Delphi Complete Works of Pliny the Younger (Illustrated) (Delphi Ancient Classics)

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Younger (Illustrated) (Delphi Ancient Classics) > Page 48
Delphi Complete Works of Pliny the Younger (Illustrated) (Delphi Ancient Classics) Page 48

by Gaius Plinius Caecilius Secundus Pliny the Younger


  Detailed table of contents for the letters in Latin

  10. C. PLINIUS STATIO SABINO SUO S.

  1 Scribis mihi Sabinam, quae nos reliquit heredes, Modestum servum suum nusquam liberum esse iussisse, eidem tamen sic ascripsisse legatum: ‘Modesto quem liberum esse iussi’. 2 Quaeris quid sentiam. Contuli cum peritis iuris. Convenit inter omnes nec libertatem deberi quia non sit data, nec legatum quia servo suo dederit. Sed mihi manifestus error videtur, ideoque puto nobis quasi scripserit Sabina faciendum, quod ipsa scripsisse se credidit. 3 Confido accessurum te sententiae meae, cum religiosissime soleas custodire defunctorum voluntatem, quam bonis heredibus intellexisse pro iure est. Neque enim minus apud nos honestas quam apud alios necessitas valet. 4 Moretur ergo in libertate sinentibus nobis, fruatur legato quasi omnia diligentissime caverit. Cavit enim, quae heredes bene elegit. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  11. C. PLINIUS CORNELIO MINICIANO SUO S.

  1 Audistine Valerium Licinianum in Sicilia profiteri? nondum te puto audisse: est enim recens nuntius. Praetorius hic modo inter eloquentissimos causarum actores habebatur; nunc eo decidit, ut exsul de senatore, rhetor de oratore fieret. 2 Itaque ipse in praefatione dixit dolenter et graviter: ‘Quos tibi, Fortuna, ludos facis? facis enim ex senatoribus professores, ex professoribus senatores.’ Cui sententiae tantum bilis, tantum amaritudinis inest, ut mihi videatur ideo professus ut hoc diceret. 3 Idem cum Graeco pallio amictus intrasset - carent enim togae iure, quibus aqua et igni interdictum est -, postquam se composuit circumspexitque habitum suum, ‘Latine’ inquit ‘declamaturus sum.’ 4 Dices tristia et miseranda, dignum tamen illum qui haec ipsa studia incesti scelere macularit. 5 Confessus est quidem incestum, sed incertum utrum quia verum erat, an quia graviora metuebat si negasset. Fremebat enim Domitianus aestuabatque in ingenti invidia destitutus. 6 Nam cum Corneliam Vestalium maximam defodere vivam concupisset, ut qui illustrari saeculum suum eiusmodi exemplis arbitraretur, pontificis maximi iure, seu potius immanitate tyranni licentia domini, reliquos pontifices non in Regiam sed in Albanam villam convocavit. Nec minore scelere quam quod ulcisci videbatur, absentem inauditamque damnavit incesti, cum ipse fratris filiam incesto non polluisset solum verum etiam occidisset; nam vidua abortu periit. 7 Missi statim pontifices qui defodiendam necandamque curarent. Illa nunc ad Vestam, nunc ad ceteros deos manus tendens, multa sed hoc frequentissime clamitabat: ‘Me Caesar incestam putat, qua sacra faciente vicit triumphavit!’ 8 Blandiens haec an irridens, ex fiducia sui an ex contemptu principis dixerit, dubium est. Dixit donec ad supplicium, nescio an innocens, certe tamquam innocens ducta est. 9 Quin etiam cum in illud subterraneum demitteretur, haesissetque descendenti stola, vertit se ac recollegit, cumque ei manum carnifex daret, aversata est et resiluit foedumque contactum quasi plane a casto puroque corpore novissima sanctitate reiecit omnibusque numeris pudoris ‘pollên pronoian eschen euschêmôn pesein?. 10 Praeterea Celer eques Romanus, cui Cornelia obiciebatur, cum in comitio virgis caederetur, in hac voce perstiterat: ‘Quid feci? nihil feci.’ 11 Ardebat ergo Domitianus et crudelitatis et iniquitatis infamia. Arripit Licinianum, quod in agris suis occultasset Corneliae libertam. Ille ab iis quibus erat curae praemonetur, si comitium et virgas pati nollet, ad confessionem confugeret quasi ad veniam. Fecit. 12 Locutus est pro absente Herennius Senecio tale quiddam, quale est illud: ‘keitai Patroklos’. Ait enim: ‘Ex advocato nuntius factus sum; Licinianus recessit.’ 13 Gratum hoc Domitiano adeo quidem ut gaudio proderetur, diceretque: ‘Absolvit nos Licinianus.’ Adiecit etiam non esse verecundiae eius instandum; ipsi vero permisit, si qua posset, ex rebus suis raperet, antequam bona publicarentur, exsiliumque molle velut praemium dedit. 14 Ex quo tamen postea clementia divi Nervae translatus est in Siciliam, ubi nunc profitetur seque de fortuna praefationibus vindicat.

