Complete Works of Terence

Home > Other > Complete Works of Terence > Page 49
Complete Works of Terence Page 49

by Terence


  ut vestem cum illo mutem et pro illo iubeam me illoc ducier.

  AN. pro eunuchon? CH. sic est. AN. quid ex ea re tandem ut caperes commodi?

  CH. rogas? viderem audirem essem una quacum cupiebam, Antipho.

  num parva causa aut prava ratiost? traditus sum mulieri. 575

  illa ilico ubi me accepit, laeta vero ad se abducit domum;

  commendat virginem. AN. quoi? tibine? CH. mihi. AN. satis tuto tamen?

  CH. edicit ne vir quisquam ad eam adeat et mihi ne abscedam imperat;

  in interiore parti ut maneam solu’ cum sola. adnuo

  terram intuens modeste. AN. miser. CH. “ego” inquit “ad cenam hinc eo.” 580

  abducit secum ancillas: paucae quae circum illam essent manent

  noviciae puellae. continuo haec adornant ut lavet.

  adhortor properent. dum adparatur, virgo in conclavi sedet

  suspectans tabulam quandam pictam: ibi inerat pictura haec, Iovem

  quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium imbrem aureum. 585

  egomet quoque id spectare coepi, et quia consimilem luserat

  iam olim ille ludum, inpendio magis animu’ gaudebat mihi,

  deum sese in hominem convortisse atque in alienas tegulas

  venisse clanculum per inpluvium fucum factum mulieri.

  at quem deum! “qui templa caeli summa sonitu concutit.” 590

  ego homuncio hoc non facerem? ego illud vero ita feci — ac lubens.

  dum haec mecum reputo, accersitur lavatum interea virgo:

  iit lavit rediit; deinde eam in lecto illae conlocarunt.

  sto exspectans siquid mi imperent. venit una, “heus tu” inquit “Dore,

  cape hoc flabellum, ventulum huic sic facito, dum lavamur; 595

  ubi nos laverimu’, si voles, lavato.” accipio tristis.

  AN. tum equidem istuc os tuom inpudens videre nimium vellem,

  qui esset status, flabell

    um tenere te asinum tantum.

      CH. vix elocutast hoc, foras simul omnes proruont se,

      abeunt lavatum, perstrepunt, ita ut fit domini ubi absunt. 600

      interea somnu’ virginem opprimit. ego limis specto

      sic per flabellum clanculum; simul alia circumspecto,

      satin explorata sint. video esse. pessulum ostio obdo.

      AN. quid tum? CH. quid “quid tum,” fatue? AN. fateor. CH. an ego occasionem

      mi ostentam, tantam, tam brevem, tam optatam, tam insperatam 605

      amitterem? tum pol ego is essem vero qui simulabar.

      AN. sane hercle ut dici’. sed interim de symbolis quid actumst?

      CH. paratumst. AN. frugi es: ubi? domin? CH. immo apud libertum Discum.

      AN. perlongest, sed tanto ocius properemu’: muta vestem.

      CH. ubi mutem? perii; nam domo exsulo nunc: metuo fratrem 610

      ne intus sit; porro autem pater ne rure redierit iam.

      AN. eamus ad me, ibi proxumumst ubi mutes. CH. recte dicis.

      eamus; et de istac simul, quo pacto porro possim

      potiri, consilium volo capere una tecum. AN. fiat.

      ACTVS IV

      Dorias

      IV.i

      Ita me di ament, quantum ego illum vidi, non nil timeo misera, 615

      nequam ille hodie insanu’ turbam faciat aut vim Thaidi.

      nam postquam iste advenit Chremes adulescens, frater virginis,

      militem rogat ut illum admitti iubeat: ill’ continuo irasci,

      neque negare audere; Thai’ porro instare ut hominem invitet.

      id faciebat retinendi illi(u)s causa, quia illa quae cupiebat 620

      de sorore ei(u)s indicare ad eam rem tempu’ non erat.

      invitat tristi’: mansit. ibi illa cum illo sermonem ilico;

      miles vero sibi putare adductum ante oculos aemulum;

      voluit facere contra huic aegre: “heus” inquit “puer, Pamphilam

      accerse ut delectet hic nos.” illa [exclamat] “minime gentium: 625

      in convivium illam?” miles tendere: inde ad iurgium.

      interea aurum sibi clam mulier demit, dat mi ut auferam.

      hoc est signi: ubi primum poterit, se illinc subducet scio.

