lapis amphidanes alio nomine chrysocolla appellatur, nascens in indiae parte, ubi formicae eruunt aurum, in quo et invenitur auro similis, quadrata figura. adfirmatur natura eius quae magnetis esse, nisi quod augere quoque aurum traditur. - aphrodisiaca ex candido rufa est. - apsyctos septenis diebus calorem tenet excalefacta igni, nigra ac ponderosa, distinguentibus eam venis rubentibus. putant prodesse contra frigora. - aegyptillam iacchus intellegit per album sardae nigraque venis transeuntibus, volgus autem nigra radice, caerulea facie. nomen a loco.
balanitae duo genera sunt, subviridis et corinthii aeris similitudine, illa a copto, haec ab trogodytica veniens, medias secante flammea vena. - batrachitas quoque coptos mittit, unam ranae similem colore, alteram et venis, tertiam rubetis e nigro. - baptes, mollis alioqui, odore excellit. - beli oculus albicans pupillam cingit nigram e medio aureo colore fulgentem et propter speciem sacratissimo assyriorum deo dicatam. belum autem aliam, quam sic vocant, in arbelis nasci democritus tradit nucis iuglandis magnitudine, vitrea specie. - baroptenus sive baripe, nigra sanguineis et albis nodis, adalligata proicitur veluti portentosa. - botryitis alia nigra est, alia pampinea, incipienti uvae similis. - bostrychitin zoroastres crinibus mulierum similiorem vocat. - bucardia, bubulo cordi similis, babylone tantum nascitur. - brontea, capiti testudinum, e tonitribus cadit, ut putant, restinguitque fulmine icta, si credimus. - boloe in hibero inveniuntur, glaebae similitudine.
cadmitis eadem est quae ostracitis vocatur, nisi quod hanc caeruleae interdum cingunt bullae. - callais sappirum imitatur candidior et litoroso mari similis. - capnitis quibusdam videtur suum genus habere, pluribus iaspidis fumidae, ut suo loco diximus. - cappadocia et in phrygia nascitur, ebori similis. - callaicam vocant e turbido callaino. ferunt plures coniunctas semper inveniri. - catochitis corsicae lapis est, ceteris maior et magis mirabilis, si vera traduntur, inpositam manum veluti cummi retinens. - catoptritis in cappadocia provenit candore imaginem regerens. - cepitis sive cepolatitis candida est, venarum coeuntibus lineis in unum. - ceramitis testae colorem habet. - cinaediae inveniuntur in cerebro piscis eiusdem nominis, candidae et oblongae eventuque mirae, si modo est fides praesagire eas habitum maris nubili vel tranquilli. - ceritis cerae similis est, circos accipitri, corsoides canitiae capitis, corallachates curalio, aureis guttis distincta, corallis minio; gignitur in india et syene. - crateritis inter chrysolithum et electrum colorem habet, praedura natura. - crocallis ceras repraesentat. - cyitis circa copton nascitur candida et videtur intus habere partum, qui sentiatur etiam crepitu. - chalcophonos nigra est, sed inlisa aeris tinnitum reddit, tragoedis, ut suadent, gestanda. - chelidoniae duorum sunt generum, hirundinum colore, ex altera parte purpureae, in alia purpuram nigris interpellantibus maculis. - chelonia oculus est indicae testudinis, vel portentosissima magorum mendaciis. melle enim colluto ore inpositam linguae futurorum divinationem praestare promittunt xv luna et silente toto die, decrescente vero ante ortum solis, ceteris diebus a prima in sextam horam. - sunt et chelonitides aliarum testudinum superficiei similes, ex quibus ad tempestates sedandas multa vaticinantur, eam vero, quae ex iis aureis guttis aspersa sit, cum scarabaeo deiectam in aquam ferventem tempestates commovere. - chloritis herbacei coloris est; eam in ventre motacillae avis inveniri dicunt magi congenitam ei et ferro includi iubent ad quaedam prodigiosa moris sui. - choaspitis a flumine dicta est, ex viridi fulgoris aurei. - chrysolampsis in aethiopia nascitur, pallida alias, sed noctu ignea. - chrysopis aurum videtur esse. - cetionides in aeolide nunc atarneo pago, quondam oppido, nascuntur, multis coloribus tralucentes, alias vitreae, alias crystallinae, alias iaspidis, sed et sordidis tantus est nitor, ut imagines reddant ceu specula.
