non ego: nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax
contemptis aliis explosa Arbuscula dixit.
men moveat cimex Pantilius, aut cruciet quod
vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus
Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli? 80
Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,
Valgius, et probet haec Octavius, optimus atque
Fuscus, et haec utinam Viscorum laudet uterque!
ambitione relegata te dicere possum,
Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque 85
vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni,
compluris alios, doctos ego quos et amicos
prudens praetereo; quibus haec, sint qualiacumque,
arridere velim, doliturus, si placeant spe
deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, 90
discipularum inter iubeo plorare cathedras.
i, puer, atque meo citus haec subscribe libello.
2.1
Sunt quibus in satira videar nimis acer et ultra
legem tendere opus; sine nervis altera quidquid
composui pars esse putat, similisque meorum
mille die versus deduci posse. Trebati,
quid faciam praescribe. ‘quiescas.’ ne faciam, inquis, 5
omnino versus? ‘aio.’ peream male si non
optimum erat: verum nequeo dormire. ‘ter uncti
transnanto Tiberim somno quibus est opus alto,
irriguumque mero sub noctem corpus habento.
aut si tantus amor scribendi te rapit, aude 10
Caesaris invicti res dicere, multa laborum
praemia laturus.’ cupidum, pater optime, vires
deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis
agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos
aut labentis equo describit vulnera Parthi. 15
‘attamen et iustum poteras et scribere fortem,
Scipiadam ut sapiens Lucilius.’ haud mihi deero
cum res ipsa feret: nisi dextro tempore, Flacci
verba per attentam non ibunt Caesaris aurem,
cui male si palpere recalcitrat undique tutus. 20
‘quanto rectius hoc quam tristi laedere versu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit!’
quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto
accessit fervor capiti numerusque lucernis; 25
Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem
pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum
milia: me pedibus delectat claudere verba
Lucili ritu, nostrum melioris utroque.
ille velut fidis arcana sodalibus olim 30
credebat libris, neque si male cesserat usquam
decurrens alio, neque si bene; quo fit ut omnis
votiva pateat veluti descripta tabella
vita senis. sequor hunc, Lucanus an Appulus anceps:
nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, 35
missus ad hoc, pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,
sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum
incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro
quemquam animantem et me veluti custodiet ensis 40
vagina tectus; quem cur destringere coner
tutus ab infestis latronibus? o pater et rex
Iuppiter, ut pereat positum robigine telum,
nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille
qui me commorit (melius non tangere, clamo), 45
flebit et insignis tota cantabitur urbe.
Cervius iratus leges minitatur et urnam,
Canidia Albuci quibus est inimica venenum,
grande malum Turius, siquid se iudice certes.
ut quo quisque valet suspectos terreat, utque 50
imperet hoc natura potens, sic collige mecum:
dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus
monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti
matrem: nil faciet sceleris pia dextera: mirum,
ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos: 55
sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
ne longum faciam: seu me tranquilla senectus
exspectat seu Mors atris circumvolat alis,
dives, inops, Romae seu fors ita iusserit exsul,
quisquis erit vitae scribam color. ‘o puer, ut sis 60
vitalis metuo, et maiorum ne quis amicus
frigore te feriat.’ quid, cum est Lucilius ausus
primus in hunc operis componere carmina morem,
detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
cederet, introrsum turpis, num Laelius aut qui 65
duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen
ingenio offensi aut laeso doluere Metello
famosisque Lupo cooperto versibus? atqui
primores populi arripuit populumque tributim,
scilicet uni aequus virtuti atque eius amicis. 70
quin ubi se a vulgo et scaena in secreta remorant
virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
nugari cum illo et discincti ludere donec
decoqueretur holus soliti. quidquid sum ego, quamvis
infra Lucili censum ingeniumque, tamen me 75
cum magnis vixisse invita fatebitur usque
invidia, et fragili quaerens illidere dentem
offendet solido; nisi quid tu, docte Trebati,
dissentis. ‘equidem nihil hinc diffindere possum;
sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti 80
incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:
si mala condiderit in quem quis carmina, ius est
iudiciumque.’ esto, si quis mala; sed bona si quis
iudice condiderit laudatus Caesare? si quis
opprobriis dignum latraverit, integer ipse? 85
‘solventur risu tabulae, tu missus abibis.’
2.6
Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,
hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons
et paulum silvae super his foret. auctius atque
di melius fecere. bene est. nil amplius oro,
Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis. 5
si neque maiorem feci ratione mala rem
nec sum facturus vitio culpave minorem,
si veneror stultus nihil horum ‘o si angulus ille
proximus accedat qui nunc denormat agellum!
o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi, 10
thesauro invento qui mercennarius agrum
illum ipsum mercatus aravit, dives amico
Hercule!’ si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro:
pingue pecus domino facias et cetera praeter
ingenium, utque soles custos mihi maximus adsis. 15
ergo ubi me in montis et in arcem ex urbe removi,
quid prius illustrem satiris musaque pedestri?
nec mala me ambitio perdit nec plumbeus Auster
autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.