  15 Vides quam obsequenter paream tibi, qui non solum res urbanas verum etiam peregrinas tam sedulo scribo, ut altius repetam. Et sane putabam te, quia tunc afuisti, nihil aliud de Liciniano audisse quam relegatum ob incestum. Summam enim rerum nuntiat fama non ordinem. 16 Mereor ut vicissim, quid in oppido tuo, quid in finitimis agatur - solent enim quaedam notabilia incidere - perscribas, denique quidquid voles dum modo non minus longa epistula nuntia. Ego non paginas tantum sed versus etiam syllabasque numerabo. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  12. C. PLINIUS MATURO ARRIANO SUO S.

  1 Amas Egnatium Marcellinum atque etiam mihi saepe commendas; amabis magis commendabisque, si cognoveris eius recens factum. 2 Cum in provinciam quaestor exisset, scribamque qui sorte obtigerat ante legitimum salarii tempus amisisset, quod acceperat scribae daturus, intellexit et statuit subsidere apud se non oportere. 3 Itaque reversus Caesarem, deinde Caesare auctore senatum consuluit, quid fieri de salario vellet. Parva quaestio sed tamen quaestio. Heredes scribae sibi, praefecti aerari populo vindicabant. 4 Acta causa est; dixit heredum advocatus, deinde populi, uterque percommode. Caecilius Strabo aerario censuit inferendum, Baebius Macer heredibus dandum: obtinuit Strabo. 5 Tu lauda Marcellinum, ut ego statim feci. Quamvis enim abunde sufficiat illi quod est et a principe et a senatu probatus, gaudebit tamen testimonio tuo. 6 Omnes enim, qui gloria famaque ducuntur, mirum in modum assensio et laus a minoribus etiam profecta delectat. Te vero Marcellinus ita veretur ut iudicio tuo plurimum tribuat. 7 Accedit his quod, si cognoverit factum suum isto usque penetrasse, necesse est laudis suae spatio et cursu et peregrinatione laetetur. Etenim nescio quo pacto vel magis homines iuvat gloria lata quam magna. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  13. C. PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S.

  1 Salvum in urbem venisse gaudeo; venisti autem, si quando alias, nunc maxime mihi desideratus. Ipse pauculis adhuc diebus in Tusculano commorabor, ut opusculum quod est in manibus absolvam. 2 Vereor enim ne, si hanc intentionem iam in fine laxavero, aegre resumam. Interim ne quid festinationi meae pereat, quod sum praesens petiturus, hac quasi praecursoria epistula rogo. Sed prius accipe causas rogandi, deinde ipsum quod peto.

  3 Proxime cum in patria mea fui, venit ad me salutandum municipis mei filius praetextatus. Huic ego ‘Studes?’ inquam. Respondit: ‘Etiam.’ ‘Ubi?’ ‘Mediolani.’ ‘Cur non hic?’ Et pater eius - erat enim una atque etiam ipse adduxerat puerum -: ‘Quia nullos hic praeceptores habemus.’ 4 ‘Quare nullos? Nam vehementer intererat vestra, qui patres estis’ - et opportune complures patres audiebant - ‘liberos vestros hic potissimum discere. Ubi enim aut iucundius morarentur quam in patria aut pudicius continerentur quam sub oculis parentum aut minore sumptu quam domi? 5 Quantulum est ergo collata pecunia conducere praeceptores, quodque nunc in habitationes, in viatica, in ea quae peregre emuntur - omnia autem peregre emuntur - impenditis, adicere mercedibus? Atque adeo ego, qui nondum liberos habeo, paratus sum pro re publica nostra, quasi pro filia vel parente, tertiam partem eius quod conferre vobis placebit dare. 6 Totum etiam pollicerer, nisi timerem ne hoc munus meum quandoque ambitu corrumperetur, ut accidere multis in locis video, in quibus praeceptores publice conducuntur. 7 Huic vitio occurri uno remedio potest, si parentibus solis ius conducendi relinquatur, isdemque religio recte iudicandi necessitate collationis addatur. 8 Nam qui fortasse de alieno neglegentes, certe de suo diligentes erunt dabuntque operam, ne a me pecuniam non nisi dignus accipiat, si accepturus et ab ipsis erit. 9 Proinde consentite conspirate maioremque animum ex meo sumite, qui cupio esse quam plurimum, quod debeam conferre. Nihil honestius praestare liberis vestris, nihil gratius patriae potestis. Educentur hic qui hic nascuntur, statimque ab infantia natale solum amare frequentare consuescant. Atque utinam tam claros praeceptores inducatis, ut in finitimis oppidis studia hinc petantur, utque nunc liberi vestri aliena in loca ita mox alieni in hunc locum confluant!’

