Advocato tum consilio amicorum, cui tamen Philotas adhibitus non est, Nicomachum introduci iubet. [2] Is eadem, quae detulerat frater ad regem, ordine exposuit. [3] Erat Craterus regi carus in paucis et eo Philotae ob aemulationem dignitatis adversus neque ignorabat saepe Alexandri auribus nimia iactatione virtutis atque operae gravem fuisse et ob ea non quidem sceleris, sed contumaciae tamen esse suspectum. [4] Non aliam premendi inimici occasionem aptiorem futuram ratus odio suo pietatis praeferens speciem: ‘Utinam,’ [5] inquit, ‘in principio quoque huius rei nobiscum deliberasses! Suasissemus, si Philotae velles ignoscere, patereris potius ignorare eum, quantum deberet tibi, [p. 179] quam usque ad mortis metum adductum saepius de periculo suo quam de tuo cogitare beneficio. Ille enim semper insidiari tibi poterit, tu non semper Philotae poteris ignoscere. [6] Nec est, quod existimes eum, qui tantum ausus est, venia posse mutari. Scit eos, qui misericordiam consumpserunt, amplius sperare non posse. [7] At ego, etiam si ipse vel paenitentia vel beneficio tuo victus quiescere volet, patrem eius Parmenionem, tanti ducem exercitus et inveterata apud milites suos auctoritate haud multum infra magnitudinis tuae fastigium positum, scio non aequo animo salutem filii sui debiturum tibi. [8] Quaedam beneficia odimus. Meruisse mortem confiteri pudet: superest, ut malit videri iniuriam accepisse quam vitam. Proinde scito tibi cum illis de salute esse pugnandum. [9] Satis hostium superest, ad quos persequendos ituri sumus: latus a domesticis hostibus muni. Hos si summoves, nihil metuo ab externo.’ Haec Craterus. [10] Nec ceteri dubitabant, quin coniurationis indicium suppressuras non fuisset nisi auctor aut particeps. Quem enim pium et bonae mentis, non amicum modo, sed ex ultima plebe, auditis, quae ad eum delata erant, non protinus ad regem fuisse cursurum? ne Cebalini quidem exemplo, [11] qui ex fratre conperta ipsi nuntiasset, commotum esse Parmenionis filium, praefectum equitatus, omnium arcanorum regis arbitrum! Simulasse etiam, non vacasse sermoni suo regem, ne index alium internuntium [p. 180] [12] quaereret. Nicomachum religione quoque deum adstrictum conscientiam suam exonerare properasse: Philotam consumpto per ludum iocumque paene toto die gravatum esse pauca verba pertinentia ad caput regis tam longo et forsitan supervacuo inserere sermoni. [13] At eum non credidisse talia deferentibus pueris! Cur igitur extraxisset biduum, tamquam indicio haberet fidem? Dimittendum fuisse Cebalinum, si delationem eius damnabat. [14] In suo quemque periculo magnum animum habere: [15] cum de salute regis timeretur, credulos esse debere, vana quoque deferentis admittere. Omnes igitur quaestionem de eo, ut participes sceleris indicare cogeretur, habendam esse decernunt. Rex admonitos, uti consilium silentio premerent, dimittit. Pronuntiari deinde iter in posterum iubet, [16] ne qua noxiis initi consilii daretur nota. Invitatus est etiam Philotas ad ultimas ipsi epulas, et rex non cenare modo, sed etiam familiariter conloqui cum eo, quem damnaverat, sustinuit. [17] Secunda deinde vigilia luminibus extinctis cum paucis in regiam coeunt Hephaestion et Crateras et Coenus et Erigyius, hi ex amicis, ex armigeris autem Perdiccas et Leonnatus. Per hos imperatum, ut qui ad praetorium excubabant, armati vigilarent. [18] Iam ad omnes aditus dispositi erant equites, itinera quoque obsidere iussi, [19] ne quis ad Parmenionem, qui tum Mediae magnisque copiis praeerat, occultus evaderet. Atarrhias autem cum CCC armatis intraverat regiam: huic decem [p. 181] satellites adduntur, quorum singulos deni armigeri sequebantur. [20] Hi ad alios coniuratos conprehendendos distributi sunt, Atarrhias cum trecentis ad Philotam missus clausum aditum domus moliebatur L iuvenum promptissimis stipatus : nam ceteros cingere undique domum iusserat, ne occulto aditu Philotas posset elabi. [21] Ilium sive securitate animi sive fatigatione resolutum somnus oppresserat: quem Atarrhias torpentem adhuc occupat. [22] Tandem ei sopore discusso cum inicerentur catenae: ‘Vicit,’ inquit, ‘bonitatem tuam, rex, inimicorum meorum acerbitas.’ Nec plura elocutum capite velato in regiam adducunt. [23] Postero die rex edixit, omnes armati coirent. VI milia fere militum venerant, praeterea turba lixarum calonumque inpleverant regiam. [24] Philotan armigeri agmine suo tegebant, ne ante conspici posset a vulgo, quam rex adlocutus milites esset. [25] De capitalibus rebus vetusto Macedonum modo inquirebat rex, iudicabat exercitus — in pace erat vulgi — , et nihil potestas regum valebat, nisi prius valuisset auctoritas. [26] Igitur Dymni primum cadaver infertur plerisque, quid parasset quove casu extinctus esset, ignaris.
