LXXXVIII.
Plerique principes, quum essent civium domini, libertorum erant servi: horum consiliis, horum nutu regebantur: per hos audiebant, per hos loquebantur: per hos praeturae etiam, et sacerdotia et consulatus, immo et ab his, petebantur. Tu libertis tuis summum quidem honorem, sed tamquam libertis, habes; abundeque sufficere his credis, si probi et frugi existimentur. Scis enim, praecipuum esse indicium non magni principis magnos libertos. Ac primum neminem in usu habes, nisi aut tibi, aut patri tuo, aut optimo cuiquam [principum] dilectum; statimque hos ipsos quotidie deinde ita formas, ut se non tua fortuna, sed sua, metiantur: et tanto magis digni, quibus honor omnis praestetur a nobis, quia non est necesse. Iustisne de causis Senatus Populusque Romanus OPTIMI tibi cognomen adiecit? Paratum id quidem, et in medio positum, novum tamen. Scias neminem ante meruisse, quod non erat excogitandum, si quis meruisset. An satius fuit, FELICEM vocare? quod non moribus, sed fortunae datum est: satius, MAGNUM? cui plus invidiae, quam pulchritudinis inest. Adoptavit te optimus princeps in suum, senatus in OPTIMI nomen. Hoc tibi tam proprium, quam paternum; nec magis definite distincteque designat, qui TRAIANUM, quam qui OPTIMUM appellat: ut olim frugalitate Pisones, sapientia Laelii, pietate Metelli monstrabantur. Quae simul omnia uno isto nomine continentur. Nec videri potest optimus, nisi qui est omnibus optimis in sua cuiusque laude praestantior. Merito tibi ergo post ceteras appellationes haec est addita, ut maior. Minus est enim, imperatorem et Caesarem et Augustum, quam omnibus imperatoribus et Caesaribus et Augustis esse meliorem. Ideoque ille parens hominum deorumque OPTIMI prius, deinde MAXIMI nomine colitur. Quo praeclarior laus tua, quem non minus constat optimum esse, quam maximum. Adsequutus es nomen, quod ad alium transire non possit, nisi ut appareat in bono principe alienum, in malo falsum: quod licet omnes postea usurpent, semper tamen agnoscetur ut tuum. Etenim, ut nomine AUGUSTI admonemur eius, cui primum dicatum est, ita haec OPTIMI appellatio nunquam memoriae hominum sine te recurret, quotiesque posteri nostri OPTIMUM aliquem vocare cogentur, toties recordabantur, quis meruerit vocari.
LXXXIX.
Quanto nunc, dive Nerva, gaudio frueris, quum vides, et esse OPTIMUM et dici, quem tamquam optimum elegisti! quam laetum tibi, quod comparatus filio tuo vinceris! Neque enim alio magis approbatur animi tui magnitudo, quam quod optimus ipse non timuisti eligere meliorem. Sed et tu, pater Traiane, (nam tu quoque, si non sidera, proximam tamen sideribus obtines sedem) quantam percipis voluptatem, quum illum tribunum, illum militem tuum, tantum imperatorem, tantum principem cernis! cumque eo, qui adoptavit, amicissime contendis, pulchrius fuisse genuisse talem, an elegisse! Macte uterque ingenti in rempublicam merito, cui hoc tantum boni contulistis! Licet alteri vestrum filii virtus triumphalia, coelum alteri dederit: non minor tamen vestra laus, quod ista per filium, quam si ipsi meruissetis.
XC.
Scio, Patres Conscripti, cum ceteros cives, tum praecipue consules, oportere sic affici, ut se publice magis, quam privatim, obligatos putent. Ut enim malos principes rectius pulchriusque est ex communibus iniuriis odisse, quam propriis: ita boni speciosius amantur ob ea, quae generi humano, quam quae hominibus praestant. Quia tamen in consuetudinem venit, ut consules, publica gratiarum actione perlata, suo quoque nomine, quantum debeant principi, profiteantur: concedite, me non pro me magis munere isto, quam pro collega meo, Cornuto Tertullo, clarissimo viro, fungi. Cur enim non pro illo quoque gratias agam, pro quo non minus debeo? praesertim quum indulgentissimus imperator in concordia nostra ea praestiterit ambobus, quae si tantum in alterum contulisset, ambos tamen aequaliter obligasset. Utrumque nostrum ille optimi cuiusque spoliator et carnifex stragibus amicorum, et in proximum iacto fulmine afflaverat. Iisdem enim amicis gloriabamur, eosdem amissos lugebamus: ac sicut nunc spes gaudiumque, ita tunc communis nobis dolor et metus erat. Habuerat hunc honorem periculis nostris divus Nerva, ut nos, etsi minus ut bonos, tamen promovere vellet: quia mutati seculi signum et hoc esset, quod florerent, quorum praecipuum votum ante fuerat, ut memoriae principis elaberentur.