      Phaedria

      IV.ii

      Dum rus eo, coepi egomet mecum inter vias,

      ita ut fit ubi quid in animost molestiae, 630

      aliam rem ex alia cogitare et ea omnia in

      peiorem partem. quid opust verbis? dum haec puto,

      praeterii inprudens villam. longe iam abieram

      quom sensi: redeo rursum, male me vero habens.

      ubi ad ipsum veni devorticulum, constiti: 635

      occepi mecum cogitare “hem biduom hic

      manendumst soli sine illa? quid tum postea?

      nil est. quid nil? si non tangendi copiast,

      eho ne videndi quidem erit? si illud non licet,

      saltem hoc licebit. certe extrema linea 640

      amare haud nil est.” villam praetereo sciens.

      sed quid hoc quod timida subito egreditur Pythias?

      Pythias Dorias Phaedria

      IV.iii

      PY. Vbi ego illum scelerosum misera atque inpium inveniam? aut ubi quaeram?

      hoccin tam audax facinu’ facere esse ausum! PH. perii: hoc quid sit vereor.

      PY. quin etiam insuper scelu’, postquam ludificatust virginem, 645

      vestem omnem miserae discidit, tum ipsam capillo conscidit.

      PH. hem. PY. qui nunc si detur mihi,

      ut ego unguibus facile illi in oculos involem venefico!

      PH. nescioquid profecto absente nobis turbatumst domi.

      adibo. quid istuc? quid festinas? aut quem quaeri’, Pythias? 650

      PY. ehem Phaedria, egon? quem quaeram? in’ hinc quo dignu’s cum donis tuis

      tam lepidis? PH. quid istuc est rei?

      PY. rogas me? eunuchum quem dedisti nobis quas turbas dedit!

      virginem quam erae dono dederat miles, vitiavit. PH. quid ais?

      PY. perii. PH. temulenta’s. PY. utinam sic sint qui mihi male volunt! 655

      DO. au obsecro, mea Pythias, quod istuc nam monstrum fuit?

      PH. insanis: qui istuc facere eunuchu’ potuit? PY. ego illum nescio

      qui fuerit; hoc quod fecit, res ipsa indicat.

      virgo ipsa lacrumat neque, quom rogites, quid sit audet dicere.

      ille autem bonu’ vir nusquam apparet. etiam hoc misera suspicor, 660

      aliquid domo abeuntem abstulisse. PH. nequeo mirari satis

      quo ille abire ignavo’ possit longius, nisi si domum

      forte ad nos rediit. PY. vise amabo num sit. PH. iam faxo scies. —

      DO. perii, obsecro! tam infandum facinu’, mea tu, ne audivi quidem.

      PY. at pol ego amatores audieram mulierum esse s maxumos, 665

      sed nil potesse; verum miserae non in mentem venerat;

      nam illum aliquo conclusissem neque illi commisissem virginem.

      Phaedria Dorvs Pythias Dorias

      IV.iv

      PH. Exi foras, sceleste. at etiam restitas,

      fugitive? prodi, male conciliate. DO(RVS). obsecro. PH. oh

      illud vide, os ut sibi distorsit carnufex! 670

      quid huc tibi reditiost? quid vestis mutatio?

      quid narras? paullum si cessassem, Pythias,

      domi non offendissem, ita iam ornarat fugam.

      PY. haben hominem, amabo? PH. quidni habeam? PY. o factum bene.

      DOR(IAS). istuc pol vero bene. PY. ubist? PH. rogitas? non vides? 675

      PY. videam? obsecro quem? PH. hunc scilicet. PY. quis hic est homo?

      PH. qui ad vos deductus hodiest. PY. hunc oculis suis

      nostrarum numquam quisquam vidit, Phaedria.