Rex deinde in contionem procedit vultu praeferens dolorem animi. Amicorum quoque maestitia expectationem haud parvam rei fecerat. [2] Diu rex demisso in terram vultu attonito stupentique similis stetit, tandem recepto animo: ‘Paene,’ inquit, ‘milites, hominum scelere vobis ereptus sum: deum Providentia et misericordia vivo. Conspectusque vestri [p. 182] venerabilis coegit, ut vehementius parricidis irascerer, quoniam is primus, immo unus vitae meae fructus est, tot fortissimis viris et de me optime meritis referre adhuc gratiam posse.’ [3] Interrupit orationem militum gemitus, obortaeque sunt omnibus lacrimae. Tum rex: ‘Quanto,’ inquit, ‘maiorem in animis vestris motum excitabo, cum tanti sceleris auctores ostendero! Quorum mentionem adhuc reformido et, tamquam salvi esse possint, nominibus abstineo. [4] Sed vincenda est memoria pristinae caritatis et coniuratio impiorum civium detegenda. Quomodo autem tantum nefas sileam? Parmenio, illa aetate, tot meis, tot parentis mei meritis devinctus, omnium nobis amicorum vetustissimus, [5] ducem se sceleri tanto praebuit. Minister eius Philotas Peucolaum et Demetrium et nunc Dymnum, cuius corpus aspicitis, ceterosque eiusdem amentiae in caput meum subornavit.’ [6] Fremitus undique indignantium querentiumque tota contione obstrepebat, qualis solet esse multitudinis et maxime militaris, ubi aut studio agitur aut ira. [7] Nicomachus deinde et Metron et Cebalinus producti, quae quisque detulerat, exponunt. Nullius eorum indicio Philotas ut particeps sceleris destinabatur. Itaque indignatione expressa vox invicem silentio excepta est. [8] Tum rex: ‘Qualis,’ inquit, ‘ergo animi vobis videtur, qui huius rei delatum indicium ad ipsum suppressit? Quod non fuisse vanum Dymni [p. 183] exitus declarat. [9] Incertam rem deferens tormenta non timuit Cebalinus, nee Metron ne momentum quidem temporis distulit exonerare se, ut eo, ubi lavabar, inrumperet: [10] Philotas solus nihil timuit, nihil credidit. O magni animi virum! Iste regis periculo commoveretur, vultum mutaret, indicem tantae rei sollicitus audiret! [11] Subest nimirum silentio facinus, et avida spes regni praecipitem animum ad ultimum nefas inpulit. Pater Mediae praeest: ipse apud multos copiarum duces meis praepotens viribus maiora, quam capit, spirat. [12] Orbitas quoque mea, quod sine liberis sum, spernitur. Sed errat Philotas. In vobis liberos, parentes, consanguineos habeo: vobis salvis orbus esse non possum.’ Epistulam deinde Parmenionis interceptam, [13] quam ad filios Nicanorem et Philotan scripserat, recitat haud sane indicium gravioris consilii praeferentem. [14] Namque summa eius haec erat: ‘Primum vestri curam agite, deinde vestrorum: sic enim, quae destinavimus, [15] efficiemus.’ Adiecitque rex sic esse scriptam, ut, sive ad filios pervenisset, a consciis posset intellegi, sive intercepta esset, falleret ignaros. [16] ‘At enim Dymnus, cum ceteros participes sceleris indicaret, Philotan non nominavit! Hoc quidem illius non innocentiae, sed potentiae indicium est, quod sic ab iis timetur etiam, a quibus prodi potest, ut, cum de se fateantur, ilium tamen celent. Ceterum Philotan ipsius indicat vita. [p. 184] [17] Hic Amyntae, qui mihi consobrinus fuit et in Macedonia capiti meo impias conparavit insidias, socium se et conscium adiunxit. Hic Attalo, quo graviorem inimicum non habui, sororem suam in matrimonium dedit. [18] Hic, cum scripsissem ei pro iure tam familiaris usus atque amicitiae, qualis sors edita esset Iovis Hammonis oraculo, sustinuit rescribere, mihi se quidem gratulari, quod in numerum deorum receptus essem, ceterum misereri