by Martial
Esse tibi videor saevus nimiumque gulosus,
qui propter cenam, Rustice, caedo cocum.
si levis ista tibi flagrorum causa videtur,
ex qua vis causa vapulet ergo cocus?
XXVII
Munera qui tibi dat locupleti, Gaure, senique,
si sapis et sentis, hoc tibi ait “Morere.”
XXIX
Disticha qui scribit, puto, vult brevitate placere.
quid prodest brevitas, dic mihi, si liber est?
XXXV
Cum sitis similes paresque vita,
uxor pessima, pessimus maritus,
miror non bene convenire vobis.
XLI
“Tristis Athenagoras non misit munera nobis
quae medio brumae mittere mense solet.”
An sit Athenagoras tristis, Faustine, videbo:
me certe tristem fecit Athenagoras.
XLIII
Effert uxores Fabius, Chrestilla maritos,
funereamque toris quassat uterque facem.
victores committe, Venus: quos iste manebit
exitus una duos ut Libitina ferat.
LXI
Livet Charinus, rumpitur, furit, plorat
et quaerit altos unde pendeat ramos:
non iam quod orbe cantor et legor toto,
nec umbilicis quod decorus et cedro
spargor per omnes Roma quas tenet gentes:
sed quod sub urbe rus habemus aestivum
vehimurque mulis non ut ante conductis.
Quid inprecabor, o Severe, liventi?
hoc opto: mulas habeat et suburbanum.
LXIX
Miraris veteres, Vacerra, solos
nec laudas nisi mortuos poetas.
ignoscas petimus, Vacerra: tanti
non est, ut placeam tibi, perire.
LXXI
Quattuor argenti libras mihi tempore brumae
misisti ante annos, Postumiane, decem;
speranti plures—nam stare aut crescere debent
munera—venerunt plusve minusve duae;
tertius et quartus multo inferiora tulerunt;
libra fuit quinto Septiciana quidem;
besalem ad scutulam sexto pervenimus anno;
post hunc in cotula rasa selibra data est;
octavus ligulam misit sextante minorem;
nonus acu levius vix cocleare tulit.
quod mittat nobis decumus iam non habet annus:
quattuor ad libras, Postumiane, redi.
LXXIX
Omnis aut vetulas habes amicas
aut turpis vetulisque foediores.
has ducis comites trahisque tecum
per convivia, porticus, theatra.
sic formosa, Fabulla, sic puella es.
LIBER IX
IV
Aureolis futui cum possit Galla duobus
et plus quam futui, si totidem addideris:
aureolos a te cur accipit, Aeschyle, denos?
non fellat tanti Galla. Quid ergo? Tacet.
VI
Dicere de Libycis reduci tibi gentibus, Afer,
continuis volui quinque diebus Have:
“Non vacat” aut “dormit” dictum est bis terque reverso.
Iam satis est: non vis, Afer, havere: vale.
IX
Cenes, Canthare, cum foris libenter,
clamas et maledicis et minaris.
deponas animos truces monemus:
liber non potes et gulosus esse.
XXXIII
Audieris in quo, Flacce, balneo plausum,
Maronis illic esse mentulam scito.
LX
Seu tu Paestanis genita es seu Tiburis arvis,
seu rubuit tellus Tuscula flore tuo,
seu Praenestino te vilica legit in horto,
seu modo Campani gloria ruris eras:
pulchrior ut nostro videare corona Sabino,
de Nomentano te putet esse meo.
LXVIII
Quid tibi nobiscum est, ludi scelerate magister,
invisum pueris virginibusque caput?
nondum cristati rupere silentia galli:
murmure iam saevo verberibusque tonas.
tam grave percussis incudibus aera resultant,
causidicum medio cum faber aptat equo:
mitior in magno clamor furit amphitheatro,
vincenti parmae cum sua turba favet.
vicini somnum—non tota nocte—rogamus:
nam vigilare leve est, pervigilare grave est.
discipulos dimitte tuos. Vis, garrule, quantum
accipis ut clames, accipere ut taceas?
LXX
Dixerat “o mores! o tempora!” Tullius olim,
sacrilegum strueret cum Catilina nefas,
cum gener atque socer diris concurreret armis
maestaque civili caede maderet humus.
cur nunc “o mores!” cur nunc “o tempora!” dicis?
quod tibi non placeat, Caeciliane, quid est?
nulla ducum feritas, nulla est insania ferri;
pace frui certa laetitiaque licet.
Non nostri faciunt tibi quod tua tempora sordent,
sed faciunt mores, Caeciliane, tui.
LXXXI
Lector et auditor nostros probat, Aule, libellos,
sed quidam exactos esse poeta negat.
non nimium curo: nam cenae fercula nostrae
malim convivis quam placuisse cocis.