daphnean zoroastres morbis comitialibus demonstrat. - diadochos berullo similis est. - diphyes duplex, candida ac nigra, mas ac femina, genitale utriusque sexus distinguente linea. - dionysias, nigra ac dura, mixtis rubentibus maculis, ex aqua trita saporem vini facit et ebrietati resistere putatur. - draconitis sive dracontias e cerebro fit draconum, sed nisi viventibus absciso capite non gemmescit invidia animalis mori se sentientis. igitur dormientibus amputant. sotacus, qui visam eam gemmam sibi apud regem scripsit, bigis vehi quaerentes tradit et viso dracone spargere somni medicamenta atque ita sopiti praecidere. esse candore tralucido, nec postea poliri aut artem admittere.
encardia cognominatur enariste, in nigro colore effigie cordis eminente; altera eodem nomine viridi colore cordis speciem, tertia nigrum cor ostendit, reliqua sui parte candida. - enorchis candida est divisisque fragmentis testium effigiem repraesentat. - exhebenum zoroastres speciosam et candidam tradit, qua aurifices aurum poliant. - erythallis, cum sit candida, ad inclinationes rubescere videtur. - erotylos sive amphicomos sive hieromnemon democrito laudatur in argumentis divinationum. - eumeces in bactris nascitur, silici similis, et capiti supposita visa nocturna oraculi modo reddit. - eumitren beli gemmam, sanctissimi deorum sui, assyrii observant, porracei coloris, superstitionibus gratam. - eupetalos quattuor colores habet, caeruleum, igneum, minii, mali. - eureos nucleo olivae similis est, striata concharum modo, non adeo candida. - eurotias situ videtur operire nigritiam. - eusebes ex eo lapide est, quo traditur in tyro herculis templo facta sedes, ex qua pii facile surgebant. — epimelas fit, cum candida gemma superne nigricat.
galaxian aliqui galactiten vocant, similem proxime dictis, sed intercurrentibus sanguineis aut candidis venis. - galactitis ex uno colore lactis est. eandem leucogaeam et leucographitim appellant et synechitim, in attritu lactis suco ac sapore notabilem, in educatione nutricibus lactis fecundam. infantium quoque collo adalligata salivam facere traditur, in ore autem liquescere, eadem memoriam adimere. mittunt eam nilus et achelous amnes. sunt qui smaragdum albis venis circumligatum galactiten vocent. - gallaica argyrodamanti similis est, paulo sordidior; inveniuntur iunctae binae ternaeque. - gassinnaden medi mittunt, coloris orobini, veluti floribus sparsam; nascitur et in arbelis. haec quoque gemma concipere dicitur et intra se partum fateri concussa, concipere autem trimenstri spatio. - glossopetra, linguae similis humanae, in terra non nasci dicitur, sed deficiente luna caelo decidere, selenomantiae necessaria. quod ne credamus, promissi quoque vanitas facit; ventos enim ea comprimi narrant. - gorgonia nihil aliud est quam curalium. nominis causa, quod in duritiam lapidis mutatur emollitum in mari. hanc fulminibus et typhoni resistere adfirmant. - goniaeam eadem vanitate inimicorum poenas efficere promittunt.
