by Terence
fieri miserum, qui me dudum ut dixti adiuerit comiter?
quin, quom opust, beneficium rursum ei experiemur reddere?
{Ge.} scio equidem hoc esse aequom. {An.} age ergo, solu’ servare hunc potes.
{Ge.} quid faciam? {An.} invenias argentum. {Ge.} cupio; sed id unde 540
edoce.
{An.} pater adest hic. {Ge.} scio; sed quid tum? {An.} ah dictum sapienti sat
est.
{Ge.} itane? {An.} ita. {Ge.} sane hercle pulchre suades: etiam tu hinc abis?
non triumpho, ex nuptiis t
ni etiamnunc me hui(u)s causa quaerere in malo iubeas crucem?
{An.} verum hic dicit. {Ph.} quid? ego vobis, Geta, alienu’ sum? {Ge.} 545
haud puto;
sed parumne est quod omnibus nunc nobis suscenset senex,
ni instigemus etiam ut nullu’ locu’ relinquatur preci?
{Ph.} alius ab oculis m
tum igitur, dum licet dumque adsum, loquimini mecum, Antipho,
contemplamini me. {An.} quam ob rem? aut quidnam facturu’s? cedo. 550
{Ph.} quoquo hinc asportabitur terrarum, certumst persequi
aut perire. {Ge.} di bene vortant quod agas! pedetemptim tamen.
{An.} vide siquid opi’ potes adferre huic. {Ge.} “siquid”? quid? {An.} quaere
obsecro,
nequid plus minusve faxit quod nos post pigeat, Geta.
{Ge.} quaero. — salvos est, ut opinor; verum enim metuo malum. 555
{An.} noli metuere: una tecum bona mala tolerabimus.
{Ge.} quantum opus est tibi argenti, loquere. {Ph.} solae triginta minae.
{Ge.} triginta? hui percarast, Phaedria. {Ph.} istaec vero vilis est.
{Ge.} age age, inventas reddam. {Ph.} o lepidum! {Ge.} aufer te hinc. {Ph.}
iam opust. {Ge.} iam feres:
sed opus est mihi Phormionem ad hanc rem adiutorem dari. 560
{Ph.} praestost: audacissime oneri’ quidvis inpone, ecferet;
solus est homo amico amicus. {Ge.}
{An.} numquid est quod opera mea vobis opu’ sit? {Ge.} nil; verum abi domum
et illam miseram, quam ego nunc intu’ scio esse exanimatam metu,
consolare. cessas? {An.} nil est aeque quod faciam lubens. — 565
{Ph.} qua via istuc facies? {Ge.} dicam in itinere: modo te hinc amove.
ACTVS IV
Demipho Chremes
{De.} Quid? qua profectu’ causa hinc es Lemnum, Chreme,
adduxtin tecum filiam? {Ch.} non. {De.} quid ita non?
{Ch.} postquam videt me ei(u)s mater esse hic diutius,
simul autem non manebat aetas virginis 570
m
ad me profectam esse aibant. {De.} quid illi tam diu
quaeso igitur commorabare, ubi id audiveras?
{Ch.} pol me detinuit morbus. {De.} unde? aut qui? {Ch.} rogas?
senectus ipsast morbu’. sed venisse eas 575
salvas audivi ex nauta qui illas vexerat.
{De.} quid gnato optigerit me absente audistin, Chreme?
{Ch.} quod quidem me factum consili incertum facit.
nam hanc condicionem siquoi tulero extrario,
quo pacto aut unde mihi sit dicundum ordinest. 580
te mihi fidelem esse aeque atque egomet sum mihi
scibam. ille, si me alienus adfinem volet,
tacebit dum intercedet familiaritas;
sin spreverit me, plus quam opus est scito sciet.
vereorque ne uxor aliqua hoc resciscat mea: 585
quod si fit, ut me excutiam atque egrediar domo
id restat; nam ego meorum solu’ sum meus.
{De.} scio ita esse, et istaec mihi res sollicitudinist,
neque defetiscar usque adeo experirier
donec tibi id quod pollicitus sum effecero. 590
Geta Demipho Chremes
{Ge.} Ego hominem callidiorem vidi neminem
quam Phormionem. venio ad hominem ut dicerem
argentum opus esse, et id quo pacto fieret.
vixdum dimidium dixeram, intellexerat:
gaudebat, me laudabat, quaerebat senem, 595
dis gratias agebat tempu’ sibi dari
ubi Phaedriae esse ostenderet nihilo minus
amicum sese quam Antiphoni. hominem ad forum
iussi opperiri: eo me esse adducturum senem.
sed eccum ipsum. quis est ulterior? attat Phaedriae 600
pater venit. sed quid pertimui autem belua?
an quia quos fallam pro uno duo sunt mihi dati?
commodius esse opinor duplici spe utier.
petam hinc unde a primo institi: is si dat, sat est;
si ab eo nil fiet, tum hunc adoriar hospitem 605
Antipho Geta Chremes Demipho
{An.} Exspecto quam mox recipiat sese Geta.
sed patruom video cum patre astantem. ei mihi,
quam timeo adventus huiu’ quo inpellat patrem.
