ae+titae lapides ex argumento nominis magnam famam habent. reperiuntur in nidis aquilarum, sicut in decumo volumine diximus. aiunt binos inveniri, marem ac feminam, nec sine iis parere quas diximus aquilas, et ideo binos tantum; genera eorum quattuor: in africa nascentem pusillum ac mollem, intra se velut in alvo habentem argillam suavem, candidam. ipsum friabilem feminei sexus putant, marem autem, qui in arabia nascatur, durum, gallae similem aut subrutilum, in alvo habentem durum lapidem. tertius in cypro invenitur colore illis in africa nascentibus similis, amplior tamen atque dilatatus; ceteris enim globosa facies. habet in alvo harenam iucundam et lapillos, ipse tam mollis, ut etiam digitis frietur. quarti generis taphiusius appellatur, nascens iuxta leucada in taphiusa, qui locus est dextra navigantibus ex ithaca leucadem. invenitur in fluminibus candidus ac rotundus. huic est in alvo lapis, qui vocatur callimus, nec quicquam terreni. ae+titae gravidis adalligati mulieribus vel quadripedibus pelliculis sacrificatorum animalium continent partus, non nisi parturiant removendi; alioqui volvae excidunt. sed nisi parturientibus auferantur, omnino non pariant.
est et lapis samius in eadem insula, ubi terram laudavimus, poliendo auro utilis, in medicina oculorum ulceribus cum lacte quo supra dictum est modo et contra veteres lacrimationes. prodest et contra vitia stomachi potus, vertigines sedat mentesque commotas restituit. quidam et morbis comitialibus utiliter dari putant et ad urinae difficultates. et acopis miscetur. probatur gravitate, candore. volunt et partus contineri adalligato eo. - arabus lapis, ebori similis, dentifriciis adcommodatur crematus. privatim haemorroidas sanat cum lanugine linteorum aut super linteolis inpositis.
non praetermittenda est et pumicum natura. appellantur quidem ita erosa saxa in aedificiis, quae musaea vocant, dependentia ad imaginem specus arte reddendam, sed ii pumices, qui sunt in usu corporum levandorum feminis, iam quidem et viris, atque, ut ait catullus, libris, laudatissimi sunt in melo, nisyro et aeoliis insulis. probatio in candore minimoque pondere et ut quam maxime spongiosi aridique sint, teri faciles nec harenosi in fricando. vis eorum in medicina extenuare, siccare, trina ustione ita, uti torreantur carbone puro, totiens vino restinguantur albo. lavantur deinde ut cadmia et siccati conduntur quam minime uliginoso loco. usus farinae ex iis oculorum maxime medicamentis: ulcera purgant eorum leniter explentque, cicatrices emendant. - (quidam a tertia ustione refrigeratos potius quam restinctos terere malunt ex vino). - adduntur et in malagmata capitum verendorumque ulceribus utilissimi. fiunt ex iis et dentifricia. theophrastus auctor est potores in certamine bibendi praesumere farinam eam, sed, nisi universo potu inpleantur, periclitari, tantamque refrigerandi naturam esse, ut musta fervere desinant pumice addito.
auctoribus curae fuere lapides mortariorum quoque, nec medicinalium tantum aut ad pigmenta pertinentium. etesium lapidem in iis praetulere ceteris, mox thebaicum, quem pyrropoecilon appellavimus - aliqui psaranum vocant - , tertium ex chalazio chrysiten, medicis autem ex basanite. hic enim lapis nihil ex sese remittit. ii lapides, qui sucum reddunt, oculorum medicamentis utiles existimantur; ideo aethiopici ad ea maxime probantur. taenarium lapidem et phoeniceum et haematiten iis medicamentis prodesse tradunt, quae ex croco componantur; ex alio taenario, qui niger est, et ex pario lapide non aeque medicis utilem, potioremque ex alabastrite aegyptio vel ex ophite albo. est enim hoc genus ophitis, ex quo vasa et cados etiam faciunt.
