Hic rex fatigatus statuerat soluta obsidione Aegyptum petere. [2] Quippe cum Asiam ingenti velocitate percucurrisset, circa muros unius urbis haerebat tot maximarum rerum opportunitate dimissa. Ceterum tam discedere inritum quam morari pudebat, famam quoque, qua plura quam armis everterat, ratus leviorem fore, si Tyrum quasi testem, se posse vinci, reliquisset. Igitur ne quid inexpertum omitteret, plures naves ad moveri iubet delectosque militum inponi. [3] Et forte belua invisitatae magnitudinis super ipsos fluctus dorso eminens ad molem, quam Macedones iecerant, ingens corpus adplicuit diverberatisque fructibus adlevans semet utrimque conspecta est: [4] deinde a capite molis rursus alto se inmersit ac modo super undas eminens magna sui parte, modo superfusis fluctibus condita haud procul munimentis urbis se mersit. [5] Utrisque laetus fuit beluae aspectus: Macedones iter iaciendo operi monstrasse eam augurabantur, Tyrii Neptunum, occupati maris vindicem, abripuisse beluam ac molem brevi profecto ruituram. Laetique omine eo ad epulas dilapsi oneravere se vino, quo graves orto sole navigia conscendunt redimita floribus coronisque: adeo victoriae non omen modo, sed etiam gratulationem praeceperant. [6] Forte rex classem in diversam partem agi iusserat xxx minoribus navigiis relictis in litore: (??) quibus Tyrii duobus captis cetera ingenti terruerunt [p. 55] metu, donec suorum clamore audito Alexander classem litori, a quo fremitus acciderant, admovit. [7] Prima e Macedonum navibus quinqueremis velocitate inter ceteras eminens occurrit: quam ut conspexere Tyriae, duae ex diverso in latera eius invectae sunt, in quarum alteram quinqueremis eadem concitata et ipsa rostro icta est et illam invicem tenuit. [8] Iamque ea, quae non cohaerebat, libero impetu est vecta in aliud quinqueremis latus. Invehebatur tum opportunitate mira triremis e classe Alexandri in eam ipsam, quae quinqueremi inminebat, tanta vi, ut Tyrius gubernator in mare excuteretur e puppi. [9] Plures deinde Macedonum naves superveniunt, et rex quoque aderat, cum . Tyrii inhibentes remis aegre evellere navem, quae haerebat, portumque omnia simul navigia repetunt. Confestim rex insecutus portum quidem intrare non potuit, cum procul e muris missilibus summoveretur, naves autem omnes fere aut demersit aut cepit. [10] Biduo deinde ad quietem dato militibus iussisque et classem et machinas pariter admovere, ut undique territis instaret, ipse in altissimam turrem ascendit ingenti animo, periculo maiore: quippe regio insigni et armis fulgentibus conspicuus unus praecipue telis petebatur. [11] Et digna prorsus spectaculo edidit: multos e muris propugnantes hasta transfixit, quosdam etiam comminus gladio clipeoque inpulsos praecipitavit. Quippe turris, ex qua dimicabat, muris hostium propemodum cohaerebat. [12] Iamque crebris arietibus saxo- [p. 56] rum conpage laxata munimenta defecerant et classis intraverat portum et quidam Macedonum in turres hostium desertas evaserant, cum Tyrii tot simul malis victi alii supplices in templa confugiunt, alii foribus aedium obseratis occupant liberum mortis arbitrium, nonnulli ruunt in hostem haud inulti tamen perituri, [13] magna pars summa tectorum obtinebat saxa et, quidquid fors in manus dederat, ingerentes subeuntibus. Alexander exceptis, qui in templa confugerant, omnes interfici ignemque tectis inici iubet. [14] His per praecones pronuntiatis nemo tamen armatus opem a dis petere sustinuit: pueri virginesque templa conpleverant, viri in vestibulo suarum quisque aedium stabant, [15] parata saevientibus turba. Multis tamen saluti fuere Sidonii, qui intra Macedonum praesidia erant. Hi urbem quidem inter victores intraverant, sed cognationis cum Tyriis memores — quippe utramque urbem Agenorem condidisse credebant — multos Tyriorum clam protegentes ad sua perduxere navigia: quibus occultatis Sidona devecti sunt. [16] XV milia hoc furto subducta saevitiae sunt. Quantumque sanguinis fusum sit, vel ex hoc aestimari potest, quod intra munimenta urbis vi milia armatorum trucidata sunt. [17] Triste deinde spectaculum victoribus ira praebuit regis: II milia, [18] in quibus occidendis defecerat rabies, crucibus adfixi per ingens litoris spatium pependerunt. Carthaginiensium legatis pepercit addita denuntiatione belli, quod praesentium rerum necessitas moraretur. [19] Tyros septimo mense, quam oppugnari coepta erat, capta est, urbs et vetustate originis et crebra fortunae varietate ad memoriam posteritatis insignis. Condita [p. 57] ab Agenore diu mаrе non vicinum modo, sed, quodcumque classes eius adierunt, dicionis suae fecit. Et, si famae libet credere, haec gens litteras prima aut docuit aut didicit. Coloniae certe eius paene orbe toto diffusae sunt: Carthago in Africa, in Boeotia Thebae, Gades ad Oceanum. [20] Credo libero conmeantes mari saepiusque adeundo ceteris incognitas terras elegisse sedes iuventuti, qua tunc abundabant, sive quia crebris motibus terrae — nam hoc quoque traditur — cultores eius fatigati nova et externa domicilia armis sibimet quaerere cogebantur. [21] Multis ergo casibus defuncta et post excidium renata nunc tandem longa pace cuncta refovente sub tutela Romanae mansuetudinis adquiescit.