heliotropium nascitur in aethiopia, africa, cypro, porraceo colore, sanguineis venis distincta. causa nominis, quoniam deiecta in vas aquae, fulgore solis accidente, repercussu sanguineo mutat eum, maxime aethiopica. eadem extra aquam speculi modo solem accipit deprenditque defectus, subeuntem lunam ostendens. magorum inpudentiae vel manifestissimum in hac quoque exemplum est, quoniam admixta herba heliotropio, quibusdam additis precationibus, gerentem conspici negent. - hephaestitis quoque speculi naturam habet in reddendis imaginibus, quamquam rutila. experimentum est, si statim addita fervens aqua refrigerata sit aut si in sole adposita aridam materiam statim accendat. nascitur in coryco. - hermu aedoeon ex argumento virilitatis in candida gemma vel nigra, aliquando et pallida, ambiente circulo coloris aurei appellatur. - hexecontalithos, in parva magnitudine multicolor hoc sibi nomen adoptavit, reperitur in trogodytice. - hieracitis alternat tota miluinis nigrisque veluti plumis. - hammitis ovis piscium similis est, et alia velut e nitro composita, praedura alioqui. - hammonis cornu inter sacratissimas aethiopiae, aureo colore arietini cornus effigiem reddens, promittitur praedivina somnia repraesentare. - hormiscion inter gratissimas aspicitur ex igneo colore radians auro portante secum in extremitatibus candidam lucem. - hyaeniae, ex oculis hyaenae lapides, ... inveniri dicuntur et, si credimus, linguae hominis subditi futura praecinere. - haematitis in aethiopia quidem principalis est, sed et in arabia et in africa invenitur, sanguineo colore, non omittendis promissis ad coarguendas magorum insidias. zachalias babylonius in iis libris, quos scripsit ad regem mithridatem, gemmis humana fata adtribuens hanc, non contentus oculorum et iocineris medicina decorasse, a rege etiam aliquid petituris dedit, eandem litibus iu
diciisque interposuit, in proeliis etiam exangui salutarem pronuntiavit. est et alia eiusdem generis, quae vocatur menui, ab aliis xuthos. ita appellant graeci e fulvo candicantes.
idaei dactyli in creta ferreo colore pollicem humanum exprimunt. - icterias cuti mali luridae similis et ideo salubris existimata contra regios morbos. est et alia eodem nomine lividior, tertia folio similis, prioribus latior et paene sine pondere, venis luridis, quartum genus in eodem colore nigriore luridis venis discurrentibus. - iovis gemma candida est, non ponderosa, tenera. hanc et drosolithon appellant. - indicae gentium suarum habent nomen, subrufo colore, sed in attritu purpureo sudore manant. alia eodem nomine candida, pulvereo aspectu. - ion apud indos violacea est; rarum ut saturo colore luceat.
lepidotis squamas piscium variis coloribus imitatur, lesbias glaebas, patriae habens nomen; invenitur tamen et in india. - leucophthalmos, rutila alias, oculi speciem candidam nigramque continet. - leucopoecilos candorem minii guttis ex auro distinguit. - libanochrus turis similitudinem ostendit et mellis sucum. - limoniatis eadem videtur quae smaragdos. - de liparea hoc tantum traditur, suffita ea omnes bestias evocari. - lysimachos, rhodio marmori similis auratis venis, politur ex maiore amplitudine in angustias, ut inutilia exterantur. - leucochrysos fit e chrysolitho interalbicante.
memnonia qualis sit, non traditur. - media nigra est, ab media illa fabulosa inventa; habet venas aurei coloris, sudorem reddit croci, saporem vini. - meconitis papavera exprimit. - mithrax e persis venit et rubri maris montibus, multicolor ac contra solem varie refulgens. - morochthos, colore porracea, lacte sudat. - mormorion ab india nigerrimo colore tralucet, vocatur et promnion, cum in ea miscetur et carbunculi color, alexandrion, ubi vero sardae, cyprium. nascitur et in tyro et in galatia; xenocrates et sub alpibus nasci tradit. hae sunt gemmae, quae ad ectypas scalpturas aptantur. - myrrhitis murrae colorem habet faciemque minime gemmae, odorem unguenti, attrita etiam nardi. - myrmecias nigra habet eminentia similia verrucis, myrsinitis melleum colorem, odorem myrti. - mesoleucos fit mediam gemmam candido distinguente limbo, mesomelas nigra vena quemlibet colorem secante per medium.
nasamonitis sanguinea est nigris venis. - nebritis, libero patri sacra, nomen traxit a nebridum similitudine; alia e nigro generis eiusdem. - nipparene urbis et gentis persicae habet nomen, similis hippopotami dentibus.
