Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus

Home > Other > Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus > Page 51
Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus Page 51

by Quintus Curtius Rufus


  Itaque quamquam frustra pace bis petita omnia in bellum consilia converterat, victus tamen continentia hostis ad novas pacis condiciones ferendas legatos, cognatorum principes, misit: quos Alexander consilio advocato introduci iussit. [2] E quibus maximus natu: ‘Dareum,’ inquit, ‘ut pacem a te iam hoc tertio peteret, [3] nulla vis subegit, sed iustitia tua et continentia expressit. Matrem, coniugem, liberos eius, nisi quod sine illo sunt, captos esse non sensimus: pudicitiae earum, quae supersunt, curam haud secus quam parens agens reginas appellas, speciem pristinae fortunae retinere pateris. [4] Vultum tuum video, qualis Darei fuit, cum dimitteremur ab eo: et ille tamen uxorem, tu hostem luges. Iam in acie stares, nisi cura te sepulturae eius moraretur. Ecquid mirum est, si tam ab amico animo pacem petit? [5] Quid opus est armis, inter quos odia sublata sunt? Antea imperio tuo finem destinabat Halym amnem, qui Lydiam terminat: nunc, quidquid inter Hellespontum et Euphraten est, in dotem filiae offert, quam tibi tradit. [6] Ochum filium, quem habes, pacis et fidei obsidem retine, matrem et duas virgines filias redde: [7] pro tribus corporibus milia talentum auri precatur accipias. Nisi [p. 81] moderationem animi tui notam haberem, non dicerem hoc esse tempus, quo pacem non dare solum, sed etiam occupare deberes. [8] Respice, quantum post te reliqueris: intuere, quantum petas. Periculosum est praegrave imperium: difficile est enim continere, quod capere non possis. Videsne, ut navigia, quae modum excedunt, regi nequeant? Nescio, an Dareus ideo tam multa amiserit, quia nimiae opes magnae iacturae locum faciunt. [9] Facilius quidem vincere quam tueri: quam, hercule, expeditius manus nostrae rapiunt quam continent! Ipsa mors uxoris Darei admonere te potest, minus iam misericordiae tuae licere, quam licuit.’ [10] Alexander legatis excedere tabernaculo iussis, quid placeret, ad consilium refert. Diu nemo, quid sentiret, ausus est dicere incerta regis voluntate: [11] tandem Parmenio antea suasisse ait, ut captivos apud Damascum redimentibus redderet: ingentem pecuniam potuisse redigi ex his, qui multi vincti virorum fortium occuparent manus. [12] Et nunc magnopere censere, ut unam anum et duas puellas, itinerum agminumque inpedimenta, [13] XXX milibus talentum auri permutaret. Opimum regnum occupare posse condicione, non bello, nec quemquam alium inter Histrum et Euphraten possedisse terras ingentiore spatio intervalloque discretas. Macedoniam quoque potius respiceret, quam Bactra et Indos intueretur. [14] Ingrata oratio regi fuit: itaque ut finem dicendi fecit: ‘Et ego,’ inquit, [p. 82] ‘pecuniam quam gloriam mallem, si Parmenion essem: nunc Alexander de paupertate securus sum et me non mercatorem memini esse, sed regem. [15] Nihil quidem habeo venale, sed fortunam meam utique non vendo. [16] Captivos si placet reddi, honestius dono dabimus, quam pretio remittemus.’ Introductis deinde legatis ad hunc modum respondit: ‘Nuntiate Dareo me, quae fecerim clementer et liberaliter, non amicitiae eius tribuisse, sed naturae meae. [17] [18] Bellum cum captivis et feminis gerere non soleo: armatus sit oportet, quem oderim. Quodsi saltem pacem bona fide peteret, deliberarem forsitan, an darem. Verum enimvero, cum modo milites meos litteris ad proditionem, modo amicos ad perniciem meam pecunia sollicitet, ad internecionem mihi persequendus est, non ut iustus hostis, sed ut percussor veneficus. Condiciones vero pacis, quas adfertis, si accepero, victo rem eum faciunt. [19] Quae post Euphraten sunt, liberaliter donat. Ubi igitur me adeatis, nempe obliti estis: nempe ultra Euphraten sum. Liberalissimum ergo dotis, quam promittit, terminum castra mea transeunt. [20] Hinc me depellite, ut sciam vestrum esse, quo ceditis. Eadem liberalitate dat mihi filiam suam: nempe quam scio alicui servorum eius nupturam. [21] Multum vero mihi praestat, si me Mazaeo generum praeponit! Ite, nuntiate regi vestro et, quae amisit, [p. 83] et, quae adhuc habet, praemia esse belli: hoc regente utriusque terminos regni, id quemque habiturum, quod proximae lucis adsigntura fortuna est.’ [22] Legati respondent, cum bellum in animo sit, facere eum simpliciter, quod spe pacis non frustraretur. Ipsos petere, ut quam primum dimittantur ad regem: eum quoque bellum parare debere. Dimissi nuntiant adesse certamen.

