Delphi Complete Works of Lucretius

Home > Other > Delphi Complete Works of Lucretius > Page 60
Delphi Complete Works of Lucretius Page 60

by Titus Lucretius Carus


  90 quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.

  hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest

  non radii solis neque lucida tela diei

  discutiant, sed naturae species ratioque.

  Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,

  95 in quo consilium vitae regimenque locatum est,

  esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes

  atque oculei partes animantis totius extant.

  * * *

  sensum animi certa non esse in parte locatum,

  verum habitum quendam vitalem corporis esse,

  100 harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos

  vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;

  ut bona saepe valetudo cum dicitur esse

  corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,

  sic animi sensum non certa parte reponunt;

  105 magno opere in quo mi diversi errare videntur.

  Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,

  cum tamen ex alia laetamur parte latenti;

  et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,

  cum miser ex animo laetatur corpore toto;

  110 non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,

  in nullo caput interea sit forte dolore.

  Praeterea molli cum somno dedita membra

  effusumque iacet sine sensu corpus honustum,

  est aliud tamen in nobis quod tempore in illo

  115 multimodis agitatur et omnis accipit in se

  laetitiae motus et curas cordis inanis.

  Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis

  esse neque harmonia corpus sentire solere,

  principio fit uti detracto corpore multo

  120 saepe tamen nobis in membris vita moretur.

  Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris

  diffugere forasque per os est editus aër,

  deserit extemplo venas atque ossa relinquit;

  noscere ut hinc possis non aequas omnia partis

  125 corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,

  sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis

  semina, curare in membris ut vita moretur.

  est igitur calor ac ventus vitalis in ipso

  corpore, qui nobis moribundos deserit artus.

  130 quapropter quoniam est animi natura reperta

  atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai

  nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,

  sive aliunde ipsi porro traxere et in illam

  transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.

  135 quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.

  Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri

  inter se atque unam naturam conficere ex se,

  sed caput esse quasi et dominari in corpore toto

  consilium, quod nos animum mentemque vocamus.

  140 idque situm media regione in pectoris haeret.

  hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum

  laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.

  cetera pars animae per totum dissita corpus

  paret et ad numen mentis momenque movetur.

  145 idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,

  cum neque res animam neque corpus commovet una.

  et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore

  laeditur in nobis, non omni concruciamur

  corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse

  150 laetitiaque viget, cum cetera pars animai

  per membra atque artus nulla novitate cietur;

  verum ubi vementi magis est commota metu mens,

  consentire animam totam per membra videmus

  sudoresque ita palloremque existere toto

  155 corpore et infringi linguam vocemque aboriri,

  caligare oculos, sonere auris, succidere artus,

  denique concidere ex animi terrore videmus

  saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit

  esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi

  160 percussa est, exim corpus propellit et icit.

  Haec eadem ratio naturam animi atque animai

  corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,

  corripere ex somno corpus mutareque vultum

  atque hominem totum regere ac versare videtur,

  165 quorum nil fieri sine tactu posse videmus

  nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst

  corporea natura animum constare animamque?

  praeterea pariter fungi cum corpore et una

  consentire animum nobis in corpore cernis.

  170 si minus offendit vitam vis horrida teli

  ossibus ac nervis disclusis intus adacta,

  at tamen insequitur languor terraeque petitus

  suavis et in terra mentis qui gignitur aestus

  inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.

  175 ergo corpoream naturam animi esse necessest,

  corporeis quoniam telis ictuque laborat.

  Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde

  constiterit pergam rationem reddere dictis.

  principio esse aio persuptilem atque minutis

  180 perquam corporibus factum constare. id ita esse

  hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.

  Nil adeo fieri celeri ratione videtur,

  quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;

  ocius ergo animus quam res se perciet ulla,

  185 ante oculos quorum in promptu natura videtur.

  at quod mobile tanto operest, constare rutundis

  perquam seminibus debet perquamque minutis,

  momine uti parvo possint inpulsa moveri.

  namque movetur aqua et tantillo momine flutat,

  190 quippe volubilibus parvisque creata figuris.

  at contra mellis constantior est natura

  et pigri latices magis et cunctantior actus:

  haeret enim inter se magis omnis materiai

  copia, ni mirum quia non tam levibus extat

  195 corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.

  namque papaveris aura potest suspensa levisque

  cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,

  at contra lapidum coniectum spicarumque

  noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam

  200 et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;

  at contra quae cumque magis cum pondere magno

  asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.

  nunc igitur quoniamst animi natura reperta

  mobilis egregie, perquam constare necessest

  205 corporibus parvis et levibus atque rutundis.

  quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus

  utilis invenietur et opportuna cluebit.

  Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,

  quam tenui constet textura quamque loco se

  210 contineat parvo, si possit conglomerari,

  quod simul atque hominem leti secura quies est

  indepta atque animi natura animaeque recessit,

  nil ibi libatum de toto corpore cernas

  ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,

  215 vitalem praeter sensum calidumque vaporem.

  ergo animam totam perparvis esse necessest

  seminibus nexam per venas viscera nervos,

  qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,

  extima membrorum circumcaesura tamen se

  220 incolumem praestat nec defit ponderis hilum.

  quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum

  spiritus unguenti suavis diffugit in auras

  aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;

  nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur

  225 propterea neque detractum de pondere quicquam,

  ni mirum quia multa minutaque semina sucos

  efficiunt et odorem in toto corpore rerum.

 
quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque

  scire licet perquam pauxillis esse creatam

  230 seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.

  Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.

  tenvis enim quaedam moribundos deserit aura

  mixta vapore, vapor porro trahit aëra secum;

  nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et aër;

  235 rara quod eius enim constat natura, necessest

  aëris inter eum primordia multa moveri.

  iam triplex animi est igitur natura reperta;

  nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,

  nil horum quoniam recipit mens posse creare

  240 sensiferos motus, quae denique mente volutat.

  quarta quoque his igitur quaedam natura necessest

  adtribuatur; east omnino nominis expers;

  qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat

  nec magis e parvis et levibus ex elementis;

  245 sensiferos motus quae didit prima per artus.

  prima cietur enim, parvis perfecta figuris,

  inde calor motus et venti caeca potestas

  accipit, inde aër, inde omnia mobilitantur:

  concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt

  250 omnia, postremis datur ossibus atque medullis

  sive voluptas est sive est contrarius ardor.

  nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre

  permanare malum, quin omnia perturbentur

  usque adeo ut vitae desit locus atque animai

  255 diffugiant partes per caulas corporis omnis.

  sed plerumque fit in summo quasi corpore finis

  motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.

  Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque

  compta modis vigeant rationem reddere aventem

  260 abstrahit invitum patrii sermonis egestas;

  sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.

  inter enim cursant primordia principiorum

  motibus inter se, nihil ut secernier unum

  possit nec spatio fieri divisa potestas,

  265 sed quasi multae vis unius corporis extant.

  quod genus in quovis animantum viscere volgo

  est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his

  omnibus est unum perfectum corporis augmen,

  sic calor atque aër et venti caeca potestas

  270 mixta creant unam naturam et mobilis illa

  vis, initum motus ab se quae dividit ollis,

  sensifer unde oritur primum per viscera motus.

  nam penitus prorsum latet haec natura subestque

  nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro

  275 atque anima est animae proporro totius ipsa.

  quod genus in nostris membris et corpore toto

  mixta latens animi vis est animaeque potestas,

  corporibus quia de parvis paucisque creatast,

  sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis

  280 corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa

  proporrost anima et dominatur corpore toto.

  consimili ratione necessest ventus et aër

  et calor inter se vigeant commixta per artus

  atque aliis aliud subsit magis emineatque,

  285 ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,

  ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas

  aëris interemant sensum diductaque solvant.

  est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira

  cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;

  290 est et frigida multa, comes formidinis, aura,

  quae ciet horrorem membris et concitat artus;

  est etiam quoque pacati status aëris ille,

  pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.

  sed calidi plus est illis quibus acria corda

  295 iracundaque mens facile effervescit in ira,

  quo genere in primis vis est violenta leonum,

  pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes

  nec capere irarum fluctus in pectore possunt.

  at ventosa magis cervorum frigida mens est

  300 et gelidas citius per viscera concitat auras,

  quae tremulum faciunt membris existere motum.

  at natura boum placido magis aëre vivit

  nec nimis irai fax umquam subdita percit

  fumida, suffundens caecae caliginis umbra,

  305 nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;

  interutrasque sitast cervos saevosque leones.

  sic hominum genus est: quamvis doctrina politos

  constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit

  naturae cuiusque animi vestigia prima.