Isdem ferme diebus Darei litterae adlatae sunt tandem ut regi scriptae. Petebat, uti filiam suam — Statirae erat nomen — nuptiis Alexander sibi adiungeret: dotem fore omnem regionem inter Hellespontum et Halyn amnem sitam, inde orientem spectantibus terris contentum se fore. [2] Ne dubitaret, quod offerretur, accipere: numquam diu eodem vestigio stare fortunam, semperque homines, quantamcumque felicitatem habeant, invidiam tamen sentire maiorem. [3] Vereri se, ne avium modo, quas naturalis levitas ageret ad sidera, inani аc puerili mente se efferret: nihil difficilius esse quam in illa aetate tantam capere fortunam. [4] Multas se adhuc reliquias habere nee semper inter angustias posse deprehendi: transeundum esse Alexandro Euphraten Tigrimque et Araxen et Choaspen, magna munimenta [p. 58] regni sui, veniendum in campos, ubi paucitate suorum erubescendum sit, in Mediam, Hyrcaniam, Bactra: [5] et Indos, Oceani accolas, quando aditurum, ne Sogdianos et Arachosios nominem ceterasque gentes ad Caucasum et Tanain pertinentes? [6] Senescendum fore tantum terrarum vel sine proelio obeunti. Se vero ad ipsum vocare desineret: [7] namque illius exitio se esse venturum. Alexander iis, qui litteras attulerant, respondit, Dareum sibi aliena promittere et, quod totum amiserit, velle partiri. Doti sibi dari Lydiam, Ionas, Aeolidem, Hellesponti oram, victoriae suae praemia. Leges autem a victoribus dici, accipi a victis: in utro statu ambo essent, si solus ignoraret, quam primum Marte decerneret. [8] Seque, cum transiret mare, non Ciliciam aut Lydiam — quippe tanti belli exiguam hanc esse mercedem — , sed Persepolim, caput regni eius, Bactra deinde et Ecbatana ultimique Orientis oram imperio destinasse. Quocumque ille fugere potuisset, ipsum sequi posse: desineret terrere fluminibus, quem sciret maria transisse. [9] Reges quidem haec invicem scripserant. Sed Rhodii urbem suam portusque dedebant Alexandro. Ille Ciliciam Socrati tradiderat Philota regioni circa Tyrum iusso praesidere. Syriam, quae Coele appellatur, [10] Andromacho Parmenio tradiderat bello, quod supererat, interfuturus. Rex Hephaestione Phoenices [p. 59] oram classe praetervehi iusso ad urbem Gazam cum omnibus copiis venit. [11] Isdem fere diebus sollemne erat ludicrum Isthmiorum, quod conventu totius Graeciae celebratur: in eo concilio Graeci, ut sunt temporaria ingenia, decernunt, ut xv legarentur ad regem, qui ob res pro salute ac libertate Graeciae gestas coronam auream donum victoriae ferrent. [12] Idem paulo ante incertae famae captaverant auram, ut, quocumque pendentes animos tulisset fortuna, sequerentur. [13] Ceterum non ipse modo rex obibat urbes adhuc iugum imperii recusantes, sed praetores quoque ipsius, egregii duces, pleraque invaserant, Calas Paphlagoniam, Antigonus Lycaoniam: Balacrus Hydarne, Darei praetore, [14] superato denuo Miletum cepit, Amphoterus et Hegelochus clx navium classe insulas inter Achaiam atque Asiam in dicionem Alexandri redegerunt. Tenedo quoque recepta Chium incolis ultro vocantibus statuerant occupare, [15] sed Pharnabazus, Darei praetor, conprehensis, qui res ad Macedones trahebant, rursus Apollonidi et Athenagorae, suarum partium viris, urbem cum modico praesidio militum tradit. [16] Praefecti Alexandri in obsidione urbis perseverabant non tam suis fisi viribus quam ipsorum, qui obsidebantur, voluntаte. Nec fefellit opinio: namque inter et duces militum orta seditio inrumpendi in urbem [p. 60] occasionem dedit, [17] cumque porta effracta cohors Macedonum intrasset, oppidani olim consilio proditionis agitato adgregant se Amphotero et Hegelocho, Persarumque praesidio caeso Pharnabazus cum Apollonide et Athenagora vincti traduntur, [18] XII triremes cum suo milite аc remige, praeter eas XXX in
