Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 410

by Pliny the Elder


  genera eius plura sunt. ex iis candida odoris praestantissimi, sed nec his nec cerinis pretium. fulvis maior auctoritas. ex iis etiamnum amplius tralucentibus, praeterquam si nimio ardore flagrent; imaginem igneam in iis esse, non ignem, placet. summa laus falernis a vini colore dictis, molli fulgore perspicuis in quibus et decocti mellis lenitas placeat. verum hoc quoque notum fieri oportet, quocumque modo libeat, ea tingui, haedorum sebo et anchusae radice, quippe iam et conchylio inficiuntur. ceterum attritu digitorum accepta caloris anima trahunt in se paleas et folia arida et philyras, ut magnes lapis ferrum. ramenta quoque eius oleo addito flagrant dilucidius diutiusque quam lini medulla. taxatio in deliciis tanta, ut hominis quamvis parva effigies vivorum hominum vigentiumque pretia exsuperet, prorsus ut castigatio una non sit satis. in corinthiis aes placet argento auroque mixtum, in caelatis ars et ingenia; myrrhinorum et crystallinorum diximus gratiam; uniones capite circumferuntur, gemmae digitis; in omnibus denique aliis vitiis aut ostentatio aut usus placet: in sucinis sola deliciarum conscientia. domitius nero in ceteris vitae suae portentis capillos quoque poppaeae coniugis suae in hoc nomen adoptaverat quodam etiam carmine sucinos appellando, quoniam nullis vitiis desunt pretiosa nomina; ex eo tertius quidam hic colos coepit expeti matronis.

  usus tamen aliquis sucinorum invenitur in medicina, sed non ob hoc feminis placent. infantibus adalligari amuleti ratione prodest. callistratus prodesse etiam cuicumque aetati contra lymphationes tradit et urinae difficultatibus potum adalligatumque. hic et differentiam novam fecit appellando chryselectrum quod sit coloris aurei et matutino gratissimi aspectus, rapacissimum ignium, si iuxta fuerint, celerrime ardescens. hoc collo adalligatum mederi febribus et morbis, tritum vero cum melle ac rosaceo aurium vitiis et, si cum melle attico teratur, oculorum quoque obscuritati, stomachi etiam vitiis vel per se farina eius sumpta vel cum mastiche pota ex aqua. - sucina et gemmis, quae sunt tralucidae, adulterandis magnum habent locum, maxime amethystis, cum tamen omni, ut diximus, colore tinguantur.

  de lyncurio proxime dici cogit auctorum pertinacia, quippe, etiamsi non electrum id, tamen gemmam esse contendunt, fieri autem ex urina quidem lyncis, sed et genere terrae, protinus eo animali urinam operiente, quoniam invideat homini, ibique lapidescere. esse autem, qualem in sucinis, colorem igneum, scalpique nec folia tantum aut stramenta ad se rapere, sed aeris etiam ac ferri lamnas, quod diocli cuidam theophrastus quoque credit. ego falsum id totum arbitror nec visam in aevo nostro gemmam ullam ea appellatione. falsum et quod de medicina simul proditur, calculos vesicae poto eo elidi et morbo regio succurri, si ex vino bibatur aut spectetur etiam.

  nunc gemmarum confessa genera dicemus ab laudatissimis orsi, nec vero id solum agemus, sed etiam maiore utilitate vitae coarguemus magorum infandam vanitatem, quando vel plurima illi prodidere de gemmis ab medicinae blandissima specie ad prodigia transgressi.

  maximum in rebus humanis, non solum inter gemmas, pretium habet adamas, diu non nisi regibus et iis admodum paucis cognitus. ita appellabatur auri nodus in metallis repertus perquam raro comes auri nec nisi in auro nasci videbatur. veteres eum in aethiopum metallis tantum inveniri existimavere inter delubrum mercuri et insulam meroen, dixeruntque non ampliorem cucumis semine aut colore dissimilem inveniri. nunc primum genera eius sex noscuntur: indici non in auro nascentis et quadam crystalli cognatione, siquidem et colore tralucido non differt et laterum sexangulo levore, turbinati in mucronem e duabus contrariis partibus, quo magis miremur, ut si duo turbines latissimis partibus iungantur, magnitudine vero etiam abellani nuclei. similis est huic arabius, minor tantum, similiter et nascens. ceteris pallor argenti et in auro non nisi excellentissimo natalis. incudibus hi deprehenduntur ita respuentes ictus, ut ferrum utrimque dissultet, incudes ipsae etiam exiliant. quippe duritia est inenarrabilis, simulque ignium victrix natura et numquam incalescens, unde et nomen interpretatione graeca indomita vis accepit. unum ex iis vocant cenchron, milii magnitudine, alterum macedonium, in philippico auro repertum; hic est cucumis semini par. post hos cyprius vocatur in cypro repertus, vergens ad aereum colorem, sed medica vi, de qua dicemus, efficacissimus. post hunc siderites ferrei splendoris, pondere ante ceteros, sed natura dissimilis. namque et ictibus frangi et alio adamante perforari potest, quod et cyprio evenit, breviterque ut degeneres nominis tantum auctoritatem habent.