  10 Haec putavi altius et quasi a fonte repetenda, quo magis scires, quam gratum mihi foret si susciperes quod iniungo. Iniungo autem et pro rei magnitudine rogo, ut ex copia studiosorum, quae ad te ex admiratione ingenii tui convenit, circumspicias praeceptores, quos sollicit
are possimus, sub ea tamen condicione ne cui fidem meam obstringam. Omnia enim libera parentibus servo: illi iudicent illi eligant, ego mihi curam tantum et impendium vindico. 11 Proinde si quis fuerit repertus, qui ingenio suo fidat, eat illuc ea lege ut hinc nihil aliud certum quam fiduciam suam ferat. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  14. C. PLINIUS [DECIMO] PATERNO SUO S.

  1 Tu fortasse orationem, ut soles, et flagitas et exspectas; at ego quasi ex aliqua peregrina delicataque merce lusus meos tibi prodo. 2 Accipies cum hac epistula hendecasyllabos nostros, quibus nos in vehiculo in balineo inter cenam oblectamus otium temporis. 3 His iocamur ludimus amamus dolemus querimur irascimur, describimus aliquid modo pressius modo elatius, atque ipsa varietate temptamus efficere, ut alia aliis quaedam fortasse omnibus placeant. 4 Ex quibus tamen si non nulla tibi petulantiora paulo videbuntur, erit eruditionis tuae cogitare summos illos et gravissimos viros qui talia scripserunt non modo lascivia rerum, sed ne verbis quidem nudis abstinuisse; quae nos refugimus, non quia severiores - unde enim? -, sed quia timidiores sumus. 5 Scimus alioqui huius opusculi illam esse verissimam legem, quam Catullus expressit:

  Nam castum esse decet pium poetam

  ipsum, versiculos nihil necesse est,

  qui tunc denique habent salem et leporem

  si sunt molliculi et parum pudici.

  6 Ego quanti faciam iudicium tuum, vel ex hoc potes aestimare, quod malui omnia a te pensitari quam electa laudari. Et sane quae sunt commodissima desinunt videri, cum paria esse coeperunt. 7 Praeterea sapiens subtilisque lector debet non diversis conferre diversa, sed singula expendere, nec deterius alio putare quod est in suo genere perfectum. 8 Sed quid ego plura? Nam longa praefatione vel excusare vel commendare ineptias ineptissimum est. Unum illud praedicendum videtur, cogitare me has meas nugas ita inscribere ‘hendecasyllabi’, qui titulus sola metri lege constringitur. 9 Proinde, sive epigrammata sive idyllia sive eclogas sive, ut multi, poematia seu quod aliud vocare malueris, licebit voces; ego tantum hendecasyllabos praesto. 10 A simplicitate tua peto, quod de libello meo dicturus es alii, mihi dicas; neque est difficile quod postulo. Nam si hoc opusculum nostrum aut potissimum esset aut solum, fortasse posset durum videri dicere: ‘Quaere quod agas’; molle et humanum est: ‘Habes quod agas.’ Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  15. C. PLINIUS MINICIO FUNDANO SUO S.

  1 Si quid omnino, hoc certe iudicio facio, quod Asinium Rufum singulariter amo. Est homo eximius et bonorum amantissimus. Cur enim non me quoque inter bonos numerem? Idem Cornelium Tacitum - scis quem virum - arta familiaritate complexus est. 2 Proinde si utrumque nostrum probas, de Rufo quoque necesse est idem sentias, cum sit ad conectendas amicitias vel tenacissimum vinculum morum similitudo. 3 Sunt ei liberi plures. Nam in hoc quoque functus est optimi civis officio, quod fecunditate uxoris large frui voluit, eo saeculo quo plerisque etiam singulos filios orbitatis praemia graves faciunt. Quibus ille despectis, avi quoque nomen assumpsit. Est enim avus, et quidem ex Saturio Firmo, quem diliges ut ego si ut ego propius inspexeris. 4 Haec eo pertinent, ut scias quam copiosam, quam numerosam domum uno beneficio sis obligaturus; ad quod petendum voto primum, deinde bono quodam omine adducimur. 5 Optamus enim tibi ominamurque in proximum annum consulatum: ita nos virtutes tuae, ita iudicia principis augurari volunt. 6 Concurrit autem ut sit eodem anno quaestor maximus ex liberis Rufi, Asinius Bassus, iuvenis - nescio an dicam, quod me pater et sentire et dicere cupit, adulescentis verecundia vetat - ipso patre melior. 7 Difficile est ut mihi de absente credas - quamquam credere soles omnia -, tantum in illo industriae probitatis eruditionis ingenii studii memoriae denique esse, quantum expertus invenies. 8 Vellem tam ferax saeculum bonis artibus haberemus, ut aliquos Basso praeferre deberes: tum ego te primus hortarer moneremque, circumferres oculos ac diu pensitares, quem potissimum eligeres. 9 Nunc vero - sed nihil volo de amico meo arrogantius dicere; hoc solum dico, dignum esse iuvenem quem more maiorum in filii locum assumas. Debent autem sapientes viri, ut tu, tales quasi liberos a re publica accipere, quales a natura solemus optare. 10 Decorus erit tibi consuli quaestor patre praetorio, propinquis consularibus, quibus iudicio ipsorum, quamquam asulescentulus adhuc, iam tamen invicem ornamento est. 11 Proinde indulge precibus meis, obsequere consilio, et ante omnia si festinare videor ignosce, primum quia votis suis amor plerumque praecurrit; deinde quod in ea civitate, in qua omnia quasi ab occupantibus aguntur, quae legitimum tempus exspectant, non matura sed sera sunt; in summa quod rerum, quas assequi cupias, praesumptio ipsa iucunda est. 12 Revereatur iam te Bassus ut consulem, tu dilige illum ut quaestorem, nos denique utriusque vestrum amantissimi laetitia duplici perfruamur. 13 Etenim cum sic te, sic Bassum diligamus, ut et illum cuiuscumque et tuum quemcumque quaestorem in petendis honoribus omni ope labore gratia simus iuvaturi, perquam iucundum nobis erit, si in eundem iuvenem studium nostrum et amicitiae meae et consulatus tui ratio contulerit, si denique precibus meis tu potissimum adiutor accesseris, cuius et suffragio senatus libentissime indulgeat et testimonio plurimum credat. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  16. C. PLINIUS VALERIO PAULINO SUO S.

  1 Gaude meo, gaude tuo, gaude etiam publico nomine: adhuc honor studiis durat. Proxime cum dicturus apud centumviros essem, adeundi mihi locus nisi a tribunali, nisi per ipsos iudices non fuit; tanta stipatione cetera tenebantur. 2 Ad hoc quidam ornatus adulescens scissis tunicis, ut in frequentia solet fieri, sola velatus toga perstitit et quidem horis septem. 3 Nam tam diu dixi magno cum labore, maiore cum fructu. Studeamus ergo nec desidiae nostrae praetendamus alienam. Sunt qui audiant, sunt qui legant, nos modo dignum aliquid auribus dignum chartis elaboremus. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  17. C. PLINIUS CLUSINIO GALLO SUO S.