  310 nec radicitus evelli mala posse putandumst,

  quin proclivius hic iras decurrat ad acris,

  ille metu citius paulo temptetur, at ille

  tertius accipiat quaedam clementius aequo.

  inque aliis rebus multis differre necessest

  315 naturas hominum varias moresque sequacis;

  quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas

  nec reperire figurarum tot nomina quot sunt

  principiis, unde haec oritur variantia rerum.

  illud in his rebus video firmare potesse,

  320 usque adeo naturarum vestigia linqui

  parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,

  ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.

  Haec igitur natura tenetur corpore ab omni

  ipsaque corporis est custos et causa salutis;

  325 nam communibus inter se radicibus haerent

  nec sine pernicie divelli posse videntur.

  quod genus e thuris glaebis evellere odorem

  haud facile est, quin intereat natura quoque eius,

  sic animi atque animae naturam corpore toto

  330 extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.

  inplexis ita principiis ab origine prima

  inter se fiunt consorti praedita vita,

  nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur

  corporis atque animi seorsum sentire potestas,

  335 sed communibus inter eas conflatur utrimque

  motibus accensus nobis per viscera sensus.

  Praeterea corpus per se nec gignitur umquam

  nec crescit neque post mortem durare videtur.

  non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,

  340 qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,

  sed manet incolumis, non, inquam, sic animai

  discidium possunt artus perferre relicti,

  sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.

  ex ineunte aevo sic corporis atque animai

  345 mutua vitalis discunt contagia motus,

  maternis etiam membris alvoque reposta,

  discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;

  ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,

  coniunctam quoque naturam consistere eorum.

  350 Quod super est, siquis corpus sentire refutat

  atque animam credit permixtam corpore toto

  suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,

  vel manifestas res contra verasque repugnat.

  quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,

  355 si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?

  ‘at dimissa anima corpus caret undique sensu.’

  perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo

  multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.

  Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,

  360 sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,

  difficilest, contra cum sensus ducat eorum;

  sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,

  fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,

  lumina luminibus quia nobis praepediuntur.

  365 quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,

  ostia suscipiunt ull
um reclusa laborem.

  praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,

  iam magis exemptis oculis debere videtur

  cernere res animus sublatis postibus ipsis.

  370 Illud in his rebus nequaquam sumere possis,

  Democriti quod sancta viri sententia ponit,

  corporis atque animi primordia singula primis

  adposita alternis, variare ac nectere membra.

  nam cum multo sunt animae elementa minora

  375 quam quibus e corpus nobis et viscera constant,

  tum numero quoque concedunt et rara per artus

  dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,

  quantula prima queant nobis iniecta ciere

  corpora sensiferos motus in corpore, tanta

  380 intervalla tenere exordia prima animai.

  nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum

  corpore nec membris incussam sidere cretam,

  nec nebulam noctu neque arani tenvia fila

  obvia sentimus, quando obretimur euntes,

  385 nec supera caput eiusdem cecidisse vietam

  vestem nec plumas avium papposque volantis,

  qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,

  nec repentis itum cuiusvis cumque animantis

  sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,

  390 corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.

  usque adeo prius est in nobis multa ciendum

  quam primordia sentiscant concussa animai,

  semina corporibus nostris inmixta per artus,

  et quam in his intervallis tuditantia possint

  395 concursare coire et dissultare vicissim.

  Et magis est animus vitai claustra coërcens

  et dominantior ad vitam quam vis animai.

  nam sine mente animoque nequit residere per artus

  temporis exiguam partem pars ulla animai,

  400 sed comes insequitur facile et discedit in auras

  et gelidos artus in leti frigore linquit.

  at manet in vita cui mens animusque remansit,

  quamvis est circum caesis lacer undique membris;

  truncus adempta anima circum membrisque remota

  405 vivit et aetherias vitalis suscipit auras;

  si non omnimodis, at magna parte animai

  privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;

  ut, lacerato oculo circum si pupula mansit

  incolumis, stat cernundi vivata potestas,

  410 dum modo ne totum corrumpas luminis orbem

  et circum caedas aciem solamque relinquas;

  id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.

  at si tantula pars oculi media illa peresa est,

  occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,

  415 incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.

  hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.

  Nunc age, nativos animantibus et mortalis

 

‹ Prev