Matutine pater, seu ‘Iane’ libentius audis, 20
unde homines operum primos vitaeque labores
instituunt, sic dis placitum, tu carminis esto
principium. Romae sponsorem me rapis: ‘eia,
ne prior officio quisquam respondeat, urge.’
sive Aquilo radit terras seu bruma nivalem 25
interiore diem gyro trahit, ire necesse est.
postmodo quod mi obsit clare certumque locuto,
luctandum in turba et facienda iniuria tardis.
‘quid vis, insane,’ et ‘quas res agis?’ improbus urget
iratis precibus; ‘tu pulses omne quod obstat, 30
ad Maecenatem memori si mente recurras?’
hoc iuvat et melli est, non mentiar. at simul atras
ventum est Esquilias aliena negotia centum
/> per caput et circa saliunt latus. ‘ante secundam
Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.’ 35
‘de re communi scribae magna atque nova te
orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.’
‘imprimat his, cura, Maecenas signa tabellis.’
dixeris, ‘experiar’: ‘si vis, potes,’ addit et instat.
septimus octavo propior iam fugerit annus 40
ex quo Maecenas me coepit habere suorum
in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda
vellet iter faciens et cui concredere nugas
hoc genus, ‘hora quota est?’ ‘Thraex est Gallina Syro par?’
‘matutina parum cautos iam frigora mordent’: 45
et quae rimosa bene deponuntur in aure.
per totum hoc tempus subiectior in diem et horam
invidiae noster. ludos spectaverat una,
luserat in campo: ‘Fortunae filius!’ omnes.
frigidus a Rostris manat per compita rumor: 50
quicumque obvius est me consulit: ‘o bone, nam te
scire, deos quoniam propius contingis, oportet,
numquid de Dacis audisti?’ nil equidem. ‘ut tu
semper eris derisor!’ at omnes di exagitent me
si quicquam. ‘quid, militibus promissa Triquetra 55
praedia Caesar an est Itala tellure daturus?’
iurantem me scire nihil mirantur ut unum
scilicet egregii mortalem altique silenti.
perditur haec inter misero lux non sine votis:
o rus, quando ego te aspiciam? quandoque licebit 60
nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis
ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?
o quando faba Pythagorae cognata simulque
uncta satis pingui ponentur holuscula lardo?
o noctes cenaeque deum! quibus ipse meique 65
ante Larem proprium vescor vernasque procaces
pasco libatis dapibus. prout cuique libido est
siccat inaequalis calices conviva, solutus
legibus insanis, seu quis capit acria fortis
pocula seu modicis uvescit laetius. ergo 70
sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
nec male necne Lepos saltet; sed quod magis ad nos
pertinet et nescire malum est agitamus: utrumne
divitiis homines an sint virtute beati;
quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos; 75
et quae sit natura boni summumque quid eius.
Cervius haec inter vicinus garrit anilis
ex re fabellas. si quis nam laudat Arelli
sollicitas ignarus opes, sic incipit: ‘olim
rusticus urbanum murem mus paupere fertur 80
accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,
asper et attentus quaesitis, ut tamen artum
solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille
sepositi ciceris nec longae invidit avenae,
aridum et ore ferens acinum semesaque lardi 85
frusta dedit, cupiens varia fastidia cena
vincere tangentis male singula dente superbo;
cum pater ipse domus palea porrectus in horna
esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
tandem urbanus ad hunc “quid te iuvat” inquit, “amice, 90
praerupti nemoris patientem vivere dorso?
vis tu homines urbemque feris praeponere silvis?
carpe viam, mihi crede, comes; terrestria quando
mortalis animas vivunt sortita, neque ulla est
aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa, 95
dum licet, in rebus iucundis vive beatus;
vive memor, quam sis aevi brevis.” haec ubi dicta
agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde
ambo propositum peragunt iter, urbis aventes
moenia nocturni subrepere. iamque tenebat 100
nox medium caeli spatium, cum ponit uterque
in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco
tincta super lectos canderet vestis eburnos,
multaque de magna superessent fercula cena,
quae procul exstructis inerant hesterna canistris. 105
ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit
agrestem, veluti succinctus cursitat hospes
continuatque dapes nec non verniliter ipsis
fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.
ille cubans gaudet mutata sorte bonisque 110
rebus agit laetum convivam, cum subito ingens
valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
currere per totum pavidi conclave, magisque
exanimes trepidare, simul domus alta Molossis
personuit canibus. tum rusticus: “haud mihi vita 115
est opus hac” ait et “valeas: me silva cavusque
tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.”’