  nunc quod totis voluminibus his docere conati sumus de discordia rerum concordiaque, quam antipathian graeci vocavere ac sympathian, non aliter clarius intellegi potest, siquidem illa invicta vis, duarum violentissimarum naturae rerum ferri igniumque contemptrix, hircino rumpitur sanguine, neque aliter quam recenti calidoque macerata et sic quoque multis ictibus, tunc etiam praeterquam eximias incudes malleosque ferreos frangens. cuius hoc invento quove casu repertum aut quae fuit coniectura experiendi rem inmensi pretii in foedissimo animalium numinum profecto talis inventio est et hoc munus omne, nec quaerenda ratio in ulla parte naturae, sed voluntas! cum feliciter contigit rumpere, in tam parvas friatur crustas, ut cerni vix possint. expetuntur hae scalptoribus ferroque includuntur, nullam non duritiam ex facili cavantes. adamas dissidet cum magnete in tantum, ut iuxta positus ferrum non patiatur abstrahi aut, si admotus magnes adprehenderit, rapiat atque auferat. adamas et venena vincit atque inrita facit et lymphationes abigit metusque vanos expellit a mente. ob id quidam eum ananciten vocavere. - metrodorus scepsius in eadem germania basilia insula nasci, in qua et sucinum, solus, quod equidem legerim, dicit et praefert arabicis. quod esse falsum quis dubitet

  proximum apud nos indicis arabicisque margaritis pretium est, de quibus in nono diximus volumine inter res marinas.

  tertia auctoritas smaragdis perhibetur pluribus de causis, quippe nullius coloris aspectus iucundior est. nam herbas quoque silentes frondesque avide spectamus, smaragdos vero tanto libentius, quoniam nihil omnino viridius comparatum illis viret. praeterea soli gemmarum contuitu inplent oculos nec satiant. quin et ab intentione alia aspectu smaragdi recreatur acies, scalpentibusque gemmas non alia gratior oculorum refectio est: ita viridi lenitate lassitudinem mulcent. praeterea longinquo amplificantur visu inficientes circa se repercussum ae+ra, non sole mutati, non umbra, non lucernis, semperque sensim radiantes et visum admittentes ad crassitudinem sui facilitate tralucida, quod etiam in aquis nos iuvat. iidem plerumque concavi, ut visum conligant. quam ob rem decreto hominum iis parcitur scalpi vetitis. quamquam scythicorum aegyptiorumque duritia tanta est, ut non queant volnerari. quorum vero corpus extentum est, eadem qua specula ratione supini rerum imagines reddunt. nero princeps gladiatorum pugnas spectabat in smaragdo.

  genera eorum duodecim: nobilissimi scythici, ab ea gente, in qua reperiuntur, appellati. nullis maior austeritas nec minus vitii; quantum smaragdi a gemmis distant, tantum scythicus a ceteris smaragdis. proximam laudem habent, sicut et sedem, bactriani. in commissuris saxorum colligere eos dicuntur etesiis flantibus; tunc enim tellure deoperta internitent, quia iis ventis harenae maxime moventur. sed hos minores multo scythicis esse tradunt. tertium locum aegyptii habent. eruuntur circa copton, oppidum thebaidis, collibus excavatis.