  Ille quidem confestim Mazaeum cum tribus equitum milibus ad itinera, quae hostis petiturus erat, occupanda praemisit. [2] Alexander corpori uxoris eius iustis persolutis omni que graviore comitatu intra eadem munimenta cum modico praesidio relicto ad hostem contendit. [3] In duo cornua diviserat peditem utrique lateri equite circumdato: iupedimenta sequebantur agmen. [4] Praemissum deinde cum suis equitibus Menidan iubet explorare, ubi Dareus esset. At ille, cum Mazaeus haud procul consedisset, non ausus ultra procedere, nihil aliud quam fremitum hominum hinnitumque equorum exaudisse nuntiat. [5] Mazaeus quoque conspectis procul exploratoribus in castra se recepit, adventus hostium nuntius. Igitur Dareus, qui in patentibus campis decernere optabat, armari militem iubet aciemque disponit. [6] In laevo cornu Bactriani ibant equites, mille admodum, Dahae totidem, et Arachosii Susianique quattuor milia explebant. Hos centum falcati currus sequebantur. Proximus quadrigis erat Bessus cum VIII milibus, equitibus item Bactrianis. [p. 84] [7] Massagetae duobus milibus agmen eius claudebant. Pedites his plurium gentium non inmixtos, sed suae cuiusque nationis iunxerat copias. Persas deinde cum Mardis Sogdianisque Ariobarzanes et Orontobates ducebant. [8] Illi partibus copiarum, summae Orsines praeerat,a septem Persis oriundus, ad Cyrum quoque, nobilissimum regem, originem sui referens. [9] Hos aliae gentes ne sociis quidem satis notae sequebantur. Post quas L quadrigas Phradates magno Caspiorum agmine antecedebat. [10] Indi ceterique Rubri maris accolae, nomina verius quam auxilia, post currus erant. Claudebatur hoc agmen aliis falcatis curribus, quis peregrinum militem adiunxerat. Hunc Armenii, quos minores appellant, Armenios Babylonii, utrosque Belitae et, qui montes Cossaeorum incolebant, sequebantur. [11] Post hos ibant Gortuae, gentis quidem Euboicae, Medos quondam secuti, sed iam degeneres et patrii moris ignari. Adplicuerat his Phrygas et Cataonas. Parthyaeorum deinde gens incolentium terras, quas nunc Parthi Scythia profecti tenent, claudebant agmen. [12] Haec sinistri cornus facies fuit. Dextrum tenebant natio Maioris Armeniae Cadusiique et Cappadoces et Syri ac Medi. [13] His quoque falcati currus L erant. Summa totius exercitus, equites XLV milia, pedestris acies CC milia expleverat. Hoc modo instructi X stadia procedunt iussique subsistere armati hostem expectabant. [14] Alexandri exercitum pavor, cuius causa non sub- [p. 85] erat, invasit: quippe lymphati trepidare coeperunt omnium pectora occulto metu percurrente. Caeli fulgor tempore aestivo ardenti similis internitens ignis praebuit speciem, flammasque ex Darei castris splendere velut inlati temere praesidiis credebant. [15] Quodsi percuisis Mazaeus, qui praesidebat itineri, supervenisset, ingens clades accipi potuit: nunc, dum ille segnis in eo, quem occupaverat, tumulo sedet, contentus non lacessi, [16] Alexander cognito pavore exercitus signum, ut consisterent, dari, ante ipsos arma deponere ac levare corpora iubet, admonens nullam subiti causam esse terroris, hostem procul stare. [17] Tandem compotes sui pariter arma et animos recepere. Nec quicquam ex praesentibus tutius visum est quam eodem loco castra munire. [18] Postero die Mazaeus — cum delectis equitum in edito colle, ex quo Macedonum prospiciebantur castra, consederat — sive metu sive, quia speculari modo iussus erat, ad Dareum rediit. [19] Macedones eum ipsum collem, quem deseruerat, occupaverunt: nam et tutior planitie erat, et inde acies hostium, quae in campo explicabatur, conspici poterat. [20] Sed caligo, quam circa humidi effuderant montes, universae quidem rei faciem non abstulit, ceterum agminum discrimina atque ordinem prohibuit perspici. Multitudo inundaverat campos, fremitusque tot milium etiam procul stantium aures inpleverat. [21] Fluctuari animo rex et modo suum, modo Parmenionis consilium sera aestimatione perpendere: quippe eo ventum erat, unde [p. 86] [22] recipi exercitus nisi victor sine clade non posset. Itaque dissimulato animo mercennarium equitem ex Paeonia praecedere iubet. [23] Ipse phalangem, sicut antea dictum est, in duo cornua extenderat: utrumque cornu equites tegebant. Iamque liquidior lux discussa caligine aciem hostium ostenderat, et Macedones sive alacritate sive taedio expectationis ingentem pugnantium more edidere clamorem. Redditus et a Persis nemora vallesque circumiectas terribili sono inpleverat, [24] nec iam contineri Macedones poterant, quin cursu quoque ad hostem contenderent. Rex melius adhuc ratus in eodem tumulo castra munire, vallum iaci iussi
t strenueque opere perfecto in tabernaculum, ex quo tota acies hostium conspiciebatur, secessit.