anes et piratici lembi Graecorumque i n milia a Persis mercede conducta. His in supplementum copiarum suarum distributis piratisque supplicio adfectis captivos remiges adiecere classi suae. [19] Forte Aristonicus, Methymnaeorum tyrannus, cum piraticis navibus ignarus omnium, quae apud Chium acta erant, prima vigilia ad portus claustra successit interrogatusque a custodibus, quis esset, Aristonicum ad Pharnabazum venire respondit. [20] Illi Pharnabazum quidem iam quiescere et non posse tum adiri, ceterum patere socio atque hospiti portum et postero die Pharnabazi copiam fore adfirmant. [21] Nec dubitavit Aristonicus primus intrare, secuti sunt ducem piratici lembi, ac, dum adplicant navigia crepidini portus, obicitur a vigilibus claustrum, et, qui proximi excubabant, ab isdem excitantur. Nullo ex iis auso repugnare omnibus catenae iniectae sunt, Amphotero deinde Hegelochoque traduntur. [22] Hinc Macedones transiere Mytilenen. Quam Chares Atheniensis nuper occupatam II milium Persarum praesidio tenebat, sed, cum obsidionem tolerare non posset, urbe tradita pactus, ut incolumi abire liceret, Imbrum petit. Deditis Macedones pepercerunt. [p. 61]
Dareus desperata pace, quam per litteras legatosque inpetrari posse crediderat, ad reparandas vires bellumque inpigre renovandum intendit animum. [2] Duces ergo copiarum Babylon iam convenire, Bessum quoque, Bactrianorum praetorem, quam maximo posset exercitu coacto, descendere ad se iubet. [3] Sunt autem Bactriani inter illas gentes promptissimi horridis ingeniis multumque a Persarum luxu abhorrentibus : siti haud procul Scytharum bellicosissima gente et rapto vivere adsueta semper in armis erant. [4] Sed Bessus suspecta perfidia haud sane aequo animo in secundo se continens gradu regem terrebat: nam cum regnum adfectaret, proditio, quo sola id adsequi poterat, timebatur. [5] Ceterum Alexander, quam regionem Dareus petisset, omni cura vestigans tamen explorare non poterat more quodam Persarum arcana regum mira celantium fide: [6] non metus, non spes elicit vocem, qua prodantur occulta. Vetus disciplina regum silentium vitae periculo sanxerat : lingua gravius castigatur quam ullum probrum, nec magnam rem Magi sustineri posse credunt ab eo, cui tacere grave sit, quod homini facillimum voluerit esse natura. [7] Ob hanc causam Alexander omnium, quae apud hostem gererentur, ignarus urbem Gazam obsidebat. Praeerat urbi Betis eximiae in regem suum fidei modicoque praesidio muros ingentis operis tuebatur. [8] Alexander aestimato locorum situ agi cuniculos iussit facili ac levi humo acceptante occultum opus: quippe multam harenam vicinum mare [p. 62] evomit, nec saxa cotesque, quae interpellent specus, [9] obstant. Igitur ab ea parte, quam oppidani conspicere non possent, opus orsus, ut a sensu eius averteret, turres muris admoveri iubet. Sed eadem humus movendis inutilis turribus desidente sabulo agilitatem rotarum morata etiam tabulata turrium perfringebat, multique vulnerabantur inpune, cum idem recipiendis qui admovendis turribus labor eos fatigaret. [10] Ergo receptui signo dato postero die muros corona circumdari iussit. Ortoque sole, priusquam admoveret exercitum, opem deum exposcens sacrum patrio more faciebat. [11] Forte praetervolans corvus glebam, quam unguibus ferebat, subito amisit: quae cum regis capiti incidisset, resoluta defluxit, ipsa autem avis in proxima turre consedit. Inlita erat turris bitumine ac sulphure, in qua alis haerentibus frustra se adlevare conatus a circumstantibus capitur. [12] Digna res visa, de qua vates consuleret: et erat non intactae a superstitione mentis. Ergo Aristander, cui maxima fides habebatur, urbis quidem excidium ait augurio illo portendi: [13] ceterum periculum esse, ne rex vulnus acciperet. Itaque monuit, ne quid eo die inciperet. Ille quamquam unam urbem sibi, quo minus securus Aegyptum intraret, obstare aegre ferebat, tamen paruit vati signumque receptui