{Ge.} adibo hosce: o noster Chreme . . {Ch.} salve, Geta.
{Ge.} venire salvom volup est. {Ch.} credo. {Ge.} quid agitur? 610
multa advenienti, ut fit, nova hic? {Ch.} compluria.
{Ge.} ita. de Antiphone audistin quae facta? {Ch.} omnia.
{Ge.} tun dixeras huic? facinus indignum, Chreme,
sic circumiri! {Ch.} id cum hoc agebam commodum.
{Ge.} nam hercle ego quoque id quidem agitans mecum sedulo 615
inveni, opinor, remedium huic r
{De.} quod remedium? {Ge.} ut abii abs te, fit forte obviam
mihi Phormio. {Ch.} qui Phormio? {De.} is qui istanc . . {Ch.} scio.
{Ge.} visumst mihi ut eiu’ temptarem sententiam.
prendo hominem solum: “quor non,” inquam “Phormio, 620
vides inter nos sic haec potiu’ cum bona
ut componamu’ gratia quam cum mala?
eru’ liberalis est et fugitans litium;
nam ceteri quidem hercle amici omnes modo
uno ore auctores f
{An.} quid hic coeptat aut quo evadet hodie? {Ge.} “an legibus
daturum poenas dices si illam eiecerit?
iam id exploratumst: heia sudabis satis
si cum illo inceptas homine: ea eloquentiast.
verum pone esse victum eum; at tandem tamen 630
non capitis ei(u)s res agitur sed pecuniae.”
postquam hominem his verbis sentio mollirier,
“soli sumu’ nunc hic” inquam: “eho [dic] quid vis dari
tibi in manum, ut erus his desistat litibus,
haec hinc facessat, tu molestu’ ne sies?” 635
{An.} satin illi di sunt propitii? {Ge.} “nam sat scio,
si tu aliquam partem aequi bonique dixeris,
ut est ille bonu’ vir, tria non commutabitis
verba hodie inter vos.” {De.} quis te istaec iussit loqui?
{Ch.} immo non potuit meliu’ pervenirier 640
eo quo nos volumus. {An.} occidi! {De.} perge eloqui.
{Ge.} a primo homo insanibat. {Ch.} cedo quid postulat?
{Ge.} quid? nimium; quantum libuit. {Ch.} dic. {Ge.} si quis daret
talentum magnum. {De.} immo malum hercle: ut nil pudet!
{Ge.} quod dixi adeo ei: “quaeso, quid si filiam 645
suam unicam locaret? parvi retulit
non suscepisse: inventast quae dotem petat.”
ut ad pauca redeam ac mittam illi(u)s ineptias,
haec denique eiu’ f
“ego” inquit “[iam] a principio amici filiam, 650
ita ut aequom fuerat, volui uxorem ducere;
nam mihi veniebat in mentem ei(u)s incommodum,
in servitutem pauperem ad ditem dari.
sed mi opus erat, ut aperte tibi nunc fabuler,
aliquantulum quae adferret qui dissolverem 655
quae debeo: et e
tiamnunc si volt Demipho
dare quantum ab hac accipio quae sponsast mihi,
nullam mihi malim quam istanc uxorem dari.”
{An.} utrum stultitia facere ego hunc an malitia
dicam, scientem an inprudentem, incertu’ sum. 660
{De.} quid si animam debet? {Ge.} “ager oppositust pignori ob
decem minas” inquit. {De.} age age, iam ducat: dabo.
{Ge.} “aediculae item sunt ob decem alias.” {De.} oiei
nimiumst. {Ch.} ne clama:
{Ge.} “uxori emunda ancillulast; tum pluscula 665
supellectile opus est; opus est sumptu ad nuptias:
his rebu’ pone sane” inquit “decem minas.”
{De.} sescentas perinde scribito iam mihi dicas:
nil do. inpuratu’ me ille ut etiam inrideat?
{Ch.} quaeso, ego dabo, quiesce: tu modo filium 670
fac ut illam ducat nos quam volumus. {An.} ei mihi
Geta, occidisti me tuis fallaciis.
{Ch.} mea causa eicitur: me hoc est aequom amittere.
{Ge.} “quantum potest me certiorem” inquit “face,
si illam dant, hanc ut mittam, ne incertus siem; 675
nam illi mihi dotem iam constituerunt dare.”