      PH. non vidit? PY. an tu hunc credidisti esse, obsecro,

      ad nos deductum? PH. namque alium habui neminem. PY. au 680

      ne comparandus hi(c)quidem ad illumst: ille erat

      honesta facie et liberali. PH. ita visus est

      dudum, quia varia veste exornatus fuit.

      nunc tibi videtur foed
    u’, quia illam non habet.

      PY. tace obsecro: quasi vero paullum intersiet. 685

      ad nos deductus hodiest adulescentulus,

      quem tu videre vero velles, Phaedria.

      hic est vietu’ vetu’ veternosus senex,

      colore mustelino. PH. hem quae haec est fabula?

      rediges me ut quid egerim egomet nesciam? 690

      eho tu, emin ego te? DO. emisti. PY. iube mi denuo

      respondeat. PH. roga. PY. venisti hodie ad nos? negat.

      at ille alter venit annos natu’ sedecim,

      quem secum adduxit Parmeno. PH. agedum hoc mi expedi

      primum: istam quam habes unde habes vestem? taces? 695

      monstrum homini’, non dicturu’s? DO. venit Chaerea.

      PH. fraterne? DO. ita. PH. quando? DO. hodie. PH. quam dudum? DO. modo.

      PH. quicum? DO. cum Parmenone. PH. norasne m prius?

      DO. non. [nec quis esset umquam audieram dicier.]

      PH. unde igitur fratrem mm esse scibas? DO. Parmeno 700

      dicebat m esse. is dedit mi hanc. PH. occidi.

      DO. mm ipse induit: post una ambo abierunt foras.

      PY. iam sati’ credi’ sobriam esse me et nil mentitam tibi?

      iam sati’ certumst virginem vitiatam esse? PH. age nunc, belua,

      credis huic quod dicat? PY. quid isti credam? res ipsa indicat. 705

      PH. concede istuc paullulum: audin? etiam [nunc] paullulum: sat est.

      dic dum hoc rursum: Chaerea tm vestem detraxit tibi?

      DO. factum. PH. et east indutu’? DO. factum. PH. et pro te huc deductust?

      DO. ita.

      PH. Iuppiter magne, o scelestum atque audacem hominem! PY. vae mihi:

      etiam [nunc] non credes indignis nos esse inrisas modis? 710

      PH. mirum ni tu credas quod iste dicat. quid agam nescio.

      heus negato rursum. possumne ego hodie ex te exsculpere

      verum? vidistine fratrem Chaeream? DO. non. PH. non potest

      sine malo fateri, video: sequere hac. modo ait modo negat.

      ora me. DO. obsecro te vero, Phaedria. PH. i intro nunciam. 715

      DO. oiei. PH. alio pacto honeste quomodo hinc abeam nescio.

      actumst, siquidem tu me hic etiam, nebulo, ludificabere. —

      PY. Parmenoni’ tam scio esse hanc technam quam me vivere.

      DOR. sic est. PY. inveniam pol hodie parem ubi referam gratiam.

      sed nunc quid faciundum censes, Dorias? DOR. de istac rogas 720

      virgine? PY. ita, utrum taceam an praedicemne? DOR. tu pol, si sapis,

      quod scis nescis neque de eunucho neque de vitio virginis.

      hac re et te omni turba evolves et illi gratum feceris.

      id modo dic, abisse Dorum. PY. ita faciam. DOR. sed videon Chremen?

      Thai’ iam aderit. PY. quid ita? DOR. quia, quom inde abeo, iam tum occeperat 725

      turba inter eos. PY. tu aufer aurum hoc. ego scibo ex hoc quid siet.

      Chremes Pythias

      IV.v

      CH. Attat data hercle verba mihi sunt: vicit vinum quod bibi.

      at dum accubabam quam videbar mi esse pulchre sobrius!

      postquam surrexi neque pes neque mens sati’ suom officium facit.

      PY. Chreme. CH. quis est? ehem Pythias: vah quanto nunc formonsior 730

      videre mihi quam dudum! PY. certe tuquidem pol multo hilarior.

      CH. verbum hercle hoc verum erit “sine Cerere et Libero friget Venus”.

      sed Thai’ multo ante venit? PY. anne abiit iam a milite?

      CH. iamdudum, aetatem. lites factae sunt inter eos maxumae.

      PY. nil dixit tu ut sequerere sese? CH. nil, nisi abiens mi innuit. 735

      PY. eho nonne id sat erat? CH. at nescibam id dicere illam, nisi quia

      correxit miles, quod intellexi minu’; nam me extrusit foras.

      sed eccam ipsam: miror ubi ego huic antevorterim.

      Thais Chremes Pythias

      IV.vi

      TH. Credo equidem illum iam adfuturum esse, ut illam [a me] eripiat: sine veniat.

      atqui si illam digito attigerit uno, oculi ilico ecfodientur. 740

      usque adeo ego illi(u)s ferre possum ineptiam et magnifica verba,

      verba dum sint; verum enim si ad rem conferentur, vapulabit.

      CH. Thais, ego iamdudum hic adsum. TH. o mi Chreme, te ipsum exspectabam.

      scin tu turbam hanc propter te esse factam? et adeo ad te attinere hanc

      omnem rem? CH. ad me? qui? quasi istuc . . TH. quia, dum tibi sororem studeo 745

      reddere ac restituere, haec atque hui(u)smodi sum multa passa.

      CH. ubi east? TH. domi apud me. CH. hem. TH. quid est?

      educta ita uti teque illaque dignumst. CH. quid ais? TH. id quod res est.

      hanc tibi dono do neque repeto pro illa quicquam abs te preti.

      CH. et habetur et referetur, Thais, ita uti merita’s gratia. 750

      TH. at enim cave ne priu’ quam hanc a me accipias amittas, Chreme;

      nam haec east quam miles a me vi nunc ereptum venit.

      abi tu, cistellam, Pythias, domo ecfer cum monumentis.

      CH. viden tu illum, Thais, . . PY. ubi sitast? TH. in risco: odiosa cessas.

      CH. militem secum ad te quantas copias adducere? 755

      attat . . TH. num formidulosus obsecro es, mi homo? CH. apage sis:

      egon formidulosu’? nemost hominum qui vivat minus.

      TH. atqui ita opust. CH. ah metuo qualem tu me esse hominem existumes.

      TH. immo hoc cogitato: quicum res tibist peregrinus est,

      minu’ potens quam tu, minu’ notu’, minus amicorum hic habens. 760

      CH. scio istuc. sed tu quod cavere possis stultum admittere est.

      malo ego nos prospicere quam hunc ulcisci accepta iniuria.

      tu abi atque obsera ostium intu’, dum ego hinc transcurro ad forum:

      volo ego adesse hic advocatos nobis in turba hac. TH. mane.

      CH. meliust. TH. mane. CH. omitte: iam adero. TH. nil opus est istis, Chreme. 765

      hoc modo dic, sororem illam tm esse et te parvam virginem

      amisisse, nunc cognosse. signa ostende. PY. adsunt. TH. cape.

      si vim faciet, in ius ducito hominem: intellextin? CH. probe.

      TH. fac animo haec praesenti dicas. CH. faciam. TH. attolle pallium.

      perii, huic ipsist opu’ patrono, quem defensorem paro. 770

      Thraso Gnatho Sanga Chremes Thais

      IV.vii

      THR. Hancin ego ut contumeliam tam insignem in me accipiam, Gnatho?

      mori me satiust. Simalio, Donax, Syrisce, sequimini.

      primum aedis expugnabo. GN. recte. THR. virginem eripiam. GN. probe.

      THR. male mulcabo ipsam. GN. pulchre. THR. in medium huc agmen cum

      vecti, Donax;

      tu, Simalio, in sinistrum cornum; tu, Syrisce, in dexterum. 775

      cedo alios: ubi centuriost Sanga et manipulus furum? SA. eccum adest.

      THR. quid ignave? peniculon pugnare, qui istum huc portes, cogitas?

      SA. egon? imperatoris virtutem noveram et vim militum;

      sine sanguine hoc non posse fieri: qui abstergerem volnera?

      THR. ubi alii? GN. qui malum “alii”? solu’ Sannio servat domi. 780

      THR. tu hosce instrue; ego hic ero post principia: inde omnibus signum dabo.

      GN. illuc est sapere: ut hosce instruxit, ipsu’ sibi cavit loco.

      THR. idem hoc iam Pyrru’ factitavit. CH. viden tu, Thais, quam hic rem agit?

      nimirum consilium illud rectumst de occludendis aedibus.

      TH. sane quod tibi nunc vir videatur esse hic, nebulo magnus est: 785

      ne metuas. THR. quid videtur? GN. fundam tibi nunc nimi’ vellem dari,

      ut tu illos procul hinc ex occulto caederes: facerent fugam.

      THR. sed eccam Thaidem ipsam video. GN. quam mox inruimus? THR. mane:

      omnia prius experiri quam armis sapientem decet.

      qui scis an quae iubeam sine vi faciat? GN. di vostram fidem, 790

      quantist sapere! numq
    uam accedo quin abs te abeam doctior.

      THR. Thai’, primum hoc mihi responde: quom tibi do istam virginem,

      dixtin hos dies mihi soli dare te? TH. quid tum postea?

      THR. rogitas? quae mi ante oculos coram amatorem adduxti tuom . .

      TH. quid cum illoc agas? THR. et cum eo clam te subduxti mihi? 795

      TH. lubuit. THR. Pamphilam ergo huc redde, nisi vi mavis eripi.

      CH. tibi illam reddat aut tu eam tangas, omnium . . ? GN. ah quid agis? tace.

      THR. quid tu tibi vis? ego non tangam meam? CH. tuam autem, furcifer?

      GN. cave sis: nescis quoi maledicas nunc viro. CH. non tu hinc abis?

      scin tu ut tibi res se habeat? si quicquam hodie hic turbae coeperis, 800

      faciam ut hui(u)s loci dique meique semper memineris.

      GN. miseret t me qui hunc tantum hominem facias inimicum tibi.

      CH. diminuam ego caput tuum hodie, nisi abis. GN. n vero, canis?

      sicin agis? THR. quis tu homo es? quid tibi vis? quid cum illa r tibist?

      CH. scibi’: principio m esse dico liberam. THR. hem. CH. 805

      civem Atticam. THR. hui.

      CH. mm sororem. THR. os durum. CH. miles, nunc adeo edico tibi

      ne vim facias ullam in illam. Thais, ego eo ad Sophronam

      nutricem, ut eam adducam et signa ostendam haec. THR. tun me prohibeas

      meam ne tangam? CH. prohibebo inquam. GN. audin tu? hic furti se adligat:

      sat[is] hoc tibist. THR. idem hoc tu [ais], Thai’? TH. quaere qui respondeat. — 810

      THR. quid nunc agimu’? GN. quin redeamu’: iam haec tibi aderit supplicans

      ultro. THR. credin? GN. immo certe: novi ingenium mulierum:

      nolunt ubi velis, ubi nolis cupiunt ultro. THR. bene putas.

      GN. iam dimitto exercitum? THR. ubi vis. GN. Sanga, ita ut fortis decet

      milites, domi focique fac vicissim ut memineris. 815

      SA. iamdudum animus est in patinis. GN. frugi es. THR. vos me hac sequimini.

      ACTVS V

      Thais Pythias

      V.i

      TH. Pergin, scelesta, mecum perplexe loqui?

      “scio nescio abiit audivi, ego non adfui.”

      non tu istuc mihi dictura aperte es quidquid est?

      virgo conscissa veste lacrumans opticet; 820

      eunuchus abiit: quam ob rem? [aut] quid factumst? taces?

      PY. quid tibi ego dicam misera? illum eunuchum negant

      fuisse. TH. quis fuit igitur? PY. iste Chaerea.

      TH. qui Chaerea? PY. iste ephebu’ frater Phaedriae.

      TH. quid ais, venefica? PY. atqui certe comperi. 825

     

    ‹ Prev