Delphi Complete Works of Varro

Home > Other > Delphi Complete Works of Varro > Page 64
Delphi Complete Works of Varro Page 64

by Marcus Terentius Varro


  IX.

  Terra, inquam, cuius modi sit refert et ad quam rem bona aut non bona sit. Ea tribus modis dicitur, communi et proprio et mixto. Communi, ut cum dicimus orbem terrae et terram Italiam aut quam aliam. In ea enim et lapis et harena et cetera eius generis sunt in nominando comprensa. Altero modo dicitur terra proprio nomine, quae nullo alio vocabulo neque cognomine adiecto appellatur. Tertio modo dicitur terra, quae est mixta, in qua seri potest quid et nasci, ut argillosa aut lapidosa, sic aliae, cum in hac species non minus sint multae quam in illa communi propter admixtiones. In illa enim cum sint dissimili vi ac potestate partes permultae, in quis lapis, marmor, rudus, harena, sabulo, argilla, rubrica, pulvis, creta, cinis, carbunculus, id est quae sole perferve ita fit, ut radices satorum comburat, ab iis quae proprio nomine dicitur terra, cum est admixta ex iis generibus aliqua re, dicitur aut cretosa * * * sic ab aliis generum discriminibus mixta. Horum varietatis ita genera haec, ut praeterea subtiliora sint alia, minimum in singula facie terna, quod alia terra est valde lapidosa, alia mediocriter, alia prope pura. Sic de aliis generibus reliquis admixtae terrae tres gradus ascendunt eosdem. Praeterea hae ipsae ternae species ternas in se habent alias, quod partim sunt umidiores, partim aridiores, partim mediocres. Neque non haec discrimina pertinent ad fructus vehementer. Itaque periti in loco umidiore far adoreum potius serunt quam triticum, contra in aridiore hordeum potius quam far, in mediocri utrumque. Praeterea etiam discrimina omnium horum generum subtiliora alia, ut in sabulosa terra, quod ibi refert sabulo albus sit an rubicundus, quod subalbus ad serendos surculos alienus, contra rubicundior appositus. Sic magna tria discrimina terrae, quod refert utrum sit macra an pinguis an mediocris, quod ad culturam pinguis fecundior ad multa, macra contra. Itaque in tenui, ut in Pupinia, neque arbores prolixae neque vites feraces, neque stramenta videre crassa possis neque ficum mariscam et arbores plerasque ac prata retorrida muscosa. Contra in agro pingui, ut in Etruria, licet videre et segetes fructuosas ac restibilis et arbores prolixas et omnia sine musco. In mediocri autem terra, ut in Tiburti, quo propius accedit ut non sit macra, quam ut sit ieiuna, eo ad omnes res commodior, quam si inclinabit ad illud quod deterius. Stolo, Non male, inquit, quae sit idonea terra ad colendum aut non, Diophanes Bithynos scribit signa sumi posse aut ex ipsa aut quae nascuntur ex iis: ex ipsa, si sit terra alba, si nigra, si levis, quae cum fodiatur, facile frietur, natura quae non sit cineracia neve vehementer densa: ex iis autem quae enata sunt fera, si sunt prolixa atque quae ex iis nasci debent earum rerum feracia. Sed quod sequitur, tertium illut de modis dic.

  X.

  Ille, Modos, quibus metirentur rura, alius alios constituit. Nam in Hispania ulteriore metiuntur iugis, in Campania versibus, apud nos in agro Romano ac Latino iugeris. Iugum vocant, quod iuncti boves uno die exarare possint. Versum dicunt centum pedes quoquo versum quadratum. Iugerum, quod quadratos duos actus habeat. Actus quadratus, qui et latus est pedes CXX et longus totidem: is modus acnua latine appellatur. Iugeri pars minima dicitur scripulum, id est decem pedes et longitudine et latitudine quadratum. Ab hoc principio mensores non numquam dicunt in subsicivum esse unciam agri aut sextantem, sic quid aliud, cum ad iugerum pervenerunt, quod habet iugerum scripula CCLXXXVIII, quantum as antiquos noster ante bellum punicum pendebat. Bina iugera quod a Romulo primum divisa dicebantur viritim, quae heredem sequerentur, heredium appellarunt. Haec postea centum centuria. Centuria est quadrata, in omnes quattuor partes ut habeat latera longa pedum * *CD. Hae porro quattuor, centuriae coniunctae ut sint in utramque partem binae, appellantur in agris divisis viritim publice saltus.

  XI.

  In modo fundi non animadverso lapsi multi, quod alii villam minus magnam fecerunt, quam modus postulavit, alii maiorem, cum utrumque sit contra rem familiarem ac fructum. Maiora enim tecta et aedificamus pluris et tuemur sumptu maiore. Minora cum sunt, quam postulat fundus, fructus solent disperire. Dubium enim non est quin cella vinaria maior sit facienda in eo agro, ubi vineta sint, ampliora ut horrea, si frumentarius ager est. Villa aedificanda potissimum ut intra saepta villae habeat aquam, si non, quam proxime: primum quae ibi sit nata, secundum quae influat perennis. Si omnino aqua non est viva, cisternae faciendae sub tectis et lacus sub dio, ex altero loco ut homines, ex altero ut pecus uti possit.

  XII.

  Danda opera ut potissimum sub radicibus montis silvestris villam ponat, ubi pastiones sint laxae, item ut contra ventos, qui saluberrimi in agro flabunt. Quae posita est ad exortos aequinoctiales, aptissima, quod aestate habet umbram, hieme solem. Sin cogare secundum flumen aedificare, curandum ne adversum eam ponas; hieme enim fiet vehementer frigida et aestate non salubris. Advertendum etiam, siqua erunt loca palustria, et propter easdem causas, et quod crescunt animalia quaedam minuta, quae non possunt oculi consequi, et per aera intus in corpus per os ac nares perveniunt atque efficiunt difficilis morbos. Fundanius, Quid potero, inquit, facere, si istius modi mi fundus hereditati obvenerit, quo minus pestilentia noceat? Istuc vel ego possum respondere, inquit Agrius; vendas, quot assibus possis, aut si nequeas, relinquas. At Scrofa, Vitandum, inquit, ne in eas partes spectet villa, e quibus ventus gravior afflare soleat, neve in convalli cava et ut potius in sublimi loco aedifices, qui quod perflatur, siquid est quod adversarium inferatur, facilius discutitur. Praeterea quod a sole toto die inlustratur, salubrior est, quod et bestiolae, siquae prope nascuntur et inferuntur, aut efflantur aut aritudine cito pereunt. Nimbi repentini ac torrentes fluvii periculosi illis, qui in humilibus ac cavis locis aedificia habent, et repentinae praedonum manus quod improvisos facilius opprimere possunt, ab hac utraque re superiora loca tutiora.

  XIII.

  In villa facienda stabula ita, ut bubilia sint ibi, hieme quae possint esse caldiora. Fructus, ut est vinum et oleum, loco plano in cellis, item vasa vinaria et olearia potius faciendum; aridus, ut est faba et faenum, in tabulatis. Familia ubi versetur providendum, si fessi opere aut frigore aut calore, ubi commodissime possint se quiete reciperare. Vilici proximum ianuam cellam esse oportet eumque scire, qui introeat aut exeat noctu quidve ferat, praesertim si ostiarius est nemo. In primis culina videnda ut sit admota, quod ibi hieme antelucanis temporibus aliquot res conficiuntur, cibus paratur ac capitur. Faciundum etiam plaustris ac cetero instrumento omni in cohorte ut satis magna sint tecta, quibus caelum pluvium inimicum. Haec enim si intra clausum in consaepto et sub dio, furem modo non metuunt, adversus tempestatem nocentem non resistunt. Cohortes in fundo magno duae aptiores: una ut interdius conpluvium habeat lacum, ubi aqua saliat, qui intra stylobatas, cum velit, sit semipiscina. Boves enim ex arvo aestate reducti hic bibunt, hic perfunduntur, nec minus e pabulo cum redierunt anseres, sues, porci. In cohorte exteriore lacum esse oportet, ubi maceretur lupinum, item alia quae demissa in aquam ad usum aptiora fiunt. Cohors exterior crebro operta stramentis ac palea occulcata pedibus pecudum fit ministra fundo, ex ea quod evehatur. Secundum villam duo habere oportet stercilina aut unum bifariam divisum. Alteram enim partem fieri oportet novam, alteram veterem tolli in agrum, quod enim quam recens quod confracuit melius. Nec non stercilinum melius illud, cuius latera et summum virgis ac fronde vindicatum a sole. Non enim sucum, quem quaerit terra, solem ante exugere oportet. Itaque periti, qui possunt, ut eo aqua influat eo nomine faciunt (sic enim maxime retinetur sucus) in eoque quidam sellas familiaricas ponunt. Aedificium facere oportet, sub quod tectum totam fundi subicere possis messem, quod vocant quidam nubilarium. Id secundum aream faciendum, ubi triturus sis frumentum, magnitudine pro modo fundi, ex una parti apertum, et id ab area, quo et in tritura proruere facile possis et, si nubilare coepit, inde ut rursus celeriter reicere. Fenestras habere oportet ex ea parti, unde commodissime perflari possit. Fundanius, Fructuosior, inquit, est certe fundus propter aedificia, si potius ad anticorum diligentiam quam ad horum luxuriam derigas aedificationem. Illi enim faciebant ad fructum rationem, hi faciunt ad libidines indomitas. Itaque illorum villae rusticae erant maioris preti quam urbanae, quae nunc sunt pleraque contra. Illic laudabatur villa, si habebat culinam rusticam bonam, praesepis laxas, cellam vinariam et oleariam ad modum agri aptam
et pavimento proclivi in lacum, quod saepe, ubi conditum novum vinum, orcae in Hispania fervore musti ruptae neque non dolea in Italia. Item cetera ut essent in villa huiusce modi, quae cultura quaereret, providebant. Nunc contra villam urbanam quam maximam ac politissimam habeant dant operam ac cum Metelli ac Luculli villis pessimo publico aedificatis certant. Quo hi laborant ut spectent sua aestiva triclinaria ad frigus orientis, hiberna ad solem occidentem, potius quam, ut antiqui, in quam partem cella vinaria aut olearia fenestras haberet, cum fructus in ea vinarius quaerat ad dolia aera frigidiorem, item olearia calidiorem. Item videre oportet, si est collis, nisi quid impedit, ut ibi potissimum ponatur villa.

  XIV.

  Nunc de saeptis, quae tutandi causa fundi aut partis fiant, dicam. Earum tutelarum genera IIII, unum naturale, alterum agreste, tertium militare, quartum fabrile. Horum unum quodque species habet plures. Primum naturale saepimentum, quod opseri solet virgultis aut spinis, quod habet radices ac vivit, praetereuntis lascivi non metuet facem ardentem. Secunda saeps est agrestis e ligno, sed non vivit: fit aut palis statutis crebris et virgultis implicatis aut latis perforatis et per ea foramina traiectis longuris fere binis aut ternis aut ex arboribus truncis demissis in terram deinceps constitutis. Tertium militare saepimentum est fossa et terreus agger. Sed fossa ita idonea, si omnem aquam, quae e caelo venit, recipere potest aut fastigium habet, ut exeat e fundo. Agger is bonus, qui intrinsecus iunctus fossa aut ita arduus, ut eum transcendere non sit facile. Hoc genus saepes fieri secundum vias publicas solent et secundum amnes. Ad viam Salariam in agro Crustumino videre licet locis aliquot coniunctos aggeres cum fossis, ne flumen agris noceat. Aggeres faciunt sine fossa: eos quidam vocant muros, ut in agro Retino. Quartum fabrile saepimentum est novissimum, maceria. Huius fere species quattuor, quod fiunt e lapide, ut in agro Tusculano, quod e lateribus coctilibus, ut in agro Gallico, quod e lateribus crudis, ut in agro Sabino, quod ex terra et lapillis compositis in formis, ut in Hispania et agro Tarentino.

  XV.

  Praeterea sine saeptis fines praedi satione arborum tutiores fiunt, ne familiae rixent[ur] cum vicinis ac limites ex litibus iudicem quaerant. Serunt alii circum pinos, ut habet uxor in Sabinis, alii cupressos, ut ego habui in Vesuvio, alii ulmos, ut multi habent in Crustumino: ubi id pote, ut ibi, quod est campus, nulla potior serenda, quod maxime fructuosa, quod et sustinet saepe ac cogit aliquot corbulas uvarum et frondem iucundissimam ministrat ovibus ac bubus ac virgas praebet saepibus et foco ac furno. Scrofa, Igitur primum haec, quae dixi, quattuor videnda agricolae, de fundi forma, de terrae natura, de modo agri, de finibus tuendis.

  XVI.