  reliqua genera in metallis aerariis inveniuntur, quapropter principatum ex iis optinent cyprii. dos eorum est in colore liquido nec diluto, verum ex umido pingui quaque perspicitur imitante tralucidum maris, pariterque ut traluceat et niteat hoc est ut colorem expellat, aciem recipiat. ferunt in ea insula tumulo reguli hermiae iuxta cetarias marmoreo leoni fuisse inditos oculos e smaragdis ita radiantibus etiam in gurgitem, ut territi thynni refugerent, diu mirantibus novitatem piscatoribus, donec mutavere oculis gemmas. - sed et vitia demonstrari convenit in tam prodigis pretiis. sunt quidem omnium eadem, quaedam tamen nationum peculiaria, sicut in homine. ergo cyprii, varie glauci magisque ac minus in eodem smaragdo aliis partibus, tenorem illum scythicae austeritatis non semper custodiunt. ad hoc quibusdam intercurrit umbra, surdusque fit colos, qui inprobatur etiam dilutior. hinc genera distinguntur, ut sint aliqui obscuri, quos vocant caecos, alii densi nec e liquido tralucidi, quidam varii, quidam nubecula obducti. aliud est haec quam umbra, de qua diximus. nubecula albicantis est vitium, cu
m viridis non pertransit aspectus, sed aut intus occurrit aut excipit in fine visum candor. haec coloris sunt vitia, item corporis capillamentum, sal, plumbago, quae communia fere sunt.

  ab his aethiopici laudantur ab copto dierum itinere, ut auctor est iuba, xxv, acriter virides, sed non facile puri aut concolores. democritus in hoc genere ponit thermiaeos et persicos, illos intumescentes pinguiter, persicos vero non tralucidos, sed iucundi tenoris visum inplere, quem non admittant, felium pantherarumque oculis similes, namque et illos radiare nec perspici, eosdem in sole hebetari, in umbra refulgere et longius quam ceteros nitere. omnium horum etiamnum vitium, quod fellis colorem aut acris olei habent, dilucidi quidem ac liquidi, sed non virides. haec vitia in atticis maxime sentiuntur in argentariis metallis repertorum. in loco, qui thoricos vocatur, semper minus pingues, sed ex longinquo speciosiores. frequens est in his et plumbago, hoc est ut in sole plumbei videantur. illud peculiare, quod quidam ex his senescunt, paulatim viriditate evanida, et sole quoque laeduntur. post hos medici plurimum habent varietatis, interdum aliquid et e sappiro. hi sunt fluctuosi ac rerum imagines complexi, papaverum verbi gratia aut avium catulorumque vel pinnarum. quidam tamen virides nasci videntur, quoniam oleo meliores fiunt, neque est aliorum amplitudo maior. calchedonii - nescio an in totum - exoleverunt, postquam metalla aeris ibi defecerunt, et semper tamen vilissimi fuere minimique, iidem fragiles et coloris incerti et virentium in caudis pavonum columbarumque e collo plumis similiter ad inclinationem magis aut minus lucidi, venosi iidem squamosique. erat et peculiare in iis vitium sarcion appellatum, hoc est quaedam gemmae caro. mons est iuxta calchedonem, in quo legebantur, smaragdites vocatus. iuba auctor est smaragdum, quam chloran vocent, in arabia aedificiorum ornamentis includi et lapidem, quem alabastriten aegyptii vocent, complures vero e proximis et in taygeto monte erui medicis similes et alios in sicilia.

  inseritur smaragdis et quae vocatur tanos e persis veniens gemma, ingrate viridis atque intus sordida, itidem chalcosmaragdos e cypro, turbida aereis venis. theophrastus tradit in aegyptiorum commentariis reperiri regi eorum a rege babylonio muneri missum smaragdum quattuor cubitorum longitudine ac trium latitudine, et fuisse apud eos in iovis delubro obeliscum e quattuor smaragdis quadraginta cubitorum longitudine, latitudine vero in parte quattuor, in parte duorum, se autem scribente esse in tyro herculis templo stelen amplam e smaragdo, nisi potius pseudosmaragdus sit, nam et hoc genus reperiri, et in cypro inventum ex dimidia parte smaragdum, ex dimidia iaspidem, nondum umore in totum transfigurato. apion cognominatus plistonices paulo ante scriptum reliquit esse etiam nunc in labyrintho aegypti colosseum serapim e smaragdo novem cubitorum.

  eandem multis naturam aut certe similem habere berulli videntur. india eos gignit, raro alibi repertos. poliuntur omnes sexangula figura artificum ingeniis, quoniam hebes unitate surda color repercussu angulorum excitetur. aliter politi non habent fulgorem. probatissimi ex iis sunt qui viriditatem maris puri imitantur, proximi qui vocantur chrysoberulli, paulo pallidiores, sed in aureum colorem exeunte fulgore. vicinum huic genus est, sed pallidius et a quibusdam proprii generis existimatum vocatumque chrysoprasum. quarto loco numerantur hyacinthizontes, quinto quos ae+roidis vocant, postea cerini ac deinde oleagini, hoc est colore olei, postremi crystallo similes. hi fere capillamenta habent sordesque, alioqui evanidi, quae sunt omnia vitia. indi mire gaudent longitudine eorum solosque gemmarum esse praedicant, qui carere auro malint; ob id perforatos elephantorum saetis subligant. convenit non oportere perforari quorum sit absoluta bonitas, umbilicis tantum ex auro capita conprehendentibus. ideo cylindros ex iis malunt facere quam gemmas, quoniam est summa commendatio in longitudine. quidam et angulosos statim putant nasci et perforatos gratiores fieri medulla candoris exempta additoque auri repercussu aut omnino castrata perspicuitati crassitudine. vitia praeter iam dicta eadem fere, quae in smaragdis, et pterygia. in nostro orbe aliquando circa pontum inveniri putantur. indi et alias quidem gemmas crystallum tinguendo adulterare invenerunt, sed praecipue berullos.

  minimum iidemque plurimum ab iis differunt opali, smaragdis tantum cedentes. india sola et horum mater est. qui ut pretiosissimarum gloria compositi gemmarum maxime inenarrabilem difficultatem adferunt. est in his carbunculi tenuior ignis, est amethysti fulgens purpura, est smaragdi virens mare, cuncta pariter incredibili mixtura lucentia. alii summam fulgoris armenio colori pigmentorum aequari credunt, alii sulpuris ardentis flammae aut ignis oleo accensi. magnitudo abellanam nucem aequat, insignis etiam apud nos historia, siquidem exstat hodieque huius generis gemma, propter quam ab antonio proscriptus est nonius senator, filius strumae noni eius, quem catullus poeta in sella curuli visum indigne tulit, avusque servili noniani, quem consulem vidimus. ille proscriptus fugiens hunc e fortunis omnibus anulum abstulit secum. certum est sestertio vicies tum aestimatum, sed mira antoni feritas atque luxuria propter gemmam proscribentis, nec minus noni contumacia proscriptionem suam amantis, cum etiam ferae abrosa parte corporis, propter quam periclitari se sciant, et relicta redimere se credantur.

  vitia opalis sunt, si color in florem herbae, quae vocatur heliotropium, exeat aut in crystallum aut grandinem, si sal interveniat aut scabritia aut puncta oculis occursantia. nullos magis fraus indiscreta similitudine vitro adulterat. experimentum in sole tantum: falsis enim contra radios libratis digito ac pollice unus atque idem tralucet colos in se consumptus; veri fulgor subinde variatur et modo ex hoc plus, modo ex illo spargit, fulgorque lucis in digitos funditur. hanc gemmam propter eximiam gratiam plerique appellavere paederota. qui privatum genus eius faciunt, sangenon ab indis vocari tradunt. nasci dicitur in aegypto et in arabia, et vilissima in ponto, item in galatia ac thaso et cypro. qui praecellit ex his, opali quidem gratiam habet, sed mollius nitet, raro non scaber. summa illi coloris ex ae+re et purpura constat, viriditas smaragdi deest. melior ille, cuius fulgor vini colore fuscatur, quam qui diluitur aquae.

  hactenus de principatu convenit mulierum maxime senatusconsulto. minus certa sunt de quibus et viri iudicant; singulorum enim libido pretia singulis facit praecipueque aemulatio, velut cum claudius caesar smaragdos induebat vel sardonyches. primus autem romanorum sardonyche usus est africanus prior, ut tradit demostratus, et inde romanis gemmae huius auctoritas. quam ob rem et proximum ei dabimus locum.

  sardonyches olim, sicut ex ipso nomine apparet, intellegebantur candore in sarda, hoc est veluti carne ungui hominis inposita, et utroque tralucido. talesque esse indicas tradunt ismenias, demostratus, zenothemis, sotacus, hi quidem duo reliquas omnes, quae non traluceant, caecas appellantes. quae nunc abstulere nomen, nullo sardarum vestigio indicarum, arabicae sunt, coeperuntque pluribus hae gemmae coloribus intellegi, radice nigra aut caeruleum imitante et ungue minium, redimitum candido pingui, nec sine quadam spe purpurae candore in minium transeunte. has indis non habitas in honore zenothemis scribit, tantae alias magnitudinis, ut inde capulos factitarent - etenim constat ibi torrentibus detegi - , placuisse in nostro orbe initio, quoniam solae prope gemmarum scalptae ceram non auferrent. persuasimus deinde indis, ut ipsi quoque iis gauderent. utitur perforatis vulgus in collo; et hoc nunc est indicarum argumentum. arabicae excellunt candore, circulo praelucido atque non gracili neque in recessu gemmae aut in deiectu renidente, sed in ipsis umbonibus nitente, praeterea substrato nigerrimi coloris. hoc in indicis caeruleum aut corneum invenitur. item circuli albi quaedam in iis caelestis arcus anhelatio est, superficies vero locustarum maris, crustis rubentibus. nam melleae aut faeculentae - hoc enim nomen est vitio - inprobantur, aut si zona alba fundat se, non colligat, simili modo si ex alio colore admittat in se aliquid enormiter. nihil in sua sede interpellari alieno placet. sunt et armeniae, cetera probandae, sed pallida zona.