2.8
Ut Nasidieni iuvit te cena beati?
nam mihi quaerenti convivam dictus here illic
de medio potare die. ‘sic ut mihi numquam
in vita fuerit melius.’ da, si grave non est,
quae prima iratum ventrem placaverit esca. 5
‘in primis Lucanus aper; leni fuit Austro
captus, ut aiebat cenae pater; acria circum
rapula, lactucae, radices, qualia lassum
pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.
his ubi sublatis puer alte cinctus acernam 10
gausape purpureo mensam pertersit, et alter
sublegit quodcumque iaceret inutile quodque
posset cenantis offendere; ut Attica virgo
cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes
Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers. 15
hic erus: “Albanum, Maecenas, sive Falernum
te magis appositis delectat, habemus utrumque.”’
divitias miseras! sed quis cenantibus una,
Fundani, pulchre fuerit tibi, nosse laboro.
‘summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra, 20
si memini, Varius; cum Servilio Balatrone
Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras.
Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra
ridiculus totas simul absorbere placentas;
Nomentanus ad hoc, qui siquid forte lateret 25
indice monstraret digito: nam cetera turba,
nos, inquam, cenamus avis, conchylia, piscis,
longe dissimilem noto celantia sucum;
ut vel continuo patuit cum passeris atque
ingustata mihi porrexerat ilia rhombi. 30
post hoc me docuit melimela rubere minorem
ad lunam delecta: quid hoc intersit ab ipso
audieris melius. tum Vibidius Balatroni:
“nos nisi damnose bibimus moriemur inulti,”
et calices poscit maiores. vertere pallor 35
tum parochi faciem nil sic metuentis ut acris
potores, vel quod male dicunt liberius vel
fervida quod subtile exsurdant vina palatum.
invertunt Allifanis vinaria tota
Vibidius Balatroque, secutis omnibus; imi 40
convivae lecti nihilum nocuere lagoenis.
adfertur squillas inter murena natantis
in patina porrecta. sub hoc erus: “haec gravida” inquit
“capta est, deterior post partum carne futura.
his mixtum ius est: oleo quod prima Venafri 45
pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi;
vino quinquenni, verum citra mare nato,
dum coquitur (cocto Chium sic convenit, ut non
hoc magis ullum aliud); pipere albo, non sine aceto
quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam. 50
erucas viridis, inulas ego primus amaras
monstravi incoquere, illutos Curtillus echinos,
ut melius muria quod testa marina remittat.”
interea suspensa gravis aulaea ruinas
>
in patinam fecere, trahentia pulveris atri 55
quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
nos maius veriti, postquam nihil esse pericli
sensimus, erigimur. Rufus posito capite, ut si
filius immaturus obisset, flere. quis esset
finis ni sapiens sic Nomentanus amicum 60
tolleret “heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
te deus? ut semper gaudes illudere rebus
humanis!” Varius mappa compescere risum
vix poterat. Balatro suspendens omnia naso
“haec est condicio vivendi” aiebat, “eoque 65
responsura tuo numquam est par fama labori.
tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
sollicitudine districtum, ne panis adustus,
ne male conditum ius apponatur, ut omnes
praecincti recte pueri comptique ministrent! 70
adde hos praeterea casus, aulaea ruant si,
ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.
sed convivatoris uti ducis ingenium res
adversae nudare solent, celare secundae.”
Nasidienus ad haec “tibi di quaecumque preceris 75
commoda dent! ita vir bonus es convivaque comis”:
et soleas poscit. tum in lecto quoque videres
stridere secreta divisos aure susurros.’
‘nullos his mallem ludos spectasse; sed illa
redde age quae deinceps risisti.’ ‘Vibidius dum 80
quaerit de pueris num sit quoque fracta lagoena,
quod sibi poscenti non dantur pocula, dumque
ridetur fictis rerum, Balatrone secundo,
Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte
emendaturus fortunam: deinde secuti 85
mazonomo pueri magno discerpta ferentes
membra gruis sparsi sale multo, non sine farre,
pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae,
et leporum avulsos, ut multo suavius, armos,
quam si cum lumbis quis edit; tum pectore adusto 90
vidimus et merulas poni et sine clune palumbes,
suavis res, si non causas narraret earum et
naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,
ut nihil omnino gustaremus, velut illis
Canidia adflasset peior serpentibus Afris.’
PERSIUS
Prologus
Nec fonte labra prolui caballino
nec in bicipiti somniasse Parnaso
memini, ut repente sic poeta prodirem.
Heliconidasque pallidamque Pirenen
illis remitto quorum imagines lambunt 5
hederae sequaces; ipse semipaganus
ad sacra vatum carmen adfero nostrum.
Latin Verse Satire Page 9