in siphno lapis est, qui cavatur tornaturque in vasa vel coquendis cibis utilia vel ad esculentorum usus, quod et in comensi italiae lapide viridi accidere scimus, sed in siphnio singulare quod excalfactus oleo nigrescit durescitque natura mollissimus. tanta qualitatium differentia est, nam mollitiae trans alpis praecipua sunt exempla. in belgica provincia candidum lapidem serra, qua lignum, faciliusque etiam secant tantum ad tegularum et imbricum vicem vel, si libeat, quae vocant pavonacea tegendi genera.
et hi quidem sectiles sunt, specularis vero, quoniam et hic lapidis nomen optinet, faciliore multo natura finditur in quamlibeat tenues crustas. hispania hunc tantum citerior olim dabat, nec tota, sed intra [c] passuum circa segobrigam urbem, iam et cypros et cappadocia et sicilia et nuper inventum africa, postferendos tamen omnes hispaniae, cappadocia amplissimos magnitudine, sed obscuros. sunt et in bononiensi italiae parte breves, macula complexu silicis alligata, quorum tamen appareat natura similis. puteis in hispania effoditur e profunda altitudine, nec non et saxo inclusus sub terra invenitur extrahiturque aut exciditur, sed maiore ex parte fossili natura, absolutus in se caementi modo, numquam adhuc quinque pedum longitudine amplior. umorem hunc terrae quadam anima crystalli modo glaciari et in lapidem concrescere manifesto apparet, quod cum ferae decidere in puteos tales, medullae in ossibus earum post unam hiemem in eandem lapidis naturam figurantur. invenitur et niger aliquando, sed candido natura mira, cum sit mollitia nota, perpetiendi soles rigoresque, nec senescit, si modo iniuria absit, cum hoc etiam in caementis multorum generum accidat. invenere et alium usum in ramentis squamaque, circum maximum ludis circensibus sternendi ut sit in commendatione candor.
nerone principe in cappadocia repertus est lapis duritia marmoris, candidus atque tralucens etiam qua parte fulvae inciderant venae, ex argumento phengites appellatus. hoc construxerat aedem fortunae, quam seiani appellant, a servio rege sacratam, amplexus aurea domo; quare etiam foribus opertis interdiu claritas ibi diurna erat alio quam specularium modo tamquam inclusa luce, non transmissa. - in arabia quoque esse lapidem vitri modo tralucidum, quo utantur pro specularibus, iuba auctor est.
nunc ad operarios lapides transisse conveniat primumque cotes ferro acuendo. multa earum genera: creticae diu maximam laudem habuere, secundam laconicae e taygeto monte, oleo utraeque indigentes. inter aquarias naxiae laus maxima fuit, mox armeniacae, de quibus diximus. ex oleo et aqua ciliciae pollent, ex aqua arsinoiticae. repertae sunt et in italia aqua trahentes aciem acerrimae effectu, nec non et trans alpis, quas passernices vocant. quarta ratio est saliva hominis proficientium in tonstrinarum officinis. laminitanae ex hispania citeriore in eo genere praecipuae.
e reliqua multitudine lapidum tofus aedificiis inutilis est mortalitate, mollitia. quaedam tamen loca non alium habent, sicuti carthago in africa. exestur halitu maris, friatur vento, everberatur imbri. sed cura tuentur picando parietes, quoniam et tectorii calce eroditur, sciteque dictum est ad tecta eos pice, ad vina calce uti, quoniam sic musta condiunt. alia mollitia circa romam fidenati et albano. in umbria quoque et venetia albus lapis dentata serra secatur. hi tractabiles in opere laborem quoque tolerant, sub tecto dumtaxat; aspergine et gelu pruinisque rumpuntur in testas, nec contra auram maris robusti. tiburtini, ad reliqua fortes, vapore dissiliunt.