LXXXV
Languidior noster si quando est Paulus, Atili,
non se, convivas abstinet ille suos.
Tu languore quidem subito fictoque laboras,
sed mea porrexit sportula, Paule, pedes.
LXXXVIII
Cum me captares, mittebas munera nobis:
postquam cepisti, das mihi, Rufe, nihil.
ut captum teneas, capto quoque munera mitte,
de cavea fugiat ne male pastus aper.
LIBER X
VIII
Nubere Paula cupit nobis, ego ducere Paulam
nolo: anus est. Vellem, si magis esset anus.
XV
Cedere de nostris nulli te dicis amicis.
sed, sit ut hoc verum, quid, rogo, Crispe, facis?
mutua cum peterem sestertia quinque, negasti,
non caperet nummos cum gravis arca tuos.
quando fabae nobis modium farrisve dedisti,
cum tua Niliacus rura colonus aret?
quando brevis gelidae missa est toga tempore brumae?
argenti venit quando selibra mihi?
Nil aliud video quo te credamus amicum
quam quod me coram pedere, Crispe, soles.
XVI
Dotatae uxori cor harundine fixit acuta,
sed dum ludit Aper: ludere novit Aper.
XIX
Nec vocat ad cenam Marius, nec munera mittit,
nec spondet, nec volt credere, sed nec habet.
turba tamen non dest sterilem quae curet amicum.
Eheu! quam fatuae sunt tibi, Roma, togae!
XLIII
Septima iam, Phileros, tibi conditur uxor in agro.
Plus nulli, Phileros, quam tibi reddit ager.
XLVII
Vitam quae faciant beatiorem,
iucundissime Martialis, haec sunt:
res non parta labore sed relicta;
non ingratus ager, focus perennis;
lis numquam, toga rara, mens quieta;
vires ingenuae, salubre corpus;
prudens simplicitas, pares amici;
convictu
s facilis, sine arte mensa;
nox non ebria sed soluta curis;
non tristis torus et tamen pudicus;
somnus qui faciat breves tenebras:
quod sis esse velis nihilque malis;
summum nec metuas diem nec optes.
LIV
Mensas, Ole, bonas ponis, sed ponis opertas.
Ridiculum est: possum sic ego habere bonas.
LV
Arrectum quotiens Marulla penem
pensavit digitis diuque mensa est,
libras, scripula sextulasque dicit;
idem post opus et suas palaestras
loro cum similis iacet remisso,
quanto sit levior Marulla dicit.
Non ergo est manus ista, sed statera.
LIX
Consumpta est uno si lemmate pagina, transis,
et breviora tibi, non meliora placent.
dives et ex omni posita est instructa macello
cena tibi, sed te mattea sola iuvat.
Non opus est nobis nimium lectore guloso;
hunc volo, non fiat qui sine pane satur.
LXI
Hic festinata requiescit Erotion umbra,
crimine quam fati sexta peremit hiems.
quisquis eris nostri post me regnator agelli,
manibus exiguis annua iusta dato:
sic lare perpetuo, sic turba sospite solus
flebilis in terra sit lapis iste tua.
LXXIV
Iam parce lasso, Roma, gratulatori,
lasso clienti. Quamdiu salutator
anteambulones et togatulos inter
centum merebor plumbeos die toto,
cum Scorpus una quindecim graves hora
ferventis auri victor auferat saccos?
Non ego meorum praemium libellorum
—quid enim merentur?—Apulos velim campos;
non Hybla, non me spicifer capit Nilus,
nec quae paludes delicata Pomptinas
ex arce clivi spectat uva Setini.
Quid concupiscam quaeris ergo? Dormire.
LXXX
Plorat Eros, quotiens maculosae pocula murrae
inspicit aut pueros nobiliusve citrum,
et gemitus imo ducit de pectore quod non
tota miser coemat Saepta feratque domum.
Quam multi faciunt quod Eros sed lumine sicco!
pars maior lacrimas ridet et intus habet.
LXXXV
Iam senior Ladon Tiberinae nauta carinae
proxima dilectis rura paravit aquis.
quae cum saepe vagus premeret torrentibus undis
Thybris et hiberno rumperet arva lacu,
emeritam puppim, ripa quae stabat in alta,
inplevit saxis obposuitque vadis.
sic nimias avertit aquas. Quis credere posset?
auxilium domino mersa carina tulit.
XC
Quid vellis vetulum, Ligeia, cunnum?
quid busti cineres tui lacessis?
tales munditiae decent puellas—
nam tu iam nec anus potes videri—;
istud, crede mihi, Ligeia, belle
non mater facit Hectoris, sed uxor.