  exponenda est et onychis ipsius natura propter nominis societatem. hoc aliubi lapidis, hic gemmae vocabulum est. sudines dicit in gemma esse candorem unguis humani similitudine, item chrysolithi colorem et sardae et iaspidis, zenothemis indicam onychem plures habere varietates, igneam, nigram, corneam, cingentibus candidis venis oculi modo, intervenientibus quarundam et obliquis venis. sotacus et arabicam tradit onychem di
stare, quod indica igniculos habeat albis cingentibus zonis singulis pluribusve aliter quam in sardonyche indica; illic enim momentum esse, hic circulum; arabicas onychas nigras inveniri candidis zonis; satyrus carnosas esse indicas, parte carbunculi, parte chrysolithi et amethysti, totumque id genus abdicat; veram autem onychem plurimas variasque cum lacteis habere venas, omnium in transitu colore inenarrabili et in unum redeunte concentum suavitate grata.

  nec sarda differenda est, huic gemmae dividua ex eodem et ipsa nomine, obiterque omnium ardentium gemmarum indicanda natura.

  principatum habent carbunculi a similitudine ignium appellati, cum ipsi non sentiant ignes, a quibusdam ob hoc acaustoe appellati. horum genera indici et garamantici, quos et carchedonios vocavere propter opulentiam carthaginis magnae. adiciunt aethiopicos et alabandicos in orthosia cariae nascentes, sed qui perficiantur alabandis. praeterea in omni genere masculi appellantur acriores et feminae languidius refulgentes. in masculis quoque observant liquidiores aut flammae nigrioris et quosdam ex alto lucidos ac magis ceteris in sole flagrantes, optimos vero amethystizontas, hoc est quorum extremus igniculus in amethysti violam exeat, proximos illis, quos vocant syrtitas, pinnato fulgore radiantes. inveniri autem ubi maxime sit solis repercussus. satyrus indicos non esse claros dicit ac plerumque sordidos ac semper fulgoris retorridi, aethiopicos pingues lucemque non fundentes convoluto igne flagrare. callistratus fulgorem carbunculi debere candidum esse, ut positus extremo visu nubilante sit, si attollatur, exardescente fulgore - ob id plerique hunc carbunculum candidum vocavere, eum, qui languidius lucet, lignyzontem - ; carchedonios multo minores esse, indicos etiam sextarii unius mensura cavari. archelaus carchedonios nigrioris aspectus esse, sed igni vel sole et inclinatione acrius quam ceteros excitari; eosdem obumbrante tecto purpureos videri, sub caelo flammeos, contra radios solis scintillare, ceras signantibus his liquescere, quamvis in opaco. multi indicos carchedoniis candidiores esse et e diverso inclinatione hebetari scripsere, etiamnum in carchedoniis maribus stellam intus ardere, feminas fulgorem universum fundere extra se, alabandicos nigriores ceteris esse scabrosque. et circa miletum nascuntur in terra coloris eiusdem, ignem minime sentientes. theophrastus auctor est et in orchomeno arcadiae inveniri et in chio, illos nigriores, e quibus et specula fieri; esse et troezenios varios intervenientibus maculis albis, item corinthios, sed pallidiores e candido; a massilia quoque inportari. bocchus et in olisiponensi erui scripsit, magno labore ob argillam soli adusti. - nec est aliud difficilius quam discernere haec genera; tanta est in iis occasio artis, subditis per quae tralucere cogantur. aiunt hebetiores, in aceto maceratos xiiii diebus, nitescere totidem mensibus durante fulgore. adulterantur vitro simillime, sed cote deprehenduntur, sicut aliae gemmae; fictis enim mollior materia fragilisque est. centrosas cote deprehendunt et pondere, quod minus est in vitreis, aliquando et pusulis argenti modo relucentibus.

 

‹ Prev