dedit. Hinc animus crevit obsessis, egressique porta recedentibus inferant signa cunctationem hostium [14] suam fore occasionem rati. Sed acrius quam constantius proelium inierunt: quippe ut Macedonum signa circumagi videre, repente sistunt gradum. Iamque ad regem proeliantium clamor pervenerat, cum denuntiati periculi haud sane memor loricam tamen, quam raro induebat, amicis orantibus sumpsit et ad prima signa [p. 63] pervenit. [15] Quo conspecto Arabs quidam, Daiei miles, maius fortuna sua facinus ausus, gladium clipeo tegens quasi transfuga genibus regis advolvitur. Ille adsurgere supplicem recipique inter suos iussit. [16] At barbarus gladio strenue i(??) dextram translato cervicem adpetiit regis. Qui exigua corporis declinatione evitato ictu in vanum manum barbari lapsam amputat gladio, denuntiato in illum diem periculo, ut arbitrabatur ipse, defunctus. [17] Sed, ut opinor, inevitabile est fatum: quippe dum inter primores promptius dimicat, sagitta ictus est, quam per loricam adactam, stantem in humero medicus eius Philippus evellit. [18] Plurimus deinde sanguis manare coepit omnibus territis, quia non, quam alte penetrasset telum, lorica obstante cognoverant. Ipse ne oris quidem colore mutato supprimi sanguinem et vulnus obligari iussit. [19] Diu ante ipsa signa vel dissimulato vel victo dolore perstiterat, cum suppressus paulo ante sanguis labente ligamento, quo retentus erat, manare largius coepit, et vulnus, quod tepens adhuc dolorem non moverat, frigente sanguine intumuit. [20] Linqui deinde animo et submitti genu coepit, quem proximi exceptum in castra receperunt. Et Betis interfectum ratus urbem ovans victoria repetit. [21] At Alexander nondum percurato vulnere aggerem, quo moenium altitudinem aequaret, extruxit pluribusque cuniculis muros subrui iussit. [22] Oppidani ad pristinum fastigium moenium novum extruxere munimentum, sed ne id quidem turres aggeri inpositas poterat aequare. [23] Itaque interiora quoque urbis infesta telis erant. Ultima pestis urbis fuit cuniculo subrutus munis, per cuius [p. 64] ruinas hostis intravit. [24] Ducebat ipse rex antesignanos, et, dum incautius subit, saxo crus eius adfligitur. Innixus tamen telo nondum prioris vulneris obducta cicatrice inter primores dimicat, ira quoque accensus, [25] quod duo in obsidione urbis eius vulnera acceperat. Betim egregia edita pugna multisque vulneribus confectum deseruerunt sui, nec tamen segnius proelium capessebat lubricis armis suo pariter atque hostium sanguine. [26] Sed cum undique telis peteretur, ad postremum exhaust is viribus vivus in potestatem hostium pervertit. Quo adducto insolenti gaudio iuvenis elatus, alias virtutis etiam in hoste mirator: ‘Non, ut voluisti,’ inquit, ‘morieris, sed, quidquid in captivum inveniri potest, passurum esse te cogita.’ [27] Ille non interrito modo, [28] sed contumaci quoque vultu intuens regem nullam ad minas eius reddidit vocem. Tum Alexander: ‘Videtisne obstinatum ad tacendum?’ inquit, ‘num genu posuit? num vocem supplicem misit? Vincam tamen silentium et, si nihil aliud, certe gemitu interpellabo.’ [29] Ira deinde vertit in rabiem iam tum peregrinos ritus nova subiciente fortuna. Per talos enim spirantis lora traiecta sunt, religatumque ad currum traxere circa urbem equi gloriante rege, Achullen, a quo genus ipse deduceret, imitatum se esse poena in hostem capienda. [30] Cecidere Persarum Arabumque circa X milia, nec Macedonibus incruenta victoria fuit. Obsidio certe non tam claritate urbis nobilitata est quam geminato periculo regis. Qui Aegyptum adire festinans Amyntan cum X triremibus in Macedoniam ad conquisitionem novorum militum misit. [31] Nam que etiam secundis atterebantur tamen copiae, [p. 65] devictarumque gentium militi minor quam domestico fides habebatur.
Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus Page 49