oica barbari nominis e nigro et fulvo viridique et candido placet. - ombria, quam alii notiam vocant, sicut et ceraunia et brontea, cadere cum imbribus et fulminibus dicitur eundemque effectum habere; praeterea hac in aras addita libamenta non amburi. - onocardia cocco similis est, neque aliud de ea traditur. - oritis globosa specie a quibusdam et sideritis vocatur, ignes non sentiens. - ostracias sive ostracitis est testacea, durior ceramitide, achatae similis, nisi quod illa politura pinguescit. huic tanta duritia inest, ut fragmentis eius aliae gemmae scalpantur. - ostritidi ostrea a similitudine nomen dedere. - ophicardelon barbari vocant, nigrum colorem binis lineis albis includentibus. - de opsiano lapide diximus priore libro. inveniuntur et gemmae eodem nomine ac colore non solum in aethiopia indiaque, sed etiam in samnio et, ut aliqui putant, in hispania litoribus eius oceani.
panchrus fere ex omnibus coloribus constat. - pangonus non longior digito, ne crystallus videatur, numero plurium angulorum facit. - paneros qualis sit, a metrodoro non dicitur, sed carmen timaridis reginae in eam, dicatum veneri, non inelegans ponit, ex quo intellegitur adiutam fecunditatem. hanc quidam paneraston vocant. - ponticarum plura sunt genera: est stellata nunc sanguineis, nunc auratis guttis, quae inter sacras habetur. alia pro stellis eiusdem coloris lineas habet, alia montium convalliumque effigies. - phloginos, quam et chrysitim vocant, ochrae atticae adsimulata, invenitur in aegypto. - phoenicitis ex balani similitudine appellatur, phycitis algae. - perileucos fit ab oris gemmae ad radicem usque albo descendente. - paeanitides, quas quidam gaeanidas vocant, praegnantes fieri et parere dicuntur mederique parturientibus. natalis iis in macedonia iuxta monimentum tiresiae, species aquae glaciatae.
solis gemma candida est, ad speciem sideris in orbem fulgentis spargens radios. - sagdam chaldaei vocant et adhaerentem, ut ferunt, navibus inveniunt, prasini coloris. - samothraca insula dat sui nominis, nigram ac sine pondere, similem ligno. - sauritim in ventre viridis lacertae harundine dissecto inveniri tradunt. - sarcitis bubulas carnes repraesentat. - selenitis ex candido tralucet melleo fulgore imaginem lunae continens, redditque ea in dies singulos crescentis minuentisque sideris speciem, si verum est. nasci putatur in arabia. - sideritis ferro similis est; maleficio inlata aliquis discordiam facit. nascitur in aethiopia. sideropoecilos ex ea fit variantibus guttis. - spongitis nomen suum repraesentat. - synodontitis e cerebro piscium est, qui synodontes vocantur. - syrtitides in litore syrtium, iam quidem et lucaniae, inveniuntur, e melleo colore croco refulgentes, intus autem stellas continent languidas. - syringitis stipulae internodio similis perpetua fistula cavatur.
trichrus ex africa venit, nigra, sed tres sucos reddit, ab radice nigrum, medio sanguineum, summo ochrum. - thelyrrhizos, cinerei coloris aut rufi, candidis radicibus spectatur. - thelycardios colore ... cordis persas, apud quos gignitur, magnopere delectat; mucul eam appellant. - thracia trium generum est, livida aut pallidior, in tertio guttis sanguineis. - tephritis lunae novae speciem habet curvatae in cornua, quamvis in colore cineris. - tecolithos oleae nucleus videtur, neque est ei gemmae honos, sed lingentium calculos frangit pellitque.
veneris crines nigerrimi nitoris continent in se speciem rufi crinis. - veientana italica gemma est, veis reperta, nigram materiam distinguente limite albo.
zathenen in media nasci democritus tradit electri colore et, si quis terat in vino palmeo et croco, cerae modo lentescere odore magnae suavitatis. - zamilampis in euphrate nascitur, proconnesio marmori similis, medio colore glauco. - zoraniscaeos in indo flumine magorum gemma narratur, neque aliud amplius de ea.
est etiamnum alia distinctio, quam equidem fecerim subinde variata expositione, siquidem a membris corporis habent nomina: hepatitis a iocinere, steatitis singulorum animalium adipe numerosa, adadu nephros sive renes, eiusdem oculus, digitus; deus et hic colitur a syris. triophthalmos in onyche nascitur tres hominis oculos simul exprimens.