{Ch.} iam accipiat: illis repudium renuntiet;
hanc ducat. {De.} quae quidem illi res vortat male!
{Ch.} opportune adeo argentum nunc mecum attuli,
fructum quem Lemni uxori’ reddunt praedia: 680
ind’ sumam; uxori tibi opus esse dixero.
Antipho Geta
{An.} Geta. {Ge.} hem. {An.} quid egisti? {Ge.} emunxi argento senes.
{An.} satin est id? {Ge.} nescio hercle: tantum iussu’ sum.
{An.} eho, verbero, aliud mihi respondes ac rogo?
{Ge.} quid ergo narras? {An.} quid ego narrem? opera tua 685
ad restim miquidem res redit planissume.
ut tequidem omnes di d
malis exemplis perdant! em siquid velis,
huic mandes, quod quidem recte curatum velis.
quid minus utibile f
aut nominare uxorem? iniectast spes patri
posse illam extrudi. cedo nunc porro: Phormio
dotem si accipiet, uxor ducendast domum:
quid fiet? {Ge.} non enim ducet. {An.} novi. ceterum
quom argentum repetent, nostra causa scilicet 695
in nervom potius ibit. {Ge.} nil est, Antipho,
quin male narrando possit depravarier:
tu id quod bonist excerpi’, dici’ quod malist.
audi nunc contra: iam si argentum acceperit,
ducendast uxor, ut ais, concedo tibi: 700
spatium quidem tandem apparandi nuptias,
vocandi sacruficandi dabitur paullulum.
interea amici quod polliciti sunt dabunt:
inde iste reddet. {An.} quam ob rem? aut quid dicet? {Ge.} rogas?
“quot res postilla monstra evenerunt mihi! 705
intro iit in aedis ater alienus canis;
anguis per inpluvium decidit de tegulis;
gallina cecinit; interdixit hariolus;
haruspex vetuit; ante brumam autem novi
negoti incipere!” quae causast iustissima. 710
haec fient. {An.} ut modo fiant! {Ge.} fient: me vide.
pater exit: abi, dic esse argentum Phaedriae.
Demipho Chremes Geta
{De.} Quietus esto, inquam: ego curabo nequid verborum duit.
hoc temere numquam amittam ego a me quin mihi testis adhibeam.
quom dem, et quam ob rem dem commemorabo. {Ge.} ut cautust ubi nil 715
opust!
{Ch.} atque ita opu’ factost: et matura, dum lubido eadem haec manet;
nam si altera illaec magis instabit, fors sit an nos reiciat.
{Ge.} rem ipsam putasti. {De.} duc me ad eum ergo. {Ge.} non moror. {Ch.} ubi
hoc egeris,
transito ad uxorem meam, ut conveniat hanc priu’ quam hinc abit.
dicat
et magis esse illum idoneum qui ipsi sit familiarior;
nos nostro officio nil digressos esse: quantum is voluerit,
datum esse doti’. {De.} quid tua, malum, id refert? {Ch.} magni, Demipho.
non sat[is] est t
volo ipsiu’ quoque voluntate haec fieri, ne se eiectam praedicet. 725
{De.} idem ego istuc facere possum. {Ch.} mulier mulieri mage convenit.
{De.} rogabo. {Ch.} ubi illas nunc ego reperire possim cogito.
ACTVS V
Sophrona Chremes
{So.} quid agam? quem mi amicum inveniam misera? aut quoi consilia haec
referam?
aut unde auxilium petam?
nam vereor era ne ob meum suasum indigne iniuria adficiatur: 730
ita patrem adulescenti’ facta haec tolerare audio violenter.
{Ch.} nam quae haec anus est exanimata a fratre quae egressast meo?
{So.} quod ut facerem egestas me inpulit, quom scirem infirmas nuptias
hasce esse, ut id consulerem, interea vita ut in tuto foret.
{Ch.} certe edepol, nisi me animu’ fallit aut parum prospiciunt oculi, 735
m
{So.} qui est pater eius. {Ch.} adeo, maneo dum haec quae loquitur mage
cognosco?
{So.} quodsi
ipsa:
conloquar. {So.} quis hic loquitur? {Ch.} Sophrona. {So.} et m
nominat?
{Ch.} respice ad me. {So.} di obsecro vos, estne hic Stilpo? {Ch.} non. 740
{So.} negas?
{Ch.} concede hinc a foribu’ paullum istorsum sodes, Sophrona.
ne me istoc posthac nomine appellassis. {So.} quid? non obsecro es
quem semper te esse dictitasti? {Ch.} st. {So.} quid has metuis fores?