eorum, quibus vivendum esset sub eo, qui modum hominis excederet. [19] Haec sunt et iam pridem animi alienati a me et invidentis gloriae meae indicia. Quae equidem, milites, quamdiu licuit, in animo meo pressi. Videbar enim mihi partem viscerum meorum abrumpere, si, in quos tam magna contuleram viliores mihi facerem. [20] Sed iam non verba punienda sunt: linguae temeritas pervenit ad gladios. [21] Hos, si mihi creditis, Philotas in me acuit, si ipsi, admisit. Quo me conferam, milites? cui caput meum credam? Equitatui, optimae exercitus parti, principibus nobilissim
ae iuventutis, eum praefeci, salutem, spem, victoriam meam fidei eius tutelaeque commisi. [22] Patrem in idem fastigium, in quo me ipsi posuistis, admovi, Mediam, qua nulla opulentior regio est, et tot civium sociorumque milia imperio eius dicionique subieci. Unde praesidium petieram, periculum extitit. [23] Quam feliciter in acie occidissem, potius hostis praeda [p. 185] quam civis victima! Nunc servatus ex periculis, quae sola timui, [24] in haec incidi, quae timere non debui. Soletis identidem a me, milites, petere, ut saluti meae parcam. Ipsi mihi praestare potestis, quod suadetis, ut faciam. Ad vestras manus, ad vestra arma confugio: invitis vobis salvus esse nolo, volentibus non possum, [25] nisi vindicor.’ Tum Philotan religatis post tergum manibus obsoleto amiculo velatum iussit induci. Facile adparebat, motos esse tam miserabili habitu non sine invidia paulo ante conspecti. [26] Ducem equitatus pridie viderant, sciebant regis interfuisse convivio : repente reum quidem, sed iam damnatum, immo vinctum intuebantur. [27] Subibat animos Parmenionis quoque, tanti ducis, tam clari civis, fortuna, qui quo modo duobus filiis, Hectore ac Nicanore, orbatus cum eo, quem reliquum calamitas fecerat, absens diceret causam. [28] Itaque Amyntas, regius praetor, inclinatam ad misericordiam contionem rursus aspera in Philotan oratione commovit: proditos eos esse barbaris: neminem ad coniugem suam in patriam et ad parentes suos esse rediturum, velut truncum corpus dempto capite sine spiritu, sine nomine aliena terra ludibrium hostis futuros. [29] Haudquaquam pro spe ipsius Amyntae oratio grata regi fuit, quod coniugum, quod patriae admonitos pignores ad cetera munia exequenda fecisset. [30] Tum Coenus, quamquam Philotae sororem matrimonio secum [p. 186] coniunxerat, tamen acrius quam quisquam in Philotan invectus est parricidam esse regis, patriae, exercitus clamitans saxumque, [31] quod forte ante pedes iacebat, corripuit emissurus in eum, ut plerique crediderunt, tormentis subtrahere cupiens. Sed rex manum eius inhibuit dicendae prius causae debere fieri potestatem reo nec aliter iudicari passurum se adfirmans. [32] Tum dicere iussus Philotas, sive conscientia sceleris sive periculi magnitudine amens et attonitus, non attollere oculus, non hiscere audebat. [33] Lacrimis deinde manantibus, linquente animo in eum, a quo tenebatur, incubuit abstersisque amiculo eius oculis paulatim recipiens spiritum ac vocem dicturus videbatur. [34] Iamque rex intuens eum: ‘Macedones,’ inquit, ‘de te iudicaturi sunt: [35] quaero, an patrio sermone sis apud eos usurus.’ Tum Philotas: ‘Praeter Macedonas,’ inquit, ‘plerique adsunt, quos facilius, quae dicam, pereepturos arbitror, si eadem lingua fuero usus, qua tu egisti, non ob aliud, credo, quam ut oratio tua intellegi posset a pluribus.’ Tum rex: [36] ‘Ecquid videtis adeo etiam sermonis patrii Philotan taedere? Solus quippe fastidit eum discere. Sed dicat sane, utcumque ei cordi est, dum memineritis aeque illum a nostro more quam sermone abhorrere.’
Atque ita contione excessit. Tum Philotas: ‘Verba,’ inquit, ‘innocenti reperire facile est, [p. 187] modum verborum misero tenere difficile. [2] Itaque inter optimam conscientiam et iniquissimam fortunam destitutus ignoro, quomodo et animo meo et tempori paream. [3] Abest quidem optimus causae meae iudex: qui cur me ipse audire noluerit, non, mehercule, excogito, cum illi utrimque cognita causa tam damnare me liceat quam absolvere, non cognita vero liberari absenti non possum, qui a praesente damnatus sum. [4] Sed quamquam vincti hominis non supervacua solum, sed etiam invisa defensio est, qui iudicem non docere videtur, sed arguere, tamen, utcumque licet me dicere, memet ipse non deseram nec committam, ut damnatus etiam mea sententia videar. [5] Equidem, cuius criminis reus sim, non video: inter coniuratos nemo me nominat, de me Nicomachus nihil dixit, Cebalinus plus, quam audierat, scire non potuit. [6] Atqui coniurationis caput me fuisse credit rex! Potuit ergo Dymnus eum praeterire, quem sequebatur, praesertim cum quaerenti socios vel falso fuerim nominandus, quo facilius, qui temptabatur, posset inpelli? [7] Non enim detecto facinore nomen meum praeteriit, ut possit videri socio pepercisse: Nicomacho, quem taciturum arcana de semetipso credebat, confessus aliis nominatis me unum subtrahebat. [8] Quaeso, commilitones, si Cebalinus me non adisset, nihil me [p. 188] de coniuratis scire voluisset, num hodie dicerem causam nullo me nominante? [9] Dymnus sane ut vivat adhuc et velit mihi parcere, quid ceteri? Qui de se confitebuntur, me videlicet subtrahent! Maligna est calamitas, [10] et fere noxius, cum suo supplicio crucietur, adquiescit alieno. Tot conscii ne in eculeum quidem inpositi verum fatebuntur? Atqui nemo parcit morituro nec cuiquam moriturus, ut opinor. [11] Ad verum crimen et ad unum revertendum mihi est: cur rem delatam ad te tacuisti? cur tam securus audisti? Hoc, qualecumque est, confesso mihi, ubicumque es, Alexander, remisisti: dexteram tuam amplexus, reconciliati pignus animi, convivio quoque interfui. [12] Si credidisti mihi, absolutus sum, si pepercisti, dimissus: vel iudicium tuum serva. [13] Quid hac proxima nocte, qua digressus sum a mensa tua, feci? quod novum facinus delatum ad te mutavit animum tuum? Gravi sopore adquiescebam, cum me malis indormientem mei inimici vinciendo excitaverunt. Unde et parricidae et prodito tam alti quies somni? Scelerati conscientia obstrepente condormire non possunt: [14] agitant eos Furiae non cogitato modo, nedum consummato parricidio. At mihi securitatem primum innocentia mea, deinde tua dextera ob tul erat: non timui, ne plus alienae crudelitati apud [p. 189] te liceret quam clementiae tuae. [15] Sed ne te mihi credidisse paeniteat, res ad me deferebatur a puero, qui non testem, non pignus indicii exhibere poterat, inpleturus omnes metu, si coepisset audiri. [16] Amatoris et scorti iurgio interponi aures meas credidi infelix et fidem eius suspectam habui, quod non ipse deferret, sed fratrem potius subornaret. [17] Timui, ne negaret mandasse se Cebalino et ego viderer multis amicorum regis fuisse periculi causa. [18] Sic quoque, cum laeserim neminem, inveni, qui mallet perire me quam incolumem esse: quid inimicitiarum creditis excepturum fuisse, [19] si insontes lacessissem? At enim Dymnus se occidit! Num igitur facturum eum divinare potui? Minime. Ita, quod solum indicio fidem fecit, id me, cum a Cebalino interpellate sum, movere non poterat. [20] At heris cules, si conscius Dymno tanti sceleris fuissem, biduo illo, proditos esse nos, dissimulare non debui: [21] Cebalinus ipse tolli de medio nulloque negotio potuit. Denique post delatum indicium, quod operturus eram, cubiculum regis solus intravi, ferro quidem cinctus. Cur distuli facinus? [22] An sine Dymno non sum ausus? Ille igitur princeps coniurationis fuit! sub illius umbra Philotas latebam, qui regnum Macedonum adfecto! Ecquis e vobis corruptus est donis? Quem ducem, quem praefectum inpensius colui? Mihi quidem obicitur, [23] quod societatem patrii sermonis asperner, quod Macedonum mores fastidiam. Sic ego imperio, quod [p. 190] dedignor, immineo! Iam pridem nativus ille sermo commercio aliarum gentium exolevit: tam victorious, quam victis peregrina lingua discenda est. [24] Non, mehercule, ista me magis laedunt, quam quod Amyntas, Perdiccae filius, insidiatus est regi. Cum quo quod amicitia fuerit mihi, non recuso defendere, si fratrem regis non oportuit diligi a nobis. [25] Sin autem in illo fortunae gradu positum etiam venerari necesse erat, utrum, quaeso, quod non divinavi, reus sum, an impiorum amicis insontibus quoque moriendum est? Quod si aequum est, cur tam diu vivo? si iniustum, cur nunc tamen occidor? [26] At enim scripsi misereri me eorum, quibus vivendum esset sub eo, qui se Iovis filium crederet. Fides amicitiae, veri consilii periculosa libertas, [27] vos me decepistis! vos, quae sentiebam, ne reticerem, inpulistis! Scripsisse me haec fateor regi, non de rege scripsisse. Non enim faciebam invidiam, sed pro eo timebam. Dignior mihi Alexander videbatur, qui Iovis stirpem tacitus agnosceret, quam qui praedicatione iactaret. [28] Sed quoniam oraculi fides certa est, sit deus causae meae testis: retinete me in vinculis, dum consulitur Hammo, num arcanum et occultum scelus inierim. Qui regem nostrum dignatus est filium nominare, neminem eorum, qui stirpi suae insidiati sunt, latere patietur. [29] Si certiora oraculis creditis esse tormenta, ne hanc quidem exhibendae veritatis fidem deprecor. [30] Solent rei capitis adhibere vobis parentes. Duos fratres ego nuper amisi, patrem nec ostendere possum nec invocare audeo, cum et ipse tanti criminis reus [p. 191] sit. [31] Parnm est enim tot modo liberum parentem, in unico filio adquiescentem, eo quoque orbari, nisi ipse in rogum meum inponitur. [32] Ergo, carissime pater, et propter me morieris et mecum: ego tibi vitam adimo, ego senectutem tuam
extinguo. Quid enim me procreabas infelicem adversantibus diis? an, ut hos ex me fructus perciperes, [33] qui te manent? Nescio, adulescentia mea miserior sit an senectus tua: ego in ipso robore aetatis eripior, tibi carnifex spiritum adimet, quem, si fortuna expectare voluisset, natura poscebat. [34] Admonuit me patris mei mentio, quam timide et cunctanter, quae Cebalinus detulerat ad me, indicare debuerim. Parmenio enim, cum audisset venenum a Philippo medico regi parari, deterrere eum voluit epistula scripta, quo minus medicamentum biberet, quod medicus dare constitueret. Num creditum est patri meo? num ullam auctoritatem eius litterae habuerunt? [35] Ego ipse quotiens, quae audieram, detuli et cum ludibrio credulitatis repulsus sum! Si et, cum indicamus, invisi et, cum tacemus, suspecti sumus, quid facere nos oportet?’ [36] Cumque unus e circumstantium turba exclamasset: ‘Bene meritis non insidiari!’ [37] Philotas: ‘Recte,’ inquit, ‘quisquis es, dicis. Itaque si insidiatus sum, poenam non deprecor et finem facio dicendi, quoniam ultima verba gravia sunt visa auribus.’ Abducitur deinde ab iis, qui custodiebant eum.
Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus Page 58