nigri silices optimi, quibusdam in locis et rubentes. nonnusquam vero et albi, sicut in tarquiniensi anicianis lapicidinis circa lacum volsiniensem et in statoniensi, quibus ne ignis quidem noceat. iidem et in monimentis scalpti contra vetustatem quoque incorrupti permanent; ex iis formae fiunt, in quibus aera funduntur. est et viridis lapis vehementer igni resistens, sed nusquam copiosus et, ubi invenitur, lapis, non saxum, est. e reliquis pallidus in caemento raro utilis, globosus contra iniurias fortis, sed structurae infidelis, nisi multa suffrenatione devinctus. nec certior fluviatilis, semper veluti madens. remedium est in lapide dubio aestate eum eximere nec ante biennium inserere tecto, domitum tempestatibus. quae ex eo laesa fuerint, subterraneae structurae aptentur utilius; quae restiterint, tutum est vel caelo committere.
graeci e lapide duro aut silice aequato struunt veluti latericios parietes. cum ita fecerunt, isodomon vocant genus structurae; at cum inaequali crassitudine structa sunt coria, pseudisodomon. tertium est emplecton; tantummodo frontibus politis reliqua fortuita conlocant. alternas coagmentationes fieri, ut commissuras antecedentium medii lapides optineant, necessarium est, in medio quoque pariete, si res patiatur; si minus, utique a lateribus. medios parietes farcire fractis caementis diatonicon vocant. reticulata structura, qua frequentissime romae struunt, rimis opportuna est. structuram ad normam et libellam fieri, ad perpendiculum respondere oportet. cisternas harenae purae asperae v partibus, calcis quam vehementissimae ii con
strui, fragmentis silicis non excedentibus libras; ita ferratis vectibus calcari solum parietesque similiter. utilius geminas esse, ut in priore vitia considant atque per colum in proximam transeat pura aqua.
calcem e vario lapide cato censorius inprobat; ex albo melior. quae ex duro, structurae utilior; quae ex fistuloso, tectoriis; ad utrumque damnatur ex silice. utilior eadem effosso lapide quam ex ripis fluminum collecto, utilior e molari, quia est quaedam pinguior natura eius. mirum aliquid, postquam arserit, accendi aquis. - harenae tria genera: fossicia, cui quarta pars calcis addi debet, fluviatili aut marinae tertia. si et testae tusae tertia pars addatur, melior materia erit. ab appennino ad padum non invenitur fossicia, nec trans maria. - ruinarum urbis ea maxume causa, quod furto calcis sine ferumine suo caementa componuntur. intrita quoque ea quo vetustior, eo melior. in antiquorum aedium legibus invenitur, ne recentiore trima uteretur redemptor; ideo nullae tectoria eorum rimae foedavere. tectorium, nisi quod ter harenato et bis marmorato inductum est, numquam satis splendoris habet. uliginosa et ubi salsugo vitiet testaceo sublini utilius. in graecia tectoriis etiam harenatum, quo inducturi sunt, prius in mortario ligneis vectibus subigunt. experimentum marmorati est in subigendo, donec rutro non cohaereat; contra in albario opere, ut macerata calx ceu glutinum haereat; macerari non nisi ex glaeba oportet. elide aedis est minervae, in qua frater Phidiae Panaenus tectorium induxit lacte et croco subactum, ut ferunt; ideo, si teratur hodie in eo saliva pollice, odorem croci saporemque reddit.
columnae eaedem densius positae crassiores videntur. genera earum quattuor: quae sextam partem altitudinis in crassitudine ima habent, doricae vocantur; quae nonam, ionicae; quae septimam, tuscanicae; corinthiis eadem ratio quae ionicis, set differentia, quoniam capitulis corinthiarum eadem est altitudo, quae colligitur crassitudine ima, ideoque graciliores videntur; ionicis enim capituli altitudo tertia pars est crassitudinis. antiqua ratio erat columnarum altitudinis tertia pars latitudinum delubri. in ephesiae dianae aede, quae prius fuit, primum columnis spirae subditae et capitula addita, placuitque altitudinis octava pars in crassitudine et ut spirae haberent crassitudinis dimidium septimaeque partes detraherentur summarum crassitudine. praeter haec sunt quae vocantur atticae columnae quaternis angulis, pari laterum intervallo.