{Ch.} conclusam hic habeo uxorem saevam. verum istoc de nomine,
eo perperam olim dixi ne vos forte inprudentes foris 745
effuttiretis atque id porro aliqua uxor mea rescisceret.
{So.} em istoc pol nos te hic invenire miserae numquam potuimus.
{Ch.} eho dic mihi quid r
ubi illae sunt? {So.} miseram me! {Ch.} hem quid est? vivontne? {So.} vivit
gnata.
matrem ipsam ex aegritudine hac miseram mors consecutast. 750
{Ch.} male factum. {So.} ego autem, quae essem anus deserta egens ignota,
ut potui nuptum virginem locavi huic adulescenti
harum qui est dominus aedium. {Ch.} Antiphonin? {So.} em isti
{Ch.} quid? duasne uxores habet? {So.} au obsecro, unam illequidem hanc solam.
{Ch.} quid illam alteram quae dicitur cognata? {So.} haec ergost. {Ch.} 755
quid ais?
{So.} composito factumst quo modo hanc amans habere posset
sine dote. {Ch.} di vostram fidem, quam saepe forte temere
eveniunt quae non audeas optare! offendi adveniens
quicum volebam et ut volebam conlocatam amari:
quod nos ambo opere maxumo dabamus operam ut fieret, 760
sine nostra cura, maxuma sua cura solu’ fecit.
{So.} nunc quid opu’ facto sit vide: pater adulescenti’ venit
sed per d
{So.} nemo e me scibit. {Ch.} sequere me: intus cetera. [audies]. 765
Demipho Geta
{De.} Nostrapte culpa facimus ut malis expediat esse,
dum nimium dici nos bonos studemus et benignos.
ita fugias ne praeter casam, quod aiunt. nonne id sat erat,
accipere ab illo iniuriam? etiam argentu
mst ultro obiectum,
ut sit qui vivat dum aliud aliquid flagiti conficiat. 770
{Ge.} planissime. {De.} is nunc praemiumst qui recta prava faciunt.
{Ge.} verissime. {De.} ut stultissime quidem illi rem gesserimus.
{Ge.} modo ut hoc consilio possiet discedi, ut istam ducat.
{De.} etiamne id dubiumst? {Ge.} haud scio hercle, ut homost, an mutet animum.
{De.} hem mutet autem? {Ge.} nescio; verum, si forte, dico. 775
{De.} ita faciam, ut frater censuit, ut uxorem ei(u)s huc adducam,
cum ista ut loquatur. tu, Geta, abi prae, nuntia hanc venturam. —
{Ge.} argentum inventumst Phaedriae; de iurgio siletur;
provisumst ne in praesentia haec hinc abeat: quid nunc porro?
quid fiet? in eodem luto haesitas; vorsuram solves, 780
Geta: praesens quod fuerat malum in diem abiit: plagae crescunt,
nisi prospicis. nunc hinc domum ibo ac Phanium edocebo
nequid vereatur Phormionem aut ei(u)s orationem.
Demipho Navsistrata
{De.} Agedum, ut soles, Nausistrata, fac illa ut placetur nobis,
ut sua voluntate id quod est faciundum faciat. {Na.} faciam. 785
{De.} pariter nunc opera me adiuves ac re dudum opitulata es.
{Na.} factum volo. ac pol minu’ queo viri culpa quam me dignumst.
{De.} quid autem? {Na.} quia pol m
tutatur; nam ex is praediis talenta argenti bina
statim capiebat: vir viro quid praestat! {De.} bina quaeso? 790
{Na.} ac rebu’ vilioribus multo tamen duo talenta. {De.} hui.
{Na.} quid haec videntur? {De.} scilicet. {Na.} virum me natam vellem:
ego ostenderem, {De.} certo scio. {Na.} quo pacto . . {De.} parce sodes,
ut possis cum illa, ne te adulescens mulier defetiget.
{Na.} faciam ut iubes. sed m
Navsistrata Chremes Demipho
{Ch.} Ehem Demipho,
iam illi datumst argentum? {De.} curavi ilico. {Ch.} nollem datum.
ei, video uxorem: paene plus quam sat erat. {De.} quor nolles, Chreme?
{Ch.} iam recte. {De.} quid tu? ecquid locutu’s cum istac quam ob rem hanc
ducimus?
{Ch.} transegi. {De.} quid ait tandem? {Ch.} abduci non potest. {De.} qui non
potest?
{Ch.} quia uterque utrique est cordi. {De.} quid istuc nostra? {Ch.} 800
magni. praeterhac
cognatam comperi esse nobis. {De.} quid? deliras. {Ch.} sic erit.
non temere dico: redii mecum in memoriam. {De.} satin sanus es?
{Na.} au obsecro, vide ne in cognatam pecces. {De.} non est. {Ch.} ne nega: