genera lapidumque vel numerosiore serie, plurimis singula a graecis praecipue voluminibus tractata. nos in iis brevitatem sequemur utilem instituto, modo nihil necessarium aut naturale omittentes, primumque dicemus quae restant de pictura, arte quondam nobili - tunc cum expeteretur regibus populisque - et alios nobilitante, quos esset dignata posteris tradere, nunc vero in totum marmoribus pulsa, iam quidem et auro, nec tantum ut parietes toti operiantur, verum et interraso marmore vermiculatisque ad effigies rerum et animalium crustis. non placent iam abaci nec spatia montes in cubiculo dilatantia: coepimus et lapide pingere. hoc claudii principatu inventum, neronis vero maculas, quae non essent in crustis, inserendo unitatem variare, ut ovatus esset numidicus, ut purpura distingueretur synnadicus, qualiter illos nasci optassent deliciae. montium haec subsidia deficientium, nec cessat luxuria id agere, ut quam plurimum incendiis perdat.

 

‹ Prev