calcis et in medicina magnus usus. eligitur recens nec aspersa aquis. urit, discutit, extrahit incipientesque serpentium ulcerum impetus coercet; aceto et rosaceo mixta atque inlita, mox cera ac rosaceo temperata perducit ad cicatricem. luxatis quoque cum liquida resina aut adipe suillo ex melle medetur, eadem compositione et strumis.
maltha e calce fit recenti. glaeba vino restinguitur, mox tunditur cum adipe suillo et fico, duplici lenimento. quae res omnium tenacissima et duritiam lapidis antecedens. quod malthatur, oleo perfricatur ante.
cognata calci res gypsum est. plura eius genera. nam et e lapide coquitur, ut in syria ac thuriis, et e terra foditur, ut in cypro ac perrhaebia; e summa tellure et tymphaicum est. qui coquitur lapis non dissimilis alabastritae esse debet aut marmoroso. in syria durissimos ad id eligunt cocuntque cum fimo bubulo, ut celerius urantur. omnium autem optimum fieri compertum est e lapide speculari squamamve talem habente. gypso madido statim utendum est, quoniam celerrime coit; tamen rursus tundi se et in farinam resolvi patitur. usus gypsi in albariis, sigillis aedificiorum et coronis gratissimus. exemplum inlustre est, c. proculeium, Augusti Caesaris familiaritate subnixum, in stomachi dolore gypso poto conscivisse sibi mortem.
pavimenta originem apud graecos habent elaborata arte picturae ratione, donec lithostrota expulere eam. celeberrimus fuit in hoc genere sosus, qui pergami stravit quem vocant asaroton oecon, quoniam purgamenta cenae in pavimentis quaeque everri solent velut relicta fecerat parvis e tessellis tinctisque in varios colores. mirabilis ibi columba bibens et aquam umbra capitis infuscans; apricantur aliae scabentes sese in canthari labro. - pavimenta credo primum facta quae nunc vocamus barbarica atque subtegulanea, in italia festucis pavita. hoc certe ex nomine ipso intellegi potest. romae scutulatum in iovis capitolini aede primum factum est post tertium bellum punicum initum, frequentata vero pavimenta ante cimbricum magna gratia animorum indicio est lucilianus ille versus:
“arte pavimenti atque emblemate vermiculato.”
subdialia graeci invenere talibus domos contegentes, genus facile tractu tepente, sed fallax ubicumque imbres gelant. necessarium binas per diversum coaxationes substerni et capita earum praefigi, ne torqueantur, et ruderi novo tertiam partem testae tusae addi, dein rudus, in quo ii quintae calcis misceantur, pedali crassitudine festucari, tunc nucleo crasso vi digitos induci, tessella grandi non minus alta ii digitos strui, fastigium vero servari in pedes denos sescunciae ac diligenter cote despumari. quernis axibus contabulari, quia torquentur, inutile putant, immo et felice aut palea substerni melius esse, quo minor vis calcis perveniat. necessarium et globosum lapidem subici. similiter fiunt spicata testacea. - non neglegendum est etiamnum unum genus graecanici: solo festucato inicitur rudus aut testaceum pavimentum, dein spisse calcatis carbonibus inducitur ex sabulo et calce ac favilla mixtis materia crassitudine semipedali, ad regulam et libellam exigitur, et est forma terrena; si vero cote depolitum est, nigri pavimenti usum optinet.
lithostrota coeptavere iam sub sulla; parvolis certe crustis exstat hodieque quod in fortunae delubro praeneste fecit. pulsa deinde ex humo pavimenta in camaras transiere vitro. novicium et hoc inventum; agrippa certe in thermis, quas romae fecit, figlinum opus encausto pinxit in calidis, reliqua albario adornavit, non dubie vitreas facturus camaras, si prius inventum id fuisset aut a parietibus scaenae, ut diximus, Scauri pervenisset in camaras. quam ob rem et vitri natura indicanda est.