XCI.
Nondum biennium compleramus in officio laboriosissimo et maximo, quum tu nobis, optime principum, fortissime imperatorum, consulatum obtulisti, ut ad summum honorem gloria celeritatis accederet. Tantum inter te et illos principes interest, qui beneficiis suis commendationem ex difficultate captabant, gratioresque accipientibus honores arbitrabantur, si prius illos desperatio, et taedium, et similis repulsae mora, in notam quandam pudoremque vertissent. Obstat verecundia, quo minus percenseamus, quo utrumque nostrum testimonio ornaris: ut amore recti, amore reipublicae, priscis illis consulibus aequaveris. Merito nec ne, neutram in partem decernere audeamus; quia nec fas est, affirmationi tuae derogare, et onerosum confiteri, vera esse, quae de nobis, praesertim tam magnifica, dixisti. Tu tamen dignus es, qui eos consules facias, de quibus possis ista praedicare. Tribuas veniam, quod inter haec beneficia tua gratissimum est nobis, quod nos rursus collegas esse voluisti. Ita caritas mutua, ita congruens tenor vitae, ita una eademque ratio propositi postulabat: cuius ea vis, ut morum similitudo concordiae nostrae gloriam minuat, ac perinde sit mirum, si alter nostrum a collega, ac si a seipso dissentiat. Non ergo temporarium et subitum est, quod uterque collegae consulatu, tamquam iterum suo gaudet; nisi quod tamen, qui rursus consules fiunt, bis quidem, sed temporibus diversis obligantur: nos duos consulatus accipimus simul, simul gerimus, alterque in altero consul, sed iterum et pariter sumus.
XCII.
Illud vero quam insigne, quod nobis praefectis aerario consulatum ante, quam successorem dedisti! Aucta est dignitas dignitate: neque continuatus tantum, sed geminatus est honor, finemque potestatis alterius, tamquam parum esset excipere, praevenit. Tanta tibi integritatis nostrae fiducia fuit, ut non dubitares, te salva diligentiae tuae ratione esse facturum, si nos post maximum officium privatos esse non sineres. Quid, quod eundem in annum consulatum nostrum contulisti? Ergo non alia nos pagina, quam quae te consulem accipiet, et nostra quoque nomina addentur fastis, quibus ipse praescriberis. Tu comitiis nostris praesidere, tu nobis sanctissimum illud carmen praeire dignatus es, tuo iudicio consules facti, tua voce renuntiati sumus: ut idem honoribus nostris suffragator in curia, in campo declarator exsisteres. Nam quod eum potissimum mensem attribuisti, quem tuus natalis exornat, quam pulchrum nobis! quibus edicto, quibus spectaculo celebrare continget diem illum, triplici gaudio laetum: qui principem abstulit pessimum, dedit optimum, meliorem optimo genuit. Nos sub oculis tuis augustior solito currus accipiet: nos inter secunda omina, et vota certantia, quae praesenti tibi conferentur, vehemur alacres, et incerti, ex utra parte maior auribus nostris accidat clamor.
XCIII.
Super omnia tamen praedicandum videtur, quod pateris consules esse, quos fecisti: quippe nullum periculum, nullus ex principe metus consulares animos debilitat et frangit: nihil invitis audiendum, nihil coactis decernendum erit. Manet manebitque honori veneratio sua, nec securitatem auctoritate perdemus. Ac si quid forte ex consulatus fastigio fuerit diminutum, nostra haec erit culpa, non seculi. Licet enim, quantum ad principem, licet tales consules agere, quales ante principes erant. Ullamne tibi pro beneficiis referre gratiam parem possumus? nisi tantum illam, ut semper nos meminerimus consules fuisse, et consules tuos; ea sentiamus, ea censeamus, quae consularibus digna sunt; ita versemur in republica, ut credamus esse rempublicam. Non consilium nostrum, non operam subtrahamus, nec disiunctos nos et quasi dimissos consulatu, sed quasi adstrictos et devinctos putemus; eundemque locum laboris et curae, quem reverentiae dignitatisque, teneamus.