  Relinquitur altera pars, quae est extra fundum, cuius appendices et vehementer pertinent ad culturam propter adfinitatem. Eius species totidem: si vicina regio est infesta; si quo neque fructus nostros exportare expediat neque inde quae opus sunt adportare; tertium, si viae aut fluvii, qua portetur, aut non sunt aut idonei non sunt; quartum, siquid ita est in confinibus fundis, ut nostris agris prosit aut noceat. E quis quattuor quod est primum, refert infesta regio sit necne. Multos enim agros egregios colere non expedit propter latrocinia vicinorum, ut in Sardinia quosdam, qui sunt prope Oeliem, et in Hispania prope Lusitaniam. Quae vicinitatis invectos habent idoneos, quae ibi nascuntur ubi vendant, et illinc invectos opportunos quae in fundo opus sunt, propter ea fructuosa. Multi enim habent, in praediis quibus frumentum aut vinum aliudve quid desit, importandum; contra non pauci, quibus aliquid sit exportandum. Itaque sub urbe colere hortos late expedit, sic violaria ac rosaria, item multa quae urps recipit, cum eadem in longinquo praedio, ubi non sit quo deferri possit venale, non expediat colere. Item si ea oppida aut vici in vicinia aut etiam divitum copiosi agri ac villae, unde non care emere possis quae opus sunt in fundum, quibus quae supersint venire possint, ut quibusdam pedamenta aut perticae aut harundo, fructuosior fit fundus, quam si longe sint importanda, non numquam etiam, quam si colendo in tuo ea parare possis. Itaque in hoc genus coloni potius anniversarios habent vicinos, quibus imperent, medicos, fullones, fabros, quam in villa suos habeant, quorum non numquam unius artificis mors tollit fundi fructum. Quam partem lati fundi divites domesticae copiae mandare solent. Si enim a fundo longius absunt oppida aut vici, fabros parant, quos habeant in villa, sic ceteros necessarios artifices, ne de fundo familia ab opere discedat ac profestis diebus ambulet feriata potius, quam opere faciendo agrum fructuosiorem reddat. Itaque ideo Sasernae liber praecipit, nequis de fundo exeat praeter vilicum et promum et unum, quem vilicus legat; siquis contra exierit, ne impune abeat; si abierit, ut in vilicum animadvertatur. Quod potius ita praecipiendum fuit, nequis iniussu vilici exierit, neque vilicus iniussu domini longius, quam ut eodem die rediret, neque id crebrius, quam opus esset fundo. Eundem fundum fructuosiorem faciunt vecturae, si viae sunt, qua plaustra agi facile possint, aut flumina propinqua, qua navigari possit, quibus utrisque rebus evehi atque invehi ad multa praedia scimus. Refert etiam ad fundi fructus, quem ad modum vicinus in confinio consitum agrum habeat. Si enim ad limitem querquetum habet, non possis recte secundum eam silvam serere oleam, quod usque eo est contrarium natura, ut arbores non solum minus ferant, sed etiam fugiant, ut introrsum in fundum se reclinent, ut vitis adsita ad holus facere solet. Ut quercus, sic iugulandes magnae et crebrae finitimae fundi oram faciunt sterilem.

  XVII.

  De fundi quattuor partibus, quae cum solo haerent, et alteris quattuor, quae extra fundum sunt et ad culturam pertinent, dixi. Nunc dicam, agri quibus rebus colantur. Quas res alii dividunt in duas partes, in homines et adminicula hominum, sine quibus rebus colere non possunt; alii in tres partes, instrumenti genus vocale et semivocale et mutum, vocale, in quo sunt servi, semivocale, in quo sunt boves, mutum, in quo sunt plaustra. Omnes agri coluntur hominibus servis aut liberis aut utrisque: liberis, aut cum ipsi colunt, ut plerique pauperculi cum sua progenie, aut mercennariis, cum conducticiis liberorum operis res maiores, ut vindemias ac faenisicia, administrant, iique quos obaerarios nostri vocitarunt et etiam nunc sunt in Asia atque Aegypto et in Illyrico complures. De quibus universis hoc dico, gravia loca utilius esse mercennariis colere quam servis, et in salubribus quoque locis opera rustica maiora, ut sunt in condendis fructibus vindemiae aut messis. De iis, cuius modi esse oporteat, Cassius scribit haec: operarios parandos esse, qui laborem ferre possint, ne minores annorum XXII et ad agri culturam dociles. Eam coniecturam fieri posse ex aliarum rerum imperatis, et in eo eorum e noviciis requisitione, ad priorem dominum quid factitarint.