Erras si tibi cunnus hic videtur,
ad quem mentula pertinere desît.
quare si pudor est, Ligeia, noli
barbam vellere mortuo leoni.
XCIV
Non mea Massylus servat pomaria serpens,
regius Alcinoi nec mihi servit ager,
sed Nomentana securus germinat hortus
arbore, nec furem plumbea mala timent.
Haec igitur media quae sunt modo nata Subura
mittimus autumni cerea poma mei.
XCVII
Dum levis arsura struitur Libitina papyro,
dum murram et casias flebilis uxor emit,
iam scrobe, iam lecto, iam pollinctore parato,
heredem scripsit me Numa: convaluit.
LIBER XI
XVII
Non omnis nostri nocturna est pagina libri:
invenies et quod mane, Sabine, legas.
XVIII
Donasti, Lupe, rus sub urbe nobis;
sed rus est mihi maius in fenestra.
rus hoc dicere, rus potes vocare?
in quo ruta facit nemus Dianae,
argutae tegit ala quod cicadae,
quod formica die comedit uno,
clusae cui folium rosae corona est;
in quo non magis invenitur herba
quam Cosmi folium piperve crudum;
in quo nec cucumis iacere rectus
nec serpens habitare tota possit.
urucam male pascit hortus unam,
consumpto moritur culix salicto,
et talpa est mihi fossor atque arator.
non boletus hiare, non mariscae
ridere aut violae patere possunt.
finis mus populatur et colono
tamquam sus Calydonius timetur,
et sublata volantis ungue Prognes
in nido seges est hirundinino;
et cum stet sine falce mentulaque,
non est dimidio locus Priapo.
vix implet cocleam peracta messis,
et mustum nuce condimus picata.
Errasti, Lupe, littera sed una:
nam quo tempore praedium dedisti,
mallem tu mihi prandium dedisses.
XIX
Quaeris cur nolim te ducere, Galla? Diserta es.
saepe soloecismum mentula nostra facit.
XXIV
Dum te prosequor et domum reduco,
aurem dum tibi praesto garrienti,
et quidquid loqueris facisque laudo,
quot versus poterant, Labulle, nasci!
hoc damnum tibi non videtur esse,
si quod Roma legit, requirit hospes,
non deridet eques, tenet senator,
laudat causidicus, poeta carpit,
propter te perit—hoc, Labulle, verum est?
Hoc quisquam ferat? ut tibi tuorum
sit maior numerus togatulorum,
librorum mihi sit minor meorum?
Triginta prope iam diebus una est
nobis pagina vix peracta. Sic fit
cum cenare domi poeta non vult.
XXIX
Languida cum vetula tractare virilia dextra
coepisti, iugulor pollice, Phylli, tuo:
nam cum me murem, cum me tua lumina dicis,
horis me refici vix puto posse decem.
Blanditias nescis: “dabo” dic “tibi milia centum
et dabo Setini iugera culta soli;
accipe vina, domum, pueros, chrysendeta, mensas.”
Nil opus est digitis: sic mihi, Phylli, frica.
XXXV
Ignotos mihi cum voces trecentos,
quare non veniam vocatus ad te
miraris quererisque litigasque.
Solus ceno, Fabulle, non libenter.
XXXIX
Cunarum fueras motor, Charideme, mearum
et pueri custos adsiduusque comes.
iam mihi nigrescunt tonsa sudaria barba
et queritur labris puncta puella meis;
sed tibi non crevi: te noster vilicus horret,
te dispensator, te domus ipsa pavet.
ludere nec nobis nec tu permittis amare;
nil mihi vis et vis cuncta licere tibi.
corripis, observas, quereris, suspiria ducis,
et vix a ferulis temperat ira tua.
si Tyrios sumpsi cultus unxive capillos,
exclamas “Numquam fecerat ista pater”;
et numeras nostros adstricta fronte trientes,
tamquam de cella sit cadus ille tua.
Desine; non possum libertum ferre Catonem.
esse virum iam me dicet amica tibi.
LVI
Quod nimium mortem, Chaeremon Stoice, laudas,
vis animum mirer suspiciamque tuum?
hanc tibi virtutem fracta facit urceus ansa,
et tristis nullo qui tepet igne focus,
et teges et cimex et nudi sponda grabati,
et brevis atque eadem nocte dieque toga.
O quam magnus homo es qui faece rubentis aceti
et stipula et nigro pane carere potes!
Leuconicis agedum tumeat tibi culcita lanis
constringatque tuos purpura pexa toros,
dormiat et tecum qui cum modo Caecuba miscet
convivas roseo torserat ore puer:
o quam tu cupies ter vivere Nestoris annos
et nihil ex ulla perdere luce voles!
Rebus in angustis facile est contemnere vitam:
fortiter ille facit qui miser esse potest.