XCIV.
In fine orationis praesides custodesque imperii deos, ego consul pro rebus humanis, ac te praecipue, Capitolone Iupiter, precor, ut beneficiis tuis faveas, tantisque addas muneribus perpetuitatem. Audisti, quae malo principi precabamur; exaudi, quae pro dissimillimo optamus. Non te distringimus votis. Non enim pacem, non concordiam, non securitatem, non opes oramus, non honores: simplex cunctaque ista complexum unum omnium votum est, SALUS PRINCIPIS. Nec vero nova tibi iniungimus. Tu enim iam tunc illum in tutelam recepisti, quum praedonis avidissimi faucibus eripuisti. Neque enim sine
auxilio tuo, quum altissima quaeque quaterentur, hic, qui omnibus excelsior, inconcussus stetit. Praeteritus est a pessimo principe, qui praeteriri ab optimo non potuit. Tu clara iudicii tui signa misisti, quum proficiscenti ad exercitum tuo nomine, tuo honore cessisti. Tu voce imperatoris quid sentires locutus, filium illi, nobis parentem, tibi pontificem maximum elegisti. Quo maiore fiducia iisdem illis votis, quae ipse pro se nuncupari iubet, oro et obtestor, si bene rempublicam, si ex utilitate omnium regit, primum, ut illum nepotibus nostris ac pronepotibus serves: deinde, ut quandoque successorem ei tribuas, quem genuerit, quem formaverit, similemque fecerit adoptato; aut, si hoc fato negatur, in consilio sis eligenti, monstresque aliquem, quem adoptari in Capitolio deceat.
XCV.
Vobis, Patres Conscripti, quantum debeam, publicis etiam monimentis continetur. Vos mihi in tribunatu quietis, in praetura modestiae; vos in istis officiis etiam, quae e studiis nostris circa tuendos socios iniunxeratis, cuncti constantiae antiquissimum testimonium perhibuistis. Vos proxime destinationem consulatus mei his acclamationibus approbavistis, ut intelligam, etiam atque etiam enitendum mihi, ut hunc consensum vestrum complectar, et teneam, et in dies augeam. Etenim memini, tunc verissime iudicari, meruerit quis honorem, nec ne, quum adeptus est. Vos modo favete huic proposito, et credite, si cursu quodam provectus ab illo insidiosissimo principe, antequam profiteretur odium bonorum, postquam professus est, substiti; quum viderem, quae ad honores compendia paterent, longius iter malui; si malis temporibus inter moestos et paventes, bonis inter securos gaudentesque numeror; si denique in tantum diligo optimum principem, in quantum invisus pessimo fui. Ego reverentiae vestrae sic semper inserviam, non ut me consulem, et mox consularem, sed ut candidatum consulatus putem.
The Dual Text
Mt. Vesuvius as seen from the ruins of Pompeii, which was destroyed in the eruption of AD 79
DUAL LATIN AND ENGLISH TEXT
Translated by John B. Firth (Books I-V) and John Delaware Lewis (Books VI-X)
In this section, readers can view a letter by letter text, alternating between Pliny’s Latin and the English translations.