  Tum vero universa futuri discriminis facies in oculis erat: armis insignibus equi virique splendebant, et omnia intentiore cura praeparari apud hostem sollicitudo praetorum agmina sua interequitantium ostendebat, [2] ac pleraque inania, sicut fremitus hominum, [3] equorum hinnitus, armorum internitentium fulgor, sollicitam expectatione mentem turbaverant. Igitur sive dubius animi sive, ut suos experiretur, consilium adhibet, quid optimum factu esset, exquirens. [4] Parmenio, peritissimus inter duces artium belli, furto, non proelio opus esse censebat. Intempesta nocte opprimi posse hostes: discordis moribus, linguis, ad hoc somno et [p. 87] inproviso periculo territos quando in nocturna trepidatione coituros? [5] At interdiu primum terribiles occursuras facies Scytharum Bactrianorumque : hirta illis ora et intonsas comas esse, praeterea eximiam vastorum magnitudinem corporum. Vanis et inanibus militem magis quam iustis formidinis causis moveri. [6] Deinde tantam multitudinem circumfundi paucioribus posse, cum non in Ciliciae angustiis et inviis callibus, sed in aperta et lata planitie dimicarent. [7] Omnes ferme Parmenioni adsentiebantur: Polypercon haud dubie in eo consilio positam victoriam arbitrabatur. [8] Quem intuens rex — namque Parmenionem nuper acrius, quam vellet, increpitum rursus castigare non sustinebat — : ‘Latrunculorum,’ inquit, ‘et furum ista sollertia est, quam praecipitis mihi: quippe illorum votum unicum est fallere. [9] Meae vero gloriae semper aut absentiam Darei aut angustias locorum aut furtum noctis obstare non patiar. Palam luce adgredi certum est: malo me meae fortunae paeniteat, quam victoriae pudeat. [10] Ad haec illud quoque accedit: vigilias agere barbaros et in armis stare, ut ne decipi quidem possint, conpertum habeo. Itaque ad proelium vos parate.’ Sic incitatos ad corpora curanda dimisit. [11] Dareus id, quod Parmenio suaserat, hostem facturum esse coniectans frenatos equos stare magnamque exercitus partem in armis esse ac vigilias intentiore cura servari iusserat: ergo ignibus tota eius castra fulgebant. [12] Ipse cum ducibus propinquisque agmina in armis stantium circumibat, Solem et Mithrem sacrumque et aeternum invocans ignem, ut illis dignam [p. 88] vetere gloria maiorumque monumentis fortitudinem inspirarent. [13] Et profecto, si qua divinae opis auguria humana mente concipi possent, deos stare secum. Illos nuper Macedonum animis subitam incussisse formidinem, adhuc lymphatos ferri agique arma iacientes, expetere praesides Persarum imperii debitas e vaecordibus poenas. [14] Nec ipsum ducem saniorem esse: quippe ritu ferarum praedam modo, quam expeteret, intuentem in perniciem, quae ante praedam posita esset, incurrere. Similis apud Macedones quoque sollicitudo erat, noctemque velut in eam certamine edicto metu egerunt. [15] Alexander non alias magis territus ad vota et preces Aristandrum vocari iubet. Ille in candida veste verbenas manu praeferens capite velato praeibat preces regi Iovem Minervamque Victoriam propitianti. [16] Tunc quidem sacrificio rite perpetrato reliquum noctis adquieturus in tabernaculum rediit. Sed nec somnum capere nec quietem pati poterat: modo e iugo montis aciem in dextrum Persarum cornu demittere agitabat, modo recta fronte concurrere hosti, interdum haesitare, [17] an potius in laevum detorqueret agmen. Tandem gravatum animi anxietate corpus altior somnus oppressit. Iamque luce orta duces ad accipienda imperia convenerant insolito circa praetorium silentio attoniti: [18] quippe alias accersere ipsos et interdum morantes castigare adsueverat, tunc ne ultimo quidem rerum discrimine excitatum esse mirabantur et non somno quiescere, [19] sed pavore marcere credebant. Non tamen quisquam [p. 89] ex custodibus corporis intrare tabernaculum audebat. Et iam tempus instabat, nec miles iniussu ducis aut arma capere poterat aut in ordines ire. [20] Diu Parmenio cunctatus, cibum ut caperent, ipse pronuntiat. Iamque exire necesse erat: tunc demum intrat tabernaculum saepiusque nomine conpellatum, cum voce non posset, tactu excitavit. [21] ‘Multa lux,’ inquit, ‘est: instructam aciem hostis admovit, tuus miles adhuc inermis expectat imperium. Ubi est vigor ille animi tui? nempe excitare vigiles soles.’ [22] Ad haec Alexander: ‘Credisne me prius somnum capere potuisse, quam exonerarem animum sollicitudine, quae quietem morabatur?’ signumque pugnae tuba dari iussit. Et cum in eadem admiratione Parmenio perseveraret, [23] quod solutum se curis somnum cepisse dixisset: ‘Minime,’ inquit, ‘mirum est: ego enim, cum Dareus terram ureret, vicos excinderet, alimenta corrumperet, potens mei non eram: [24] nunc vero quid metuam, cum acie decernere paret? Hercule, votum meum inplevit. Sed huius consilii postea quoque ratio reddetur: vos ite ad copias, quibus quisque praeest, ego iam adero et, quid fieri velim, exponam.’ [25] Raro admodum, admonitu magis amicorum quam metu discriminis adeundi, thorace uti solebat: tunc utique nranimento corporis sumpto processit ad milites. Haud alias tam alacrem viderant regem et ex vultu eius interrito certam spem victoriae augurabantur. [26] Atque ille proruto vallo exire copias iubet aciemque disponit. In dextro cornu locati sunt equites, quos agema appellabant: praeerat his Clitus, cui [p. 90] iunxit Philota(??) turmas, ceterosque praefectos equitum lateri eius adplicuit. [27] Ultima Meleagri ala stabat, quam phalanx sequebatur. Post phalangem Argyraspides erant: [28] his Nicanor, Parmenionis films, praeerat. In subsidiis cum manu sua Coenos, post eum Orestae Lyncestaeque sunt positi, post illos Polypercon, mox peregrini milites. Huius agminis princeps Amyntas aberat: Philippus Balacri eos regebat in societatem nuper adscitus. [29] Haec dextri cornus facies erat. In laevo Craterus Peloponnesium equites habebat Achaeorum et Locrensium et Malieon turmis sibi adiunctis. Hos Thessali equites claudebant Philippo duce. Peditum acies equitatu tegebatur. Frons laevi cornus haec erat. [30] Sed ne circumiri posset a multitudine, ultimum agmen valida manu cinxerat. Cornua quoque subsidiis firmavit non recta fronte, sed a latere positis, ut, si hostis circumvenire aciem temptasset, parata pugnae forent. [31] Hic Agriani erant, quibus Attalus praeerat, adiunctis sagittariis Cretensibus. Ultimos ordines avertit a fronte, ut totam aciem orbe muniret. Illyrii hic erant adiuncto milite mercede conducto, Thracas quoque simul obiecerat leviter armatos. [32] Adeoque aciem [p. 91] versabilem posuit, ut, qui ultimi stabant, ne circumirentur, verti tamen et in frontem circumagi possent. Itaque non prima quam latera, non latera munitiora fuere quam terga. [33] His ita ordinatis praecipit, ut, si falcatos currus cum fremitu barbari emitterent, ipsi laxatis ordinibus impetum incurrentium silentio exciperent, haud dubius sine noxa transcursuros, si nemo se opponeret: sin autem sine fremitu inmisissent, eos ipsi clamore terrerent pavidosque equos telis utrimque suffoderent. [34] Qui cornibus praeerant, extendere ea iussi ita, ut nec circumvenirentur, si artius starent, nee tamen ultimam aciem exinanirent. [35] Inpedimenta cum captivis, inter quos mater liberique Darei custodiebantur, haud procul acie in edito colle constituit modico praesidio relicto. Laevum cornu, sicut alias, Parmenioni tuendum datum, ipse in dextro stabat. [36] Nondum ad iactum teli perventum erat, cum Bion quidam transfuga, quanto maximo cursu poterat, ad regem pervenit nuntians, murices ferreos in terram diffudisse Dareum, qua hostem equites emissurum esse credebat, notatumque certo signo locum, ut fraus evitari a suis posset. [37] Adservari transfuga iusso duces convocat expositoque, quod nuntiatum erat, monet, ut regionem monstratam declinent equitemque periculum edoceant. [38] Ceterum hortantem exercitus exaudire non poterat usum aurium intercipiente fremitu duorum agminum, sed in conspectu omnium duces et proximum quemque [p. 92]

 

‹ Prev