pars syriae, quae phoenice vocatur, finitima iudaeae intra montis carmeli radices paludem habet, quae vocatur candebia. ex ea creditur nasci belus amnis quinque milium passuum spatio in mare perfluens iuxta ptolemaidem coloniam. lentus hic cursu, insaluber potu, sed caerimoniis sacer, limosus, vado profundus, non nisi refuso mari harenas fatetur; fluctibus enim volutatae nitescunt detritis sordibus. tunc et marino creduntur adstringi morsu, non prius utiles. quingentorum est passuum non amplius litoris spatium, idque tantum multa per saecula gignendo fuit vitro. fama est adpulsa nave mercatorum nitri, cum sparsi per litus epulas pararent nec esset cortinis attollendis lapidum occasio, glaebas nitri e nave subdidisse, quibus accensis, permixta harena litoris, tralucentes novi liquoris fluxisse rivos, et hanc fuisse originem vitri. mox, ut est ingeniosa sollertia, non fuit contenta nitrum miscuisse; coeptus addi et magnes lapis, quoniam in se liquorem vitri quoque ut ferrum trahere creditur. simili modo et calculi splendentes multifariam coepti uri, dein conchae ac fossiles harenae. auctores sunt in india et crystallo fracta fieri et ob id nullum conparari indico. levibus autem aridisque lignis coquitur addito cypro ac nitro, maxime aegyptio. continuis fornacibus ut aes liquatur, massaeque fiunt colore pingui nigricantes. acies tanta est quacumque, ut citra sensum ullum ad ossa consecet quidquid adflaverit corporis. ex massis rursus funditur in officinis tinguiturque, et aliud flatu figuratur, aliud torno teritur, aliud argenti modo caelatur, sidone quondam his officinis nobili, siquidem etiam specula excogitaverat.
haec fuit antiqua ratio vitri. iam vero et in volturno amne italiae harena alba nascens sex milium passuum litore inter cumas atque liternum, qua mollissima est, pila molave teritur. dein miscetur iii partibus nitri pondere vel mensura ac liquata in alias fornaces transfunditur. ibi fit massa, quae vocatur hammonitrum, atque haec recoquitur et fit vitrum purum ac massa vitri candidi. iam vero et per gallias hispaniasque simili modo harena temperatur. ferunt tiberio principe excogitato vitri temperamento, ut flexile esset, totam officinam artificis eius abolitam, ne aeris, argenti, auri metallis pretia detraherentur, eaque fama crebrior diu quam certior fuit. sed quid refert, neronis principatu reperta vitri arte, quae modicos calices duos, quos appellabant petrotos, hs [vi] venderet
in genere vitri et obsiana numerantur ad similitudinem lapidis, quem in aethiopia invenit obsius, nigerrimi coloris, aliquando et tralucidi, crassiore visu atque in speculis parietum pro ima
gine umbras reddente. gemmas multi ex eo faciunt; vidimus et solidas imagines Divi Augusti capaci materia huius crassitudinis, dicavitque ipse pro miraculo in templo concordiae obsianos iiii elephantos. remisit et tiberius caesar heliopolitarum caerimoniis repertam in hereditate sei eius, qui praefuerat aegypto, obsianam imaginem menelai, ex qua apparet antiquior materiae origo, nunc vitri similitudine interpolata. xenocrates obsianum lapidem in india et in samnio italiae et ad oceanum in hispania tradit nasci. fit et tincturae genere obsianum ad escaria vasa et totum rubens vitrum atque non tralucens, haematinum appellatum. fit et album et murrina aut hyacinthos sappirosque imitatum et omnibus aliis coloribus, neque est alia nunc sequacior materia aut etiam picturae accommodatior. maximus tamen honos in candido tralucentibus, quam proxima crystalli similitudine. usus eorum ad potandum argenti metalla et auri pepulit. est autem caloris inpatiens, ni praecedat frigidus liquor, cum addita aqua vitreae pilae sole adverso in tantum candescant, ut vestes exurant. fragmenta teporata adglutinantur tantum, rursus tota fundi non queunt praeterquam abruptas sibimet in guttas, veluti cum calculi fiunt, quos quidam ab oculis appellant, aliquos et pluribus modis versicolores. - vitrum sulpuri concoctum feruminatur in lapidem.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 408