CONTENTS
LIBER PRIMVS
1. C. PLINIUS SEPTICIO
1. C. PLINIUS SEPTICIO
2. C. PLINIUS
2. C. PLINIUS
3. C. PLINIUS CANINIO RUFO SUO S.
3. C. PLINIUS CANINIO RUFO SUO S.
4. C. PLINIUS POMPEIAE CELERINAE SOCRUI S.
4. C. PLINIUS POMPEIAE CELERINAE SOCRUI S.
5. C. PLINIUS VOCONIO ROMANO SUO S.
5. C. PLINIUS VOCONIO ROMANO SUO S.
6. C. PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S.
6. C. PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S.
7. C. PLINIUS OCTAVIO RUFO SUO S.
7. C. PLINIUS OCTAVIO RUFO SUO S.
8. C. PLINIUS POMPEIO SATURNINO SUO S.
8. C. PLINIUS POMPEIO SATURNINO SUO S.
9. C. PLINIUS MINICIO FUNDANO SUO S.
9. C. PLINIUS MINICIO FUNDANO SUO S.
10. C. PLINIUS ATTIO CLEMENTI SUO S.
10. C. PLINIUS ATTIO CLEMENTI SUO S.
11. C. PLINIUS FABIO IUSTO SUO S.
11. C. PLINIUS FABIO IUSTO SUO S.
12. C. PLINIUS CALESTRIO TIRONI SUO S.
12. C. PLINIUS CALESTRIO TIRONI SUO S.
13. C. PLINIUS SOSIO SENECIONI SUO S.
13. C. PLINIUS SOSIO SENECIONI SUO S.
14. C. PLINIUS IUNIO MAURICO SUO S.
14. C. PLINIUS IUNIO MAURICO SUO S.
15. C. PLINIUS SEPTICIO CLARO SUO S.
15. C. PLINIUS SEPTICIO CLARO SUO S.
16. C. PLINIUS ERUCIO SUO S.
16. C. PLINIUS ERUCIO SUO S.
17. C. PLINIUS CORNELIO TITIANO SUO S.
17. C. PLINIUS CORNELIO TITIANO SUO S.
18. C. PLINIUS SUETONIO TRANQUILLO SUO S.
18. C. PLINIUS SUETONIO TRANQUILLO SUO S.
19. C. PLINIUS ROMATIO FIRMO SUO S.
19. C. PLINIUS ROMATIO FIRMO SUO S.
20. C. PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S.
20. C. PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S.
21. C. PLINIUS PLINIO PATERNO SUO S.
21. C. PLINIUS PLINIO PATERNO SUO S.
22. C. PLINIUS CATILIO SEVERO SUO S.
22. C. PLINIUS CATILIO SEVERO SUO S.
23. C. PLINIUS POMPEIO FALCONI SUO S.
23. C. PLINIUS POMPEIO FALCONI SUO S.
24. C. PLINIUS BAEBIO HISPANO SUO S.
24. C. PLINIUS BAEBIO HISPANO SUO S.
LIBER SECVNDVS
LIBER SECVNDVS
1. C. PLINIUS ROMANO SUO S.
1. C. PLINIUS ROMANO SUO S.
2. C. PLINIUS PAULINO SUO S.
2. C. PLINIUS PAULINO SUO S.
3. C. PLINIUS NEPOTI SUO S.
3. C. PLINIUS NEPOTI SUO S.
4. C. PLINIUS CALVINAE SUAE S.
4. C. PLINIUS CALVINAE SUAE S.
5. C. PLINIUS LUPERCO SUO S.
5. C. PLINIUS LUPERCO SUO S.
6. C. PLINIUS AVITO SUO S.
6. C. PLINIUS AVITO SUO S.
7. C. PLINIUS MACRINO SUO S.
7. C. PLINIUS MACRINO SUO S.
8. C. PLINIUS CANINIO SUO S.
8. C. PLINIUS CANINIO SUO S.
9. C. PLINIUS APOLLINARI SUO S.
9. C. PLINIUS APOLLINARI SUO S.
10. C. PLINIUS OCTAVIO SUO S.
10. C. PLINIUS OCTAVIO SUO S.
11. C. PLINIUS ARRIANO SUO S.
11. C. PLINIUS ARRIANO SUO S.
12. C. PLINIUS ARRIANO SUO S.
12. C. PLINIUS ARRIANO SUO S.
13. C. PLINIUS PRISCO SUO S.
13. C. PLINIUS PRISCO SUO S.
14. C. PLINIUS MAXIMO SUO S.
14. C. PLINIUS MAXIMO SUO S.
15. C. PLINIUS VALERIANO SUO S.
15. C. PLINIUS VALERIANO SUO S.
16. C. PLINIUS ANNIO SUO S.
16. C. PLINIUS ANNIO SUO S.
17. C. PLINIUS GALLO SUO S.
17. C. PLINIUS GALLO SUO S.
18. C. PLINIUS MAURICO SUO S.
18. C. PLINIUS MAURICO SUO S.