  Mancipia esse oportere neque formidulosa neque animosa. Qui praesint esse oportere, qui litteris atque aliqua sint humanitate imbuti, frugi, aetate maiore quam operarios, quos dixi. Facilius enim iis quam qui minore natu sunt dicto audientes. Praeterea potissimum eos praeesse oportere, qui periti sint rerum rusticarum. Non solum enim debere imperare, sed etiam facere, ut facientem imitetur et ut animadvertat eum cum causa sibi praeesse, quod scientia praestet. Neque illis concedendum ita imperare, ut verberibus coerceant potius quam verbis, si modo idem efficere possis. Neque eiusdem nationis plures parandos esse: ex eo enim potissimum solere offensiones domesticas fieri. Praefectos alacriores faciendum praemiis dandaque opera ut habeant peculium et coniunctas conservas, e quibus habeant filios. Eo enim fiunt firmiores ac coniunctiores fundo. Itaque propter has cognationes Epiroticae familiae sunt inlustriores ac cariores. Inliciendam voluntatem praefectorum honore aliquo habendo, et de operariis qui praestabunt alios, communicandum quoque cum his, quae facienda sint opera, quod, ita cum fit, minus se putant despici atque aliquo numero haberi a domino. Studiosiores ad opus fieri liberalius tractando aut cibariis aut vestitu largiore aut remissione operis concessioneve, ut peculiare aliquid in fundo pascere liceat, huiusce modi rerum aliis, ut quibus quid gravius sit imperatum aut animadversum qui, consolando eorum restituat voluntatem ac benevolentiam in dominum.

  XVIII.

  De familia Cato derigit ad duas metas, ad certum modum agri et genus sationis, scribens de olivetis et vineis ut duas formulas: unam, in qua praecipit, quo modo olivetum agri iugera CCXL instruere oporteat. Dicit enim in eo mo
do haec mancipia XIII habenda, vilicum, vilicam, operarios V, bubulcos III, asinarium I, subulcum I, opilionem I. Alteram formulam scribit de vinearum iugeribus C, ut dicat haberi oportere haec XV mancipia, vilicum, vilicam, operarios X, bubulcum, asinarium, subulcum. Saserna scribit satis esse ad iugera VIII hominem unum: ea debere eum confodere diebus XLV tametsi quaternis operis singula iugera possit; sed relinquere se operas XIII valetudini, tempestati, inertiae, indiligentiae. Horum neuter satis dilucide modulos reliquit nobis, quod Cato si voluit, debuit sic, ut pro portione ad maiorem fundum et minorem adderemus et demeremus. Praeterea extra familiam debuit dicere vilicum et vilicam. Neque enim, si minus CCXL iugera oliveti colas, non possis minus uno vilico habere, nec, si bis tanto ampliorem fundum aut eo plus colas, ideo duo vilici aut tres habendi. Fere operarii modo et bubulci pro portione addendi ad maioris modos fundorum, ii quoque, si similis est ager. Sin est ita dissimilis, ut arari non possit, quod sit confragosus atque arduis clivis, minus multi opus sunt boves et bubulci. Mitto illut, quod modum neque unum nec modicum proposuit CCXL iugerum (modicus enim centuria, et ea CC iugerum), e quo quom sexta pars sit ea XL, quae de CCXL demuntur, non video quem ad modum ex eius praecepto demam sextam partem et de XIII mancipiis, nihilo magis, si vilicum et vilicam removero, quem ad modum ex XI sextam partem demam. Quod autem ait in C iugeribus vinearum opus esse XV mancipia, siquis habebit centuriam, quae dimidium vineti, dimidium oliveti, sequetur ut duo vilicos et duas vilicas habeat, quod est deridiculum. Quare alia ratione modus mancipiorum generatim est animadvertendus et magis in hoc Saserna probandus, qui ait singula iugera quaternis operis uno operario ad conficiendum satis esse. Sed si hoc in Sasernae fundo in Gallia satis fuit, non continuo idem in agro Ligusco montano. Itaque de familiae magnitudine et reliquo instrumento commodissime scies quantam pares, si tria animadverteris diligenter: in vicinitate praedia cuius modi sint et quanta, et quot quaeque hominibus colantur, et quot additis operis aut demptis melius aut deterius habeas cultum. Bivium nobis enim ad culturam dedit natura, experientiam et imitationem. Antiquissimi agricolae temptando pleraque constituerunt, liberi eorum magnam partem imitando. Nos utrumque facere debemus, et imitari alios et aliter ut faciamus experientia temptare quaedam, sequentes non aleam, sed rationem aliquam: ut si altius repastinaverimus aut minus quam alii, quod momentum ea res habeat, ut fecerunt ii in sariendo iterum et tertio, et qui insitiones ficulnas ex verno tempore in aestivum contulerunt.

 

‹ Prev