  1 Et admones et rogas, ut suscipiam causam Corelliae absentis contra C. Caecilium consulem designatum. Quod admones, gratias ago; quod rogas, queror. Admoneri enim debeo ut sciam, rogari non debeo ut faciam, quod mihi non facere turpissimum est. 2 An ego tueri Corelli filiam dubitem? Est quidem mihi cum isto, contra quem me advocas, non plane familiaris sed tamen amicitia. 3 Accedit huc dignitas hominis atque hic ipse cui destinatus est honor, cuius nobis hoc maior agenda reverentia est, quod iam illo functi sumus. Naturale est enim ut ea, quae quis adeptus est ipse, quam amplissima existimari velit. 4 Sed mihi cogitanti adfuturum me Corelli filiae omnia ista frigida et inania videntur. Obversatur oculis ille vir quo neminem aetas nostra graviorem sanctiorem subtiliorem tulit, quem ego cum ex admiratione diligere coepissem, quod evenire contra solet, magis admiratus sum postquam penitus inspexi. 5 Inspexi enim penitus: nihil a me ille secretum, non ioculare non serium, non triste non laetum. 6 Adulescentulus eram, et iam mihi ab illo honor atque etiam - audebo dicere - reverentia ut aequali habebatur. Ille meus in petendis honoribus suffragator et testis, ille in incohandis deductor et comes, ille in gerendis consiliator et rector, ille denique in omnibus officiis nostris, quamquam et imbecillus et senior, quasi iuvenis et validus conspiciebatur. 7 Quantum ille famae meae domi in publico, quantum etiam apud principem astruxit! 8 Nam cum forte de bonis iuvenibus apud Nervam imperatorem sermo incidisset, et plerique me laudibus ferrent, paulisper se intra silentium tenuit, quod illi plurimum auctoritatis addebat; deinde gravitate quam noras: ‘Necesse est’ inquit ‘parcius laudem Secundum, quia nihil nisi ex consilio meo facit.’ 9 Qua voce tribuit mihi quantum petere voto immodicum erat, nihil me facere non sapientissime, cum omnia ex consilio sapientissimi viri facerem. Quin etiam moriens filiae suae - ipsa solet praedicare -: ‘Multos quidem amicos tibi ut longiore vita paravi, praecipuos tamen Secundum et Cornutum. 10 Quod cum recordor, intellego mihi laborandum, ne qua parte videar hanc de me fiduciam providentissimi viri destituisse. 11 Quare ego vero Corelliae adero promptissime nec subire offensas recusabo; quamquam non solum veniam me verum etiam laudem apud istum ipsum, a quo - ut ais - nova lis fortasse ut feminae intenditur, arbitror consecuturum, si haec eadem in actione, latius scili
cet et uberius quam epistularum angustiae sinunt, vel in excusationem vel etiam commendationem meam dixero. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  18. C. PLINIUS ARRIO ANTONINO SUO S.

  1 Quemadmodum magis approbare tibi possum, quanto opere mirer epigrammata tua Graeca, quam quod quaedam Latine aemulari et exprimere temptavi? in deterius tamen. Accidit hoc primum imbecillitate ingenii mei, deinde inopia ac potius, ut Lucretius ait, egestate patrii sermonis. 2 Quodsi haec, quae sunt et Latina et mea, habere tibi aliquid venustatis videbuntur, quantum putas inesse iis gratiae, quae et a te et Graece proferuntur! Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  19. C. PLINIUS CALPURNIAE HISPULLAE SUAE S.

  1 Cum sis pietatis exemplum, fratremque optimum et amantissimum tui pari caritate dilexeris, filiamque eius ut tuam diligas, nec tantum amitae ei affectum verum etiam patris amissi repraesentes, non dubito maximo tibi gaudio fore cum cognoveris dignam patre dignam te dignam avo evadere. 2 Summum est acumen summa frugalitas; amat me, quod castitatis indicium est. Accedit his studium litterarum, quod ex mei caritate concepit. Meos libellos habet lectitat ediscit etiam. 3 Qua illa sollicitudine cum videor acturus, quanto cum egi gaudio afficitur! Disponit qui nuntient sibi quem assensum quos clamores excitarim, quem eventum iudicii tulerim. Eadem, si quando recito, in proximo discreta velo sedet, laudesque nostras avidissimis auribus excipit. 4 Versus quidem meos cantat etiam formatque cithara non artifice aliquo docente, sed amore qui magister est optimus. 5 His ex causis in spem certissimam adducor, perpetuam nobis maioremque in dies futuram esse concordiam. Non enim aetatem meam aut corpus, quae paulatim occidunt ac senescunt, sed gloriam diligit. 6 Nec aliud decet tuis manibus educatam, tuis praeceptis institutam, quae nihil in contubernio tuo viderit, nisi sanctum honestumque, quae denique amare me ex tua praedicatione consueverit. 7 Nam cum matrem meam parentis loco vererere, me a pueritia statim formare laudare, talemque qualis nunc uxori meae videor, ominari solebas. 8 Certatim ergo tibi gratias agimus, ego quod illam mihi, illa quod me sibi dederis, quasi invicem elegeris. Vale.

 

‹ Prev