ab animalibus cognominantur: carcinias marini cancri colore, echitis viperae, scorpitis scorpionis aut colore aut effigie, scaritis scari piscis, triglitis mulli, aegophthalmos caprino oculo, item alia suillo, et a gruis collo geranitis, hieracitis ab accipitris, ae+titis a colore aquilae candicante cauda. myrmecitis innatam formicae repentis effigiem habet, scarabaeorum cantharias. lycophthalmos quattuor colorum est, rutila, sanguinea; media nigrum candido cingit, ut luporum oculi. taos pavoni est similis, itemque aspidi quam vocari timictoniam invenio.
rerum similitudo est in ammochryso velut auro harenis mixto, cenchrite sparsis milii granis, dryite truncis arborum; haec et ligni modo ardet. cissitis in candido perlucet hederae foliis, quae totam tenent narcissitim venis etiam cetera distinctam. cyamias nigra est, sed fracta ex se fabae similitudinem parit. pyren ab olivae nucleo dicta est; huic aliquando inesse piscium spinae videntur; phoenicitis ut balanus. - chalazias grandinum et candorem et figuram habet, adamantinae duritiae, ut narrent in ignes etiam additae manere suum frigus. pyritis nigra quidem est, sed attritu digitos adurit. polyzonos in nigro multis distincta lineis candicat, astrapaea in candido aut cyaneo discurrentibus in medio fulminis radiis. in phlogitide intus flamma videtur ardere, quae non exeat, in anthracitide scintillae discurrere. - enhygros semper rotunditatis absolutae in candore leni est; ad motum fluctuatur intus in ea, ut in ovis, liquor. - polythrix in viridi capillaturam ostendit, sed defluvia comarum facere dicitur. sunt et a leonis pelle et a pantherae nominatae. - colos appellavit drosolithum herbaceus, melichrum melleus, cuius plura genera, melichlorum geminus, parte flavus, parte melleus, crocian croci, polian canitiei similitudinem quandam spargens e nigro, spartopolian rarior. rhoditis rosae est, melitis mali coloris, chalcitis aeris, sycitis fici, bostrychitis in nigro ramosa candidis vel sanguineis frondibus, chernitis velut in petra candidis manibus inter se complexis. - anan
citide in hydromantia dicunt evocari imagines deorum, synochitide teneri umbras inferum evocatas, dendritide alba defossa sub arbore, quae caedatur, securium aciem non hebetari. - sunt et multo plures magisque monstrificae, quibus barbara dedere nomina confessi lapides esse, non gemmas. nobis satis erit in his coarguisse dira mendacia magorum.
gemmae nascuntur et repente novae ac sine nominibus, sicut olim in metallis aurariis lampsaci unam inventam, quae propter pulchritudinem alexandro regi missa sit, auctor est theophrastus. cochlides, quae nunc volgatissimae, fiunt verius quam nascuntur, in arabia repertis ingentibus glaebis, quae melle excoqui tradunt septenis diebus noctibusque sine intermissione: ita omni terreno vitiosoque decusso purgatam puramque glaebam artificum ingenio varie distingui venas ductusque macularum quam maxime vendibili ratione spectantium, quondamque tantae magnitudinis factas, ut equis regum in oriente frontalia ac pro phaleris pensilia facerent. et alias omnes gemmae mellis decoctu nitescunt, praecipue corsici in omni alio usu acrimonia abhorrentis. quae variae sunt, et ad unitatem excidere calliditati ingeniorum contingit, utque eaedem nomen usitatum non habeant, physis appellant velut ipsius naturae admirationem in iis venditantes.
cum finis nominum non sit - quae persequi non equidem cogito, innumera et graeca vanitate - , indicatis nobilibus gemmis, immo vero etiam plebeis, rariorum genera digna dictu distinxisse satis erit. illud modo meminisse conveniet, increscentibus varie maculis atque verrucis linearumque interveniente multiplici ductu et colore saepius mutari nomina in eadem plerumque materia.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 412