19. C. PLINIUS CERIALI SUO S.
19. C. PLINIUS CERIALI SUO S.
20. C. PLINIUS CALCISIO SUO S.
20. C. PLINIUS CALCISIO SUO S.
LIBER TERTIVS
LIBER TERTIVS
1. C. PLINIUS CALVISIO RUFO SUO S.
1. C. PLINIUS CALVISIO RUFO SUO S.
2. C. PLINIUS VIBIO MAXIMO SUO S.
2. C. PLINIUS VIBIO MAXIMO SUO S.
3. C. PLINIUS CORELLIAE HISPULLAE SUAE S.
3. C. PLINIUS CORELLIAE HISPULLAE SUAE S.
4. C. PLINIUS CAECILIO MACRINO SUO S.
4. C. PLINIUS CAECILIO MACRINO SUO S.
5. C. PLINIUS BAEBIO MACRO SUO S.
5. C. PLINIUS BAEBIO MACRO SUO S.
6. C. PLINIUS ANNIO SEVERO SUO S.
6. C. PLINIUS ANNIO SEVERO SUO S.
7. C. PLINIUS CANINIO RUFO SUO S.
7. C. PLINIUS CANINIO RUFO SUO S.
8. C. PLINIUS SUETONIO TRANQUILLO SUO S.
8. C. PLINIUS SUETONIO TRANQUILLO SUO S.
9. C. PLINIUS CORNELIO MINICIANO SUO S.
9. C. PLINIUS CORNELIO MINICIANO SUO S.
10. C. PLINIUS VESTRICIO SPURINNAE SUO ET COTTIAE S.
10. C. PLINIUS VESTRICIO SPURINNAE SUO ET COTTIAE S.
11. C. PLINIUS IULIO GENITORI SUO S.
11. C. PLINIUS IULIO GENITORI SUO S.
12. C. PLINIUS CATILIO SEVERO SUO S.
12. C. PLINIUS CATILIO SEVERO SUO S.
13. C. PLINIUS VOCONIO ROMANO SUO S.
13. C. PLINIUS VOCONIO ROMANO SUO S.
14. C. PLINIUS ACILIO SUO S.
14. C. PLINIUS ACILIO SUO S.
15. C. PLINIUS SILIO PROCULO SUO S.
15. C. PLINIUS SILIO PROCULO SUO S.
16. C. PLINIUS NEPOTI SUO S.
16. C. PLINIUS NEPOTI SUO S.
17. C. P
LINIUS IULIO SERVIANO SUO S.
17. C. PLINIUS IULIO SERVIANO SUO S.
18. C. PLINIUS VIBIO SEVERO SUO S.
18. C. PLINIUS VIBIO SEVERO SUO S.
19. C. PLINIUS CALVISIO RUFO SUO S.
19. C. PLINIUS CALVISIO RUFO SUO S.
20. C. PLINIUS MAESIO MAXIMO SUO S.
20. C. PLINIUS MAESIO MAXIMO SUO S.
21. C. PLINIUS CORNELIO PRISCO SUO S.
21. C. PLINIUS CORNELIO PRISCO SUO S.
LIBER QVARTVS
LIBER QVARTVS
1. C. PLINIUS
1. C. PLINIUS
2. C. PLINIUS ATTIO CLEMENTI SUO S.
2. C. PLINIUS ATTIO CLEMENTI SUO S.
3. C. PLINIUS ARRIO ANTONINO SUO S.
3. C. PLINIUS ARRIO ANTONINO SUO S.
4. C. PLINIUS SOSIO SENECIONI SUO S.
4. C. PLINIUS SOSIO SENECIONI SUO S.
5. C. PLINIUS IULIO SPARSO SUO S.
5. C. PLINIUS IULIO SPARSO SUO S.
6. C. PLINIUS IULIO NASONI SUO S.
6. C. PLINIUS IULIO NASONI SUO S.
7. C. PLINIUS CATIO LEPIDO SUO S.
7. C. PLINIUS CATIO LEPIDO SUO S.
8. C. PLINIUS MATURO ARRIANO SUO S.
8. C. PLINIUS MATURO ARRIANO SUO S.
9. C. PLINIUS CORNELIO URSO SUO S.
9. C. PLINIUS CORNELIO URSO SUO S.
10. C. PLINIUS STATIO SABINO SUO S.
10. C. PLINIUS STATIO SABINO SUO S.
11. C. PLINIUS CORNELIO MINICIANO SUO S.
11. C. PLINIUS CORNELIO MINICIANO SUO S.
12. C. PLINIUS MATURO ARRIANO SUO S.
12. C. PLINIUS MATURO ARRIANO SUO S.
13. C. PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S.
13. C. PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S.
14. C. PLINIUS [DECIMO] PATERNO SUO S.
14. C. PLINIUS [DECIMO] PATERNO SUO S.
15. C. PLINIUS MINICIO FUNDANO SUO S.
15. C. PLINIUS MINICIO FUNDANO SUO S.
Delphi Complete Works of Pliny the Younger (Illustrated) (Delphi Ancient Classics) Page 74